Autor: Fidelis

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER QVARTVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER QVARTVS

    At regina gravi iamdudum saucia cura
    vulnus alit venis et caeco carpitur igni.
    multa viri virtus animo multusque recursat
    gentis honos; haerent infixi pectore vultus
    verbaque nec placidam membris dat cura quietem.       5
    postera Phoebea lustrabat lampade terras
    umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
    cum sic unanimam adloquitur male sana sororem:
    ‘Anna soror, quae me suspensam insomnia terrent!
    quis novus hic nostris successit sedibus hospes,               10
    quem sese ore ferens, quam forti pectore et armis!
    credo equidem, nec vana fides, genus esse deorum.
    degeneres animos timor arguit. heu, quibus ille
    iactatus fatis! quae bella exhausta canebat!
    si mihi non animo fixum immotumque sederet               15
    ne cui me vinclo vellem sociare iugali,
    postquam primus amor deceptam morte fefellit;
    si non pertaesum thalami taedaeque fuisset,
    huic uni forsan potui succumbere culpae.
    Anna (fatebor enim) miseri post fata Sychaei               20
    coniugis et sparsos fraterna caede penatis
    solus hic inflexit sensus animumque labantem
    impulit. agnosco veteris vestigia flammae.
    sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat
    vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,          25
    pallentis umbras Erebo noctemque profundam,
    ante, pudor, quam te violo aut tua iura resolvo.
    ille meos, primus qui me sibi iunxit, amores
    abstulit; ille habeat secum servetque sepulcro.’
    sic effata sinum lacrimis implevit obortis.               30

    Anna refert: ‘o luce magis dilecta sorori,
    solane perpetua maerens carpere iuventa
    nec dulcis natos Veneris nec praemia noris?
    id cinerem aut manis credis curare sepultos?
    esto: aegram nulli quondam flexere mariti,               35
    non Libyae, non ante Tyro; despectus Iarbas
    ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
    dives alit: placitone etiam pugnabis amori?
    nec venit in mentem quorum consederis arvis?
    hinc Gaetulae urbes, genus insuperabile bello,               40
    et Numidae infreni cingunt et inhospita Syrtis;
    hinc deserta siti regio lateque furentes
    Barcaei. quid bella Tyro surgentia dicam
    germanique minas?
    dis equidem auspicibus reor et Iunone secunda               45
    hunc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
    quam tu urbem, soror, hanc cernes, quae surgere regna
    coniugio tali! Teucrum comitantibus armis
    Punica se quantis attollet gloria rebus!
    tu modo posce deos veniam, sacrisque litatis               50
    indulge hospitio causasque innecte morandi,
    dum pelago desaevit hiems et aquosus Orion,
    quassataeque rates, dum non tractabile caelum.’

    His dictis impenso animum flammavit amore
    spemque dedit dubiae menti solvitque pudorem.               55
    principio delubra adeunt pacemque per aras
    exquirunt; mactant lectas de more bidentis
    legiferae Cereri Phoeboque patrique Lyaeo,
    Iunoni ante omnis, cui vincla iugalia curae.
    ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido               60
    candentis vaccae media inter cornua fundit,
    aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras,
    instauratque diem donis, pecudumque reclusis
    pectoribus inhians spirantia consulit exta.
    heu, vatum ignarae mentes! quid vota furentem,               65
    quid delubra iuvant? est mollis flamma medullas
    interea et tacitum vivit sub pectore vulnus.
    uritur infelix Dido totaque vagatur
    urbe furens, qualis coniecta cerva sagitta,
    quam procul incautam nemora inter Cresia fixit               70
    pastor agens telis liquitque volatile ferrum
    nescius: illa fuga silvas saltusque peragrat
    Dictaeos; haeret lateri letalis harundo.
    nunc media Aenean secum per moenia ducit
    Sidoniasque ostentat opes urbemque paratam,               75
    incipit effari mediaque in voce resistit;
    nunc eadem labente die convivia quaerit,
    Iliacosque iterum demens audire labores
    exposcit pendetque iterum narrantis ab ore.
    post ubi digressi, lumenque obscura vicissim               80
    luna premit suadentque cadentia sidera somnos,
    sola domo maeret vacua stratisque relictis
    incubat. illum absens absentem auditque videtque,
    aut gremio Ascanium genitoris imagine capta
    detinet, infandum si fallere possit amorem.               85
    non coeptae adsurgunt turres, non arma iuventus
    exercet portusve aut propugnacula bello
    tuta parant: pendent opera interrupta minaeque
    murorum ingentes aequataque machina caelo.

    Quam simul ac tali persensit peste teneri               90
    cara Iovis coniunx nec famam obstare furori,
    talibus adgreditur Venerem Saturnia dictis:
    ‘egregiam vero laudem et spolia ampla refertis
    tuque puerque tuus (magnum et memorabile numen),
    una dolo divum si femina victa duorum est.               95
    nec me adeo fallit veritam te moenia nostra
    suspectas habuisse domos Karthaginis altae.
    sed quis erit modus, aut quo nunc certamine tanto?
    quin potius pacem aeternam pactosque hymenaeos
    exercemus? habes tota quod mente petisti:               100
    ardet amans Dido traxitque per ossa furorem.
    communem hunc ergo populum paribusque regamus
    auspiciis; liceat Phrygio servire marito
    dotalisque tuae Tyrios permittere dextrae.’

    Olli (sensit enim simulata mente locutam,               105
    quo regnum Italiae Libycas averteret oras)
    sic contra est ingressa Venus: ‘quis talia demens
    abnuat aut tecum malit contendere bello?
    si modo quod memoras factum fortuna sequatur.
    sed fatis incerta feror, si Iuppiter unam               110
    esse velit Tyriis urbem Troiaque profectis,
    miscerive probet populos aut foedera iungi.
    tu coniunx, tibi fas animum temptare precando.
    perge, sequar.’ tum sic excepit regia Iuno:
    ‘mecum erit iste labor. nunc qua ratione quod instat         115
    confieri possit, paucis (adverte) docebo.
    venatum Aeneas unaque miserrima Dido
    in nemus ire parant, ubi primos crastinus ortus
    extulerit Titan radiisque retexerit orbem.
    his ego nigrantem commixta grandine nimbum,               120
    dum trepidant alae saltusque indagine cingunt,
    desuper infundam et tonitru caelum omne ciebo.
    diffugient comites et nocte tegentur opaca:
    speluncam Dido dux et Troianus eandem
    devenient. adero et, tua si mihi certa voluntas,               125
    conubio iungam stabili propriamque dicabo.
    hic hymenaeus erit.’ non adversata petenti
    adnuit atque dolis risit Cytherea repertis.

    Oceanum interea surgens Aurora reliquit.
    it portis iubare exorto delecta iuventus,               130
    retia rara, plagae, lato venabula ferro,
    Massylique ruunt equites et odora canum vis.
    reginam thalamo cunctantem ad limina primi
    Poenorum exspectant, ostroque insignis et auro
    stat sonipes ac frena ferox spumantia mandit.               135
    tandem progreditur magna stipante caterva
    Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo;
    cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,
    aurea purpuream subnectit fibula vestem.
    nec non et Phrygii comites et laetus Iulus               140
    incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnis
    infert se socium Aeneas atque agmina iungit.
    qualis ubi hibernam Lyciam Xanthique fluenta
    deserit ac Delum maternam invisit Apollo
    instauratque choros, mixtique altaria circum               145
    Cretesque Dryopesque fremunt pictique Agathyrsi;
    ipse iugis Cynthi graditur mollique fluentem
    fronde premit crinem fingens atque implicat auro,
    tela sonant umeris: haud illo segnior ibat
    Aeneas, tantum egregio decus enitet ore.                150
    postquam altos ventum in montis atque invia lustra,
    ecce ferae saxi deiectae vertice caprae
    decurrere iugis; alia de parte patentis
    transmittunt cursu campos atque agmina cervi
    pulverulenta fuga glomerant montisque relinquunt.        155
    at puer Ascanius mediis in vallibus acri
    gaudet equo iamque hos cursu, iam praeterit illos,
    spumantemque dari pecora inter inertia votis
    optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem.

    Interea magno misceri murmure caelum               160
    incipit, insequitur commixta grandine nimbus,
    et Tyrii comites passim et Troiana iuventus
    Dardaniusque nepos Veneris diversa per agros
    tecta metu petiere; ruunt de montibus amnes.
    speluncam Dido dux et Troianus eandem               165
    deveniunt. prima et Tellus et pronuba Iuno
    dant signum; fulsere ignes et conscius aether
    conubiis summoque ulularunt vertice Nymphae.
    ille dies primus leti primusque malorum
    causa fuit; neque enim specie famave movetur               170
    nec iam furtivum Dido meditatur amorem:
    coniugium vocat, hoc praetexit nomine culpam.

    Extemplo Libyae magnas it Fama per urbes,
    Fama, malum qua non aliud velocius ullum:
    mobilitate viget virisque adquirit eundo,               175
    parva metu primo, mox sese attollit in auras
    ingrediturque solo et caput inter nubila condit.
    illam Terra parens ira inritata deorum
    extremam, ut perhibent, Coeo Enceladoque sororem
    progenuit pedibus celerem et pernicibus alis,               180
    monstrum horrendum, ingens, cui quot sunt corpore plumae,
    tot vigiles oculi subter (mirabile dictu),
    tot linguae, totidem ora sonant, tot subrigit auris.
    nocte volat caeli medio terraeque per umbram
    stridens, nec dulci declinat lumina somno;               185
    luce sedet custos aut summi culmine tecti
    turribus aut altis, et magnas territat urbes,
    tam ficti pravique tenax quam nuntia veri.
    haec tum multiplici populos sermone replebat
    gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:               190
    venisse Aenean Troiano sanguine cretum,
    cui se pulchra viro dignetur iungere Dido;
    nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere
    regnorum immemores turpique cupidine captos.
    haec passim dea foeda virum diffundit in ora.               195
    protinus ad regem cursus detorquet Iarban
    incenditque animum dictis atque aggerat iras.

    Hic Hammone satus rapta Garamantide nympha
    templa Iovi centum latis immania regnis,
    centum aras posuit vigilemque sacraverat ignem,         200
    excubias divum aeternas, pecudumque cruore
    pingue solum et variis florentia limina sertis.
    isque amens animi et rumore accensus amaro
    dicitur ante aras media inter numina divum
    multa Iovem manibus supplex orasse supinis:               205
    ‘Iuppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis
    gens epulata toris Lenaeum libat honorem,
    aspicis haec? an te, genitor, cum fulmina torques
    nequiquam horremus, caecique in nubibus ignes
    terrificant animos et inania murmura miscent?               210
    femina, quae nostris errans in finibus urbem
    exiguam pretio posuit, cui litus arandum
    cuique loci leges dedimus, conubia nostra
    reppulit ac dominum Aenean in regna recepit.
    et nunc ille Paris cum semiviro comitatu,                215
    Maeonia mentum mitra crinemque madentem
    subnexus, rapto potitur: nos munera templis
    quippe tuis ferimus famamque fovemus inanem.’

    Talibus orantem dictis arasque tenentem
    audiit Omnipotens, oculosque ad moenia torsit               220
    regia et oblitos famae melioris amantis.
    tum sic Mercurium adloquitur ac talia mandat:
    ‘vade age, nate, voca Zephyros et labere pennis
    Dardaniumque ducem, Tyria Karthagine qui nunc
    exspectat fatisque datas non respicit urbes,               225
    adloquere et celeris defer mea dicta per auras.
    non illum nobis genetrix pulcherrima talem
    promisit Graiumque ideo bis vindicat armis;
    sed fore qui gravidam imperiis belloque frementem
    Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri               230
    proderet, ac totum sub leges mitteret orbem.
    si nulla accendit tantarum gloria rerum
    nec super ipse sua molitur laude laborem,
    Ascanione pater Romanas invidet arces?
    quid struit? aut qua spe inimica in gente moratur               235
    nec prolem Ausoniam et Lavinia respicit arva?
    naviget! haec summa est, hic nostri nuntius esto.’

    Dixerat. ille patris magni parere parabat
    imperio; et primum pedibus talaria nectit
    aurea, quae sublimem alis sive aequora supra               240
    seu terram rapido pariter cum flamine portant.
    tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
    pallentis, alias sub Tartara tristia mittit,
    dat somnos adimitque, et lumina morte resignat.
    illa fretus agit ventos et turbida tranat               245
    nubila. iamque volans apicem et latera ardua cernit
    Atlantis duri caelum qui vertice fulcit,
    Atlantis, cinctum adsidue cui nubibus atris
    piniferum caput et vento pulsatur et imbri,
    nix umeros infusa tegit, tum flumina mento               250
    praecipitant senis, et glacie riget horrida barba.
    hic primum paribus nitens Cyllenius alis
    constitit; hinc toto praeceps se corpore ad undas
    misit avi similis, quae circum litora, circum
    piscosos scopulos humilis volat aequora iuxta.               255
    haud aliter terras inter caelumque volabat
    litus harenosum ad Libyae, ventosque secabat
    materno veniens ab avo Cyllenia proles.
    ut primum alatis tetigit magalia plantis,
    Aenean fundantem arces ac tecta novantem               260
    conspicit. atque illi stellatus iaspide fulva
    ensis erat Tyrioque ardebat murice laena
    demissa ex umeris, dives quae munera Dido
    fecerat, et tenui telas discreverat auro.
    continuo invadit: ‘tu nunc Karthaginis altae               265
    fundamenta locas pulchramque uxorius urbem
    exstruis? heu, regni rerumque oblite tuarum!
    ipse deum tibi me claro demittit Olympo
    regnator, caelum et terras qui numine torquet,
    ipse haec ferre iubet celeris mandata per auras:               270
    quid struis? aut qua spe Libycis teris otia terris?
    si te nulla movet tantarum gloria rerum
    [nec super ipse tua moliris laude laborem,]
    Ascanium surgentem et spes heredis Iuli
    respice, cui regnum Italiae Romanaque tellus               275
    debetur.’ tali Cyllenius ore locutus
    mortalis visus medio sermone reliquit
    et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

    At vero Aeneas aspectu obmutuit amens,
    arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.     280
    ardet abire fuga dulcisque relinquere terras,
    attonitus tanto monitu imperioque deorum.
    heu quid agat? quo nunc reginam ambire furentem
    audeat adfatu? quae prima exordia sumat?
    atque animum nunc huc celerem nunc dividit illuc               285
    in partisque rapit varias perque omnia versat.
    haec alternanti potior sententia visa est:
    Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum,
    classem aptent taciti sociosque ad litora cogant,
    arma parent et quae rebus sit causa novandis               290
    dissimulent; sese interea, quando optima Dido
    nesciat et tantos rumpi non speret amores,
    temptaturum aditus et quae mollissima fandi
    tempora, quis rebus dexter modus. ocius omnes
    imperio laeti parent et iussa facessunt.               295

    At regina dolos (quis fallere possit amantem?)
    praesensit, motusque excepit prima futuros
    omnia tuta timens. eadem impia Fama furenti
    detulit armari classem cursumque parari.
    saevit inops animi totamque incensa per urbem               300
    bacchatur, qualis commotis excita sacris
    Thyias, ubi audito stimulant trieterica Baccho
    orgia nocturnusque vocat clamore Cithaeron.
    tandem his Aenean compellat vocibus ultro:
    ‘dissimulare etiam sperasti, perfide, tantum               305
    posse nefas tacitusque mea decedere terra?
    nec te noster amor nec te data dextera quondam
    nec moritura tenet crudeli funere Dido?
    quin etiam hiberno moliri sidere classem
    et mediis properas Aquilonibus ire per altum,               310
    crudelis? quid, si non arva aliena domosque
    ignotas peteres, et Troia antiqua maneret,
    Troia per undosum peteretur classibus aequor?
    mene fugis? per ego has lacrimas dextramque tuam te
    (quando aliud mihi iam miserae nihil ipsa reliqui),               315
    per conubia nostra, per inceptos hymenaeos,
    si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
    dulce meum, miserere domus labentis et istam,
    oro, si quis adhuc precibus locus, exue mentem.
    te propter Libycae gentes Nomadumque tyranni               320
    odere, infensi Tyrii; te propter eundem
    exstinctus pudor et, qua sola sidera adibam,
    fama prior. cui me moribundam deseris hospes
    (hoc solum nomen quoniam de coniuge restat)?
    quid moror? an mea Pygmalion dum moenia frater               325
    destruat aut captam ducat Gaetulus Iarbas?
    saltem si qua mihi de te suscepta fuisset
    ante fugam suboles, si quis mihi parvulus aula
    luderet Aeneas, qui te tamen ore referret,
    non equidem omnino capta ac deserta viderer.’               330

    Dixerat. ille Iovis monitis immota tenebat
    lumina et obnixus curam sub corde premebat.
    tandem pauca refert: ‘ego te, quae plurima fando
    enumerare vales, numquam, regina, negabo
    promeritam, nec me meminisse pigebit Elissae               335
    dum memor ipse mei, dum spiritus hos regit artus.
    pro re pauca loquar. neque ego hanc abscondere furto
    speravi (ne finge) fugam, nec coniugis umquam
    praetendi taedas aut haec in foedera veni.
    me si fata meis paterentur ducere vitam               340
    auspiciis et sponte mea componere curas,
    urbem Troianam primum dulcisque meorum
    reliquias colerem, Priami tecta alta manerent,
    et recidiva manu posuissem Pergama victis.
    sed nunc Italiam magnam Gryneus Apollo,               345
    Italiam Lyciae iussere capessere sortes;
    hic amor, haec patria est. si te Karthaginis arces
    Phoenissam Libycaeque aspectus detinet urbis,
    quae tandem Ausonia Teucros considere terra
    invidia est? et nos fas extera quaerere regna.               350
    me patris Anchisae, quotiens umentibus umbris
    nox operit terras, quotiens astra ignea surgunt,
    admonet in somnis et turbida terret imago;
    me puer Ascanius capitisque iniuria cari,
    quem regno Hesperiae fraudo et fatalibus arvis.               355
    nunc etiam interpres divum Iove missus ab ipso
    (testor utrumque caput) celeris mandata per auras
    detulit: ipse deum manifesto in lumine vidi
    intrantem muros vocemque his auribus hausi.
    desine meque tuis incendere teque querelis;               360
    Italiam non sponte sequor.’

    Talia dicentem iamdudum aversa tuetur
    huc illuc volvens oculos totumque pererrat
    luminibus tacitis et sic accensa profatur:
    ‘nec tibi diva parens generis nec Dardanus auctor,               365
    perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
    Caucasus Hyrcanaeque admorunt ubera tigres.
    nam quid dissimulo aut quae me ad maiora reservo?
    num fletu ingemuit nostro? num lumina flexit?
    num lacrimas victus dedit aut miseratus amantem est?               370
    quae quibus anteferam? iam iam nec maxima Iuno
    nec Saturnius haec oculis pater aspicit aequis.
    nusquam tuta fides. eiectum litore, egentem
    excepi et regni demens in parte locavi.
    amissam classem, socios a morte reduxi               375
    (heu furiis incensa feror!): nunc augur Apollo,
    nunc Lyciae sortes, nunc et Iove missus ab ipso
    interpres divum fert horrida iussa per auras.
    scilicet is superis labor est, ea cura quietos
    sollicitat. neque te teneo neque dicta refello:               380
    i, sequere Italiam ventis, pete regna per undas.
    spero equidem mediis, si quid pia numina possunt,
    supplicia hausurum scopulis et nomine Dido
    saepe vocaturum. sequar atris ignibus absens
    et, cum frigida mors anima seduxerit artus,               385
    omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, poenas.
    audiam et haec Manis veniet mihi fama sub imos.’
    his medium dictis sermonem abrumpit et auras
    aegra fugit seque ex oculis avertit et aufert,
    linquens multa metu cunctantem et multa parantem               390
    dicere. suscipiunt famulae conlapsaque membra
    marmoreo referunt thalamo stratisque reponunt.

    At pius Aeneas, quamquam lenire dolentem
    solando cupit et dictis avertere curas,
    multa gemens magnoque animum labefactus amore               395
    iussa tamen divum exsequitur classemque revisit.
    tum vero Teucri incumbunt et litore celsas
    deducunt toto navis. natat uncta carina,
    frondentisque ferunt remos et robora silvis
    infabricata fugae studio.                                                            400
    migrantis cernas totaque ex urbe ruentis:
    ac velut ingentem formicae farris acervum
    cum populant hiemis memores tectoque reponunt,
    it nigrum campis agmen praedamque per herbas
    convectant calle angusto; pars grandia trudunt               405
    obnixae frumenta umeris, pars agmina cogunt
    castigantque moras, opere omnis semita fervet.
    quis tibi tum, Dido, cernenti talia sensus,
    quosve dabas gemitus, cum litora fervere late
    prospiceres arce ex summa, totumque videres               410
    misceri ante oculos tantis clamoribus aequor!
    improbe Amor, quid non mortalia pectora cogis!
    ire iterum in lacrimas, iterum temptare precando
    cogitur et supplex animos summittere amori,
    ne quid inexpertum frustra moritura relinquat.               415

    ‘Anna, vides toto properari litore circum:
    undique convenere; vocat iam carbasus auras,
    puppibus et laeti nautae imposuere coronas.
    hunc ego si potui tantum sperare dolorem,
    et perferre, soror, potero. miserae hoc tamen unum               420
    exsequere, Anna, mihi; solam nam perfidus ille
    te colere, arcanos etiam tibi credere sensus;
    sola viri mollis aditus et tempora noras.
    i, soror, atque hostem supplex adfare superbum:
    non ego cum Danais Troianam exscindere gentem               425
    Aulide iuravi classemve ad Pergama misi,
    nec patris Anchisae cinerem manisve revelli:
    cur mea dicta negat duras demittere in auris?
    quo ruit? extremum hoc miserae det munus amanti:
    exspectet facilemque fugam ventosque ferentis.               430
    non iam coniugium antiquum, quod prodidit, oro,
    nec pulchro ut Latio careat regnumque relinquat:
    tempus inane peto, requiem spatiumque furori,
    dum mea me victam doceat fortuna dolere.
    extremam hanc oro veniam (miserere sororis),               435
    quam mihi cum dederit cumulatam morte remittam.’

    Talibus orabat, talisque miserrima fletus
    fertque refertque soror. sed nullis ille movetur
    fletibus aut voces ullas tractabilis audit;
    fata obstant placidasque viri deus obstruit auris.               440
    ac velut annoso validam cum robore quercum
    Alpini Boreae nunc hinc nunc flatibus illinc
    eruere inter se certant; it stridor, et altae
    consternunt terram concusso stipite frondes;
    ipsa haeret scopulis et quantum vertice ad auras               445
    aetherias, tantum radice in Tartara tendit:
    haud secus adsiduis hinc atque hinc vocibus heros
    tunditur, et magno persentit pectore curas;
    mens immota manet, lacrimae volvuntur inanes.

    Tum vero infelix fatis exterrita Dido                              450
    mortem orat; taedet caeli convexa tueri.
    quo magis inceptum peragat lucemque relinquat,
    vidit, turicremis cum dona imponeret aris,
    (horrendum dictu) latices nigrescere sacros
    fusaque in obscenum se vertere vina cruorem;               455
    hoc visum nulli, non ipsi effata sorori.
    praeterea fuit in tectis de marmore templum
    coniugis antiqui, miro quod honore colebat,
    velleribus niveis et festa fronde revinctum:
    hinc exaudiri voces et verba vocantis                              460
    visa viri, nox cum terras obscura teneret,
    solaque culminibus ferali carmine bubo
    saepe queri et longas in fletum ducere voces;
    multaque praeterea vatum praedicta priorum
    terribili monitu horrificant. agit ipse furentem               465
    in somnis ferus Aeneas, semperque relinqui
    sola sibi, semper longam incomitata videtur
    ire viam et Tyrios deserta quaerere terra,
    Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus
    et solem geminum et duplices se ostendere Thebas,               470
    aut Agamemnonius scaenis agitatus Orestes,
    armatam facibus matrem et serpentibus atris
    cum fugit ultricesque sedent in limine Dirae.

    Ergo ubi concepit furias evicta dolore
    decrevitque mori, tempus secum ipsa modumque               475
    exigit, et maestam dictis adgressa sororem
    consilium vultu tegit ac spem fronte serenat:
    ‘inveni, germana, viam (gratare sorori)
    quae mihi reddat eum vel eo me solvat amantem.
    Oceani finem iuxta solemque cadentem                              480
    ultimus Aethiopum locus est, ubi maximus Atlas
    axem umero torquet stellis ardentibus aptum:
    hinc mihi Massylae gentis monstrata sacerdos,
    Hesperidum templi custos, epulasque draconi
    quae dabat et sacros servabat in arbore ramos,               485
    spargens umida mella soporiferumque papaver.
    haec se carminibus promittit solvere mentes
    quas velit, ast aliis duras immittere curas,
    sistere aquam fluviis et vertere sidera retro,
    nocturnosque movet Manis: mugire videbis               490
    sub pedibus terram et descendere montibus ornos.
    testor, cara, deos et te, germana, tuumque
    dulce caput, magicas invitam accingier artis.
    tu secreta pyram tecto interiore sub auras
    erige, et arma viri thalamo quae fixa reliquit               495
    impius exuviasque omnis lectumque iugalem,
    quo perii, super imponas: abolere nefandi
    cuncta viri monimenta iuvat monstratque sacerdos.’
    haec effata silet, pallor simul occupat ora.
    non tamen Anna novis praetexere funera sacris               500
    germanam credit, nec tantos mente furores
    concipit aut graviora timet quam morte Sychaei.
    ergo iussa parat.

    At regina, pyra penetrali in sede sub auras
    erecta ingenti taedis atque ilice secta,                              505
    intenditque locum sertis et fronde coronat
    funerea; super exuvias ensemque relictum
    effigiemque toro locat haud ignara futuri.
    stant arae circum et crinis effusa sacerdos
    ter centum tonat ore deos, Erebumque Chaosque               510
    tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianae.
    sparserat et latices simulatos fontis Averni,
    falcibus et messae ad lunam quaeruntur aenis
    pubentes herbae nigri cum lacte veneni;
    quaeritur et nascentis equi de fronte revulsus               515
    et matri praereptus amor.
    ipsa mola manibusque piis altaria iuxta
    unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,
    testatur moritura deos et conscia fati
    sidera; tum, si quod non aequo foedere amantis               520
    curae numen habet iustumque memorque, precatur.

    Nox erat et placidum carpebant fessa soporem
    corpora per terras, silvaeque et saeva quierant
    aequora, cum medio volvuntur sidera lapsu,
    cum tacet omnis ager, pecudes pictaeque volucres,               525
    quaeque lacus late liquidos quaeque aspera dumis
    rura tenent, somno positae sub nocte silenti.
    [lenibant curas et corda oblita laborum.]
    at non infelix animi Phoenissa, neque umquam
    solvitur in somnos oculisve aut pectore noctem               530
    accipit: ingeminant curae rursusque resurgens
    saevit amor magnoque irarum fluctuat aestu.
    sic adeo insistit secumque ita corde volutat:
    ‘en, quid ago? rursusne procos inrisa priores
    experiar, Nomadumque petam conubia supplex,               535
    quos ego sim totiens iam dedignata maritos?
    Iliacas igitur classis atque ultima Teucrum
    iussa sequar? quiane auxilio iuvat ante levatos
    et bene apud memores veteris stat gratia facti?
    quis me autem, fac velle, sinet ratibusve superbis               540
    invisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum
    Laomedonteae sentis periuria gentis?
    quid tum? sola fuga nautas comitabor ovantis?
    an Tyriis omnique manu stipata meorum
    inferar et, quos Sidonia vix urbe revelli,                              545
    rursus agam pelago et ventis dare vela iubebo?
    quin morere ut merita es, ferroque averte dolorem.
    tu lacrimis evicta meis, tu prima furentem
    his, germana, malis oneras atque obicis hosti.
    non licuit thalami expertem sine crimine vitam               550
    degere more ferae, talis nec tangere curas;
    non servata fides cineri promissa Sychaeo.’

    Tantos illa suo rumpebat pectore questus:
    Aeneas celsa in puppi iam certus eundi
    carpebat somnos rebus iam rite paratis.                              555
    huic se forma dei vultu redeuntis eodem
    obtulit in somnis rursusque ita visa monere est,
    omnia Mercurio similis, vocemque coloremque
    et crinis flavos et membra decora iuventa:
    ‘nate dea, potes hoc sub casu ducere somnos,               560
    nec quae te circum stent deinde pericula cernis,
    demens, nec Zephyros audis spirare secundos?
    illa dolos dirumque nefas in pectore versat
    certa mori, variosque irarum concitat aestus.
    non fugis hinc praeceps, dum praecipitare potestas?               565
    iam mare turbari trabibus saevasque videbis
    conlucere faces, iam fervere litora flammis,
    si te his attigerit terris Aurora morantem.
    heia age, rumpe moras. varium et mutabile semper
    femina.’ sic fatus nocti se immiscuit atrae.               570

    Tum vero Aeneas subitis exterritus umbris
    corripit e somno corpus sociosque fatigat
    praecipitis: ‘vigilate, viri, et considite transtris;
    solvite vela citi. deus aethere missus ab alto
    festinare fugam tortosque incidere funis               575
    ecce iterum instimulat. sequimur te, sancte deorum,
    quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
    adsis o placidusque iuves et sidera caelo
    dextra feras.’ dixit vaginaque eripit ensem
    fulmineum strictoque ferit retinacula ferro.               580
    idem omnis simul ardor habet, rapiuntque ruuntque;
    litora deseruere, latet sub classibus aequor,
    adnixi torquent spumas et caerula verrunt.

    Et iam prima novo spargebat lumine terras
    Tithoni croceum linquens Aurora cubile.               585
    regina e speculis ut primam albescere lucem
    vidit et aequatis classem procedere velis,
    litoraque et vacuos sensit sine remige portus,
    terque quaterque manu pectus percussa decorum
    flaventisque abscissa comas ‘pro Iuppiter! ibit               590
    hic,’ ait ‘et nostris inluserit advena regnis?
    non arma expedient totaque ex urbe sequentur,
    diripientque rates alii navalibus? ite,
    ferte citi flammas, date tela, impellite remos!
    quid loquor? aut ubi sum? quae mentem insania mutat?                595
    infelix Dido, nunc te facta impia tangunt?
    tum decuit, cum sceptra dabas. en dextra fidesque,
    quem secum patrios aiunt portare penatis,
    quem subiisse umeris confectum aetate parentem!
    non potui abreptum divellere corpus et undis               600
    spargere? non socios, non ipsum absumere ferro
    Ascanium patriisque epulandum ponere mensis?
    verum anceps pugnae fuerat fortuna. fuisset:
    quem metui moritura? faces in castra tulissem
    implessemque foros flammis natumque patremque               605
    cum genere exstinxem, memet super ipsa dedissem.
    Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras,
    tuque harum interpres curarum et conscia Iuno,
    nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes
    et Dirae ultrices et di morientis Elissae,               610
    accipite haec, meritumque malis advertite numen
    et nostras audite preces. si tangere portus
    infandum caput ac terris adnare necesse est,
    et sic fata Iovis poscunt, hic terminus haeret,
    at bello audacis populi vexatus et armis,               615
    finibus extorris, complexu avulsus Iuli
    auxilium imploret videatque indigna suorum
    funera; nec, cum se sub leges pacis iniquae
    tradiderit, regno aut optata luce fruatur,
    sed cadat ante diem mediaque inhumatus harena.               620
    haec precor, hanc vocem extremam cum sanguine fundo.
    tum vos, o Tyrii, stirpem et genus omne futurum
    exercete odiis, cinerique haec mittite nostro
    munera. nullus amor populis nec foedera sunto.
    exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor               625
    qui face Dardanios ferroque sequare colonos,
    nunc, olim, quocumque dabunt se tempore vires.
    litora litoribus contraria, fluctibus undas
    imprecor, arma armis: pugnent ipsique nepotesque.’

    Haec ait, et partis animum versabat in omnis,               630
    invisam quaerens quam primum abrumpere lucem.
    tum breviter Barcen nutricem adfata Sychaei,
    namque suam patria antiqua cinis ater habebat:
    ‘Annam, cara mihi nutrix, huc siste sororem:
    dic corpus properet fluviali spargere lympha,               635
    et pecudes secum et monstrata piacula ducat.
    sic veniat, tuque ipsa pia tege tempora vitta.
    sacra Iovi Stygio, quae rite incepta paravi,
    perficere est animus finemque imponere curis
    Dardaniique rogum capitis permittere flammae.’               640
    sic ait. illa gradum studio celebrabat anili.
    at trepida et coeptis immanibus effera Dido
    sanguineam volvens aciem, maculisque trementis
    interfusa genas et pallida morte futura,
    interiora domus inrumpit limina et altos                              645
    conscendit furibunda rogos ensemque recludit
    Dardanium, non hos quaesitum munus in usus.
    hic, postquam Iliacas vestis notumque cubile
    conspexit, paulum lacrimis et mente morata
    incubuitque toro dixitque novissima verba:               650
    ‘dulces exuviae, dum fata deusque sinebat,
    accipite hanc animam meque his exsolvite curis.
    vixi et quem dederat cursum Fortuna peregi,
    et nunc magna mei sub terras ibit imago.
    urbem praeclaram statui, mea moenia vidi,               655
    ulta virum poenas inimico a fratre recepi,
    felix, heu nimium felix, si litora tantum
    numquam Dardaniae tetigissent nostra carinae.’
    dixit, et os impressa toro ‘moriemur inultae,
    sed moriamur’ ait. ‘sic, sic iuvat ire sub umbras.               660
    hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
    Dardanus, et nostrae secum ferat omina mortis.’
    dixerat, atque illam media inter talia ferro
    conlapsam aspiciunt comites, ensemque cruore
    spumantem sparsasque manus. it clamor ad alta               665
    atria: concussam bacchatur Fama per urbem.
    lamentis gemituque et femineo ululatu
    tecta fremunt, resonat magnis plangoribus aether,
    non aliter quam si immissis ruat hostibus omnis
    Karthago aut antiqua Tyros, flammaeque furentes               670
    culmina perque hominum volvantur perque deorum.
    audiit exanimis trepidoque exterrita cursu
    unguibus ora soror foedans et pectora pugnis
    per medios ruit, ac morientem nomine clamat:
    ‘hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas?               675
    hoc rogus iste mihi, hoc ignes araeque parabant?
    quid primum deserta querar? comitemne sororem
    sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses,
    idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset.
    his etiam struxi manibus patriosque vocavi               680
    voce deos, sic te ut posita, crudelis, abessem?
    exstinxti te meque, soror, populumque patresque
    Sidonios urbemque tuam. date, vulnera lymphis
    abluam et, extremus si quis super halitus errat,
    ore legam.’ sic fata gradus evaserat altos,               685
    semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
    cum gemitu atque atros siccabat veste cruores.
    illa gravis oculos conata attollere rursus
    deficit; infixum stridit sub pectore vulnus.
    ter sese attollens cubitoque adnixa levavit,               690
    ter revoluta toro est oculisque errantibus alto
    quaesivit caelo lucem ingemuitque reperta.

    Tum Iuno omnipotens longum miserata dolorem
    difficilisque obitus Irim demisit Olympo
    quae luctantem animam nexosque resolveret artus.               695
    nam quia nec fato merita nec morte peribat,
    sed misera ante diem subitoque accensa furore,
    nondum illi flavum Proserpina vertice crinem
    abstulerat Stygioque caput damnaverat Orco.
    ergo Iris croceis per caelum roscida pennis               700
    mille trahens varios adverso sole colores
    devolat et supra caput astitit. ‘hunc ego Diti
    sacrum iussa fero teque isto corpore solvo’:
    sic ait et dextra crinem secat, omnis et una
    dilapsus calor atque in ventos vita recessit.               705

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER TERTIVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER TERTIVS

    Postquam res Asiae Priamique evertere gentem
    immeritam visum superis, ceciditque superbum
    Ilium et omnis humo fumat Neptunia Troia,
    diversa exsilia et desertas quaerere terras
    auguriis agimur divum, classemque sub ipsa               5
    Antandro et Phrygiae molimur montibus Idae,
    incerti quo fata ferant, ubi sistere detur,
    contrahimusque viros. vix prima inceperat aestas
    et pater Anchises dare fatis vela iubebat,
    litora cum patriae lacrimans portusque relinquo               10
    et campos ubi Troia fuit. feror exsul in altum
    cum sociis natoque penatibus et magnis dis.

    Terra procul vastis colitur Mauortia campis
    (Thraces arant) acri quondam regnata Lycurgo,
    hospitium antiquum Troiae sociique penates               15
    dum fortuna fuit. feror huc et litore curvo
    moenia prima loco fatis ingressus iniquis
    Aeneadasque meo nomen de nomine fingo.
    sacra Dionaeae matri divisque ferebam
    auspicibus coeptorum operum, superoque nitentem               20
    caelicolum regi mactabam in litore taurum.
    forte fuit iuxta tumulus, quo cornea summo
    virgulta et densis hastilibus horrida myrtus.
    accessi viridemque ab humo convellere silvam
    conatus, ramis tegerem ut frondentibus aras,                25
    horrendum et dictu video mirabile monstrum.
    nam quae prima solo ruptis radicibus arbos
    vellitur, huic atro liquuntur sanguine guttae
    et terram tabo maculant. mihi frigidus horror
    membra quatit gelidusque coit formidine sanguis.               30
    rursus et alterius lentum convellere vimen
    insequor et causas penitus temptare latentis;
    ater et alterius sequitur de cortice sanguis.
    multa movens animo Nymphas venerabar agrestis
    Gradivumque patrem, Geticis qui praesidet arvis,               35
    rite secundarent visus omenque levarent.
    tertia sed postquam maiore hastilia nisu
    adgredior genibusque adversae obluctor harenae,
    (eloquar an sileam?) gemitus lacrimabilis imo
    auditur tumulo et vox reddita fertur ad auris:               40
    ‘quid miserum, Aenea, laceras? iam parce sepulto,
    parce pias scelerare manus. non me tibi Troia
    externum tulit aut cruor hic de stipite manat.
    heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum:
    nam Polydorus ego. hic confixum ferrea texit               45
    telorum seges et iaculis increvit acutis.’
    tum vero ancipiti mentem formidine pressus
    obstipui steteruntque comae et vox faucibus haesit.

    Hunc Polydorum auri quondam cum pondere magno
    infelix Priamus furtim mandarat alendum               50
    Threicio regi, cum iam diffideret armis
    Dardaniae cingique urbem obsidione videret.
    ille, ut opes fractae Teucrum et Fortuna recessit,
    res Agamemnonias victriciaque arma secutus
    fas omne abrumpit: Polydorum obtruncat, et auro               55
    ui potitur. quid non mortalia pectora cogis,
    auri sacra fames! postquam pavor ossa reliquit,
    delectos populi ad proceres primumque parentem
    monstra deum refero, et quae sit sententia posco.
    omnibus idem animus, scelerata excedere terra,               60
    linqui pollutum hospitium et dare classibus Austros.
    ergo instauramus Polydoro funus, et ingens
    aggeritur tumulo tellus; stant Manibus arae
    caeruleis maestae vittis atraque cupresso,
    et circum Iliades crinem de more solutae;               65
    inferimus tepido spumantia cymbia lacte
    sanguinis et sacri pateras, animamque sepulcro
    condimus et magna supremum voce ciemus.

    Inde ubi prima fides pelago, placataque venti
    dant maria et lenis crepitans vocat Auster in altum,               70
    deducunt socii navis et litora complent;
    provehimur portu terraeque urbesque recedunt.
    sacra mari colitur medio gratissima tellus
    Nereidum matri et Neptuno Aegaeo,
    quam pius Arquitenens oras et litora circum               75
    errantem Mycono e celsa Gyaroque revinxit,
    immotamque coli dedit et contemnere ventos.
    huc feror, haec fessos tuto placidissima portu
    accipit; egressi veneramur Apollinis urbem.
    rex Anius, rex idem hominum Phoebique sacerdos,               80
    vittis et sacra redimitus tempora lauro
    occurrit; veterem Anchisen agnovit amicum.
    iungimus hospitio dextras et tecta subimus.

    Templa dei saxo venerabar structa vetusto:
    ‘da propriam, Thymbraee, domum; da moenia fessis               85
    et genus et mansuram urbem; serva altera Troiae
    Pergama, reliquias Danaum atque immitis Achilli.
    quem sequimur? quoue ire iubes? ubi ponere sedes?
    da, pater, augurium atque animis inlabere nostris.’
    vix ea fatus eram: tremere omnia visa repente,               90
    liminaque laurusque dei, totusque moveri
    mons circum et mugire adytis cortina reclusis.
    summissi petimus terram et vox fertur ad auris:
    ‘Dardanidae duri, quae vos a stirpe parentum
    prima tulit tellus, eadem vos ubere laeto               95
    accipiet reduces. antiquam exquirite matrem.
    hic domus Aeneae cunctis dominabitur oris
    et nati natorum et qui nascentur ab illis.’
    haec Phoebus; mixtoque ingens exorta tumultu
    laetitia, et cuncti quae sint ea moenia quaerunt,               100
    quo Phoebus vocet errantis iubeatque reverti.
    tum genitor veterum volvens monimenta virorum
    ‘audite, o proceres,’ ait ‘et spes discite vestras.
    Creta Iovis magni medio iacet insula ponto,
    mons Idaeus ubi et gentis cunabula nostrae.               105
    centum urbes habitant magnas, uberrima regna,
    maximus unde pater, si rite audita recordor,
    Teucrus Rhoeteas primum est advectus in oras,
    optavitque locum regno. nondum Ilium et arces
    Pergameae steterant; habitabant vallibus imis.               110
    hinc mater cultrix Cybeli Corybantiaque aera
    Idaeumque nemus, hinc fida silentia sacris,
    et iuncti currum dominae subiere leones.
    ergo agite et divum ducunt qua iussa sequamur:
    placemus ventos et Cnosia regna petamus.               115
    nec longo distant cursu: modo Iuppiter adsit,
    tertia lux classem Cretaeis sistet in oris.’
    sic fatus meritos aris mactavit honores,
    taurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo,
    nigram Hiemi pecudem, Zephyris felicibus albam.               120

    Fama volat pulsum regnis cessisse paternis
    Idomenea ducem, desertaque litora Cretae,
    hoste vacare domum sedesque astare relictas.
    linquimus Ortygiae portus pelagoque volamus
    bacchatamque iugis Naxon viridemque Donusam,               125
    Olearon niveamque Paron sparsasque per aequor
    Cycladas, et crebris legimus freta concita terris.
    nauticus exoritur vario certamine clamor:
    hortantur socii Cretam proavosque petamus.
    prosequitur surgens a puppi ventus euntis,               130
    et tandem antiquis Curetum adlabimur oris.
    ergo avidus muros optatae molior urbis
    Pergameamque voco, et laetam cognomine gentem
    hortor amare focos arcemque attollere tectis.

    Iamque fere sicco subductae litore puppes,               135
    conubiis arvisque novis operata iuventus,
    iura domosque dabam, subito cum tabida membris
    corrupto caeli tractu miserandaque venit
    arboribusque satisque lues et letifer annus.
    linquebant dulcis animas aut aegra trahebant               140
    corpora; tum sterilis exurere Sirius agros,
    arebant herbae et victum seges aegra negabat.
    rursus ad oraclum Ortygiae Phoebumque remenso
    hortatur pater ire mari veniamque precari,
    quam fessis finem rebus ferat, unde laborum               145
    temptare auxilium iubeat, quo vertere cursus.

    Nox erat et terris animalia somnus habebat:
    effigies sacrae divum Phrygiique penates,
    quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis
    extuleram, visi ante oculos astare iacentis               150
    in somnis multo manifesti lumine, qua se
    plena per insertas fundebat luna fenestras;
    tum sic adfari et curas his demere dictis:
    ‘quod tibi delato Ortygiam dicturus Apollo est,
    hic canit et tua nos en ultro ad limina mittit.               155
    nos te Dardania incensa tuaque arma secuti,
    nos tumidum sub te permensi classibus aequor,
    idem venturos tollemus in astra nepotes
    imperiumque urbi dabimus. tu moenia magnis
    magna para longumque fugae ne linque laborem.               160
    mutandae sedes. non haec tibi litora suasit
    Delius aut Cretae iussit considere Apollo.
    est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,
    terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
    Oenotri coluere viri; nunc fama minores               165
    Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
    hae nobis propriae sedes, hinc Dardanus ortus
    Iasiusque pater, genus a quo principe nostrum.
    surge age et haec laetus longaeuo dicta parenti
    haud dubitanda refer: Corythum terrasque requirat               170
    Ausonias; Dictaea negat tibi Iuppiter arva.’
    talibus attonitus visis et voce deorum
    (nec sopor illud erat, sed coram agnoscere vultus
    velatasque comas praesentiaque ora videbar;
    tum gelidus toto manabat corpore sudor)               175
    corripio e stratis corpus tendoque supinas
    ad caelum cum voce manus et munera libo
    intemerata focis. perfecto laetus honore
    Anchisen facio certum remque ordine pando.
    agnovit prolem ambiguam geminosque parentis,               180
    seque novo veterum deceptum errore locorum.
    tum memorat: ‘nate, Iliacis exercite fatis,
    sola mihi talis casus Cassandra canebat.
    nunc repeto haec generi portendere debita nostro
    et saepe Hesperiam, saepe Itala regna vocare.               185
    sed quis ad Hesperiae venturos litora Teucros
    crederet? aut quem tum vates Cassandra moveret?
    cedamus Phoebo et moniti meliora sequamur.’
    sic ait, et cuncti dicto paremus ovantes.
    hanc quoque deserimus sedem paucisque relictis               190
    vela damus vastumque cava trabe currimus aequor.

    Postquam altum tenuere rates nec iam amplius ullae
    apparent terrae, caelum undique et undique pontus,
    tum mihi caeruleus supra caput astitit imber
    noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.               195
    continuo venti volvunt mare magnaque surgunt
    aequora, dispersi iactamur gurgite vasto;
    involvere diem nimbi et nox umida caelum
    abstulit, ingeminant abruptis nubibus ignes,
    excutimur cursu et caecis erramus in undis.               200
    ipse diem noctemque negat discernere caelo
    nec meminisse viae media Palinurus in unda.
    tris adeo incertos caeca caligine soles
    erramus pelago, totidem sine sidere noctes.
    quarto terra die primum se attollere tandem               205
    visa, aperire procul montis ac volvere fumum.
    vela cadunt, remis insurgimus; haud mora, nautae
    adnixi torquent spumas et caerula verrunt.
    servatum ex undis Strophadum me litora primum
    excipiunt. Strophades Graio stant nomine dictae               210
    insulae Ionio in magno, quas dira Celaeno
    Harpyiaeque colunt aliae, Phineia postquam
    clausa domus mensasque metu liquere priores.
    tristius haud illis monstrum, nec saevior ulla
    pestis et ira deum Stygiis sese extulit undis.               215
    virginei volucrum vultus, foedissima ventris
    proluvies uncaeque manus et pallida semper
    ora fame.
    huc ubi delati portus intravimus, ecce
    laeta boum passim campis armenta videmus               220
    caprigenumque pecus nullo custode per herbas.
    inruimus ferro et divos ipsumque vocamus
    in partem praedamque Iovem; tum litore curvo
    exstruimusque toros dapibusque epulamur opimis.
    at subitae horrifico lapsu de montibus adsunt               225
    Harpyiae et magnis quatiunt clangoribus alas,
    diripiuntque dapes contactuque omnia foedant
    immundo; tum vox taetrum dira inter odorem.
    rursum in secessu longo sub rupe cavata
    [arboribus clausam circum atque horrentibus umbris]               230
    instruimus mensas arisque reponimus ignem;
    rursum ex diverso caeli caecisque latebris
    turba sonans praedam pedibus circumvolat uncis,
    polluit ore dapes. sociis tunc arma capessant
    edico, et dira bellum cum gente gerendum.               235
    haud secus ac iussi faciunt tectosque per herbam
    disponunt ensis et scuta latentia condunt.
    ergo ubi delapsae sonitum per curva dedere
    litora, dat signum specula Misenus ab alta
    aere cavo. invadunt socii et nova proelia temptant,               240
    obscenas pelagi ferro foedare volucris.
    sed neque vim plumis ullam nec vulnera tergo
    accipiunt, celerique fuga sub sidera lapsae
    semesam praedam et vestigia foeda relinquunt.
    una in praecelsa consedit rupe Celaeno,               245
    infelix vates, rumpitque hanc pectore vocem;
    ‘bellum etiam pro caede boum stratisque iuvencis,
    Laomedontiadae, bellumne inferre paratis
    et patrio Harpyias insontis pellere regno?
    accipite ergo animis atque haec mea figite dicta,               250
    quae Phoebo pater omnipotens, mihi Phoebus Apollo
    praedixit, vobis Furiarum ego maxima pando.
    Italiam cursu petitis ventisque vocatis:
    ibitis Italiam portusque intrare licebit.
    sed non ante datam cingetis moenibus urbem               255
    quam vos dira fames nostraeque iniuria caedis
    ambesas subigat malis absumere mensas.’
    dixit, et in silvam pennis ablata refugit.
    at sociis subita gelidus formidine sanguis
    deriguit: cecidere animi, nec iam amplius armis,               260
    sed votis precibusque iubent exposcere pacem,
    sive deae seu sint dirae obscenaeque volucres.
    et pater Anchises passis de litore palmis
    numina magna vocat meritosque indicit honores:
    ‘di, prohibete minas; di, talem avertite casum               265
    et placidi servate pios.’ tum litore funem
    deripere excussosque iubet laxare rudentis.
    tendunt vela Noti: fugimus spumantibus undis
    qua cursum ventusque gubernatorque vocabat.
    iam medio apparet fluctu nemorosa Zacynthos               270
    Dulichiumque Sameque et Neritos ardua saxis.
    effugimus scopulos Ithacae, Laertia regna,
    et terram altricem saevi exsecramur Ulixi.
    mox et Leucatae nimbosa cacumina montis
    et formidatus nautis aperitur Apollo.               275
    hunc petimus fessi et parvae succedimus urbi;
    ancora de prora iacitur, stant litore puppes.

    Ergo insperata tandem tellure potiti
    lustramurque Iovi votisque incendimus aras,
    Actiaque Iliacis celebramus litora ludis.               280
    exercent patrias oleo labente palaestras
    nudati socii: iuvat evasisse tot urbes
    Argolicas mediosque fugam tenuisse per hostis.
    interea magnum sol circumvolvitur annum
    et glacialis hiems Aquilonibus asperat undas.               285
    aere cavo clipeum, magni gestamen Abantis,
    postibus adversis figo et rem carmine signo:
    Aeneas haec de Danais victoribus arma;
    linquere tum portus iubeo et considere transtris.
    certatim socii feriunt mare et aequora verrunt:               290
    protinus aerias Phaeacum abscondimus arces
    litoraque Epiri legimus portuque subimus
    Chaonio et celsam Buthroti accedimus urbem.

    Hic incredibilis rerum fama occupat auris,
    Priamiden Helenum Graias regnare per urbis               295
    coniugio Aeacidae Pyrrhi sceptrisque potitum,
    et patrio Andromachen iterum cessisse marito.
    obstipui, miroque incensum pectus amore
    compellare virum et casus cognoscere tantos.
    progredior portu classis et litora linquens,               300
    sollemnis cum forte dapes et tristia dona
    ante urbem in luco falsi Simoentis ad undam
    libabat cineri Andromache manisque vocabat
    Hectoreum ad tumulum, viridi quem caespite inanem
    et geminas, causam lacrimis, sacraverat aras.               305
    ut me conspexit venientem et Troia circum
    arma amens vidit, magnis exterrita monstris
    deriguit visu in medio, calor ossa reliquit,
    labitur, et longo vix tandem tempore fatur:
    ‘verane te facies, verus mihi nuntius adfers,               310
    nate dea? vivisne? aut, si lux alma recessit,
    Hector ubi est?’ dixit, lacrimasque effudit et omnem
    implevit clamore locum. vix pauca furenti
    subicio et raris turbatus vocibus hisco:
    ‘vivo equidem vitamque extrema per omnia duco;               315
    ne dubita, nam vera vides.
    heu! quis te casus deiectam coniuge tanto
    excipit, aut quae digna satis fortuna revisit,
    Hectoris Andromache? Pyrrhin conubia servas?’
    deiecit vultum et demissa voce locuta est:               320
    ‘o felix una ante alias Priameia virgo,
    hostilem ad tumulum Troiae sub moenibus altis
    iussa mori, quae sortitus non pertulit ullos
    nec victoris heri tetigit captiva cubile!
    nos patria incensa diversa per aequora vectae               325
    stirpis Achilleae fastus iuvenemque superbum
    servitio enixae tulimus; qui deinde secutus
    Ledaeam Hermionen Lacedaemoniosque hymenaeos
    me famulo famulamque Heleno transmisit habendam.
    ast illum ereptae magno flammatus amore               330
    coniugis et scelerum furiis agitatus Orestes
    excipit incautum patriasque obtruncat ad aras.
    morte Neoptolemi regnorum reddita cessit
    pars Heleno, qui Chaonios cognomine campos
    Chaoniamque omnem Troiano a Chaone dixit,               335
    Pergamaque Iliacamque iugis hanc addidit arcem.
    sed tibi qui cursum venti, quae fata dedere?
    aut quisnam ignarum nostris deus appulit oris?
    quid puer Ascanius? superatne et vescitur aura?
    quem tibi iam Troia—                                                  340
    ecqua tamen puero est amissae cura parentis?
    ecquid in antiquam virtutem animosque virilis
    et pater Aeneas et avunculus excitat Hector?’
    talia fundebat lacrimans longosque ciebat
    incassum fletus, cum sese a moenibus heros               345
    Priamides multis Helenus comitantibus adfert,
    agnoscitque suos laetusque ad limina ducit,
    et multum lacrimas verba inter singula fundit.
    procedo et parvam Troiam simulataque magnis
    Pergama et arentem Xanthi cognomine rivum               350
    agnosco, Scaeaeque amplector limina portae;
    nec non et Teucri socia simul urbe fruuntur.
    illos porticibus rex accipiebat in amplis:
    aulai medio libabant pocula Bacchi
    impositis auro dapibus, paterasque tenebant.               355

    Iamque dies alterque dies processit, et aurae
    vela vocant tumidoque inflatur carbasus Austro:
    his vatem adgredior dictis ac talia quaeso:
    ‘Troiugena, interpres divum, qui numina Phoebi,
    qui tripodas Clarii et laurus, qui sidera sentis               360
    et volucrum linguas et praepetis omina pennae,
    fare age (namque omnis cursum mihi prospera dixit
    religio, et cuncti suaserunt numine divi
    Italiam petere et terras temptare repostas;
    sola novum dictuque nefas Harpyia Celaeno               365
    prodigium canit et tristis denuntiat iras
    obscenamque famem), quae prima pericula vito?
    quidve sequens tantos possim superare labores?’
    hic Helenus caesis primum de more iuvencis
    exorat pacem divum vittasque resolvit               370
    sacrati capitis, meque ad tua limina, Phoebe,
    ipse manu multo suspensum numine ducit,
    atque haec deinde canit divino ex ore sacerdos:

    ‘Nate dea (nam te maioribus ire per altum
    auspiciis manifesta fides; sic fata deum rex               375
    sortitur voluitque vices, is vertitur ordo),
    pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
    aequora et Ausonio possis considere portu,
    expediam dictis; prohibent nam cetera Parcae
    scire Helenum farique vetat Saturnia Iuno.                380
    principio Italiam, quam tu iam rere propinquam
    vicinosque, ignare, paras invadere portus,
    longa procul longis via dividit invia terris.
    ante et Trinacria lentandus remus in unda
    et salis Ausonii lustrandum navibus aequor               385
    infernique lacus Aeaeaeque insula Circae,
    quam tuta possis urbem componere terra.
    signa tibi dicam, tu condita mente teneto:
    cum tibi sollicito secreti ad fluminis undam
    litoreis ingens inventa sub ilicibus sus               390
    triginta capitum fetus enixa iacebit,
    alba solo recubans, albi circum ubera nati,
    is locus urbis erit, requies ea certa laborum.
    nec tu mensarum morsus horresce futuros:
    fata viam invenient aderitque vocatus Apollo.               395
    has autem terras Italique hanc litoris oram,
    proxima quae nostri perfunditur aequoris aestu,
    effuge; cuncta malis habitantur moenia Grais.
    hic et Narycii posuerunt moenia Locri,
    et Sallentinos obsedit milite campos               400
    Lyctius Idomeneus; hic illa ducis Meliboei
    parva Philoctetae subnixa Petelia muro.
    quin ubi transmissae steterint trans aequora classes
    et positis aris iam vota in litore solves,
    purpureo velare comas adopertus amictu,               405
    ne qua inter sanctos ignis in honore deorum
    hostilis facies occurrat et omina turbet.
    hunc socii morem sacrorum, hunc ipse teneto;
    hac casti maneant in religione nepotes.
    ast ubi digressum Siculae te admoverit orae               410
    ventus, et angusti rarescent claustra Pelori,
    laeva tibi tellus et longo laeva petantur
    aequora circuitu; dextrum fuge litus et undas.
    haec loca vi quondam et vasta convulsa ruina
    (tantum aevi longinqua valet mutare vetustas)                415
    dissiluisse ferunt, cum protinus utraque tellus
    una foret: venit medio vi pontus et undis
    Hesperium Siculo latus abscidit, arvaque et urbes
    litore diductas angusto interluit aestu.
    dextrum Scylla latus, laevum implacata Charybdis               420
    obsidet, atque imo barathri ter gurgite vastos
    sorbet in abruptum fluctus rursusque sub auras
    erigit alternos, et sidera verberat unda.
    at Scyllam caecis cohibet spelunca latebris
    ora exsertantem et navis in saxa trahentem.               425
    prima hominis facies et pulchro pectore virgo
    pube tenus, postrema immani corpore pistrix
    delphinum caudas utero commissa luporum.
    praestat Trinacrii metas lustrare Pachyni
    cessantem, longos et circumflectere cursus,               430
    quam semel informem vasto vidisse sub antro
    Scyllam et caeruleis canibus resonantia saxa.
    praeterea, si qua est Heleno prudentia vati,
    si qua fides, animum si veris implet Apollo,
    unum illud tibi, nate dea, proque omnibus unum               435
    praedicam et repetens iterumque iterumque monebo,
    Iunonis magnae primum prece numen adora,
    Iunoni cane vota libens dominamque potentem
    supplicibus supera donis: sic denique victor
    Trinacria finis Italos mittere relicta.               440
    huc ubi delatus Cumaeam accesseris urbem
    divinosque lacus et Averna sonantia silvis,
    insanam vatem aspicies, quae rupe sub ima
    fata canit foliisque notas et nomina mandat.
    quaecumque in foliis descripsit carmina virgo               445
    digerit in numerum atque antro seclusa relinquit:
    illa manent immota locis neque ab ordine cedunt.
    verum eadem, verso tenuis cum cardine ventus
    impulit et teneras turbavit ianua frondes,
    numquam deinde cavo volitantia prendere saxo               450
    nec revocare situs aut iungere carmina curat:
    inconsulti abeunt sedemque odere Sibyllae.
    hic tibi ne qua morae fuerint dispendia tanti,
    quamvis increpitent socii et vi cursus in altum
    vela vocet, possisque sinus implere secundos,               455
    quin adeas vatem precibusque oracula poscas
    ipsa canat vocemque volens atque ora resolvat.
    illa tibi Italiae populos venturaque bella
    et quo quemque modo fugiasque ferasque laborem
    expediet, cursusque dabit venerata secundos.               460
    haec sunt quae nostra liceat te voce moneri.
    vade age et ingentem factis fer ad aethera Troiam.’

    Quae postquam vates sic ore effatus amico est,
    dona dehinc auro gravia ac secto elephanto
    imperat ad navis ferri, stipatque carinis               465
    ingens argentum Dodonaeosque lebetas,
    loricam consertam hamis auroque trilicem,
    et conum insignis galeae cristasque comantis,
    arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti.
    addit equos, additque duces,               470
    remigium supplet, socios simul instruit armis.

    Interea classem velis aptare iubebat
    Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.
    quem Phoebi interpres multo compellat honore:
    ‘coniugio, Anchisa, Veneris dignate superbo,               475
    cura deum, bis Pergameis erepte ruinis,
    ecce tibi Ausoniae tellus: hanc arripe velis.
    et tamen hanc pelago praeterlabare necesse est:
    Ausoniae pars illa procul quam pandit Apollo.
    vade,’ ait ‘o felix nati pietate. quid ultra               480
    provehor et fando surgentis demoror Austros?’
    nec minus Andromache digressu maesta supremo
    fert picturatas auri subtemine vestis
    et Phrygiam Ascanio chlamydem (nec cedit honore)
    textilibusque onerat donis, ac talia fatur:               485
    ‘accipe et haec, manuum tibi quae monimenta mearum
    sint, puer, et longum Andromachae testentur amorem,
    coniugis Hectoreae. cape dona extrema tuorum,
    o mihi sola mei super Astyanactis imago.
    sic oculos, sic ille manus, sic ora ferebat;               490
    et nunc aequali tecum pubesceret aevo.’
    hos ego digrediens lacrimis adfabar obortis:
    ‘vivite felices, quibus est fortuna peracta
    iam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur.
    vobis parta quies: nullum maris aequor arandum,               495
    arva neque Ausoniae semper cedentia retro
    quaerenda. effigiem Xanthi Troiamque videtis
    quam vestrae fecere manus, melioribus, opto,
    auspiciis, et quae fuerit minus obvia Grais.
    si quando Thybrim vicinaque Thybridis arva               500
    intraro gentique meae data moenia cernam,
    cognatas urbes olim populosque propinquos,
    Epiro Hesperiam (quibus idem Dardanus auctor
    atque idem casus), unam faciemus utramque
    Troiam animis: maneat nostros ea cura nepotes.’               505

    Prouehimur pelago vicina Ceraunia iuxta,
    unde iter Italiam cursusque brevissimus undis.
    sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
    sternimur optatae gremio telluris ad undam
    sortiti remos passimque in litore sicco               510
    corpora curamus, fessos sopor inrigat artus.
    necdum orbem medium Nox Horis acta subibat:
    haud segnis strato surgit Palinurus et omnis
    explorat ventos atque auribus aera captat;
    sidera cuncta notat tacito labentia caelo,               515
    Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones,
    armatumque auro circumspicit Oriona.
    postquam cuncta videt caelo constare sereno,
    dat clarum e puppi signum; nos castra movemus
    temptamusque viam et velorum pandimus alas.               520

    Iamque rubescebat stellis Aurora fugatis
    cum procul obscuros collis humilemque videmus
    Italiam. Italiam primus conclamat Achates,
    Italiam laeto socii clamore salutant.
    tum pater Anchises magnum cratera corona               525
    induit implevitque mero, divosque vocavit
    stans celsa in puppi:
    ‘di maris et terrae tempestatumque potentes,
    ferte viam vento facilem et spirate secundi.’
    crebrescunt optatae aurae portusque patescit               530
    iam propior, templumque apparet in arce Minervae;
    vela legunt socii et proras ad litora torquent.
    portus ab Euroo fluctu curvatus in arcum,
    obiectae salsa spumant aspergine cautes,
    ipse latet: gemino demittunt bracchia muro               535
    turriti scopuli refugitque ab litore templum.
    quattuor hic, primum omen, equos in gramine vidi
    tondentis campum late, candore nivali.
    et pater Anchises ‘bellum, o terra hospita, portas:
    bello armantur equi, bellum haec armenta minantur.                540
    sed tamen idem olim curru succedere sueti
    quadripedes et frena iugo concordia ferre:
    spes et pacis’ ait. tum numina sancta precamur
    Palladis armisonae, quae prima accepit ovantis,
    et capita ante aras Phrygio velamur amictu,               545
    praeceptisque Heleni, dederat quae maxima, rite
    Iunoni Argiuae iussos adolemus honores.

    Haud mora, continuo perfectis ordine votis
    cornua velatarum obuertimus antemnarum,
    Graiugenumque domos suspectaque linquimus arva.               550
    hinc sinus Herculei (si vera est fama) Tarenti
    cernitur, attollit se diva Lacinia contra,
    Caulonisque arces et navifragum Scylaceum.
    tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna,
    et gemitum ingentem pelagi pulsataque saxa               555
    audimus longe fractasque ad litora voces,
    exsultantque vada atque aestu miscentur harenae.
    et pater Anchises ‘nimirum hic illa Charybdis:
    hos Helenus scopulos, haec saxa horrenda canebat.
    eripite, o socii, pariterque insurgite remis.’               560
    haud minus ac iussi faciunt, primusque rudentem
    contorsit laevas proram Palinurus ad undas;
    laevam cuncta cohors remis ventisque petivit.
    tollimur in caelum curvato gurgite, et idem
    subducta ad Manis imos desedimus unda.               565
    ter scopuli clamorem inter cava saxa dedere,
    ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.
    interea fessos ventus cum sole reliquit,
    ignarique viae Cyclopum adlabimur oris.

    Portus ab accessu ventorum immotus et ingens               570
    ipse: sed horrificis iuxta tonat Aetna ruinis,
    interdumque atram prorumpit ad aethera nubem
    turbine fumantem piceo et candente favilla,
    attollitque globos flammarum et sidera lambit;
    interdum scopulos avulsaque viscera montis               575
    erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
    cum gemitu glomerat fundoque exaestuat imo.
    fama est Enceladi semustum fulmine corpus
    urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam
    impositam ruptis flammam exspirare caminis,               580
    et fessum quotiens mutet latus, intremere omnem
    murmure Trinacriam et caelum subtexere fumo.
    noctem illam tecti silvis immania monstra
    perferimus, nec quae sonitum det causa videmus.
    nam neque erant astrorum ignes nec lucidus aethra               585
    siderea polus, obscuro sed nubila caelo,
    et lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

    Postera iamque dies primo surgebat Eoo
    umentemque Aurora polo dimoverat umbram,
    cum subito e silvis macie confecta suprema               590
    ignoti nova forma viri miserandaque cultu
    procedit supplexque manus ad litora tendit.
    respicimus. dira inluvies immissaque barba,
    consertum tegimen spinis: at cetera Graius,
    et quondam patriis ad Troiam missus in armis.               595
    isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
    arma procul, paulum aspectu conterritus haesit
    continuitque gradum; mox sese ad litora praeceps
    cum fletu precibusque tulit: ‘per sidera testor,
    per superos atque hoc caeli spirabile lumen,               600
    tollite me, Teucri. quascumque abducite terras:
    hoc sat erit. scio me Danais e classibus unum
    et bello Iliacos fateor petiisse penatis.
    pro quo, si sceleris tanta est iniuria nostri,
    spargite me in fluctus vastoque immergite ponto;               605
    si pereo, hominum manibus periisse iuvabit.’
    dixerat et genua amplexus genibusque volutans
    haerebat. qui sit fari, quo sanguine cretus,
    hortamur, quae deinde agitet fortuna fateri.
    ipse pater dextram Anchises haud multa moratus               610
    dat iuveni atque animum praesenti pignore firmat.
    ille haec deposita tandem formidine fatur:
    ‘sum patria ex Ithaca, comes infelicis Ulixi,
    nomine Achaemenides, Troiam genitore Adamasto
    paupere (mansissetque utinam fortuna!) profectus.               615
    hic me, dum trepidi crudelia limina linquunt,
    immemores socii vasto Cyclopis in antro
    deseruere. domus sanie dapibusque cruentis,
    intus opaca, ingens. ipse arduus, altaque pulsat
    sidera (di talem terris avertite pestem!)               620
    nec visu facilis nec dictu adfabilis ulli;
    visceribus miserorum et sanguine vescitur atro.
    vidi egomet duo de numero cum corpora nostro
    prensa manu magna medio resupinus in antro
    frangeret ad saxum, sanieque aspersa natarent               625
    limina; vidi atro cum membra fluentia tabo
    manderet et tepidi tremerent sub dentibus artus—
    haud impune quidem, nec talia passus Ulixes
    oblitusue sui est Ithacus discrimine tanto.
    nam simul expletus dapibus vinoque sepultus               630
    cervicem inflexam posuit, iacuitque per antrum
    immensus saniem eructans et frusta cruento
    per somnum commixta mero, nos magna precati
    numina sortitique vices una undique circum
    fundimur, et telo lumen terebramus acuto               635
    ingens quod torva solum sub fronte latebat,
    Argolici clipei aut Phoebeae lampadis instar,
    et tandem laeti sociorum ulciscimur umbras.
    sed fugite, o miseri, fugite atque ab litore funem
    rumpite.                                                            640
    nam qualis quantusque cavo Polyphemus in antro
    lanigeras claudit pecudes atque ubera pressat,
    centum alii curva haec habitant ad litora vulgo
    infandi Cyclopes et altis montibus errant.
    tertia iam lunae se cornua lumine complent               645
    cum vitam in silvis inter deserta ferarum
    lustra domosque traho vastosque ab rupe Cyclopas
    prospicio sonitumque pedum vocemque tremesco.
    victum infelicem, bacas lapidosaque corna,
    dant rami, et vulsis pascunt radicibus herbae.               650
    omnia conlustrans hanc primum ad litora classem
    conspexi venientem. huic me, quaecumque fuisset,
    addixi: satis est gentem effugisse nefandam.
    vos animam hanc potius quocumque absumite leto.’

    Vix ea fatus erat summo cum monte videmus               655
    ipsum inter pecudes vasta se mole moventem
    pastorem Polyphemum et litora nota petentem,
    monstrum horrendum, informe, ingens, cui lumen ademptum.
    trunca manum pinus regit et vestigia firmat;
    lanigerae comitantur oves; ea sola voluptas               660
    solamenque mali.
    postquam altos tetigit fluctus et ad aequora venit,
    luminis effossi fluidum lavit inde cruorem
    dentibus infrendens gemitu, graditurque per aequor
    iam medium, necdum fluctus latera ardua tinxit.                665
    nos procul inde fugam trepidi celerare recepto
    supplice sic merito tacitique incidere funem,
    vertimus et proni certantibus aequora remis.
    sensit, et ad sonitum vocis vestigia torsit.
    verum ubi nulla datur dextra adfectare potestas               670
    nec potis Ionios fluctus aequare sequendo,
    clamorem immensum tollit, quo pontus et omnes
    contremuere undae, penitusque exterrita tellus
    Italiae curvisque immugiit Aetna cavernis.
    at genus e silvis Cyclopum et montibus altis               675
    excitum ruit ad portus et litora complent.
    cernimus astantis nequiquam lumine torvo
    Aetnaeos fratres caelo capita alta ferentis,
    concilium horrendum: quales cum vertice celso
    aeriae quercus aut coniferae cyparissi               680
    constiterunt, silva alta Iovis lucusve Dianae.
    praecipitis metus acer agit quocumque rudentis
    excutere et ventis intendere vela secundis.
    contra iussa monent Heleni, Scyllamque Charybdinque
    inter, utrimque viam leti discrimine parvo,               685
    ni teneam cursus: certum est dare lintea retro.
    ecce autem Boreas angusta ab sede Pelori
    missus adest: vivo praetervehor ostia saxo
    Pantagiae Megarosque sinus Thapsumque iacentem.
    talia monstrabat relegens errata retrorsus               690
    litora Achaemenides, comes infelicis Ulixi.

    Sicanio praetenta sinu iacet insula contra
    Plemyrium undosum; nomen dixere priores
    Ortygiam. Alpheum fama est huc Elidis amnem
    occultas egisse vias subter mare, qui nunc               695
    ore, Arethusa, tuo Siculis confunditur undis.
    iussi numina magna loci veneramur, et inde
    exsupero praepingue solum stagnantis Helori.
    hinc altas cautes proiectaque saxa Pachyni
    radimus, et fatis numquam concessa moveri               700
    apparet Camerina procul campique Geloi,
    immanisque Gela fluvii cognomine dicta.
    arduus inde Acragas ostentat maxima longe
    moenia, magnanimum quondam generator equorum;
    teque datis linquo ventis, palmosa Selinus,               705
    et vada dura lego saxis Lilybeia caecis.
    hinc Drepani me portus et inlaetabilis ora
    accipit. hic pelagi tot tempestatibus actus
    heu, genitorem, omnis curae casusque levamen,
    amitto Anchisen. hic me, pater optime, fessum               710
    deseris, heu, tantis nequiquam erepte periclis!
    nec vates Helenus, cum multa horrenda moneret,
    hos mihi praedixit luctus, non dira Celaeno.
    hic labor extremus, longarum haec meta viarum,
    hinc me digressum vestris deus appulit oris.               715

    Sic pater Aeneas intentis omnibus unus
    fata renarrabat divum cursusque docebat.
    conticuit tandem factoque hic fine quievit.

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SECVNDVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SECVNDVS

    Conticuere omnes intentique ora tenebant.
    Inde toro pater Aeneas sic orsus ab alto: Infandum, regina, iubes renovare dolorem,
    Troianas ut opes et lamentabile regnum
    eruerint Danai, quaeque ipse miserrima vidi               5
    et quorum pars magna fui. quis talia fando
    Myrmidonum Dolopumve aut duri miles Ulixi
    temperet a lacrimis? et iam nox umida caelo
    praecipitat suadentque cadentia sidera somnos.
    sed si tantus amor casus cognoscere nostros               10
    et breviter Troiae supremum audire laborem,
    quamquam animus meminisse horret luctuque refugit,
    incipiam. fracti bello fatisque repulsi
    ductores Danaum tot iam labentibus annis
    instar montis equum divina Palladis arte               15
    aedificant, sectaque intexunt abiete costas;
    votum pro reditu simulant; ea fama vagatur.
    huc delecta virum sortiti corpora furtim
    includunt caeco lateri penitusque cavernas
    ingentis uterumque armato milite complent.               20
    est in conspectu Tenedos, notissima fama
    insula, dives opum Priami dum regna manebant,
    nunc tantum sinus et statio male fida carinis:
    huc se provecti deserto in litore condunt;
    nos abiisse rati et vento petiisse Mycenas.               25
    ergo omnis longo soluit se Teucria luctu;
    panduntur portae, iuvat ire et Dorica castra
    desertosque videre locos litusque relictum:
    hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achilles;
    classibus hic locus, hic acie certare solebant.               30
    pars stupet innuptae donum exitiale Minervae
    et molem mirantur equi; primusque Thymoetes
    duci intra muros hortatur et arce locari,
    sive dolo seu iam Troiae sic fata ferebant.
    at Capys, et quorum melior sententia menti,               35
    aut pelago Danaum insidias suspectaque dona
    praecipitare iubent subiectisque urere flammis,
    aut terebrare cavas uteri et temptare latebras.
    scinditur incertum studia in contraria vulgus.

    Primus ibi ante omnis magna comitante caterva               40
    Laocoon ardens summa decurrit ab arce,
    et procul ‘o miseri, quae tanta insania, cives?
    creditis avectos hostis? aut ulla putatis
    dona carere dolis Danaum? sic notus Ulixes?
    aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,               45
    aut haec in nostros fabricata est machina muros,
    inspectura domos venturaque desuper urbi,
    aut aliquis latet error; equo ne credite, Teucri.
    quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentis.’
    sic fatus ualidis ingentem viribus hastam               50
    in latus inque feri curvam compagibus alvum
    contorsit. stetit illa tremens, uteroque recusso
    insonuere cavae gemitumque dedere cavernae.
    et, si fata deum, si mens non laeva fuisset,
    impulerat ferro Argolicas foedare latebras,               55
    Troiaque nunc staret, Priamique arx alta maneres.

    Ecce, manus iuvenem interea post terga revinctum
    pastores magno ad regem clamore trahebant
    Dardanidae, qui se ignotum venientibus ultro,
    hoc ipsum ut strueret Troiamque aperiret Achivis,               60
    obtulerat, fidens animi atque in utrumque paratus,
    seu versare dolos seu certae occumbere morti.
    undique visendi studio Troiana iuventus
    circumfusa ruit certantque inludere capto.
    accipe nunc Danaum insidias et crimine ab uno               65
    disce omnis.
    namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
    constitit atque oculis Phrygia agmina circumspexit,
    ‘heu, quae nunc tellus,’ inquit, ‘quae me aequora possunt
    accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,               70
    cui neque apud Danaos usquam locus, et super ipsi
    Dardanidae infensi poenas cum sanguine poscunt?’
    quo gemitu conversi animi compressus et omnis
    impetus. hortamur fari quo sanguine cretus,
    quidve ferat; memoret quae sit fiducia capto.               75

    ‘Cuncta equidem tibi, rex, fuerit quodcumque, fatebor               77
    vera,’ inquit; ‘neque me Argolica de gente negabo.
    hoc primum; nec, si miserum Fortuna Sinonem
    finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.               80
    fando aliquod si forte tuas pervenit ad auris
    Belidae nomen Palamedis et incluta fama
    gloria, quem falsa sub proditione Pelasgi
    insontem infando indicio, quia bella vetabat,
    demisere neci, nunc cassum lumine lugent:               85
    illi me comitem et consanguinitate propinquum
    pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
    dum stabat regno incolumis regumque vigebat
    conciliis, et nos aliquod nomenque decusque
    gessimus. invidia postquam pellacis Ulixi               90
    (haud ignota loquor) superis concessit ab oris,
    adflictus vitam in tenebris luctuque trahebam
    et casum insontis mecum indignabar amici.
    nec tacui demens et me, fors si qua tulisset,
    si patrios umquam remeassem victor ad Argos,               95
    promisi ultorem et verbis odia aspera movi.
    hinc mihi prima mali labes, hinc semper Ulixes
    criminibus terrere novis, hinc spargere voces
    in vulgum ambiguas et quaerere conscius arma.
    nec requievit enim, donec Calchante ministro—               100
    sed quid ego haec autem nequiquam ingrata revoluo,
    quidue moror? si omnis uno ordine habetis Achivos,
    idque audire sat est, iamdudum sumite poenas:
    hoc Ithacus velit et magno mercentur Atridae.’

    Tum vero ardemus scitari et quaerere causas,               105
    ignari scelerum tantorum artisque Pelasgae.
    prosequitur pavitans et ficto pectore fatur:

    ‘Saepe fugam Danai Troia cupiere relicta
    moliri et longo fessi discedere bello;
    fecissentque utinam! saepe illos aspera ponti               110
    interclusit hiems et terruit Auster euntis.
    praecipue cum iam hic trabibus contextus acernis
    staret equus, toto sonuerunt aethere nimbi.
    suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
    mittimus, isque adytis haec tristia dicta reportat:               115
    “sanguine placastis ventos et virgine caesa,
    cum primum Iliacas, Danai, venistis ad oras;
    sanguine quaerendi reditus animaque litandum
    Argolica.” vulgi quae uox ut venit ad auris,
    obstipuere animi gelidusque per ima cucurrit                120
    ossa tremor, cui fata parent, quem poscat Apollo.
    hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
    protrahit in medios; quae sint ea numina divum
    flagitat. et mihi iam multi crudele canebant
    artificis scelus, et taciti ventura videbant.               125
    bis quinos silet ille dies tectusque recusat
    prodere voce sua quemquam aut opponere morti.
    vix tandem, magnis Ithaci clamoribus actus,
    composito rumpit vocem et me destinat arae.
    adsensere omnes et, quae sibi quisque timebat,               130
    unius in miseri exitium conversa tulere.
    iamque dies infanda aderat; mihi sacra parari
    et salsae fruges et circum tempora vittae.
    eripui, fateor, leto me et vincula rupi,
    limosoque lacu per noctem obscurus in ulva               135
    delitui dum vela darent, si forte dedissent.
    nec mihi iam patriam antiquam spes ulla videndi
    nec dulcis natos exoptatumque parentem,
    quos illi fors et poenas ob nostra reposcent
    effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.               140
    quod te per superos et conscia numina veri,
    per si qua est quae restet adhuc mortalibus usquam
    intemerata fides, oro, miserere laborum
    tantorum, miserere animi non digna ferentis.’

    His lacrimis vitam damus et miserescimus ultro.               145
    ipse viro primus manicas atque arta levari
    vincla iubet Priamus dictisque ita fatur amicis:
    ‘quisquis es, amissos hinc iam obliviscere Graios
    (noster eris) mihique haec edissere vera roganti:
    quo molem hanc immanis equi statuere? quis auctor?               150
    quidve petunt? quae religio? aut quae machina belli?’
    dixerat. ille dolis instructus et arte Pelasga
    sustulit exutas vinclis ad sidera palmas:
    ‘vos, aeterni ignes, et non violabile vestrum
    testor numen,’ ait, ‘vos arae ensesque nefandi,               155
    quos fugi, vittaeque deum, quas hostia gessi:
    fas mihi Graiorum sacrata resolvere iura,
    fas odisse viros atque omnia ferre sub auras,
    si qua tegunt, teneor patriae nec legibus ullis.
    tu modo promissis maneas servataque serves               160
    Troia fidem, si vera feram, si magna rependam.
    omnis spes Danaum et coepti fiducia belli
    Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo
    Tydides sed enim scelerumque inventor Ulixes,
    fatale adgressi sacrato avellere templo               165
    Palladium caesis summae custodibus arcis,
    corripuere sacram effigiem manibusque cruentis
    virgineas ausi divae contingere vittas,
    ex illo fluere ac retro sublapsa referri
    spes Danaum, fractae vires, aversa deae mens.               170
    nec dubiis ea signa dedit Tritonia monstris.
    vix positum castris simulacrum: arsere coruscae
    luminibus flammae arrectis, salsusque per artus
    sudor iit, terque ipsa solo (mirabile dictu)
    emicuit parmamque ferens hastamque trementem.               175
    extemplo temptanda fuga canit aequora Calchas,
    nec posse Argolicis exscindi Pergama telis
    omina ni repetant Argis numenque reducant
    quod pelago et curvis secum auexere carinis.
    et nunc quod patrias vento petiere Mycenas,               180
    arma deosque parant comites pelagoque remenso
    improvisi aderunt; ita digerit omina Calchas.
    hanc pro Palladio moniti, pro numine laeso
    effigiem statuere, nefas quae triste piaret.
    hanc tamen immensam Calchas attollere molem               185
    roboribus textis caeloque educere iussit,
    ne recipi portis aut duci in moenia posset,
    neu populum antiqua sub religione tueri.
    nam si vestra manus violasset dona Minervae,
    tum magnum exitium (quod di prius omen in ipsum               190
    convertant!) Priami imperio Phrygibusque futurum;
    sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem,
    ultro Asiam magno Pelopea ad moenia bello
    venturam, et nostros ea fata manere nepotes.’

    Talibus insidiis periurique arte Sinonis               195
    credita res, captique dolis lacrimisque coactis
    quos neque Tydides nec Larisaeus Achilles,
    non anni domuere decem, non mille carinae.

    Hic aliud maius miseris multoque tremendum
    obicitur magis atque improvida pectora turbat.               200
    Laocoon, ductus Neptuno sorte sacerdos,
    sollemnis taurum ingentem mactabat ad aras.
    ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta
    (horresco referens) immensis orbibus angues
    incumbunt pelago pariterque ad litora tendunt;               205
    pectora quorum inter fluctus arrecta iubaeque
    sanguineae superant undas, pars cetera pontum
    pone legit sinuatque immensa volumine terga.
    fit sonitus spumante salo; iamque arva tenebant
    ardentisque oculos suffecti sanguine et igni               210
    sibila lambebant linguis vibrantibus ora.
    diffugimus visu exsangues. illi agmine certo
    Laocoonta petunt; et primum parva duorum
    corpora natorum serpens amplexus uterque
    implicat et miseros morsu depascitur artus;               215
    post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
    corripiunt spirisque ligant ingentibus; et iam
    bis medium amplexi, bis collo squamea circum
    terga dati superant capite et cervicibus altis.
    ille simul manibus tendit divellere nodos               220
    perfusus sanie vittas atroque veneno,
    clamores simul horrendos ad sidera tollit:
    qualis mugitus, fugit cum saucius aram
    taurus et incertam excussit cervice securim.
    at gemini lapsu delubra ad summa dracones               225
    effugiunt saevaeque petunt Tritonidis arcem,
    sub pedibusque deae clipeique sub orbe teguntur.
    tum vero tremefacta novus per pectora cunctis
    insinuat pavor, et scelus expendisse merentem
    Laocoonta ferunt, sacrum qui cuspide robur               230
    laeserit et tergo sceleratam intorserit hastam.
    ducendum ad sedes simulacrum orandaque divae
    numina conclamant.
    dividimus muros et moenia pandimus urbis.
    accingunt omnes operi pedibusque rotarum               235
    subiciunt lapsus, et stuppea vincula collo
    intendunt; scandit fatalis machina muros
    feta armis. pueri circum innuptaeque puellae
    sacra canunt funemque manu contingere gaudent;
    illa subit mediaeque minans inlabitur urbi.               240
    o patria, o divum domus Ilium et incluta bello
    moenia Dardanidum! quater ipso in limine portae
    substitit atque utero sonitum quater arma dedere;
    instamus tamen immemores caecique furore
    et monstrum infelix sacrata sistimus arce.               245
    tunc etiam fatis aperit Cassandra futuris
    ora dei iussu non umquam credita Teucris.
    nos delubra deum miseri, quibus ultimus esset
    ille dies, festa velamus fronde per urbem.

    Vertitur interea caelum et ruit Oceano nox               250
    involvens umbra magna terramque polumque
    Myrmidonumque dolos; fusi per moenia Teucri
    conticuere; sopor fessos complectitur artus.
    et iam Argiua phalanx instructis navibus ibat
    a Tenedo tacitae per amica silentia lunae               255
    litora nota petens, flammas cum regia puppis
    extulerat, fatisque deum defensus iniquis
    inclusos utero Danaos et pinea furtim
    laxat claustra Sinon. illos patefactus ad auras
    reddit equus laetique cavo se robore promunt               260
    Thessandrus Sthenelusque duces et dirus Ulixes,
    demissum lapsi per funem, Acamasque Thoasque
    Pelidesque Neoptolemus primusque Machaon
    et Menelaus et ipse doli fabricator Epeos.
    invadunt urbem somno vinoque sepultam;               265
    caeduntur vigiles, portisque patentibus omnis
    accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

    Tempus erat quo prima quies mortalibus aegris
    incipit et dono divum gratissima serpit.
    in somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector               270
    visus adesse mihi largosque effundere fletus,
    raptatus bigis ut quondam, aterque cruento
    pulvere perque pedes traiectus lora tumentis.
    ei mihi, qualis erat, quantum mutatus ab illo
    Hectore qui redit exuvias indutus Achilli               275
    vel Danaum Phrygios iaculatus puppibus ignis!
    squalentem barbam et concretos sanguine crinis
    vulneraque illa gerens, quae circum plurima muros
    accepit patrios. ultro flens ipse videbar
    compellare virum et maestas expromere voces:               280
    ‘o lux Dardaniae, spes o fidissima Teucrum,
    quae tantae tenuere morae? quibus Hector ab oris
    exspectate venis? ut te post multa tuorum
    funera, post varios hominumque urbisque labores
    defessi aspicimus! quae causa indigna serenos               285
    foedavit vultus? aut cur haec vulnera cerno?’
    ille nihil, nec me quaerentem uana moratur,
    sed graviter gemitus imo de pectore ducens,
    ‘heu fuge, nate dea, teque his’ ait ‘eripe flammis.
    hostis habet muros; ruit alto a culmine Troia.               290
    sat patriae Priamoque datum: si Pergama dextra
    defendi possent, etiam hac defensa fuissent.
    sacra suosque tibi commendat Troia penatis;
    hos cape fatorum comites, his moenia quaere
    magna pererrato statues quae denique ponto.’               295
    sic ait et manibus vittas Vestamque potentem
    aeternumque adytis effert penetralibus ignem.

    Diverso interea miscentur moenia luctu,
    et magis atque magis, quamquam secreta parentis
    Anchisae domus arboribusque obtecta recessit,               300
    clarescunt sonitus armorumque ingruit horror.
    excutior somno et summi fastigia tecti
    ascensu supero atque arrectis auribus asto:
    in segetem veluti cum flamma furentibus Austris
    incidit, aut rapidus montano flumine torrens               305
    sternit agros, sternit sata laeta boumque labores
    praecipitisque trahit silvas; stupet inscius alto
    accipiens sonitum saxi de vertice pastor.
    tum vero manifesta fides, Danaumque patescunt
    insidiae. iam Deiphobi dedit ampla ruinam               310
    Volcano superante domus, iam proximus ardet
    Ucalegon; Sigea igni freta lata relucent.
    exoritur clamorque virum clangorque tubarum.
    arma amens capio; nec sat rationis in armis,
    sed glomerare manum bello et concurrere in arcem               315
    cum sociis ardent animi; furor iraque mentem
    praecipitat, pulchrumque mori succurrit in armis.

    Ecce autem telis Panthus elapsus Achivum,
    Panthus Othryades, arcis Phoebique sacerdos,
    sacra manu victosque deos parvumque nepotem               320
    ipse trahit cursuque amens ad limina tendit.
    ‘quo res summa loco, Panthu? quam prendimus arcem?’
    vix ea fatus eram gemitu cum talia reddit:
    ‘venit summa dies et ineluctabile tempus
    Dardaniae. fuimus Troes, fuit Ilium et ingens               325
    gloria Teucrorum; ferus omnia Iuppiter Argos
    transtulit; incensa Danai dominantur in urbe.
    arduus armatos mediis in moenibus astans
    fundit equus victorque Sinon incendia miscet
    insultans. portis alii bipatentibus adsunt,               330
    milia quot magnis umquam venere Mycenis;
    obsedere alii telis angusta viarum
    oppositis; stat ferri acies mucrone corusco
    stricta, parata neci; vix primi proelia temptant
    portarum vigiles et caeco Marte resistunt.’               335
    talibus Othryadae dictis et numine divum
    in flammas et in arma feror, quo tristis Erinys,
    quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clamor.
    addunt se socios Rhipeus et maximus armis
    Epytus, oblati per lunam, Hypanisque Dymasque               340
    et lateri adglomerant nostro, iuvenisque Coroebus
    Mygdonides—illis ad Troiam forte diebus
    venerat insano Cassandrae incensus amore
    et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat,
    infelix qui non sponsae praecepta furentis               345
    audierit!
    quos ubi confertos ardere in proelia vidi,
    incipio super his: ‘iuvenes, fortissima frustra
    pectora, si vobis audentem extrema cupido
    certa sequi, quae sit rebus fortuna videtis:                350
    excessere omnes adytis arisque relictis
    di quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
    incensae. moriamur et in media arma ruamus.
    una salus victis nullam sperare salutem.’
    sic animis iuvenum furor additus. inde, lupi ceu               355
    raptores atra in nebula, quos improba ventris
    exegit caecos rabies catulique relicti
    faucibus exspectant siccis, per tela, per hostis
    vadimus haud dubiam in mortem mediaeque tenemus
    urbis iter; nox atra cava circumvolat umbra.               360
    quis cladem illius noctis, quis funera fando
    explicet aut possit lacrimis aequare labores?
    urbs antiqua ruit multos dominata per annos;
    plurima perque vias sternuntur inertia passim
    corpora perque domos et religiosa deorum               365
    limina. nec soli poenas dant sanguine Teucri;
    quondam etiam victis redit in praecordia virtus
    uictoresque cadunt Danai. crudelis ubique
    luctus, ubique pavor et plurima mortis imago.

    Primus se Danaum magna comitante caterva               370
    Androgeos offert nobis, socia agmina credens
    inscius, atque ultro verbis compellat amicis:
    ‘festinate, viri! nam quae tam sera moratur
    segnities? alii rapiunt incensa feruntque
    Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis?’               375
    dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
    fida satis) sensit medios delapsus in hostis.
    obstipuit retroque pedem cum voce repressit.
    improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
    pressit humi nitens trepidusque repente refugit               380
    attollentem iras et caerula colla tumentem,
    haud secus Androgeos visu tremefactus abibat.
    inruimus densis et circumfundimur armis,
    ignarosque loci passim et formidine captos
    sternimus; aspirat primo Fortuna labori.               385
    atque hic successu exsultans animisque Coroebus
    ‘o socii, qua prima’ inquit ‘Fortuna salutis
    monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur:
    mutemus clipeos Danaumque insignia nobis
    aptemus. dolus an virtus, quis in hoste requirat?               390
    arma dabunt ipsi.’ sic fatus deinde comantem
    Androgei galeam clipeique insigne decorum
    induitur laterique Argiuum accommodat ensem.
    hoc Rhipeus, hoc ipse Dymas omnisque iuventus
    laeta facit: spoliis se quisque recentibus armat.               395
    vadimus immixti Danais haud numine nostro
    multaque per caecam congressi proelia noctem
    conserimus, multos Danaum demittimus Orco.
    diffugiunt alii ad navis et litora cursu
    fida petunt; pars ingentem formidine turpi               400
    scandunt rursus equum et nota conduntur in alvo.

    Heu nihil inuitis fas quemquam fidere divis!
    ecce trahebatur passis Priameia virgo
    crinibus a templo Cassandra adytisque Minervae
    ad caelum tendens ardentia lumina frustra,               405
    lumina, nam teneras arcebant vincula palmas.
    non tulit hanc speciem furiata mente Coroebus
    et sese medium iniecit periturus in agmen;
    consequimur cuncti et densis incurrimus armis.
    hic primum ex alto delubri culmine telis               410
    nostrorum obruimur oriturque miserrima caedes
    armorum facie et Graiarum errore iubarum.
    tum Danai gemitu atque ereptae virginis ira
    undique collecti invadunt, acerrimus Aiax
    et gemini Atridae Dolopumque exercitus omnis:               415
    adversi rupto ceu quondam turbine venti
    confligunt, Zephyrusque Notusque et laetus Eois
    Eurus equis; stridunt silvae saevitque tridenti
    spumeus atque imo Nereus ciet aequora fundo.
    illi etiam, si quos obscura nocte per umbram               420
    fudimus insidiis totaque agitavimus urbe,
    apparent; primi clipeos mentitaque tela
    agnoscunt atque ora sono discordia signant.
    ilicet obruimur numero, primusque Coroebus
    Penelei dextra divae armipotentis ad aram               425
    procumbit; cadit et Rhipeus, iustissimus unus
    qui fuit in Teucris et servantissimus aequi
    (dis aliter visum); pereunt Hypanisque Dymasque
    confixi a sociis; nec te tua plurima, Panthu,
    labentem pietas nec Apollinis infula texit.               430
    Iliaci cineres et flamma extrema meorum,
    testor, in occasu vestro nec tela nec ullas
    vitavisse vices Danaum et, si fata fuissent
    ut caderem, meruisse manu. divellimur inde,
    Iphitus et Pelias mecum (quorum Iphitus aevo               435
    iam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulixi),
    protinus ad sedes Priami clamore vocati.
    hic vero ingentem pugnam, ceu cetera nusquam
    bella forent, nulli tota morerentur in urbe,
    sic Martem indomitum Danaosque ad tecta ruentis               440
    cernimus obsessumque acta testudine limen.
    haerent parietibus scalae postisque sub ipsos
    nituntur gradibus clipeosque ad tela sinistris
    protecti obiciunt, prensant fastigia dextris.
    Dardanidae contra turris ac tota domorum               445
    culmina convellunt; his se, quando ultima cernunt,
    extrema iam in morte parant defendere telis,
    auratasque trabes, veterum decora alta parentum,
    devolvunt; alii strictis mucronibus imas
    obsedere fores, has servant agmine denso.               450
    instaurati animi regis succurrere tectis
    auxilioque levare viros uimque addere victis.

    Limen erat caecaeque fores et pervius usus
    tectorum inter se Priami, postesque relicti
    a tergo, infelix qua se, dum regna manebant,               455
    saepius Andromache ferre incomitata solebat
    ad soceros et auo puerum Astyanacta trahebat.
    evado ad summi fastigia culminis, unde
    tela manu miseri iactabant inrita Teucri.
    turrim in praecipiti stantem summisque sub astra               460
    eductam tectis, unde omnis Troia videri
    et Danaum solitae naves et Achaica castra,
    adgressi ferro circum, qua summa labantis
    iuncturas tabulata dabant, convellimus altis
    sedibus impulimusque; ea lapsa repente ruinam               465
    cum sonitu trahit et Danaum super agmina late
    incidit. ast alii subeunt, nec saxa nec ullum
    telorum interea cessat genus.

    Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus
    exsultat telis et luce coruscus aena:               470
    qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
    frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat,
    nunc, positis novus exuviis nitidusque iuventa,
    lubrica convoluit sublato pectore terga
    arduus ad solem, et linguis micat ore trisulcis.               475
    una ingens Periphas et equorum agitator Achillis,
    armiger Automedon, una omnis Scyria pubes
    succedunt tecto et flammas ad culmina iactant.
    ipse inter primos correpta dura bipenni
    limina perrumpit postisque a cardine vellit               480
    aeratos; iamque excisa trabe firma cavavit
    robora et ingentem lato dedit ore fenestram.
    apparet domus intus et atria longa patescunt;
    apparent Priami et veterum penetralia regum,
    armatosque vident stantis in limine primo.               485
    at domus interior gemitu miseroque tumultu
    miscetur, penitusque cavae plangoribus aedes
    femineis ululant; ferit aurea sidera clamor.
    tum pavidae tectis matres ingentibus errant
    amplexaeque tenent postis atque oscula figunt.               490
    instat vi patria Pyrrhus; nec claustra nec ipsi
    custodes sufferre valent; labat ariete crebro
    ianua, et emoti procumbunt cardine postes.
    fit via vi; rumpunt aditus primosque trucidant
    immissi Danai et late loca milite complent.               495
    non sic, aggeribus ruptis cum spumeus amnis
    exiit oppositasque evicit gurgite moles,
    fertur in arva furens cumulo camposque per omnis
    cum stabulis armenta trahit. vidi ipse furentem
    caede Neoptolemum geminosque in limine Atridas,               500
    vidi Hecubam centumque nurus Priamumque per aras
    sanguine foedantem quos ipse sacraverat ignis.
    quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum,
    barbarico postes auro spoliisque superbi
    procubuere; tenent Danai qua deficit ignis.               505

    Forsitan et Priami fuerint quae fata requiras.
    urbis uti captae casum convulsaque vidit
    limina tectorum et medium in penetralibus hostem,
    arma diu senior desueta trementibus aevo
    circumdat nequiquam umeris et inutile ferrum               510
    cingitur, ac densos fertur moriturus in hostis.
    aedibus in mediis nudoque sub aetheris axe
    ingens ara fuit iuxtaque veterrima laurus
    incumbens arae atque umbra complexa penatis.
    hic Hecuba et natae nequiquam altaria circum,               515
    praecipites atra ceu tempestate columbae,
    condensae et divum amplexae simulacra sedebant.
    ipsum autem sumptis Priamum iuvenalibus armis
    ut vidit, ‘quae mens tam dira, miserrime coniunx,
    impulit his cingi telis? aut quo ruis?’ inquit.               520
    ‘non tali auxilio nec defensoribus istis
    tempus eget; non, si ipse meus nunc adforet Hector.
    huc tandem concede; haec ara tuebitur omnis,
    aut moriere simul.’ sic ore effata recepit
    ad sese et sacra longaeuum in sede locavit.               525

    Ecce autem elapsus Pyrrhi de caede Polites,
    unus natorum Priami, per tela, per hostis
    porticibus longis fugit et vacua atria lustrat
    saucius. illum ardens infesto vulnere Pyrrhus
    insequitur, iam iamque manu tenet et premit hasta.               530
    ut tandem ante oculos evasit et ora parentum,
    concidit ac multo vitam cum sanguine fudit.
    hic Priamus, quamquam in media iam morte tenetur,
    non tamen abstinuit nec voci iraeque pepercit:
    ‘at tibi pro scelere,’ exclamat, ‘pro talibus ausis               535
    di, si qua est caelo pietas quae talia curet,
    persolvant grates dignas et praemia reddant
    debita, qui nati coram me cernere letum
    fecisti et patrios foedasti funere vultus.
    at non ille, satum quo te mentiris, Achilles               540
    talis in hoste fuit Priamo; sed iura fidemque
    supplicis erubuit corpusque exsangue sepulcro
    reddidit Hectoreum meque in mea regna remisit.’
    sic fatus senior telumque imbelle sine ictu
    coniecit, rauco quod protinus aere repulsum,               545
    et summo clipei nequiquam umbone pependit.
    cui Pyrrhus: ‘referes ergo haec et nuntius ibis
    Pelidae genitori. illi mea tristia facta
    degeneremque Neoptolemum narrare memento.
    nunc morere.’ hoc dicens altaria ad ipsa trementem               550
    traxit et in multo lapsantem sanguine nati,
    implicuitque comam laeva, dextraque coruscum
    extulit ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
    haec finis Priami fatorum, hic exitus illum
    sorte tulit Troiam incensam et prolapsa videntem               555
    Pergama, tot quondam populis terrisque superbum
    regnatorem Asiae. iacet ingens litore truncus,
    avulsumque umeris caput et sine nomine corpus.

    At me tum primum saevus circumstetit horror.
    obstipui; subiit cari genitoris imago,               560
    ut regem aequaeuum crudeli vulnere vidi
    vitam exhalantem, subiit deserta Creusa
    et direpta domus et parvi casus Iuli.
    respicio et quae sit me circum copia lustro.
    deseruere omnes defessi, et corpora saltu               565
    ad terram misere aut ignibus aegra dedere.

    [Iamque adeo super unus eram, cum limina Vestae
    servantem et tacitam secreta in sede latentem
    Tyndarida aspicio; dant claram incendia lucem
    erranti passimque oculos per cuncta ferenti.               570
    illa sibi infestos eversa ob Pergama Teucros
    et Danaum poenam et deserti coniugis iras
    praemetuens, Troiae et patriae communis Erinys,
    abdiderat sese atque aris invisa sedebat.
    exarsere ignes animo; subit ira cadentem               575
    ulcisci patriam et sceleratas sumere poenas.
    ‘scilicet haec Spartam incolumis patriasque Mycenas
    aspiciet, partoque ibit regina triumpho?
    coniugiumque domumque patris natosque videbit
    Iliadum turba et Phrygiis comitata ministris?               580
    occiderit ferro Priamus? Troia arserit igni?
    Dardanium totiens sudarit sanguine litus?
    non ita. namque etsi nullum memorabile nomen
    feminea in poena est, habet haec victoria laudem;
    exstinxisse nefas tamen et sumpsisse merentis               585
    laudabor poenas, animumque explesse iuvabit
    ultricis flammae et cineres satiasse meorum.’
    talia iactabam et furiata mente ferebar,]
    cum mihi se, non ante oculis tam clara, videndam
    obtulit et pura per noctem in luce refulsit               590
    alma parens, confessa deam qualisque videri
    caelicolis et quanta solet, dextraque prehensum
    continuit roseoque haec insuper addidit ore:
    ‘nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras?
    quid furis? aut quonam nostri tibi cura recessit?               595
    non prius aspicies ubi fessum aetate parentem
    liqueris Anchisen, superet coniunxne Creusa
    Ascaniusque puer? quos omnis undique Graiae
    circum errant acies et, ni mea cura resistat,
    iam flammae tulerint inimicus et hauserit ensis.               600
    non tibi Tyndaridis facies invisa Lacaenae
    culpatusue Paris, divum inclementia, divum
    has evertit opes sternitque a culmine Troiam.
    aspice (namque omnem, quae nunc obducta tuenti
    mortalis hebetat visus tibi et umida circum               605
    caligat, nubem eripiam; tu ne qua parentis
    iussa time neu praeceptis parere recusa):
    hic, ubi disiectas moles avulsaque saxis
    saxa vides, mixtoque undantem pulvere fumum,
    Neptunus muros magnoque emota tridenti               610
    fundamenta quatit totamque a sedibus urbem
    eruit. hic Iuno Scaeas saevissima portas
    prima tenet sociumque furens a navibus agmen
    ferro accincta vocat.
    iam summas arces Tritonia, respice, Pallas               615
    insedit nimbo effulgens et Gorgone saeva.
    ipse pater Danais animos virisque secundas
    sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.
    eripe, nate, fugam finemque impone labori;
    nusquam abero et tutum patrio te limine sistam.’               620
    dixerat et spissis noctis se condidit umbris.
    apparent dirae facies inimicaque Troiae
    numina magna deum.

    Tum vero omne mihi visum considere in ignis
    Ilium et ex imo verti Neptunia Troia:                                   625
    ac veluti summis antiquam in montibus ornum
    cum ferro accisam crebrisque bipennibus instant
    eruere agricolae certatim, illa usque minatur
    et tremefacta comam concusso vertice nutat,
    vulneribus donec paulatim evicta supremum               630
    congemuit traxitque iugis avulsa ruinam.
    descendo ac ducente deo flammam inter et hostis
    expedior: dant tela locum flammaeque recedunt.

    Atque ubi iam patriae perventum ad limina sedis
    antiquasque domos, genitor, quem tollere in altos               635
    optabam primum montis primumque petebam,
    abnegat excisa vitam producere Troia
    exsiliumque pati. ‘vos o, quibus integer aevi
    sanguis,’ ait, ‘solidaeque suo stant robore vires,
    vos agitate fugam.                                                            640
    me si caelicolae voluissent ducere vitam,
    has mihi servassent sedes. satis una superque
    vidimus excidia et captae superavimus urbi.
    sic o sic positum adfati discedite corpus.
    ipse manu mortem inveniam; miserebitur hostis               645
    exuviasque petet. facilis iactura sepulcri.
    iam pridem invisus divis et inutilis annos
    demoror, ex quo me divum pater atque hominum rex
    fulminis adflavit ventis et contigit igni.’

    Talia perstabat memorans fixusque manebat.               650
    nos contra effusi lacrimis coniunxque Creusa
    Ascaniusque omnisque domus, ne vertere secum
    cuncta pater fatoque urgenti incumbere vellet.
    abnegat inceptoque et sedibus haeret in isdem.
    rursus in arma feror mortemque miserrimus opto.               655
    nam quod consilium aut quae iam fortuna dabatur?
    ‘mene efferre pedem, genitor, te posse relicto
    sperasti tantumque nefas patrio excidit ore?
    si nihil ex tanta superis placet urbe relinqui,
    et sedet hoc animo perituraeque addere Troiae               660
    teque tuosque iuvat, patet isti ianua leto,
    iamque aderit multo Priami de sanguine Pyrrhus,
    natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
    hoc erat, alma parens, quod me per tela, per ignis
    eripis, ut mediis hostem in penetralibus utque               665
    Ascanium patremque meum iuxtaque Creusam
    alterum in alterius mactatos sanguine cernam?
    arma, viri, ferte arma; vocat lux ultima victos.
    reddite me Danais; sinite instaurata revisam
    proelia. numquam omnes hodie moriemur inulti.’               670

    Hinc ferro accingor rursus clipeoque sinistram
    insertabam aptans meque extra tecta ferebam.
    ecce autem complexa pedes in limine coniunx
    haerebat, parvumque patri tendebat Iulum:
    ‘si periturus abis, et nos rape in omnia tecum;               675
    sin aliquam expertus sumptis spem ponis in armis,
    hanc primum tutare domum. cui parvus Iulus,
    cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?’

    Talia vociferans gemitu tectum omne replebat,
    cum subitum dictuque oritur mirabile monstrum.               680
    namque manus inter maestorumque ora parentum
    ecce levis summo de vertice visus Iuli
    fundere lumen apex, tactuque innoxia mollis
    lambere flamma comas et circum tempora pasci.
    nos pavidi trepidare metu crinemque flagrantem               685
    excutere et sanctos restinguere fontibus ignis.
    at pater Anchises oculos ad sidera laetus
    extulit et caelo palmas cum voce tetendit:
    ‘Iuppiter omnipotens, precibus si flecteris ullis,
    aspice nos, hoc tantum, et si pietate meremur,               690
    da deinde auxilium, pater, atque haec omina firma.’

    Vix ea fatus erat senior, subitoque fragore
    intonuit laevum, et de caelo lapsa per umbras
    stella facem ducens multa cum luce cucurrit.
    illam summa super labentem culmina tecti               695
    cernimus Idaea claram se condere silva
    signantemque vias; tum longo limite sulcus
    dat lucem et late circum loca sulphure fumant.
    hic vero victus genitor se tollit ad auras
    adfaturque deos et sanctum sidus adorat.               700
    ‘iam iam nulla mora est; sequor et qua ducitis adsum,
    di patrii; servate domum, servate nepotem.
    vestrum hoc augurium, vestroque in numine Troia est.
    cedo equidem nec, nate, tibi comes ire recuso.’
    dixerat ille, et iam per moenia clarior ignis               705
    auditur, propiusque aestus incendia volvunt.
    ‘ergo age, care pater, cervici imponere nostrae;
    ipse subibo umeris nec me labor iste gravabit;
    quo res cumque cadent, unum et commune periclum,
    una salus ambobus erit. mihi parvus Iulus               710
    sit comes, et longe servet vestigia coniunx.
    vos, famuli, quae dicam animis advertite vestris.
    est urbe egressis tumulus templumque vetustum
    desertae Cereris, iuxtaque antiqua cupressus
    religione patrum multos servata per annos;               715
    hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
    tu, genitor, cape sacra manu patriosque penatis;
    me bello e tanto digressum et caede recenti
    attrectare nefas, donec me flumine vivo
    abluero.’                                                                           720
    haec fatus latos umeros subiectaque colla
    veste super fulvique insternor pelle leonis,
    succedoque oneri; dextrae se parvus Iulus
    implicuit sequiturque patrem non passibus aequis;
    pone subit coniunx. ferimur per opaca locorum,               725
    et me, quem dudum non ulla iniecta movebant
    tela neque adverso glomerati examine Grai,
    nunc omnes terrent aurae, sonus excitat omnis
    suspensum et pariter comitique onerique timentem.
    iamque propinquabam portis omnemque videbar               730
    evasisse viam, subito cum creber ad auris
    visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
    prospiciens ‘nate,’ exclamat, ‘fuge, nate; propinquant.
    ardentis clipeos atque aera micantia cerno.’
    hic mihi nescio quod trepido male numen amicum               735
    confusam eripuit mentem. namque avia cursu
    dum sequor et nota excedo regione viarum,
    heu misero coniunx fatone erepta Creusa
    substitit, erravitne via seu lapsa resedit,
    incertum; nec post oculis est reddita nostris.               740
    nec prius amissam respexi animumue reflexi
    quam tumulum antiquae Cereris sedemque sacratam
    venimus: hic demum collectis omnibus una
    defuit, et comites natumque virumque fefellit.
    quem non incusavi amens hominumque deorumque,               745
    aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
    Ascanium Anchisenque patrem Teucrosque penatis
    commendo sociis et curva valle recondo;
    ipse urbem repeto et cingor fulgentibus armis.
    stat casus renovare omnis omnemque reverti               750
    per Troiam et rursus caput obiectare periclis.
    principio muros obscuraque limina portae,
    qua gressum extuleram, repeto et vestigia retro
    observata sequor per noctem et lumine lustro:
    horror ubique animo, simul ipsa silentia terrent.               755
    inde domum, si forte pedem, si forte tulisset,
    me refero: inruerant Danai et tectum omne tenebant.
    ilicet ignis edax summa ad fastigia vento
    voluitur; exsuperant flammae, furit aestus ad auras.
    procedo et Priami sedes arcemque reviso:               760
    et iam porticibus vacuis Iunonis asylo
    custodes lecti Phoenix et dirus Ulixes
    praedam adservabant. huc undique Troia gaza
    incensis erepta adytis, mensaeque deorum
    crateresque auro solidi, captivaque vestis               765
    congeritur. pueri et pavidae longo ordine matres
    stant circum.
    ausus quin etiam voces iactare per umbram
    implevi clamore vias, maestusque Creusam
    nequiquam ingeminans iterumque iterumque vocavi.               770
    quaerenti et tectis urbis sine fine ruenti
    infelix simulacrum atque ipsius umbra Creusae
    visa mihi ante oculos et nota maior imago.
    obstipui, steteruntque comae et uox faucibus haesit.
    tum sic adfari et curas his demere dictis:               775
    ‘quid tantum insano iuvat indulgere dolori,
    o dulcis coniunx? non haec sine numine divum
    eveniunt; nec te comitem hinc portare Creusam
    fas, aut ille sinit superi regnator Olympi.
    longa tibi exsilia et vastum maris aequor arandum,               780
    et terram Hesperiam venies, ubi Lydius arva
    inter opima virum leni fluit agmine Thybris.
    illic res laetae regnumque et regia coniunx
    parta tibi; lacrimas dilectae pelle Creusae.
    non ego Myrmidonum sedes Dolopumue superbas               785
    aspiciam aut Grais servitum matribus ibo,
    Dardanis et divae Veneris nurus;
    sed me magna deum genetrix his detinet oris.
    iamque vale et nati serva communis amorem.’
    haec ubi dicta dedit, lacrimantem et multa volentem               790
    dicere deseruit, tenuisque recessit in auras.
    ter conatus ibi collo dare bracchia circum;
    ter frustra comprensa manus effugit imago,
    par levibus ventis volucrique simillima somno.
    sic demum socios consumpta nocte reviso.               795

    Atque hic ingentem comitum adfluxisse novorum
    invenio admirans numerum, matresque virosque,
    collectam exsilio pubem, miserabile vulgus.
    undique convenere animis opibusque parati
    in quascumque velim pelago deducere terras.               800
    iamque iugis summae surgebat Lucifer Idae
    ducebatque diem, Danaique obsessa tenebant
    limina portarum, nec spes opis ulla dabatur.
    cessi et sublato montis genitore petivi.

  • RES GESTAE DIVI AVGVSTI (in tabulis)

    RES GESTAE DIVI AVGVSTI (in tabulis)

    Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terra[rum] imperio populi Rom. subiecit, et impensarum, quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae su[n]t Romae positae, exemplar sub[i]ectum.TABULA I

    1. Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi.~ per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in liberatatem vindicavi. Eo [nomi]ne senatus decretis honorif[i]cis in ordinem suum m[e adlegit C. Pansa et A. Hirti]o consulibus, con[sula]rem locum s[imul dan sententiae ferendae, et i]imperium mihi dedit.~ Res publica, n[e quid detrimenti caperet, a] me pro praetore simul cum consulibus pro[viden]dum [iussit. P]opulus autem eodem anno me consulem, cum [cos. uterqu]e in bel[lo ceci]disset, et triumvirum rei publicae costituend[ae creavit].

    2. Qui parentem meum [interfecer]un[t eo]s in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum [fa]cin[us, e]t postea bellum inferentis rei publicae vici b[is a]cie.

    3. [B]ella terra et mari c[ivilia ex]ternaque toto in orbe terrarum s[aepe gessi] victorque omnibus v[eniam petentib]us civibus peperci. Exte[rnas] gentes, quibus tuto i[gnosci pot]ui[t, co]nservare quam excidere m[alui]. Millia civium Roma[no]rum [sub] sacramento meo fuerunt circiter [quingen]ta. Ex quibus dedu[xi in coloni]as aut remisi in municipia sua stipen[dis emeri]tis millia aliquant[o plura qu]am trecenta et iis omnibus agros a[dsignavi] aut pecuniam pro p[raemis mil]itiae dedi. Naves cepi sescen[tas praeter] eas, si quae minore[s quam trir]emes fuerunt.

    4. [Bis] ovans triumphavi et tri[s egi] curulis triumphos et appella[tus sum v]iciens et semel imperator. [decernente plu]ris triumphos mihi sena[t]u, qua[ter eis su]persedi. ~ L[aurum de f]asc[i]bus deposui in Capi[tolio votis, quae] quoque bello nuncupaveram, [sol]utis. Ob res a [me aut per legatos] meos auspicis meis terra ma[riqu]e pr[o]spere gestas qui[nquageniens et q]uinquiens decrevit senatus supp[lica]ndum esse dis immortalibus. Dies a[utem, pe]r quos ex senatus consulto [s]upplicatum est, fuere DC[CCLXXXX. In triumphis meis] ducti sunt ante currum meum reges aut r[eg]um lib[eri novem. Consul f]ueram terdeciens, cum [scribeb]a[m] haec, [et eram se]p[timum et] tricen[simu]m tribuniciae potestatis.

    5. [Dic]tat[ura]m et apsent[i e]t praesent[i mihi delatam et a popul]o et a se[na]tu [M. Marce]llo e[t] L. Arruntio [cos.] non rec[epi. Non sum] depreca[tus] in s[umma f]rum[enti p]enuria curatio[n]em an[non]ae. [qu] am ita ad[min]ist[ravi, ut] in[tra] die[s] paucos metu et periclo p[r] aesenti civitatem univ[ersam liberarem impensa et] cura mea. Consul[atum] quoqu]e tum annum e[t perpetuum mihi] dela[tum non recepi.]

    6. [Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio] et postea P. Lentulo et Cn. L[entulo et tertium Paullo Fabio Maximo] e[t Q> Tuberone senatu populoq]u[e Romano consentientibus] ut cu[rator legum et morum maxima potestate solus crearer nullum magistratum contra morem maiorem delatum recepi. Quae tum per me fieri senatus] v[o]luit, per trib[un]ici[a]m p[otestatem perfeci, cuius potes]tatis conlegam et [ips]e ultro [quinquiens mihi a sena]tu[de]poposci et accepi.

    7. [Tri]umv[i]rum rei pu[blicae c]on[s]ti[tuendae fui per continuos an]nos [decem. P]rinceps s[enatus fui usque ad e]um d[iem, quo scrip]seram [haec, per annos] quadra[ginta. Pon]tifex [maximus, augur, Xvvir]um sacris fac[iundis, VIIvirum ep]ulon[um, frater arvalis, sodalis Titius], fetialis fui.TABULA II

    8. Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus. Senatum ter legi. Et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum et quadragensimum fec[i]. Quo lustro civium Romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexag[i]inta tria millia. ~ Tum [iteru]m consulari com imperio lustrum [s]olus feci C. Censorin[o et C.] Asinio cos. Quo lustro censa sunt civium Romanorum [capita] quadragiens centum millia et ducenta triginta tria mi[llia. Et tertiu]m consulari cum imperio lustrum conlega Tib. Cae[sare filio] m[eo feci,] Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos. Quo lustro ce[nsa sunt]civ[ium Ro]manorum capitum quadragiens centum mill[ia et n]onge[nta tr]iginta et septem millia. Legibus novi[s] m[e auctore l]atis m[ulta e]xempla maiorum exolescentia iam ex nostro [saecul]o red[uxi et ipse] multarum rer[um exe]mpla imitanda pos[teris tradidi.]

    9. Vota p[ro valetudine meo susc]ipi p[er cons]ules et sacerdotes qu[in]to qu[oque anno senatus decrevit. Ex iis] votis s[ae]pe fecerunt vivo m[e ludos aliquotiens sace]rdo[tu]m quattuor amplissima colle[gia, aliquotiens consules. Pr]iva[t]im etiam et municipatim univer[si cives unanimite]r con[tinente]r apud omnia pulvinaria pro vale[tu]din[e mea s]upp[licaverunt.]

    10. Nom[en me]um [sena]tus c[onsulto inc]lusum est in saliare carmen et sacrosanctu[s in perp]etum [ut essem et, q]uoad ivierem, tribunicia potestas mihi [esse, per lege]m sanc[tum est. Pontif]ex maximus ne fierem in vivi [c]onlegae l]ocum, [populo id sace]rdotium deferente mihi, quod pater meu[s habuer]at, r[ecusavi. Qu]od sacerdotium aliquod post annos, eo mor[t]uo q[ui civilis] m[otus o]ccasione occupaverat, ~ cuncta ex Italia [ad comitia mea] confluen[te mu]ltitudine, quanta Romae nun[q]uam [fertur ante i]d temp[us fuisse], recep[i] P. Sulpicio C. Valgio consulibu[s].

    11. Aram [Fortunae] R[educis a]nte aedes Honoris et Virtutis ad portam Cap[enam pro] red[itu me]o senatus consacravit, in qua ponti[fices et] vir[gines Ve]stal[es anni]versarium sacrificium facere [decrevit eo] di[e quo co]nsul[ibus Q. Luc]retio et [M. Vi]nic[i]o in urbem ex [Syria redieram, et diem Augustali]a ex [c]o[gnomine] nos[t]ro appellavit.

    12. [Senatus consulto ea occasion]e pars [praetorum e]t tribunorum [plebi cum consule Q.] Lu[cret]io et princi[pi] bus viris [ob]viam mihi mis[s]a e[st in Campan]iam, quo honos [ad ho]c tempus nemini praeter [m]e es[t decretus. Cu]m ex H[is[]ania Gal[liaque, rebu]s in iis provincis prosp[e]re [gest]i[s], R[omam redi] Ti. Nerone P. Qui[ntilio c]o[n]s[ulibu]s, ~ aram [Pacis A]u[g]ust[ae senatus pro]redi[t]u meo consa[c]randam [censuit] ad campam [Martium, in qua ma]gistratus et sac[er]dotes [et v]irgines V[est]a[les ann]iversarium sacrific]ium facer[e decrevit.]

    13. [Ianum] Quirin[um, quem cl]aussum ess[e maiores nostri voluer]unt, cum [p]er totum i[mperium po]puli Roma[ni terra marique es]set parta victoriis pax, cum pr[ius quam] nascerer, a co[ndita] u[rb]e bis omnino clausum [f]uisse prodatur m[emori]ae, ter me princi]pe senat]us claudendum esse censui[t].

    14. [Fil]ios meos, quos iuv[enes] mihi eripuit for[tuna], Gaium et Lucium Caesares,TABULA III

    honoris mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules designavit, ut [e]um magistratum inirent post quinquennium. Et ex eo die, quo deducti [s]unt in forum ut interessent consiliis publicis decrevit sena[t]us. Equites [a]utem Romani universi principem iuventutis utrumque eorum parm[is] et hastis argenteis donatum appellaverunt.

    15. Plebei Romanae viritum HS trecenos numeravi ex testamento patris mei. et nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dedi, iterum autem in consulatu decimo ex [p]atrimonio meo HS quadringenos congiari viritim pernumer[a]vi, et consul undecimum duodecim frumentationes frumento pr[i]vatim coempto emensus sum. ~ et tribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium viritim dedi. Quae mea congiaria p[e]rvenerunt ad [homi]num millia nunquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis duodevicensimum consul XII trecentis et viginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim dedi. Et colon[i]s militum meorum consul quintum ex manibiis viritim millia nummum singula dedi. acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium dec[i]mum sexagenos denarios plebei, quae tum frumentum publicum acciebat, dedi; ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.

    16. Pecuniam [pr]o agris, quos in consulatu meo quarto et postea consulibus M. Cr[a]ssao et Cn. Lentulo augure adsignavi militibus, soliv municipis. Ea [s]u[mma s]estertium circiter sexsiens milliens fuit, quam [p]ro Italicis praedis numeravi. et ci[r]citer bis mill[ie]ns et sescentiens, quod pro agris provincialibus soliv. Id primus et [s]olus omnium, qui [d]eduxerunt colonias militum in Italia aut in provincis, ad memoriam aetatis meae feci. Et postea Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus, ~ et D. Laelio cos., et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus, et L. Le[nt]ulo et M. Messalla consulibus, et L. Caninio ~ et Q. Fabricio co[s.], milit[i]bus, quos emeriteis stipendis in sua municpi[a dedux]i, praem[i]a numerato persolvi. ~ quam in rem sestertium q[uater m]illiens cir[cite]r impendi.

    17. Quater [pe]cunia mea iuvi aerarium, ita ut sestertium milliens et quing[en]ties ad eos qui praerant aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Ar[r]untio cos. in aerarium militare, quod ex consilio n[eo] co[ns]titutum est, ex [q]uo praemia darentur militibus, qui vicena [aut plu]ra sti[pendi]a emeruissent ~ HS milliens et septing[e]nti[ens ex pa]t[rim]onio [m]eo detuli.

    18. [Ab eo anno q]uo Cn. et P. Lentuli c[ons]ules fuerunt, cum deficerent [vecti]g[alia, tum] centum millibus h[omi]num, tum pluribus multo frume[ntarios et n]umma[rio]s t[ributus ex horr]eo et patr[i]monio m[e]o edidi.TABULA IV

    19. Curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui priorem eodem in solo fecerat Octaviam, pulvinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Iovis Feretri et Iovis Tonantis, ~ aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis reginae et Iovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra via, aedem deum Penatium in Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci.

    20. Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rovos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, ~ et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, ~ coepta profligataque poera a patre meo, perfeci, et eandem basilicam consumptam incendio ampliato eius solo sub titulo nominis filiorum m[eorum i]ncohavi, ~ et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus [meis ius]si. Duo et octoginta templa deum in urbe consul sex[tu]m ex [auctori]tate senatus refeci, nullo praetermisso quod e[o] tempore [refici debeba]t. Consul septimum viam Flaminiam a[b urbe] Ari[minum refeci pontes]que omnes praeter Mulvium et Minucium.

    21. In privato solo Martis Ultoris templum [f]orumque Augustum [ex ma]n[i]biis feci. Theatrum ad aede Apollinis in solo magna ex parte a p[r]i[v]atis empto feci, quod sub nomine M. Marcell[i] generi mei esset. Don[a e]x manibiis in Capitolio et in aede divi Iu[l]i et in aede Apollinis de Vestae et in templo Martis Ultoris consecravi, quae mihi constituerunt HS circiter milliens. Auri coronari pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumpho[s] meos quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator a[ppe]llatus sum, aurum coronarium non accepi, decernentibus municipii[s] et colonis aequ[e] beni[g]ne adque antea decreverant.

    22. Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut n[e]potum nomine; quibus muneribus depugnaverunt hominum ci[rc]iter decem millia. ~ Bis athletarum undique accitorum spectaculu[m] p[o]pulo pra[ebui me]o nomine et tertium nepo[tis] mei nomine. Ludos feci m[eo no]m[ine] quater, ~ aliorum autem m[agistr]atuum vicem ter et viciens. ~ [Pr]o conlegio Xvvirorum magis[ter con]legii collega M. Agrippa ~ lud[os s]aeclares, C. Furnio C. Silano cos. [feci. C]onsul XIII ludos Mar[tia]les pr[imus fec]i, quos p[ost i]d tempus deincep[s] ins[equen]ti[bus] annis [ex senatus consulto et lege fe]cerunt [co]n[su]les. ~ [Ven]ation[es] best[ia]rum Africanarum meo nomine aut filio[ru]m meorum et nepotum in ci[r]co aut in foro aut in amphitheatris, popul[o d]edi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria m[ill]ia et quingentae.

    23. Navalis proeli spectaclum populo de[di tr]ans Tiberim, in quo loco nunc nemus est Caesarum, cavato [s]olo in longitudinem mille et octingentos pedes ~ in latudine[m mille] e[t] ducenti. In quo triginta rostratae naves triremes a[ut birem]es ~ plures autem minores inter se conflixerunt. Q[uibu]s in classibus pugnaverunt praeter remiges millia ho[minum tr]ia circiter.

    24. In templis omnium civitatium prov[inci]ae Asiae victor ornamenta reposui, quae spoliatis tem[plis i]s cum quo bellum gesseram privatim possederat. Satatuae [mea]e pedestres et equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse sustuli ~ exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomine et illorum, qui mihi statuarum honorem habuerunt, posui.TABULA V

    25. Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum, qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant, triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iuravit in mea verba tota Italia sponte sual et me be[lli] quo vici ad Actium ducem depoposcit. Iuraverunt in eadem ver[ba provi]nciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub [signis meis tum] militaverint, fuerunt senatores plures quam DCC, in ii[s qui vel antea vel pos]tea consules facti sunt ad eum diem quo scripta su[nt haec LX]X[XIII, sacerdo]tes ci[rc]iter CLXX.

    26. Omnium prov[inciarum populi Romani], quibus finitimae fuerunt gentes quae non p[arerent imperio nos]tro, fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, i[tem Germaniam qua inclu]dit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis flumin[is pacavi. Alpes a re]gione ea, quae proxima est Hadriano mari, [ad Tuscum pacari fec]i. nulli genti bello per iniuriam inlato. Cla[ssis m]ea per Oceanum] ab ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad fi[nes Cimbroru]m navigavit, ~ quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit, Cimbrique et Charydes et Semnones et eiusdem tractus alli Germanorum popu[l]i per legatos amicitiam mean et populi Romani petierunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt [duo] exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Ar[a]biam, quae appel[latur Eudaemon, [maxim]aeque hos[t]ium gentis utr[iu]sque cop[iae] caesae sunt in acie et [c]om[plur]a oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata pervent[um]est, cui proxima est Meroe. In Arabiam usque in fines Sabaeorum pro[cess]it exercitus ad oppidum Mariba.

    27. Aegyptum imperio populi [Ro]mani adieci. Armeniam maiorum, interfecto rege eius Artaxe, c[u]m possem facere provinciam, malui maiorum nostrorum exemplo regn[u]m id Tigrani, regis Artavasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per T[i. Ne]ronem trad[er], qui tum mihi priv[ig]nus erat. Et eandem gentem postea d[e]sciscentem et rebellantem domit[a]m per Gaium filium meum regi Ariobarzani, regis Medorum Artaba[zi] filio, regendam tradidi ~ et post eius mortem filio eius Artavasdi. ~ Quo interfecto, Tig[ra]ne>m< qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus, in id regnum misi. Provincias omnis, quae trans Hadrianum mare vergunt ad orien[te]m, Cyrenasque, iam ex parte magna regibus eas possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello servili reciperavi.

    28. Colonias in Africa Sicilia [M]acedonia utraque Hispania Achai[a] Asia S[y]ria Gallia Narbonensi Pi[si]dia militum deduxi. Italia autem XXVIII [colo]nias, quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt, me [auctore] deductas habet.

    29. Signa militaria complur[a per] alios d[u]ces ami[ssa] devicti[s hostibu]s re[cipe]ravi ex Hispania et [Gallia et a Dalm]ateis. Parthos trium exercitum Romanorum spolia et signa re[ddere] mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea autem si[gn]a in penetrali, quod e[s]t in templo Martis Ultoris, reposui.

    30. Pannoniorum gentes, qua[s a]nte me principem populi Rpmani exercitus numquam ad[it], devictas per Ti. [Ne]ronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani s[ubie]ci protulique fines Illyrici ad r[ip]am fluminis Dan[uv]i. Citr[a] quod [D]a[cor]u[m tra]n[s]gressus exercitus meis a[u]sp[icis vict]us profligatusque [es]t, et pos[tea tran]s Dan[u]vium ductus ex[ercitus me]u[s] Da[cor]um gentis im[peri]a p[opuli] R[omani perferre coegit].

    31. Ad me ex In[dia regum legationes saepe missae sunt nunquam visae ante id t]em[pus] apud qu[em]q[uam] R[omanorum du]cem. Nostram amic[itiam petie]run[t] per legat[os] B[a]starn[ae Scythae]que et Sarmatarum qui su[nt citra fl]umen Tanaim [et] ultra reg[es. Alba]norumque rex et Hiberorum e[t Medorum] .TABULA VI

    32. Ad me supplices confug[erunt] reges Parthorum Tirida[te]s et post[ea] Phrat[es] regis Phrati[s] filiu[s]. ~ Medorum Ar[tavasdes, Adiabenorum] Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tin[commius, Sugambr]orum Maelo, Marcomannorum Sueborum [Segime]rus. Ad [me re]x Parthorum Phrates, Orod[i]s filius, filios suos nepot[esque omnes] misit in Italiam, non bello superatu[s], sed amicitiam nostram per [libe]ror[um] suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes exper[tae sunt p. R.] fidem me principe, quibus antea cum populo Roman[o nullum extitera]t legationum et amicitiae [c]ommercium.

    33. A me gentes Parthorum et Medoru[m per legatos] principes earum gentium reges pet[i]tos acceperunt: Par[thi Vononem, regis Phr]atis filium, regis Orodis nepotem. Medi Arioba[rzanem,] regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem.

    34. In consulatu sexto et septimo, po[stquam b]ella [civil]ia oxstinxeram, perconsensum universorum [potitus reru]m om[n]ium, rem publicam ex pea potestate ~ in senat[us populique Rom]ani [a]rbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatu[s consulto Au]gust[us appe]llatus sum et laureis postes aedium mearum v[estiti] publ[ice coronaq]ue civica super ianuam meam fixa est ~ [et clu]peus [aureu]s in [c]uria Iulia positus, quem mihi senatum pop[ulumq]ue Rom[anu]m dare virtutis clement[iaequ]e iustitiae et pieta[tis caus]sa testatu[m] est pe[r e]ius clupei [inscription]em. Post id tem[pus a]uctoritate [omnibus praestiti, potest]atis au[tem n]ihilo ampliu[s habu]i quam cet[eri qui m]ihi quoque in ma[gis]tra[t]u conlegae f[uerunt].

    35. Tertium dec[i]mum consulatu[m cum gereba]m, sena[tus et e]quester order populusq[ue] Romanus universus [appell]av[it me pat]re[m p]atriae idque in vestibu[lo a]edium mearum inscribendum et in c[u]ria [Iulia e]t in foro Aug. sub quadrig[i]s, quae mihi ex s.c. pos[it]ae [sunt, decrevit. Cum scri]psi haec, annus agebam septuagensu[mum sextum].

    App. I. Summa pecun[i]ae, quam ded[it vel in aera]rium [vel plebei Romanae vel di]missis militibus: denarium sexien[s milliens].

    App. II. Opera fecit nova aedem Martis, [Iovis] Ton[antis et Feretri, Apollinis], divi Iuli, Quirini, Minervae, [Iunonis Reginae, Iovis Libertatis], Larum, deum Penatium, ~ Iuv[entatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvina]r ad circum, ~ curiam cum Ch[alcidico, forum Augustum, basilica]m Iuliam, theatrum Marcelli, ~[p]or[ticum Octaviam, nemus trans T]iberim Caesarum.

    App. III. Refecit Capito[liam sacra]sque aedes [nu]m[ero octoginta] duas, thea[t]rum Pompei, aqu[aram r]iv[as, vi]am Flamin[iam].

    App. IV. Impensa p[raestita in spec]tacul[a] sca[enica et munera] gladiatorum at[que athletas et venationes et] naumachi[am] et donata pe[c]unia [colonis municipiis oppidis] terrae motu incendioque consumpt[is] a[ut viritim] a[micis senat]oribusque, quorum census explevit, in[n]umera[bili]s.

  • RES GESTAE DIVI AVGVSTI

    RES GESTAE DIVI AVGVSTI

    Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et impensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum.

    [1] Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. [Ob quae] senatus decretis honorificis in ordinem suum me adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae dicendae tribuens, et imperium mihi dedit. Res publica ne quid detrimenti caperet, me propraetore simul cum consulibus providere iussit. Populus autem eodem anno me consulem, cum cos. uterque bello cecidisset, et triumvirum rei publicae constituendae creavit.

    [2] Qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum facinus, et postea bellum inferentis rei publicae vici bis acie.

    [3] Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi, victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Millia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in municipia sua stipendis emeritis millia aliquanto plura quam trecenta, et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt.

    [4] Bis ovans triumphavi, tris egi curulis triumphos et appellatus sum viciens et semel imperator. Cum autem pluris triumphos mihi senatus decrevisset, iis supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio, votis quae quoque bello nuncupaveram solutis. Ob res a me aut per legatos meos auspicis meis terra marique prospere gestas quinquagiens et quinquiens decrevit senatus supplicandum esse dis immortalibus. Dies autem, per quos ex senatus consulto supplicatum est, fuere DCCCLXXXX. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdeciens, cum scribebam haec, et agebam septimum et tricensimum tribuniciae potestatis.

    [5] Dictaturam et apsenti et praesenti mihi delatam et a populo et a senatu, M. Marcello et L. Arruntio consulibus non accepi. Non recusavi in summa frumenti penuria curationem annonae, quam ita administravi, ut intra paucos dies metu et periclo praesenti populum universum liberarem impensa et cura mea. Consulatum quoque tum annuum et perpetuum mihi delatum non recepi.

    [6] Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio et postea P. Lentulo et Cn. Lentulo et tertium Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoque Romano consentientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer, nullum magistratum contra morem maiorum delatum recepi. Quae tum per me geri senatus voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis conlegam et ipse ultro quinquiens a senatu depoposci et accepi.

    [7] Triumvirum rei publicae constituendae fui per continuos annos decem. Princeps senatus fui usque ad eum diem quo scripseram haec per annos quadraginta. Pontifex maximus, augur, XV virum sacris faciundis, VII virum epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetialis fui.

    [8] Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus. Senatum ter legi, et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum et quadragensimum feci, quo lustro civium Romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexaginta tria millia. Tum iterum consulari cum imperio lustrum solus feci C. Censonno et C. Asinio cos., quo lustro censa sunt civium Romanorum capita quadragiens centum millia et ducenta triginta tria millia. Et tertium consulari cum imperio lustrum conlega Tib. Caesare filio meo feci Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos., quo lustro censa sunt civium Romanorum capitum quadragiens centum millia et nongenta triginta et septem millia. Legibus novis me auctore latis multa exempla maiorum exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse multarum rerum exempla imitanda posteris tradidi.

    [9] Vota pro valetudine mea suscipi per consules et sacerdotes quinto quoque anno senatus decrevit. Ex iis votis saepe fecerunt vivo me ludos aliquotiens sacerdotum quattuor amplissima collegia, aliquotiens consules. Privatim etiam et municipatim universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria pro valetudine mea supplicaverunt.

    [10] Nomen meum senatus consulto inclusum est in saliare carmen, et sacrosanctus in perpetum ut essem et, quoad viverem, tribunicia potestas mihi esset, per legem sanctum est. Pontifex maximus ne fierem in vivi conlegae mei locum, populo id sacerdotium deferente mihi quod pater meus habuerat, recusavi. Quod sacerdotium aliquod post annos, eo mortuo qui civilis motus occasione occupaverat, cuncta ex Italia ad comitia mea confluente multitudine, quanta Romae nunquam fertur ante id tempus fuisse, recepi, P. Sulpicio C. Valgio consulibus.

    [11] Aram Fortunae Reducis ante aedes Honoris et Virtutis ad portam Capenam pro reditu meo senatus consacravit, in qua pontifices et virgines Vestales anniversarium sacrificium facere iussit eo die quo, consulibus Q. Lucretio et M. Vinicio, in urbem ex Syria redieram, et diem Augustalia ex cognomine nostro appellavit.

    [12] Ex senatus auctoritate pars praetorum et tribunorum plebi cum consule Q. Lucretio et principibus viris obviam mihi missa est in Campaniam, qui honos ad hoc tempus nemimi praeter me est decretus. Cum ex Hispania Galliaque, rebus in iis provincis prospere gestis, Romam redi, Ti. Nerone P. Qintilio consulibus, aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo consacrandam censuit ad campum Martium, in qua magistratus et sacerdotes virginesque Vestales anniversarium sacrificium facere iussit.

    [13] Ianum Quinnum, quem claussum esse maiores nostri voluerunt cum per totum imperium populi Romani terra marique esset parta victoriis pax, cum priusquam nascerer, a condita urbe bis omnino clausum fuisse prodatur memoriae, ter me principe senatus claudendum esse censuit.

    [14] Filios meos, quos iuvenes mihi eripuit fortuna, Gaium et Lucium Caesares honoris mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium, et ex eo die quo deducti sunt in forum ut interessent consiliis publicis decrevit senatus. Equites autem Romani universi principem iuventutis utrumque eorum parmis et hastis argenteis donatum appellaverunt.

    [15] Plebei Romanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris mei et nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dedi, iterum autem in consulatu decimo ex patrimonio meo HS quadringenos congiari viritim pernumeravi, et consul undecimum duodecim frumentationes frumento privatim coempto emensus sum, et tribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium viritim dedi. Quae mea congiaria pervenerunt ad hominum millia numquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis duodevicensimum, consul XII, trecentis et viginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim dedi. Et colonis militum meorum consul quintum ex manibiis viritim millia nummum singula dedi; acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium decimum sexagenos denarios plebei quae tum frumentum publicum accipiebat dedi; ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.

    [16] Pecuniam pro agris quos in consulatu meo quarto et postea consulibus M. Crasso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibus solvi municipis; ea summa sestertium circiter sexsiens milliens fuit quam pro Italicis praedis numeravi, et circiter bis milliens et sescentiens quod pro agris provincialibus solvi. Id primus et solus omnium qui deduxerunt colonias militum in Italia aut in provincis ad memoriam aetatis meae feci. Et postea, Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus itemque C. Antistio et D. Laelio cos. et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus et L. Lentulo et M. Messalla consulibus et L. Camnio et Q. Fabricio cos., militibus quos emeriteis stipendis in sua municipia deduxi praemia numerato persolvi, quam in rem sestertium quater milliens circiter impendi.

    [17] Quater pecunia mea iuvi aerarium, ita ut sestertium milliens et quingentiens ad eos qui praerant aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Arruntio cos. in aerarium militare, quod ex consilio meo constitutum est ex quo praemia darentur militibus qui vicena aut plura stipendia emeruissent, HS milliens et septingentiens ex patrimonio meo detuli.

    [18] Ab eo anno quo Cn. et P. Lentulli consules fuerunt, cum deficerent vectigalia, tum centum milibus hominum tum pluribus multo frumentarios et nummarios tributus ex horreo et patrimonio meo edidi.

    [19] Curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui priorem eodem in solo fecerat, Octaviam, pulvinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Iovis Feretri Iovis Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis Reginae et Iovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra via, aedem deum Penatium in Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci.

    [20] Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo nominis filiorum meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis iussi. Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium.

    [21] In privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum ex manibiis feci. Theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a privatis empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset. Dona ex manibiis in Capitolio et in aede divi Iuli et in aede Apollinis et in aede Vestae et in templo Martis Ultoris consacravi, quae mihi constiterunt HS circiter milliens. Auri coronari pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumphos meos quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator appellatus sum, aurum coronarium non accepi decernentibus municipiis et colonis aeque benigne adque antea decreverant.

    [22] Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine, quibus muneribus depugnaverunt hominum circiter decem millia. Bis athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Ludos feci meo nomine quater, aliorum autem magistratuum vicem ter et viciens. Pro conlegio XV virorum magister conlegii collega M. Agrippa ludos saeclares C. Furnio C. Silano cos. feci. Consul XIII ludos Martiales primus feci quos post id tempus deinceps insequentibus annis s.c. et lege fecerunt consules. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria millia et quingentae.

    [23] Navalis proeli spectaclum populo dedi trans Tiberim in quo loco nunc nemus est Caesarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducenti, in quo triginta rostratae naves triremes aut biremes, plures autem minores inter se conflixerunt; quibus in classibus pugnaverunt praeter remiges millia hominum tria circiter.

    [24] In templis omnium civitatium provinciae Asiae victor ornamenta reposui quae spoliatis templis is cum quo bellum gesseram privatim possederat. Statuae meae pedestres et equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse sustuli, exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomine et illorum qui mihi statuarum honorem habuerunt posui.

    [25] Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iuravit in mea verba tota Italia sponte sua, et me belli quo vici ad Actium ducem depoposcit; iuraverunt in eadem verba provinciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub signis meis tum militaverint fuerunt senatores plures quam DCC, in iis qui vel antea vel postea consules facti sunt ad eum diem quo scripta sunt haec LXXXIII, sacerdotes circiter CLXX.

    [26] Omnium provinciarum populi Romani quibus finitimae fuerunt gentes quae non parerent imperio nostro fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item Germaniam, qua includit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis fluminis pacavi. Alpes a regione ea quae proxima est Hadriano mari ad Tuscum pacificavi nulli genti bello per iniuriam inlato. Classis mea per Oceanum ab ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit. Cimbrique et Charydes et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos amicitiam meam et populi Romani petierunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam quae appellatur Eudaemon, magnaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe; in Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba.

    [27] Aegyptum imperio populi Romani adieci. Armeniam maiorem interfecto rege eius Artaxe cum possem facere provinciam malui maiorum nostrorum exemplo regnum id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per Ti. Neronem tradere, qui tum mihi privignus erat. Et eandem gentem postea desciscentem et rebellantem domitam per Gaium filium meum regi Ariobarzani regis Medorum Artabazi filio regendam tradidi, et post eius mortem filio eius Artavasdi; quo interfecto Tigranem qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus in id regnum misi. Provincias omnis quae trans Hadrianum mare vergunt ad orientem Cyrenasque, iam ex parte magna regibus ea possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello servili reciperavi.

    [28] Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania, Achaia, Asia, Syria, Gallia Narbonensi, Pisidia militum deduxi. Italia autem XXVIII colonias quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt mea auctoritate deductas habet.

    [29] Signa militaria complura per alios duces amissa devictis hostibus recepi ex Hispania et Gallia et a Dalmateis. Parthos trium exercitum Romanorum spolia et signa reddere mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea autem signa in penetrali quod est in templo Martis Ultoris reposui.

    [30] Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani exercitus nunquam adit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani subieci, protulique fines Illyrici ad ripam fluminis Danui. Citra quod Dacorum transgressus exercitus meis auspicis victus profilgatusque est, et postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentes imperia populi Romani perferre coegit.

    [31] Ad me ex India regum legationes saepe missae sunt non visae ante id tempus apud quemquam Romanorum ducem. Nostram amicitiam appetiverunt per legatos Bastarnae Scythaeque et Sarmatarum qui sunt citra flumen Tanaim et ultra reges, Albanorumque rex et Hiberorum et Medorum.

    [32] Ad me supplices confugerunt reges Parthorum Tiridates et postea Phrates regis Phratis filius, Medorum Artavasdes, Adiabenorum Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tincommius, Sugambrorum Maelo, Marcomanorum Sueborum . . . rus. Ad me rex Parthorum Phrates Orodis filius filios suos nepotesque omnes misit in Italiam non bello superatus, sed amicitiam nostram per liberorum suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes expertae sunt p. R. fidem me principe quibus antea cum populo Romano nullum extiterat legationum et amicitiae commercium.

    [33] A me gentes Parthorum et Medorum per legatos principes earum gentium reges petitos acceperunt: Parthi Vononem, regis Phratis filium, regis Orodis nepotem, Medi Ariobarzanem, regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem.

    [34] In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatus consulto Augustus appellatus sum et laureis postes aedium mearum vestiti publice coronaque civica super ianuam meam fixa est et clupeus aureus in curia Iulia positus, quem mihi senatum populumque Romanum dare virtutis clementiaeque et iustitiae et pietatis caussa testatum est per eius clupei inscriptionem. Post id tempus auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem nihilo amplius habui quam ceteri qui mihi quoque in magistratu conlegae fuerunt.

    [35] Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester ordo populusque Romanus universus appellavit me patrem patriae, idque in vestibulo aedium mearum inscribendum et in curia Iulia et in foro Aug. sub quadrigis quae mihi ex s.c. positae sunt censuit. Cum scripsi haec annum agebam septuagensumum sextum.

    [1] Summa pecuniae quam dedit vel in aerarium vel Plebei Romanae vel dimissis militibus: denarium sexiens milliens.

    [2] Opera fecit nova aedem Martis, Iovis Tonantis et Feretri, Apollinis, divi Iuli, Quirini, Minervae, Iunonis Reginae, Iovis Libertatis, Larum, deum Penatium, Iuventatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvinar ad circum, curiam cum Chalcidico, forum Augustum, basilicam Iuliam, theatrum Marcelli, porticum Octaviam, nemus trans Tiberim Caesarum.

    [3] Refecit Capitolium sacrasque aedes numero octoginta duas, theatrum Pompei, aquarum rivos, viam Flaminiam.

    [4] Impensa praestita in spectacula scaenica et munera gladiatorum atque athletas et venationes et naumachiam et donata pecunia colonis, municipiis, oppidis terrae motu incendioque consumptis aut viritim amicis senatoribusque quorum census explevit innumerabilis.

  • INCERTI AVCTORIS DE BELLO HISPANIENSI LIBER

    INCERTI AVCTORIS DE BELLO HISPANIENSI LIBER

    [1] Pharnace superato, Africa recepta, qui ex his proeliis cum adulescente Cn. Pompeio profugissent, cum … et ulterioris Hispaniae potitus esset, dum Caesar muneribus dandis in Italia detinetur, … quo facilius praesidia contra compararet, Pompeius in fidem uniuscuiusque civitatis confugere coepit. Ita partim precibus partim vi bene magna comparata manu provinciam vastare. Quibus in rebus non nullae civitates sua sponte auxilia mittebant, item non nullae portas contra cludebant. Ex quibus si qua oppida vi ceperat, cum aliquis ex ea civitate optime de Cn. Pompeio meritus civis esset, propter pecuniae magnitudinem alia qua ei inferebatur causa, ut eo de medio sublato ex eius pecunia latronum largitio fieret. Ita pacis commoda hoste +hortato+ maiores augebantur copiae. +Hoc crebris nuntiis in Italiam missis civitates contrariae Pompeio+ auxilia sibi depostulabant.

    [2] C. Caesar dictator tertio, designatus dictator quarto multis +iterante diebus coniectis+ cum celeri festinatione ad bellum conficiendum in Hispaniam cum venisset, legatique Cordubenses, qui a Cn. Pompelo discessissent, Caesari obviam venissent, a quibus nuntiabatur nocturno tempore oppidum Cordubam capi posse, quod nec opinantibus adversariis eius provinciae potitus esset, simulque quod tabellariis, qui a Cn. Pompeio dispositi omnibus locis essent, qui certiorem Cn. Pompeium de Caesaris adventu facerent… multa praeterea veri similia proponebant. Quibus rebus adductus quos legatos ante exercitui praefecerat Q. Pedium et Q. Fabium Maximum de suo adventu facit certiores, utque sibi equitatus qui ex provincia fuisset praesidio esset. Ad quos celerius quam ipsi opinati sunt appropinquavit neque, ut ipse voluit, equitatum sibi praesidio habuit.

    [3] Erat idem temporis Sex. Pompeius frater qui cum praesidio Cordubam tenebat, quod eius provinciae caput esse existimabatur; ipse autem Cn. Pompeius adulescens Uliam oppidum oppugnabat et fere iam aliquot mensibus ibi detinebatur. Quo ex oppido cognito Caesaris adventu legati clam praesidia Cn. Pompei Caesarem cum adissent, petere coeperunt uti sibi primo quoque tempore subsidium mitteret. Caesar – eam civitatem omni tempore optime de populo Romano meritam esse – celeriter sex cohortis secunda vigilia iubet proficisci, pari equites numero. Quibus praefecit hominem eius provinciae notum et non parum scientem, L. Vibiurn Paciaecum. Qui cum ad Cn. P praesidia venisset, incidit idem temporis ut tempestate adversa vehementique vento adflictaretur; aditusque vis tempestatis ita obscurabat ut vix proximum agnoscere possent. Cuius incommodum summam utilitatem ipsis praebebat. Ita cum ad eum locum venerunt, iubet binos equites conscendere, et recta per adversariorum praesidia ad oppidum contendunt. Mediisque eorum praesidiis cum essent, cum quaereretur qui essent unus ex nostris respondit, ut sileat verbum facere: nam id temporis conari ad murum accedere, ut oppidum capiant; et partim tempestate impediti vigiles non poterant diligentiam praestare, partim illo responso deterrebantur. Cum ad portam appropinquassent, signo dato ab oppidanis sunt reccepti, et pedites dispositi partim ibi remanserunt, equites clamore facto eruptionem in adversariorum castra fecerunt. Sic in illo facto, cum inscientibus accidisset, existimabant prope magna pars hominum qui in his castris fuissent se prope captos esse.

    [4] Hoc misso ad Uliam praesidio Caesar, ut Pompeium ab ea oppugnatione deducercet, ad Cordubam contendit, ex quo itinere loricatos viros fortis cum equitatu ante praemisit. Qui simul in conspectum oppidi se dederunt, cum equis recipiuntur. Hoc a Cordubensibus nequaquam poterat animadverti. Appropinquantibus ex oppido bene magna multitudo ad equitatum concidendum cum exissent, loricati, ut supra scripsimus, ex equis descenderunt et magnum proelium fecerunt, sic uti ex infinita hominum multitudine pauci in oppidum se reciperent. Hoc timore adductus Sex. Pompeius litteras fratri misit ut celeriter sibi subsidio veniret, ne prius Caesar Cordubam caperet quam ipse illo venisset. Itaque Cn. Pompeius Ulia prope capta litteris fratris excitus cum coplis ad Cordubam iter facere coepit.

    [5] Caesar, cum ad flumen Bacetim venisset neque propter altitudincem fluminis transire posset, lapidibus corbis plenos demisit: insuper ponit trabes; ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit. Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito. Huc cum Pompeius cum suis copiis venisset, ex adverso pari ratione castra ponit. Caesar, ut eum ab oppido comineatuque excluderet, bracchium ad pontem ducere coepit: pari idem condicione Pompeius facit. Hic inter duces duos fit contentio uter prius pontem occuparet; ex qua contentione cotidiana minuta proelia fiebant, ut modo hi, non numquam illi superiores discederent. Quae res cum ad maiorem contentionem venisset, ab utrisque comminus pugna inita, dum cupidius locum student tenere, propter pontem coagulabantur, fluminis ripas appropinquantes coangustati praecipitabantur. Hic alternis non solum morti mortem exaggerabant, sed tumulos tumulis exaequabant. Ita diebus compluribus [consumptis] cupiebat Caesar, si qua condicione posset, adversarios in aequum locum deducere et primo quoque tempore de bello decernere.

    [6] Id cum animadverteret adversarios minime velle, quos +quoniam a avia+ retraxerat, ut in aequum deduceret, copiis flumine traductis noctu iubet ignis fieri magnos: ita firmissimum eius praesidium Ateguam proficiscitur. Id cum Pompeius ex perfugis rescisset, qua die facultatem… et angustias, carra complura +multosque lanistas+ retraxit et ad Cordubam se recepit. Caesar munitionibus Ateguam oppugnace et bracchia circumducere coepit. Cui de Pompeio cum nuntius esset allatus eo die proficisci, cuius in adventum praesidi causa Caesar complura castella occupasset, partim ubi equitatus, partim ubi pedestres copiae in statione et in excubitu castris praesidio esse possent, hic in adventu Pompei incidit ut matutino tempore nebula esset crassissima. Ita illa obscuratione cum aliquot cohortibus et equitum turmis circumcludunt Caesaris equites et concidunt, sic ut vix in ea caede pauci effugerent.

    [7] Insequenti nocte castra sua incendit Pompeius et trans flumen Salsum per convallis castra inter duo oppida Ateguam et Ucubim in monte constituit. Caesar +in munitionibus ceterisque+ quae ad oppidum opus fuerunt aggerem vineasque agere instituit. Haec loca sunt montuosa et natura impedita ad rem militarem; quae planitie dividuntur, Salso flumine, proxime tamen Ateguam ut flumen sit circiter passus duo milia. Ex ea regione oppidi in montibus castra habuit posita Pompeius in conspectu utrorumque oppidorum, neque suis ausus est subsidio venire. Aquilas et signa habuit XIII legionum; sed ex quibus aliquid firmamenti se existimabat habere duae fuerunt vernaculae, quae a Trebonio transfugerant; una facta ex coloniis quae fuerunt in his regionibus; quarta fuit Afraniana ex Africa quam secum adduxerat; +reliquae ex fugitivis auxiliares consistebant+: nam de levi armatura et equitatu longe et virtute et numero nostri erant superiores.

    [8] Accedebat hoc ut longius duceret bellum Pompeius, quod loca sunt edita et ad castrorum munitiones non parum idonea. nam fere totius ulterioris Hispaniae regio propter terrae fecundidatem inopem difficilemque habet oppugnationem et non nimis copiosam aquationem. Hic etiam propter barbarorum crebras excursiones omnia loca quae sunt ab oppidis remota, turribus et munitionibus retinentur, sicut in Africa; rudere, non tegulis teguntur. simulque in his habent speculas et propter altitudinem late longeque prospiciunt. Item oppidorum magna pars eius provinciae montibus fere munita et natura excellentibus locis est constituta, ut simul aditus ascensusque habeat difficiles. Ita ab oppugnationibus natura loci distinentur ut civitates Hispaniae non facile ab hoste capiantur. Id quod in hoc contigit bello. Nam cum inter Ateguam et Ucubim, quae oppida supra sunt scripta, Pompeius ut habuit castra constituta in conspectu duorum oppidorum, ab suis castris circiter milia passuum IIII grumus est excellens natura qui appellatur Castra Postumiana. Ibi praesidii causa castellum Caesar habuit constitutum.

    [9] Quod Pompeius quod eodem iugo tegebatur loci natura et remotum erat a castris Caesaris, animadvertebat loci difficultatem et quia flumine Salso intercludebatur, non esse commissurum Caesarem ut in tanta loci difficultate ad subsidium [com]mittendum se [de]mitteret. Ita fretus opinione tertia vigilia profectus castellum oppugnare coepit [ut laborantibus succurreret nostri]. Cum adpropinquassent, clamore repentino telorumque multitudine iactus facere coeperunt, uti magnam partem hominum vulneribus adficerent. Quo facto cum ex castello repugnare coepissent maioribusque castris Caesaris nuntius esset adlatus, cum III legionibus est profectus, [ut laborantibus succurreret nostris]. Et cum ad eos adpropinquasset, fuga perterriti multi sunt interfecti, complures capti, in quibus duo [centuriones]. Multi praeterea armis exuti fugerunt, quorum scuta sunt relata LXXX.

    [10] Insequenti luce Arguetius ex Italia cum equitatu venit. is signa Saguntinorum rettulit quinque quae ab oppidanis cepit. Suo loco praeteritumst quod equites ex Italia cum Asprenate ad Caesarem venissent. ea nocte Pompeius castra sua incendit et ad Cordubam versus iter facere coepit. Rex nomine Indo qui cum equitatu suas copias adduxerat, dum cupidius agmen adversariorum insequitur, a vernaculis legionariis exceptus est et interfectus.

    [11] Postero die equites nostri longius ad Cordubam versus prosecuti sunt eos qui commeatus ad castra Pompei ex oppido portabant. Ex his capti l cum iumentis ad nostra adducti sunt castra. eo die Q. Marcius, tribunus militum qui fuisset Pompei, ad nos transfugit, et noctis tertia vigilia in oppido acerrime pugnatum est, ignemque multum miserunt, sic ut omne genus [telorum consumeretur] quibus ignis per iactus solitus est mitti. Hoc praeterito tempore C. Fundanius eques Romanus ex castris adversariorum ad nos transfugit.

    [12] Postero die ex legione vernacula milites sunt capti ab equitibus nostris duo qui dixerunt se servos esse. Cum venirent, cogniti sunt a militibus qui antea cum Fabio et Pedio fuerant… et [a] Trebonio transfugerant. Eis ad ignoscendum nulla facultas est data et a militibus nostris interfecti sunt. Idem temporis capti tabellarii qui a Corduba ad Pompeium missi erant perperamque ad nostra castra pervenerant, praecisis manibus missi sunt facti. Pari consuetudine vigilia secunda ex oppido ignem multum telorumque multitudinem iactando bene magnum tempus consumpserunt compluresque vulneribus adfecerunt. Praeterito noctis tempore eruptionem ad legionem vi fecerunt, cum in opere nostri distenti essent, acriterque pugnare coeperunt. Quorum vis repressa a nostris, etsi oppidani superiore loco defendebantur. Hi cum eruptionem facere coepissent, tamen virtute militum nostrorum qui etsi inferiore loco premebantur, tamen repulsi adversarii bene multis vulneribus adfecti in oppidum se contulerunt.

    [13] Postero die Pompeius ex castris suis brachium coepit ad flumen Salsum; et cum nostri equites pauci in statione fuissent a pluribus reperti, de statione sunt deiecti et occisi tres. Eo die A. Valgius senatoris filius, cuius frater in castris Pompei fuisset, omnibus suis rebus relictis equum conscendit et fugit. Speculator de legione II Pompeiana captus a militibus et interfectus. Idemque temporis glans missa est inscripta: quo die ad oppidum capiundum accederent, se scutum esse positurum. Qua spe nonnulli dum sine periculo murum ascendere et oppido potiri posse se sperant, postero die ad murum opus facere coeperunt, et bene magna prioris muri parte deiecta [in oppidum intraverunt]. Quo facto ab oppidanis ac si suarum partium essent, conservati… missos facere loricatos qui praesidii causa praepositi oppido a Pompeio essent orabant. Quibus respondit Caesar se condiciones dare, non accipere consuevisse. Qui cum in oppidum revertissent, relato responso clamore sublato, omni genere telorum misso pugnare pro muro toto coeperunt. Propter quod fere magna pars hominum qui in castris nostris essent, non dubitarunt quia eruptionem eo die essent facturi. Ita corona circumdata pugnatum est aliquamdiu vehementissime, simulque balista missa a nostris turrem deiecit, qua adversariorum qui in ea turre fuerant, quinque deiecti sunt et puer qui balistam solitus erat observare.

    [14] Eius praeteriti temporis Pompeius trans flumen Salsum castellum constituit neque a nostris prohibitus falsaque illa opinione gloriatus est quod prope in nostris partibus locum tenuisset. Item insequenti die eadem consuetudine dum longius prosequitur, quo loco equites nostri stationem habuerant, aliquot turmae cum levi armatura impetu facto loco sunt deiecti et propter paucitatem nostrorum equitum simul cum levi armatura inter turmas adversariorum protriti. Hoc in conspectu utrorumque castrorum gerebatur, et maiore Pompeiani exultabant gloria [quod… ] longiusque cedentibus nostris prosequi coepissent. Qui cum aequo loco a nostris recepti essent, ut consuessent, ex simili virtute clamore facto, aversati sunt proelium facere.

    [15] Fere apud exercitus haec est equestris proelii consuetudo: cum eques ad dimicandum dimisso equo cum pedite congreditur, nequaquam par habetur. Id quod accidit in hoc proelio. Cum pedites levi armatura electi ad pugnam equitibus nostris necopinantibus venissent, idque in proelio animadversum esset, complures ex equis descenderunt. Ita exiguo tempore eques pedestre, pedes equestre proelium facere coepit, usque eo ut caedem proxime a vallo fecerint. In quo proelio adversariorum ceciderunt CXXIII, compluresque armis exuti, multi vulneribus adfecti in castra sunt redacti. Nostri ceciderunt III, saucii XII pedites et equites V. Eius diei insequenti tempore pristina consuetudine pro muro pugnari coeptum est. Cum bene magnam multitudinem telorum ignemque nostris defendentibus iniecissent, nefandum crudelissimumque facinus sunt adgressi in conspectuque nostro hospites qui in oppido erant, iugulare et de muro praecipites mittere coeperunt, sicuti apud barbaros, quod post hominum memoriam numquam est factum.

    [16] Huius diei extremo tempore a Pompeianis clam nostros ad [oppidum] tabellarius est missus, ut ea nocte turres aggeremque incenderent et tertia vigilia eruptionem facerent. Ita igne telorumque multitudine iacta cum bene magnam partem operum consumpsissent, portam quae e regione et in conspectu Pompei castrorum fuerat aperuerunt, copiaeque totae eruptionem fecerunt secumque extulerunt virgulta crates ad fossas complendas et harpagones ad casas quae stramenticiae ab nostris hibernorum causa aedificatae erant, diruendas et incendendas, praeterea argentum vestimenta, ut dum nostri in praeda detinentur, illi caede facta ad praesidia Pompei se reciperent. Nam quod existimabat eos posse conata efficere, nocta tota ultra stabat flumen Salsum in acie. Quod factum licet necopinantibus nostris esset gestum, tamen virtute freti repulsos multisque vulneribus adfectos oppido represserunt, praedam armaque eorum sunt potiti vivosque aliquos ceperunt; qui postero die sunt interfecti. Eodemque tempore transfuga nuntiavit ex oppido Iunium qui in cuniculo fuisset, iugulatione oppidanorum facta clamasse facinus se nefandum et scelus fecisse; nam eos nihil meruisse quare tali poena adficerentur, qui eos ad aras et focos suos recepissent, eosque hospitium scelere contaminasse; multa praeterea dixisse; qua oratione deterritos amplius iugulationem non fecisse.

    [17] Ita postero die Tullius legatus cum Catone Lusitano venit et apud Caesarem verba fecit: ‘Utinam quidem di inmortales fecissent ut tuus potius miles quam Cn. Pompei factus essem et hanc virtutis constantiam in tua victoria, non in illius calamitate praestarem! Cuius funestae laudes quoniam ad hanc fortunam reciderunt ut cives Romani indigentes praesidii, et propter patriae luctuosam perniciem ducimur hostium numero qui neque in illius prospera acie primam fortunam neque in adversa secundam obtinuimus, vix tuarum legionum tot impetus sustentantes, nocturnis diurnisque operibus gladiorum ictus telorumque missus exceptantes, relicti et deserti a Pompeio, tua virtute superati salutem a tua clementia deposcimus petimusque ut [vitam nobis concedas’. Quibus Caesar respondit:] ‘qualem gentibus me praestiti, similem in civium deditione praestabo.’

    [18] Remissis legatis, cum ad portam venissent, [constitit] Ti. Tullius, et cum introeuntem Catonem insecutus non esset, revertit ad portam et hominem adprehendit. Quod Tiberius cum fieri animadvertit, simul pugionem eduxit et manum eius incidit. Ita refugerunt ad Caesarem. Eodemque tempore signifer de legione prima transfugit, et innotuit quo die equestre proelium factum esset, suo signo perisse homines XXXV, neque licere castris Cn. Pompei nuntiare neque dicere perisse quemquam. Servos cuius dominus in Caesaris castris fuisset – uxorem et filios in oppido reliquerat – dominum iugulavit et ita clam a Caesaris praesidiis in Pompei castra discessit… Et indicium glande scriptum misit, per quod certior fieret Caesar, quae in oppido ad defendendum compararentur. Ita litteris acceptis cum in oppidum revertisset, qui mittere glandem inscriptam solebat… Insequenti tempore duo Lusitani fratres transfugenuntiaruntque Pompeium contionem habuisse: quoniam oppido subsidio non posset venire, noctu ex adversariorum conspectu se deducerent ad mare versum; unum respondisse, ut potius ad dimicandum descenderet quam signum fugae ostenderet; eum qui ita locutus esset iugulatum. Eodem tempori tabellarii eius deprehensi qui ad oppidum veniebant. Quorum litteras Caesar oppidanis obiecit et qui vitam sibi peteret, iussit turrem ligneam oppidanorum incendere; id si fecisset, ei se promisit omnia concessurum. Quod difficile erat factu ut eam turrem sine periculo quis incenderet. Ita fine [diei] turrem ligneam cum propius accessisset, ab oppidanis est occisus. Eadem nocte transfuga nuntiavit Pompeium et Labienum de iugulatione oppidanorum indignatos esse.

    [19] Vigilia secunda propter multitudinem telorum turris lignea quae nostra fuisset, ab imo vitium fecit usque ad tabulatum secundum et tertium. Eodem tempore pro muro pugnarunt acerrime et turrim nostram ut superiorem incenderunt, idcirco quod ventum oppidani secundum habuerunt. Insequenti luce materfamilias de muro se deiecit et ad nos transsiliit dixitque se cum familia constitutum habuisse ut una transfugerent ad Caesarem, illam oppressam et iugulatam. Hoc praeterito tempore tabellae de muro sunt deiectae in quibus scriptum est inventum: ‘L. Munatius Caesari. Si mihi vitam tribues, quoniam ab Cn. Pompeio sum desertus, qualem me illi praestiti, tali virtute et constantia futurum me in te esse praestabo’. Eodem tempore oppidani legati qui antea exierant, Caesarem adierunt: si sibi vitam concederet, sese insequenti luce oppidum esse dedituros. Quibus respondit se Caesarem esse fidemque praestaturum. Ita ante diem XI Kalendas Martias oppido potitus imperator est appellatus.

    [20] Quod Pompeius ex perfugis cum deditionem oppidi factam esse scisset, castra movit Ucubim versus et circum ea loca castella disposuit et munitionibus se continere coepit. Caesar movit et propius castra castris contulit. Eodem tempore mane loricatus unus ex legione vernacula ad nos transfugit et nuntiavit Pompeium oppidanos Ucubenses convocasse eisque ita imperavisse ut diligentia adhibita perquirerent qui essent suarum partium itemque adversariorum victoriae fautores. Hoc praeterito tempore in oppido quod fuit captum, servus est prensus in cuniculo quem supra demonstravimus dominum iugulasse; is vivus est conbustus. Idemque temporis centuriones loricati VIII ad Caesarem transfugerunt ex legione vernacula, et equites nostri cum adversariorum equitibus congressi sunt, et saucii aliquot occiderunt levi armatura. Ea nocte speculatores prensi servi III et unus ex legione vernacula. Servi sunt in crucem sublati, militi cervices abscisae.

    [21] Postero die equites cum levi armatura ex adversariorum castris ad nos transfugerunt. Et eo tempore circiter XL equites ad aquatores nostros excucurrerunt, nonnullos interfecerunt, item alios vivos abduxerunt; e quibus capti sunt equites VIII. Insequenti die Pompeius securi percussit homines LXXIIII qui dicebantur esse fautores Caesaris victoriae, reliquos versum oppidum iussit deduci. Ex quibus effugerunt CXX et ad Caesarem venerunt.

    [22] Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum nostris, uti rem gestam Bursavonensibus referrent; quid sperarent de Cn. Pompeio, cum viderent hospites iugulari; praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii causa ab iis reciperentur. Qui ad oppidum [cum] venissent, nostri qui fuissent equites Romani et senatores, non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui eius civitatis fuissent. Quorum responsis ultro citroque acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex Bursavone legatos iugularunt. Duo reliqui [ex] eis fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt… Et speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. Qui cum certum conperissent, legatorum responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulissent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iugulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt: illius opera se perisse. Ita vix periculo liberatus petiit ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem proficisci: illi se satis facturum. Potestate data cum inde esset profectus, praesidio comparato, cum bene magnam manum fecisset et nocturno tempore per fallaciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfectis oppidum in suam potestatem recepit. Hoc praeterito tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum bona vendere [edictumque] ne cui extra vallum liceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die oppidum Ategua esset captum, metu conterritos conplures profugere Baeturiam; neque sibi ullam spem victoriae propositam habere, et siqui ex nostris transfugerent, in levem armaturam conici eumque non amplius XVII accipere.

    [23] Insequenti tempore Caesar castris castra contulit et brachium ad flumen Salsum ducere coepit. Hic dum in opere nostri distenti essent, complures ex superiori loco adversariorum decucurrerunt nec detinentibus nostros multis telis iniectis conplures vulneribus adfecere. Hic tum, ut ait Ennius, nostri ‘cessere parumper’. Itaque praeter consuetudinem cum a nostris animadversum esset cedere, centuriones ex legione v flumen transgressi duo restituerunt aciem, acriterque eximia virtute plures cum agerent, ex superiore loco multitudine telorum alter eorum concidit. Ita cum eius compar proelium facere coepisset, cum undique se circumveniri animum advertisset, in[teger re]gressus pedem offendit. Huius concidentis temporis aquari fortis insignia cum conplures adversariorum concursum facerent, equites nostri transgressi inferiori loco adversarios ad vallum agere coeperunt. Ita cupidius dum intra praesidia illorum student caedem facere, a turmis et levi armatura sunt interclusi. Quorum nisi summa virtus fuisset, vivi capti essent. Nam et munitione praesidii ita coangustabantur, ut eques spatio intercluso vix se defendere posset. Ex utroque genere pugnae conplures sunt vulneribus adfecti, in quis etiam Clodius Arquitius. Inter quos ita comminus est pugnatum ut ex nostris praeter duos centuriones sit nemo desideratus gloria se efferentes.

    [24] Postero die ad Soricariam utrorumque convenere copiae. Nostri brachia ducere coeperunt. Pompeius cum animadverteret castello se excludi Aspavia, quod est ab Ucubi milia passuum V, haec res necessario devocabat ut ad dimicandum descenderet. Neque tamen aequo loco sui potestatem faciebat, sed ex grumo… Excelsum tumulum capiebant, usque eo ut necessario cogeretur iniquum locum subire. Quo de facto cum utrorumque copiae tumulum excellentem petissent, prohibiti a nostris sunt deiecti planitie. Quae res secundum nostris efficiebat proelium. undique cedentibus adversariis non parum magna in caede versabantur. Quibus mons, non virtus saluti fuit. Quo sub sidio [paulum modo restiterunt, sic] ut nisi advesperasset, a paucioribus nostris omni auxilio privati essent. Nam ceciderunt ex levi armatura CCCXXIIII, ex legionariis CXXXVIII, praeterquam quorum arma et spolia sunt ablata. Ita pridie duorum centurionum interitio hac adversariorum poena est litata.

    [25] Insequenti die pari consuetudine cum ad eundem locum eius praesidium venisset, pristino illo suo utebantur instituto; nam praeter equites nullo loco aequo se committere audebant. Cum nostri in opere essent, equitum copiae concursus facere coeperunt, simulque vociferantibus legionariis, cum locum efflagitarent ex consuetudine insequendi, existimare posses paratissimos esse ad dimicandum. Nostri ex humili convalle bene longe sunt egressi et planitie in aequiori loco constiterunt. Illi tamen procul dubio ad congrediendum in aequum locum non sunt ausi descendere praeter unum Antistium Turpionem. Qui fidens viribus ex adversariis sibi parem esse neminem agitare coepit. Hic, ut fertur Achillis Memnonisque congressus, Q. Pompeius Niger eques Romanus Italicensis ex acie nostra ad congrediendum progressus. Quoniam ferocitas Antistii omnium mentes converterat ab opere ad spectandum, acies sunt dispositae. Nam inter bellatores principesque dubia erat posita victoria, ut prope videretur finem bellandi duorum dirimere pugna. Ita avidi cupidique suarum quisque ex partium virorum fautorumque voluntate habebatur. Quorum virtute alacri, cum ad dimicandum in planitiem se contulissent, laudis insignia scutorumque praefulgens opus caelatum… quorum [certamine] pugna esset [prope] profecto dirempta, nisi propter equitum concessum, ut supra demonstravimus… levem armaturam praesidii causa non longe ab opere [castra] constituit. Ut, nostri equites in receptu dum ad castra redeunt, adversarii cupidius sunt insecuti, universi clamore facto impetum dederunt. Ita metu peterriti, cum in fuga essent multis amissis in castra se recipiunt.

    [26] Caesar ob virtutem turmae Cassianae donavit milia XIII et praefecto torques aureos V et levi armaturae milia XII. Hoc die A. Baebius et C. Flavius et A. Trebellius equites Romani Hastenses argento prope tecti [equites] ad Caesarem transfugerunt. Qui nuntiaverunt equites Romanos coniurasse omnis qui in castris Pompei essent, ut transitionem facerent; servi indicio omnes in custodiam esse coniectos; e quibus occasione capta se transfugisse. Item hoc die litterae sunt deprensae quas mittebat Ursaonem Cn. Pompeius: ‘S. V. G. E. V. Etsi prout nostra felicitas, ex sententia adversarios propulsos… Qui si aequo loco sui potestatem facerent, celerius quam vostra opinio fert. bellum confecissem. Sed exercitum tironem non audent in campum deducere nostrisque adhuc freti praesidiis bellum ducunt. Nam singulas civitates circumsederunt ut inde sibi commeatus capiant. Quare et civi tates nostrarum partium conservabo et bellum primo quoque tempore conficiam. Cohortes [… in] animo habeo ad vos mittere. Profecto nostro commeatu privati necessario ad dimicandum descendent.’

    [27] Insequenti tempore cum nostri in opere distenti essent, equites in oliveto dum lignantur, interfecti sunt aliquot. Servi transfugerunt qui nuntiaverunt a. d. III Non. Mart. proelium ad Soricariam quod factum est, ex eo tempore metum esse magnum et Attium Varum circum castella praeesse. Eo die Pompeius castra movit et contra Spalim in oliveto constituit. Caesar priusquam eodem est profectus, luna hora circiter sexta visa est. Ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in castra maiora se reciperent. Insequenti tempore Ventiponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra posuit. Pompeius oppidum quod contra sua praesidia portas clausisset incendit; milesque qui fratrem suum in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti percussus. Hinc itinere facto in campum Mundensem cum esset ventum, castra contra Pompeium constituit.

    [28] Sequentique die cum iter facere Caesar cum copiis vellet, renuntiatum est a speculatoribus Pompeium de tertia vigilia in acie stetisse. Hoc nuntio adlato vexillum proposuit. Idcirco enim copias eduxerat quod Ursaonensium civitati [qui sui] fuissent fautores, antea litteras miserat Caesarem nolle in convallem descendere, quod maiorem partem exercitus tironem haberet. Hae litterae vehementer confirmabant mentes oppidanorum. Ita hac opinione fretus tuto se facere posse existimabat. Etenim et natura loci defendebantur et ipsius oppido munitione ubi castra habuit constituta. Namque ut superius demonstravimus, loca excellentia tumulis contineri, interim nulla planitie edividit; id quod eo incidit tempore.

    [29] Planities inter utraque castra intercedebat circiter milia passuum V, ut auxilia Pompei duabus defenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura. Hinc derigens proxima planities aequabatur. Cuius decursum antecedebat rivus qui ad eorum accessum summam efficiebat loci iniquitatem. Nam palustri et voraginoso solo currens erat ad dextrum. Id quod Caesar cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii procederent. Hoc erat in omnium conspectu. Hoc accedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad proelium committendum. Nostri laetari, nonnulli etiam timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, in dubio poneretur. Itaque nostri ad dimicandum procedunt, id quod adversarios existimabamus esse facturos. Qui tamen a munitione oppidi longius non audebant procedere, in quo sibi prope murum adversarii constituebant. Itaque nostri procedunt. Interdum aequitas loci adversarios efflagitabat ut tali contenderent condicione ad victoriam. Neque tamen illi a sua consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut oppido discederent. Nostri pede presso propius rivum cum adpropinquassent, adversarii patrocinari loco iniquo non desinunt.

    [30] Erat acies XIII aquilis constituta, quae lateribus equitatu tegebatur, cum levi armatura milibus sex; praeterea auxiliares accedebant prope alterum tantum. Nostra praesidia LXXX cohortibus, octo milibus equitum. Ita cum in extrema planitie iniquum in locum nostri adpropinquassent, paratus hostis erat superior, ut transeundum superius iter vehementer esset periculosum. Quod cum a Caesare esset animadversum, nequid temere culpa secus admitteretur, eum locum definire coepit. Quod cum hominum auribus esset obiectum, moleste et acerbe accipiebant se inpediri quominus proelium conficere possent. Haec mora adversarios alacriores efficiebat: Caesaris copias timore inpediri ad committendum proelium. Ita se efferen tes iniquo loco sui potestatem faciebant, ut magno tamen periculo accessus eorum haberetur. Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus]. Proelium clamore facto committitur.

    [31] Hic etsi virtute nostri antecedebant, adversarii loco superiore se defendebant acerrime, et vehemens fiebat ab utrisque clamor telorumque missu concursus, sic ut nostri prope diffiderent victoriae. Congressus enim et clamor, quibus rebus maxime hostis conterretur, in conlatu pari erat condicione. Ita ex utroque genere cum parem virtutem ad bellandum contulissent, pilorum missu fixa cumulatur et concidit adversariorum multitudo. Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse. Qui etsi erant pauci, tamen propter virtutem magno adversarios timore eorum opera adficiebant, quod a suo loco hostes vehementer premere coeperunt, ut ad subsidium, ne ab latere nostri occuparent, legio adversariorum traduci coepta sit ad dextrum. Quae simul est mota, equitatus Caesaris sinistrum cornum premere coepit, ita uti eximia virtute proelium facere possent ut locus in aciem ad subsidium veniundi non daretur. Ita cum clamor esset intermixtus gemitu gladiorumque crepitus auribus oblatus, inperitorum mentes timore praepediebat. Hic, ut ait Ennius, pes pede premitur, armis teruntur arma, adversariosque vehementissime pugnantes nostri agere coeperunt. Quibus oppidum fuit subsidio. Ita ipsis Liberalibus fusi fugatique non superfuissent, nisi in eum locum confugissent, ex quo erant egressi. In quo proelio ceciderunt milia hominum circiter XXX et siquid amplius, praeterea Labienus, Attius Varus, quibus occisis utrisque funus est factum, itemque equites Romani partim ex urbe, partim ex provincia ad milia III. Nostri desiderati ad hominum mille partim peditum, partim equitum, saucii ad D adversariorum aquilae sunt ablatae XIII et signa . . et fasces… praeterea hos habuit…

    [32]… ex fuga hac qui oppidum Mundam sibi constituissent praesidium, nostrique cogebantur necessario eos circumvallare. Ex hostium armis pro caespite cadavera conlocabantur, scuta et pila pro vallo. Insuper occisorum in gladiorum mucronibus capita hominum ordinata ad oppidum conversa. Universa hostium timorem… virtutisque insignia proposita viderent, et vallo circumcluderentur adversarii. Ita Galli tragulis iaculisque oppidum [quod vallo facto] ex hostium cadaveribus sunt circumplexi, oppugnare coeperunt. Ex hoc proelio Valerius adulescens Cordubam cum paucis equitibus fugit, Sex. Pompeio qui Cordubae fuisset, rem gestam refert. Cognito hoc negotio, quos equites secum habuit, quod pecuniae secum habuit eis distribuit et oppidanis dixit se de pace ad Caesarem proficisci et secunda vigilia ab oppido discessit. Cn. Pompeius cum equitibus paucis nonnullisque peditibus ad navale praesidium Carteiam contendit, quod oppidum abest ab Corduba milia passuum CLXX. Quo cum ad octavum miliarium venisset, P. Caucilius qui castris antea Pompei praepositus esset, eius verbis nuntium mittit, eum minus belle habere, ut mitterent lecticam qua in oppidum deferri posset. litteris missis Pompeius Carteiam defertur. Qui illarum partium fautores essent, conveniunt in domum quo erat delatus, qui arbitrati sunt clanculum venisse, ut ab eo quae vellent de bello requirerent. Cum frequentia convenisset, de lectica Pompeius in eorum fidem confugit.

    [33] Caesar ex proelio [Munda] munitione circumdata Cordubam venit. Qui ex caede eo refugerunt, pontem occuparunt. Cum eo ventum esset, conviciare coeperunt, nos ex proelio paucos superesse; quo fugeremus? Ita pugnare coeperunt de ponte. Caesar flumen traiecit et castra posuit. Scapula totius seditionis [familiae ac libertinorum] caput ex proelio Cordubam cum venisset, familiam et libertos convocavit, pyram sibi extruxit, cenam adferri quam optimam imperavit, item optimis insternendum vestimentis; pecuniam et argentum in praesentia familiae donavit. Ipse de tempore cenare, resinam et nardum identidem sibi infundit. Ita novissimo tempore servum iussit et libertum qui fuisset eius concubinus, alterum se iugulare, alterum pyram incendere.

    [34] Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut clamor in castra nostra perveniret, [rixa orta] fere inter Caesarianos et inter Pompeianos. Erant hic legiones, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidanorum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi. Qui in Caesaris adventum descendere coeperunt. legio XIII oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugnarent, turres ex parte et murum occuparunt. Denuo legatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio intromitteret. Hoc cum animadverterent homines fugitivi, oppidum incendere coeperunt. Qui superati a nostris sunt interfecti hominum milia XXII, praeterquam extra murum qui perierunt. Ita Caesar oppido potitus. Dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene multi interfecti; in oppidum sunt redacti.

    [35] Caesar Hispali[m] cum contendisset, legati de precatum venerunt. Ita cum ad oppidum esset ventum, Caninium cum praesidio legatum intromittit, ipse castra ad oppidum ponit. Erat bene magna manus intra Pompeianarum partium quae praesidium receptum indignaretur clam quendam Philonem, illum qui Pompeianarum partium fuisset defensor acerrimus. Is tota Lusitania notissimus erat. Hic clam praesidia Lusitaniam proficiscitur et Caecilium Nigrum hominem barbarum ad Lennium convenit, qui bene magnam manum Lusitanorum haberet. rursus Hispalim oppidum denuo noctu per murum recipitur. Praesidium, vigiles iugulant, portas praecludunt, de integro pugnare coeperunt.

    [36] Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntiaverunt quod Pompeium in potestatem haberent. Quod ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum maleficium existimabant se lucrificare. Lusitani Hispali pugnare nullo tempore desistebant. Quod Caesar cum animum adverteret, si oppidum capere contenderet, timuit ne homines perditi incenderent et moenia delerent. Ita consilio habito noctu patitur Lusitanos eruptionem facere; id quod consulto non existimabant fieri. Ita erumpendo navis quae ad Baetim flumen fuissent, incendunt. Nostri dum incendio detinentur, illi profugiunt et ab equitibus conciduntur. Quo facto oppido recuperato Hastam iter facere coepit. Ex qua civitate legati ad deditionem venerunt. Mundenses qui ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius circumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem facerent, illi caedem in castris administrarent. Hac re cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera data extra vallum omnes sunt concisi.

    [37] Carteienses, dum Caesar in itinere reliqua oppida oppugnat, propter Pompeium dissentire coeperunt. Pars erat quae legatos ad Caesarem miserat, pars erat quae Pompeianarum partium fautores essent. Seditione concitata portas occupant. Caedes fit magna; saucius Pompeius naves viginti occupat longas et profugit. Didius qui [ad] Gadis classi praefuisset… ad quem simul nuntius adlatus est, confestim sequi coepit. Partim pedibus et equitatu ad persequendum celeriter iter faciebant, item confestim consequentes. Quarto die navigationis quod imparati a Carteia profecti sine aqua fuissent, ad terram adplicant. Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.

    [38] Pompeius cum paucis profugit et locum quendam munitum natura occupat. Equites et cohortes quae ad persequendum missi essent, speculatoribus ante missis certiores fiunt, diem et noctem iter faciunt. Pompeius umero et sinistro crure vehementer erat saucius. Hoc accedebat ut etiam talum intorsisset; quae res maxime inpediebat. Ita lectica ad turrem quen[dam cum] esset ablatus, in ea ferebatur Lusitanis more militari. Cum Caesaris praesidio fuisset conspectus, celeriter equitatu cohortibusque circumcluditur. Erat accessus loci difficultas. Nam idcirco [propter suo praesidio fuisset conspectus celeriter ad] munitum locum natura ceperat sibi Pompeius, quamvis magna multitudine adduct[a ut pauc]i homines ex superiore loco defendere possent. Subeunt in adventu nostri depellunturque telis. Quibus cedentibus cupidius insequebantur adversarii et confestim tardabant ab accessu. Hoc saepius facto animum advertebatur nostro magno id fieri periculo. opere circummunire instituit. Pari autem [cupiditate] ex celeri festinatione circumm[un]itiones iugo derigunt, ut aequo pede cum adversariis congredi possent. a quibus cum animadversum esset, fuga sibi praesidium capiunt.

    [39] Pompeius, ut supra demonstravimus, saucius et intorto talo idcirco tardabatur ad fugiendum, itemque propter loci difficultatem neque equo neque vehiculo saluti suae praesidium parare poterat. Caedes a nostris undique administrabatur. Exclusus a munitione amissisque auxiliis ad convallem exesumque locum in speluncam Pompeius se occultare coepit, ut a nostris non facile inveniretur nisi captivorum indicio. Ita ibi interficitur. Cum Caesar Gadibus fuisset, Hispalim pridie Idus Apriles caput adlatum et populo datum est in conspectum.

    [40] Interfecto Cn. Pompeio adulescente Didius quem supra demonstravimus, illa adfectus laetitia proximo se recepit castello nonnullasque naves ad reficiendum subduxit et quodvis essent… brachium ex utrisque partibus… Lusitani qui ex pugna superfuerunt, ad signum se receperunt et bene magna manu comparata ad Didium se reportant. Huic etsi non aberat diligentia ad naves tuendas, tamen nonnumquam ex castello propter eorum crebras excursiones eliciebatur et prope cotidianis pugnis [cum Lusitanis confligebat. tum illi] insidias ponunt et tripertito signa distribuunt. Erant parati qui naves incenderent, incensisque qui subsidium repellerent; hi sic dispositi erant ut a nullo [conspici possent. reliqui in] conspectu omnium ad pugnam contendunt. Ita cum ex castello Didius ad propellendum processisset cum copiis, signum a Lusitanis tollitur, naves incenduntur, simulque qui in castello ad pugnam processerant, eodem signo fugientes latrones dum persequuntur, a tergo insidiae clamore sublato circumveniunt. Didius magna cum virtute cum compluribus interficitur. Nonnullique ea pugna scaphas quae ad litus fuerant occupant, item complures nando ad naves quae in salo fuerunt, se recipiunt, ancoris sublatis pelagus remis petere coeperunt. Quae res eorum vitae fuit subsidio. Lusitani praeda potiuntur. Caesar Gadibus rursus ad Hispalim recurrit.

    [41] Fabius Maximus quem ad Mundam praesidium oppugnandum reliquerat, operibus adsiduis [diurnis et noc]turnis circumsedit. Interclusi inter se decernere; facta bene magna… faciunt. Nostri ad oppidum recuperandum occasionem non praetermittunt et reliquos vivos capiunt, XIIII milia. Ursaonem proficiscuntur. Quod oppidum magna munitione continebatur, sic ut ipse locus non solum opere, sed etiam natura adiutus ad oppugnandum hostem impediret. Hoc accedebat ut aqua praeterquam in ipso oppido unam circumcirca nusquam reperiretur propius milia passuum VIII. Quae res magno erat adiumento oppidanis. tum praeterea accedebat ut aggerem… materiesque unde soliti sunt turris agi, propius milia passuum vi non reperiebatur. Hoc Pompeius ut oppidi oppugnationem tutiorem efficeret, omnem materiem circum oppidum succisam intro congessit. Ita necessario deducebantur nostri, ut a Munda quod proxime ceperant, materiem illo deportarent.

    [42] Dum haec ad Mundam geruntur et Ursaonem, Caesar ad Hispalim cum Gadibus se recepisset, insequenti die contione advocata: Initio quaesturae suae eam provinciam ex omnibus provinciis peculiarem sibi constituisse et quae potuisset eo tempore beneficia largitum esse. Insequente praetura ampliato honore vectigalia quae Metellus inposuisset, a senatu petisse et eius pecuniae provinciam liberasse simulque patrocinio suscepto multis legationibus ab se in senatum inductis simul publicis privatisque causis multorum inimicitiis susceptis defendisse. Suo item consulatu absentem quae potuisset commoda provinciae tribuisse. Eorum omnium commodorum et immemores et ingratos in se et in populum Romanum hoc bello et praeterito tempore cognosse. ‘Vos iure gentium et civiumque Romanorum institutis cognitis more barbarorum populi Romani magistratibus sacrosanctis manus [semel] et saepius attulistis et luce clara Cassium in medio foro nefarie interficere voluistis. Vos ita pacem semper odistis ut nullo tempore legiones desitae populi Romani in hac provincia haberi. Apud vos beneficia pro maleficiis et maleficia pro beneficiis habentur. Ita neque in otio concordiam neque in bello virtutem ullo tempore retinere potuistis. Privatus ex fuga Cn. Pompeius adulescens a vobis receptus fasces imperium[que] sibi arripuit, multis interfectis civibus auxilia contra populum Romanum conparavit, agros provinciamque vestro impulsu depopulavit. In quo vos victores extabatis? An me deleto non animum advertebatis decem habere legiones populum Romanum quae non solum vobis obsistere, sed etiam caelum diruere possent? Quarum laudibus est virtute…

  • INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO LIBER

    INCERTI AVCTORIS DE BELLO AFRICO LIBER

    [1] Caesar itineribus iustis confectis nullo die intermisso a. d. XIIII Kal. Ian. Lilybaeum pervenit statimque ostendit sese naves velle conscendere, cum non amplius legionem tironum haberet unam, equites vix DC. Tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut prope fluctus verberaret. Hoc eo consilio fecit nequis sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies horasque parati essent. Incidit per id tempus ut tempestates ad navigandum idoneas non haberet. Nihilo tamen minus in navibus remiges militesque continere et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur adversariorum copiae: equitatus infinitus, legiones regiae IIII, levis armaturae magna vis, Scipionis legiones X, elephanti CXX classesque esse complures. Tamen non deterrebatur animoque et spe confidebat. Interim in dies et naves longae adaugeri et onerariae complures eodem concurrere et legiones tironum convenire IIII, veterana legio quinta, equitum ad II milia.

    [2] Legionibus collectis VI et equitum II milibus, ut quaeque prima legio venerat, in naves longas imponebatur, equites autem in onerarias. Ita maiorem partem navium antecedere iussit et insulam petere Aponianam quae est a Lilybaeo… commoratus bona paucorum publice vendit, deinde Allieno praetori qui Siciliam obtinebat, de omnibus rebus praecipit et de reliquo exercitu celeriter imponendo. Datis mandatis ipse navem conscendit a. d. VI Kal. Ian. et reliquas naves statim est consecutus. Ita vento certo celerique navigio vectus post diem quartum cum longis paucis navibus in conspectum Africae venit. Namque onerariae reliquae praeter paucas vento dispersae atque errabundae diversa loca petierunt. Clupeam classe praetervehitur, dein Neapolim; complura praeterea castella et oppida non longe a mari relinquit.

    [3] Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a Clupeis secundum oram maritimam cum equitatu + Hadrumetum + Cn. Piso cum Maurorum circiter tribus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante portum commoratus dum reliquae naves convenirent, exponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit peditum III milia, equites CL, castrisque ante oppidum positis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a praeda. Oppidani interim muros armatis complent, ante portam frequentes considunt ad se defendendum; quorum numerus duarum legionum instar erat. Caesar circum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in castra. Non nemo culpae eius imprudentiaeque adsignabat quod neque circum loca gubernatoribus praefectisque quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum certum peterent universi. Quod minime Caesarem fefellerat; namque nullum portum terrae Africae quo classes decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem egressus aucupabatur.

    [4] L. Plancus interim legatus petit a Caesare, uti sibi daret potestatem cum Considio agendi, si posset aliqua ratione perduci ad sanitatem. Itaque data facultate litteras conscribit et eas captivo dat perferendas in oppidum ad Considium. Quo simulatque captivus cum pervenisset litterasque, ut erat mandatum, Considio porrigere coepisset, priusquam acciperet ille, ‘Unde’ inquit ‘istas?’ Tum captivus: ‘Imperatore a Caesare.’ Tum Considius, ‘Unus est’ inquit ‘Scipio imperator hoc tempore populi Romani’; deinde in conspectu suo statim captivum interfici iubet litterasque nondum perlectas, sicut erant signatae, dat homini certo ad Scipionem perferendas.

    [5] Postquam una nocte et die ad oppidum consumpta neque responsum ullum a Considio dabatur neque ei reliquae copiae succurrebant neque equitatu abundabat et ad oppidum oppugnandum non satis copiarum habebat et eas tironum neque primo adventu convulnerari exercitum volebat et oppidi egregia munitio et difficilis ad oppugnandum erat accessus et nuntiabatur auxilia magna equitatus oppidanis suppetias venire, non est visa ratio ad oppugnandum oppidum commorandi, ne dum in ea re Caesar esset occupatus, circumventus a tergo ab equitatu hostium laboraret.

    [6] Itaque castra cum movere vellet, subito ex oppido erupit multitudo atque equitatus subsidio uno tempore eis casu succurrit qui erat missus a Iuba ad stipendium accipiendum, castraque unde Caesar egressus et iter facere coeperat, occupant et eius agmen extremum insequi coeperunt. Quae res cum animadversa esset, subito legionarii consistunt, et equites quamquam erant pauci, tamen contra tantam multitudinem audacissime concurrunt. Accidit res incredibilis, ut equites minus XXX Galli Maurorum equitum II milia loco pellerent fugarentque in oppidum. Postquam repulsi et coniecti erant intra munitiones, Caesar iter constitutum ire contendit. Quod cum saepius facerent et modo insequerentur, modo rursus ab equitibus in oppidum repellerentur, cohortibus paucis, ex veteranis quas secum habebat, in extremo agmine collocatis et parte equitatus iter leniter cum reliquis facere coepit. Ita quanto longius ab oppido discedebatur, tanto tardiores ad insequendum erant Numidae. Interim in itinere ex oppidis et castellis legationes venire et pollicere frumentum paratosque esse quae imperasset facere. Itaque eo die castra posuit ad oppidum Ruspinam.

    [7] Kal. Ianuariis inde movit et pervenit ad oppidum Leptim liberam civitatem et immunem. Legati ex oppido obviam veniunt, libenter se omnia facturos quae vellet pollicentur. Itaque centurionibus ad portas oppidi et custodiis impositis, nequis miles in oppidum introiret aut iniuriam faceret cuipiam incolae, non longe ab oppido secundum litus facit castra. Eodemque naves onerariae et longae nonnullae casu advenerunt; reliquae, ut est ei nuntiatum, incertae locorum Uticam versus petere visae sunt. Interim Caesar a mari non digredi neque mediterranea petere propter navium errorem equitatumque in navibus omnem continere, ut arbitror ne agri vastarentur; aquam in naves iubet comportari. Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt. Latent enim in insidiis cum equis inter convalles + et subito existunt, non ut in campo comminus depugnent +.

    [8] Caesar interim in Sardiniam nuntios cum litteris et in reliquas provincias finitimas dimisit, ut sibi auxilia commeatus frumentum, simulatque litteras legissent, mittenda curarent, exoneratisque partim navibus longis Rabirium Postumum in Siciliam ad secundum commeatum arcessendum mittit. Interim cum X navibus longis ad reliquas naves onerarias conquirendas quae deerrassent, et simul mare tuendum ab hostibus iubet proficisci. Item C. Sallustium Crispum praetorem ad Cercinam insulam versus quam adversarii tenebant, cum parte navium ire iubet, quod ibi magnum numerum frumenti esse audiebat. Haec ita imperabat unicuique, ita praecipiebat ut si fieri posset necne, locum excusatio nullum haberet nec moram tergiversatio. Ipse interea ex perfugis et incolis cognitis condicionibus Scipionis et qui cum eo bellum contra se gerebant, mirari – regium enim equitatum Scipio ex provincia Africa alebat – tanta homines esse dementia ut malint regis esse vectigales quam cum civibus in patria in suis fortunis esse incolumes.

    [9] Caesar a. d. IIII Non. Ian. castra movet; Lepti sex cohortium praesidio cum Saserna relicto ipse rursus unde pridie venerat, Ruspinam cum reliquis copiis convertit ibique sarcinis exercitus relictis ipse cum expedita manu proficiscitur circum villas frumentatum oppidanisque imperat ut plostra iumentaque omnia sequantur. Itaque magno numero frumenti invento Ruspinam redit. Hoc eum idcirco existimo recepisse ut maritima oppida post se ne vacua relinqueret praesidioque firmata ad classis receptacula muniret.

    [10] Itaque ibi relicto P. Saserna fratre eius quem Lepti proximo oppido reliquerat, cum legione iubet comportari ligna in oppidum quam plurima. Ipse cum cohortibus vii quae ex veteranis legionibus in classe cum Sulpicio et Vatinio rem gesserant, ex oppido Ruspina egressus proficiscitur ad portum qui abest ab oppido milia passuum duo, ibique classem sub vesperum cum ea copia conscendit. Omnibus in exercitu insciis et requirentibus imperatoris consilium, magno metu ac tristimonia sollicitabantur. Parva enim cum copia et ea tironum neque omni eita in Africa contra magnas copias et insidiosae nationis equitatum[que] innumerabilem se eitos videbant neque quicquam solacium in praesentia neque auxilium in suorum consilio animum advertebant, nisi in ipsius imperatoris vultu vigore mirabilique hilaritate; animum enim altum et erectum prae se gerebat. Huic adquiescebant homines et in eius scientia et consilio omnia sibi proclivia omnes fore sperabant.

    [11] Caesar una nocte in navibus consumpta iam caelo albente cum proficisci conaretur, subito navium pars de qua timebat, ex errore eodem conferebatur. Hac re cognita Caesar celeriter de navibus imperat omnes egredi atque in litore armatos reliquos advenientes milites expectare. Itaque sine mora navibus eis in portum receptis et advectis militum equitumque copiis rursus ad oppidum Ruspinam redit atque ibi castris constitutis ipse cum cohortibus expeditis XXX frumentatum est profectus. Ex eo est cognitum Caesaris consilium, illum cum classe navibus onerariis quae deerrassent, subsidio ire clam hostibus voluisse, ne casu imprudentes suae naves in classem adversariorum inciderent, neque eam rem eos voluisse scire qui in praesidiis relicti sui milites fuissent, uti nihil propter suorum paucitatum et hostium multitudinem metu deficerent.

    [12] Interim cum iam Caesar progressus esset a castris circiter milia passuum III, per speculatores et antecessores equites nuntiatur ei copias hostium haud longe ab sese visas. Et hercule cum eo nuntio pulvis ingens conspici coeptus est. Hac re cognita Caesar celeriter iubet equitatum universum cuius copiam habuit in praesentia non magnam, et sagittarios quorum parvus numerus, ex castris arcessi, atque ordinatim signa se leniter consequi; ipse antecedere cum paucis armatis. Iamque cum procul hostis conspici posset, milites in campo iubet galeari et ad [eam] pugnam parari; quorum omnino numerus fuit XXX cohortium cum equitibus CCCC, sagittariis CL.

    [13] Hostes interim quorum dux erat Labienus et duo Pacidei, aciem derigunt mirabili longitudine non peditum, sed equitum confertam, et inter eos levis armaturae Numidas et sagittarios pedites interposuerant et ita condensaverant ut procul Caesariani pedestres copias arbitrarentur; dextrum ac sinistrum cornu magnis equitum copiis firmaverant. Interim Caesar aciem derigit simplicem ut poterat propter paucitatem; sagittarios ante aciem constituit, equites dextro sinistroque cornu opponit et ita praecipit ut providerent ne multitudine equitatus hostium circumvenirentur: existimabat enim se acie instructa cum pedestribus copiis dimicaturum.

    14 [14] Cum utrimque exspectatio fieret neque Caesar sese moveret et cum suorum paucitate contra magnam vim hostium artificio magis quam viribus decernendum videret, subito adversariorum equitatus sese extendere et in latitudinem promovere collesque complecti et Caesaris equitatum extenuare simulque ad circumeundum comparare se coeperunt. Caesariani equites eorum multitudinem aegre sustinebant. Acies interim mediae cum concurrere conarentur, subito ex condensis turmis pedites Numidae levis armaturae cum equitibus procurrunt et inter legionarios pedites iacula coniciunt. Hic cum Caesariani in eos impetum fecissent, illorum equites refugiebant. Pedites interim resistebant, dum equites rursus cursu renovato peditibus suis succurrerent.

    [15] Caesar novo genere pugnae oblato cum animum adverteret ordines suorum in procurrendo turbari – pedites enim, dum equites longius ab signis persequuntur, latere nudato a proximis Numidis iaculis vulnerabantur, equites autem hostium pilum militis cursu facile vitabant – edicit per ordines nequis miles ab signis IIII pedes longius procederet. Equitatus interim Labieni suorum multitudine confisus Caesaris paucitatem circuire conatur: qui equites Iuliani pauci multitudine hostium defessi equis convulneratis paulatim cedere, hostis magis magisque instare. Ita puncto temporis omnibus legionariis ab hostium equitatu circumventis Caesarisque copiis in orbem compulsis intra cancellos omnes coniecti pugnare cogebantur.

    [16] Labienus in equo capite nudo versari in prima acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios Caesaris ita appellare: ‘Quid tu’ inquit ‘miles tiro, tam feroculus es? Vos quoque iste verbis infatuavit? In magnum mehercule vos periculum impulit. Misereor vestri.’ Tum miles, ‘Non sum’ inquit ‘tiro Labiene, sed de legione X veteranus.’ Tum Labienus, ‘Non agnosco’ inquit ‘signa decumanorum.’ Tum ait miles: ‘Iam me quis sim intelleges’; simul cassidem de capite deiecit ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus contortum, dum in Labienum mittere contendit, equi graviter adverso pectori adfixit et ait: ‘Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse.’ Omnium tamen animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circumspicere enim Caesarem neque amplius facere nisi hostium iacula vitare.

    [17] Caesar interim consilio hostium cognito iubet aciem in longitudinem quam maximam porrigi et alternis conversis cohortibus ut una post, altera ante signa tenderet, ita coronam hostium dextro sinistroque cornu mediam dividit et unam partem ab altera exclusam equitibus intrinsecus adortus cum peditatu telis coniectis in fugam vertit neque longius progressus veritus insidias se ad suos recipit. Idem altera pars equitum peditumque Caesaris fecit. His rebus gestis ac procul hostibus repulsis convulneratisque ad sua praesidia sese, sicut erat instructus, recipere coepit.

    [18] Interim M. Petreius et Cn. Piso cum equitibus Numidis + MC + electis peditatuque eiusdem generis satis grandi ex itinere recta subsidio suis occurrunt. Atque hostes suis ex terrore firmatis rursusque renovatis animis legionarios conversis equitibus recipientes novissimos adoriri et impedire coeperunt quominus se in castra reciperent. Hac re animadversa Caesar iubet signa converti et medio campo redintegrari proelium. Cum ab hostibus eodem modo pugnaretur nec comminus ad manus rediretur Caesarisque equites iumenta ex nausea recenti siti languore paucitate vulneribus defatigata ad insequendum hostem perseverandumque cursum tardiora haberent dieique pars exigua esset iam reliqua, cohortibus equitibusque circumitis cohortatus ut uno ictu contenderent neque remitterent, donec ultra ultimos colles hostes reppulissent atque eorum essent potiti. Itaque signo dato cum iam hoste languide tela neglegenterque mittente, subito immittit cohortes turmasque suorum; atque puncto temporis hostibus nullo negotio campo pulsis, post colle deiectis nacti locum atque ibi paulisper commorati, ita uti erant instructi, leniter se ad suas recipiunt munitiones. Itemque adversarii male accepti tum demum se ad sua praesidia contulerunt.

    [19] Interim ea re gesta et proelio dirempto ex adversariis perfugae plures ex omni genere hominum, et praeterea intercepti hostium complures equites peditesque. Ex quibus cognitum est consilium hostium, eos hac mente et conatu venisse, ut novo atque inusitato genere proelii tirones legionarii paucique perturbati Curionis exemplo ab equitatu circumventi opprimerentur, et ita Iubam dixisse pro contione, tantam se multitudinem auxiliorum adversariis Caesaris subministraturum, ut etiam caedendo in ipsa victoria defatigati vincerentur atque a suis superarentur, quippe + quis in illorum + sibi confideret, primum quod audierat Romae legiones veteranas dissentire neque in Africam velle transire; deinde quod triennio in Africa suos milites consuetudine retentos fideles sibi iam effecisset, maxima autem auxilia haberet Numidarum equitum levisque armaturae, praeterea ex fuga proelioque Pompeiano Labienus quos secum a + Brundisio + transportaverat equites Germanos Gallosque ibique postea ex hibridis libertinis servisque conscripserat, armaverat equoque uti frenato condocefecerat, praeterea regia auxilia, + elephantis CXX equitatusque innumerabilis +, deinde legiones conscriptas ex cuiusquemodi generis amplius XII milibus. Hac spe atque ea audacia inflammatus Labienus cum equitibus Gallis Germanisque MDC, Numidarum sine frenis VIII milibus, praeterea Petreiano auxilio adhibito equitibus MDC, peditum ac levis armaturae quater tanto, sagittariis ac funditoribus hippotoxotisque compluribus: his copiis prid. Non. Ian., post diem VI quam Africam [Caesar] attigit, in campis planissimis purissimisque ab hora diei quinta usque ad solis occasum est decertatum. In eo proelio Petreius graviter ictus ex acie recessit.

    [20] Caesar interim castra munire diligentius, praesidia firmare copiis maioribus vallumque ab oppido Ruspina usque ad mare ducere et a castris alterum eodem, quo tutius ultro citroque commeare auxiliaque sine periculo sibi succurrere possent, tela tormentaque ex navibus in castra comportare, remigum partem ex classe Gallorum Rhodiorum epibatarumque armare et in castra evocare, uti si posset eadem ratione qua adversarii, levis armatura interiecta inter equites suos interponeretur, sagittariisque ex omnibus navibus Ityraeis Syris et cuiusque generis ductis in castra compluribus frequentabat suas copias – audiebat enim Scipionem post diem tertium eius diei quo proelium factum erat adpropinquare, copias suas cum Labieno et Petreio coniungere; cuius copiae legionum VIII et equitum III milium esse nuntiabantur – officinas ferrarias instruere, sagittas telaque uti fierent complura curare, glandes fundere, sudes comparare, litteras in Siciliam nuntiosque mittere ut sibi crates materiemque congererent ad arietes, cuius inopia in Africa esset, praeterea ferrum plumbum mitteretur. Etiam animum advertebat frumento se in Africa nisi importaticio uti non posse: priore anno enim propter adversariorum dilectus, quod stipendiarii aratores milites essent facti, messem non esse factam; praeterea ex omni Africa frumentum adversarios in pauca oppida et bene munita comportasse omnemque regionem Africae exinanisse frumento, oppida praeter ea pauca quae ipsi suis praesidiis tueri poterant, reliqua dirui ac deseri, et eorum incolas intra sua praesidia coegisse commigrare, agros desertos ac vastatos esse.

    [21] Hac necessitate Caesar coactus privatos ambiendo et blande appellando aliquantum numerum frumenti in sua praesidia congesserat. Eo parce utebantur. Opera interim ipse cotidie circuire et alteras cohortes in statione habere propter hostium multitudinem. Labienus saucios suos, quorum maximus numerus fuit, iubet in plostris delegatos Hadrumetum deportari. Naves interim Caesaris onerariae errabundae male vagabantur incertae locorum atque castrorum suorum. Quas singulas scaphae adversariorum complures adortae incendebant atque expugnabant. Hac re nuntiata Caesari classes circum insulas portusque disposuit, quo tutius commeatus subportari posset.

    [22] M. Cato interim qui Uticae praeerat, Cn. Pompeium filium multis verbis assidueque obiurgare non desistebat. ‘tuus’ inquit ‘pater istuc aetatis cum esset et animadvertisset rem publicam ab nefariis sceleratisque civibus oppressam bonosque aut interfectos aut exilio multatos patria civitateque carere, gloria et animi magnitudine elatus privatus atque adulescentulus paterni exercitus reliquiis collectis paene oppressam funditus et deletam Italiam urbemque Romanum in libertatem vindicavit, idemque Siciliam Africam Numidiam Mauretaniam mirabili celeritate armis recepit. Quibus ex rebus sibi eam dignitatem quae est per gentes clarissima notissimaque, conciliavit adulescentulusque atque eques Romanus triumphavit. Atque ille non ita amplis rebus patris gestis neque tam excellenti dignitate maiorum parta neque tantis clientelis nominisque claritate praeditus in rem publicam est ingressus. Tu contra et patris nobilitate et dignitate et per te ipse satis animi magnitudine diligentiaque praeditus nonne eniteris et proficisceris ad paternas clientelas auxilium tibi reique publicae atque optimo cuique efflagitatum?’

    [23] His verbis hominis gravissimi incitatus adulescentulus cum naviculis cuiusquemodi generis XXX, inibi paucis rostratis, profectus ab Utica in Mauretaniam regnumque Bogudis est ingressus expeditoque exercitu numero servorum liberorum II milium, cuius partem inermem, partem habuerat armatam, ad oppidum Ascurum accedere coepit. In quo oppido praesidium fuit regium. Pompeio adveniente oppidani us que eo passi propius accedere, donec ad ipsas portas ac murum adpropinquaret, subito eruptione facta prostratos perterritosque Pompeianos in mare navesque passim compulerunt. Ita re male gesta Cn. Pompeius filius naves inde avertit neque postea litus adtigit classemque ad insulas Baleares versus convertit.

    [24] Scipio interim cum his copiis quas paulo ante demonstravimus, Uticae grandi praesidio relicto profectus primum Hadrumeti castra ponit, deinde ibi paucos dies commoratus noctu itinere facto cum Labieni et Petrei copiis coniungit, atque unis castris factis III milia passuum longe considunt. Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere. Ita omnes adversarios intra munitiones continere. Quare Caesariani gravi annona sunt conflictati, ideo quod nondum neque ab Sicilia neque ab Sardinia commeatus subportatus erat, neque per anni tempus in mari classes sine periculo vagari poterant. Neque amplius milia passuum VI terrae Africae quoque versus tenebant pabulique inopia premebantur. Qua necessitate coacti veterani milites equitesque qui multa terra marique bella confecissent et periculis inopiaque tali saepe essent conflictati, alga e litore collecta et aqua dulci elota et ita iumentis esurientibus data vitam eorum producebant.

    [25] Dum haec ita fierent, rex Iuba cognitis Caesaris difficultatibus copiarumque paucitate non est visum dari spatium convalescendi augendarumque eius opum. Itaque comparatis equitum magnis peditumque copiis subsidio sociis egressus e regno ire contendit. P. Sittius interim et rex Bocchus coniunctis suis copiis cognito regis Iubae egressu propius eius regnum copias suas admovere, Cirtamque oppidum opulentissimum eius regni adortus paucis diebus pugnando capit et praeterea duo oppida Gaetulorum. Quibus cum condicionem ferret ut oppido excederent idque sibi vacuum traderent, condicionemque repudiassent, postea ab eo capti interfectique sunt omnes. Inde progressus agros oppidaque vexare non destitit. Quibus rebus cognitis Iuba cum iam non longe ab Scipione atque eius ducibus abesset, capit consilium satius esse sibi suoque regno subsidio ire, quam dum alios adiuturus proficisceretur, ipse suo regno expulsus forsitan utraque re expelleretur. Itaque rursus recipere atque auxilia etiam ab Scipione abduxit sibi suisque rebus timens elephantisque XXX relictis suis finibus oppidisque suppetias profectus est.

    [26] Caesar interim, cum de suo adventu dubitatio in provincia esset neque quisquam crederet ipsum, sed aliquem legatum in Africam cum copiis venisse, conscriptis litteris circum provinciam omnes civitates facit de suo adventu certiores. Interim nobiles homines ex suis oppidis profugere et in castra Caesaris devenire et de adversariorum eius crudelitate acerbitateque commemorare coeperunt. Quorum lacrimis querelisque Caesar commotus, cum antea constituisset stativis castris aestate inita cunctis copiis auxiliisque accitis bellum cum suis adversariis gerere,… instituit litteris[que] celeriter in Siciliam ad Allienum et Rabirium Postumum conscriptis et per catascopum missis, ut sine mora ac nulla excusatione hiemis ventorumque quam celerrime exercitus sibi transportaretur: Africam [provinciam] perire funditusque everti ab suis inimicis; quod nisi celeriter sociis foret subventum, praeter ipsam Africam terram nihil, ne tectum quidem quo se reciperent, ab illorum scelere insidiisque reliquum futurum. Atque ipse erat in tanta festinatione et exspectatione ut postero die quam misisset litteras nuntiumque in Siciliam, classem exercitumque morari diceret, dies noctesque oculos mentemque ad mare depositos derectosque haberet. Nec mirum: animum advertebat enim villas exuri, agros vastari, pecus diripi, trucidari, oppida castellaque dirui deserique, principesque civitatum aut interfici aut in catenis teneri, liberos eorum obsidum nomine in servitutem abripi; eis se [in] miseris suamque fidem implorantibus auxilio propter copiarum paucitatem esse non posse. Milites interim in opere exercere atque castra munire, turres castella facere molesque iacere in mare non intermittere.

    [27] Scipio interim elephantos hoc modo condoce facere instituit. Duas instruxit acies, unam funditorum contra elephantos quae quasi adversariorum locum obtineret et contra eorum frontem adversam lapillos minutos mitteret; deinde in ordine elephantos constituit, post illos autem suam aciem instruxit, ut cum ab adversariis lapides mitti coepissent et elephanti perterriti se ad suos convertissent, rursus ab sua acie lapidibus missis eos converterent adversus hostem. Quod aegre tardeque fiebat; rudes enim elephanti multorum annorum doctrina usuque vetusto vix edocti tamen communi periculo in aciem producuntur.

    [28] Dum haec ad Ruspinam ab utrisque ducibus administrantur, C. Vergilius praetorius qui Thapsi oppido maritimo praeerat, cum animum advertisset naves singulas cum exercitu Caesaris incertas locorum atque castrorum suorum vagari, occasionem nactus navem quam ibi habuit actuariam complet militibus et sagittariis et eidem scaphas de navibus adiungit ac singulas naves Caesarianas consectari coepit. Et cum plures adortus esset, pulsus fugatusque inde discessisset nec tamen desisteret periclitari, forte incidit in navem in qua erant duo Titi Hispani adulescentes, tribuni legionis V quorum patrem Caesar in senatum legerat, et cum his T. Salienus centurio legionis eiusdem qui M. Messalam legatum obsederat Messanae [et] seditiosissima oratione apud eum usus idemque pecuniam et ornamenta triumphi Caesaris retinenda et custodienda curarat et ob has causas sibi timebat. Hic propter conscientiam peccatorum suorum persuasit adulescentibus, ne repugnarent seseque Vergilio traderent. Itaque deducti a Vergilio ad Scipionem custodibus traditi et post diem tertium sunt interfecti. Qui cum ducerentur ad necem, petisse dicitur maior Titius a centurionibus uti se priorem quam fratrem interficerent, idque ab eis facile impetrasse, atque ita esse interfectos.

    [29] Turmae interim equitum quae pro vallo in stationibus esse solebant [ab utrisque ducibus], cotidie minutis proeliis inter se depugnare non intermittunt. Nonnumquam etiam Germani Gallique Labieniani cum Caesaris equitibus fide data inter se colloquebantur. Labienus interim cum parte equitatus Leptim oppi dum cui praeerat Saserna cum cohortibus VI, oppugnare ac vi inrumpere conabatur. Quod ab defensoribus propter egregiam munitionem oppidi et multitudinem tormentorum facile et sine periculo defendebatur. Quod ubi saepius eius equitatus facere non intermittebat, et cum forte ante portam turma densa adstitisset, scorpione accuratius misso atque eorum decurione percusso et ad ecum adfixo, reliqui perterriti fuga se in castra recipiunt. Quo facto postea sunt deterriti oppidum temptare.

    [30] Scipio interim fere cotidie non longe a suis castris passus CCC instruere aciem ac maiore parte diei consumpta rursus in castra se recipere. Quod cum saepius fieret, neque ex Caesaris castris quisquam prodiret neque propius eius copias accederet, despecta patientia Caesaris exercitusque eius, [Iuba] universis copiis productis elephantisque turritis XXX ante aciem instructis quam latissime potuit porrecta equitum peditumque multitudine uno tempore progressus haud ita longe a Caesaris castris constitit in campo.

    [31] Quibus rebus cognitis Caesar iubet milites qui extra munitiones processerant [quique] pabulandi lignandique aut etiam muniendi gratia quique vallum petierant quaeque ad eam rem opus erant, omnes intra munitiones minutatim modesteque sine tumultu aut terrore se recipere atque in opere consistere. Equitibus autem qui in statione fuerant, praecipit ut usque eo locum optinerent in quo paulo ante constitissent, donec ab hoste telum missum ad se perveniret. Quodsi propius accederetur, quam honestissime se intra munitiones reciperent. Alii quoque equitatui edicit uti suo quisque loco paratus armatusque praesto esset. Atque haec non ipse per se coram, cum de vallo prospecularetur, sed mirabili peritus scientia bellandi in praetorio sedens per speculatores et nuntios imperabat quae fieri volebat. Animadvertebat enim quamquam magnis essent copiis adversarii freti, tamen saepe a se fugatis pulsis perterritisque et concessam vitam et ignota peccata; quibus rebus numquam tanta suppeteret ex ipsorum inertia conscientiaque animi victoriae fiducia ut castra sua adoriri auderent. Praeterea ipsius nomen auctoritasque magna ex parte eorum exercitus minuebat audaciam. Tum egregiae munitiones castrorum atque valli fossarumque altitudo et extra vallum stili caeci mirabilem in modum consiti vel sine defensoribus aditum adversariis prohibebant: scorpionum catapultarum ceterorumque telorum quae ad defendendum solent parari, magnam copiam habebat. Atque haec propter exercitus sui praesentis paucitatem et tirocinium praeparaverat, non hostium vi et metu commotus patientem se timidumque hostium opinioni praebebat. Neque idcirco copias quamquam erant paucae tironumque, non educebat in aciem quod victoriae suorum diffideret, sed referre arbitrabatur cuiusmodi victoria esset futura; turpe enim sibi existimabat tot rebus gestis tantisque exercitibus devictis, tot tam claris victoriis partis, ab reliquis copiis adversariorum suorum ex fuga collectis se cruentam adeptum existimari victoriam. Itaque constituerat gloriam exsultationemque eorum pati, donec sibi veteranarum legionum pars aliqua in secundo commeatu occurrisset.

    [32] Scipio interim paulisper ut antea dixi in eo loco commoratus, ut quasi despexisse Caesarem videretur, paulatim reducit suas copias in castra et contione advocata de terrore suo desperationeque exercitus Caesaris facit verba et cohortatus suos victoriam propriam se eis brevi daturum pollicetur. Caesar iubet milites rursus ad opus redire et per causam munitionum tirones in labore defatigare non intermittit. Interim Numidae Gaetuli[que] diffugere cotidie ex castris Scipionis et partim in regnum se conferre, partim quod ipsi maioresque eorum beneficio C. Mari usi fuissent Caesaremque eius adfinem esse audiebant, in eius castra perfugere catervatim non intermittunt. Quorum ex numero electis hominibus inlustrioribus [Gaetulos] et litteris ad suos cives datis cohortatus uti manu facta se suosque defenderent, ne suis inimicis adversariisque dicto audientes essent, mittit.

    [33] Dum haec ad Ruspinam fiunt, legati ex Acylla civitate libera et immunique, ad Caesarem veniunt seque paratos quaecumque imperasset, et libenti animo facturos pollicentur; tantum orare et petere ab eo uti sibi praesidium daret, quo tutius id et sine periculo facere possent; se et frumentum et quaecumque res eis suppeteret, communis salutis gratia subministraturos. Quibus rebus facile a Caesare impetratis praesidioque dato, C. Messium aedilicia functum potestate Acyllam iubet proficisci. Quibus rebus cognitis Considius Longus qui Hadrumeti cum duabus legionibus et equitibus DCC praeerat, celeriter ibi parte praesidii relicta cum VIII cohortibus ad Acyllam ire contendit. Messius celerius itinere confecto prior Acyllam cum cohortibus pervenit. Considius interim cum ad urbem cum copiis accessisset et animadvertisset praesidium Caesaris ibi esse, non ausus periculum suorum facere nulla re gesta pro multitudine hominum rursus se Hadrumetum recepit; deinde paucis post diebus equestribus copiis a Labieno adductis rursus Acyllitanos castris positis obsidere coepit.

    [34] Per id tempus C. Sallustius Crispus quem paucis ante diebus missum a Caesare cum classe demonstravimus, Cercinam pervenit. Cuius adventu C. Decimius quaestorius qui ibi cum grandi familiae suae praesidio praeerat commeatui, parvulum navigium nactus conscendit ac se fugae commendat. Sallustius interim praetor a Cercinitanis receptus magno numero frumenti invento naves onerarias quarum ibi satis magna copia fuit, complet atque in castra ad Caesarem mittit. Allienus interim pro consule Lilybaeo in navis onerarias imponit legionem XIII et XIIII et equites Gallos DCCC, funditorum sagittariorumque mille ac secundum commeatum in Africam mittit ad Caesarem. Quae naves ventum secundum nactae quarto die in portum ad Ruspinam, ubi Caesar castra habuerat, incolumes pervenerunt. Ita Caesar duplici laetitia ac voluptate uno tempore auctus, frumento auxiliisque, tandem suis hilaratis annonaque levata sollicitudinem deponit, legiones equitesque ex navibus egressos iubet ex languore nauseaque reficere, dimissos in castella munitionesque disponit.

    [35] Quibus rebus Scipio quique cum eo essent comites mirari et requirere: C. Caesarem qui ultro consuesset bellum inferre ac lacessere proelio, subito commutatum non sine magno consilio suspicabantur. Itaque ex eius patientia in magnum timorem coniecti ex Gaetulis duos quos arbitrabantur suis rebus amicissimos, magnis praemiis pollicitationibusque propositis pro perfugis speculandi gratia in castra Caesaris mittunt. Qui simul ad eum sunt deducti, petierunt ut sibi liceret vera sine periculo proloqui. Potestate facta ‘saepenumero’ inquiunt ‘imperator, complures Gaetuli qui sumus clientes C. Marii et propemodum omnes cives Romani, qui sunt in legione IIII et VI, ad te voluimus in tuaque praesidia confugere. Sed custodiis equitum Numidarum quo id sine periculo minus faceremus impediebamur. Nunc data facultate pro speculatoribus missi ab Scipione ad te cupidissime venimus ut perspiceremus, numquae fossae aut insidiae elephantis ante castra portasque valli factae essent, simulque consilia vestra contra easdem bestias comparationemque pugnae cognosceremus atque eis renuntiaremus.’ qui collaudati a Caesare stipendioque donati ad reliquos perfugas deducuntur. Quorum orationem celeriter veritas comprobavit: namque postero die ex legionibus his quas Gaetuli nominarunt, milites legionarii complures ab Scipione in castra Caesaris perfugerunt.

    [36] Dum haec ad Ruspinam geruntur, M. Cato qui Uticae praeerat, dilectus cotidie libertinorum Afrorum, servorum denique et cuiusquemodi generis hominum qui modo per aetatem arma ferre poterant, habere atque sub manum Scipioni in castra submittere non intermittit. Legati interim ex oppido Thysdrae, in quod tritici modium milia CCC comportata fuerant a negotiatoribus Italicis aratoribusque, ad Caesarem venire, quantaque copia frumenti aput se sit docent, simulque orant ut sibi praesidium mittat, quo facilius et frumentum et copiae suae conserventur. Quibus Caesar in praesentia gratias egit praesidiumque brevi tempore se missurum dixit cohortatusque ad suos cives iubet proficisci. P. Sittius interim cum copiis Numidiae fines ingressus castellum in montis loco munito locatum, in quod Iuba belli gerendi gratia et frumentum et res ceteras quae ad bellum usui solent esse comportaverat, vi expugnando est potitus.

    [37] Caesar postquam legionibus veteranis duabus equitatu levique armatura copias suas ex secundo commeatu auxerat, naves exoneratas statim iubet Lilybaeum ad reliquum exercitum transportandum proficisci; ipse VI Kal. Febr. circiter vigilia prima imperat, speculatores apparitoresque omnes ut sibi praesto essent. Itaque omnibus insciis neque suspicantibus vigilia tertia iubet omnes legiones extra castra educi atque se consequi ad oppidum Ruspinam versus, in quo ipse praesidium habuit et quod primum ad amicitiam eius accessit. Inde parvulam proclivitatem degressus sinistra parte campi propter mare legiones ducit. Hic campus mirabili planitie patet milia passuum XV; quem iugum cingens a mari ortum neque ita praealtum velut theatri efficit speciem. In hoc iugo colles sunt excelsi pauci, in quibus singulae turres speculaeque singulae perveteres erant collocatae, quarum apud ultimam praesidium et statio fuit Scipionis.

    [38] Postquam Caesar ad iugum de quo docui, ascendit atque in unumquemque collem turrem castellaque facere coepit atque ea minus semihora effecit, et postquam non ita longe ab ultimo colle turrique fuit, quae proxima fuit castris adversariorum, in qua docui esse praesidium stationemque Numidarum, paulisper commoratus perspectaque natura loci equitatu in statione disposito legionibus opus adtribuit brachiumque medio iugo ab eo loco ad quem pervenerat, usque ad eum unde egressus erat, iubet derigi ac muniri. Quod postquam Scipio Labienusque animadverterant, equitatu omni ex castris educto acieque equestri instructa a suis munitionibus circiter passus mille progrediuntur pedestremque copiam in secunda acie minus passus CCCC a suis castris constituunt.

    [39] Caesar in opere milites adhortari neque adversariorum copiis moveri. Iam cum non amplius passus md inter hostium aciem suasque munitiones esse animadvertisset intellexissetque ad impediendos milites suos et ab opere depellendos hostem propius accedere et necesse haberet legiones a munitionibus deducere, imperat turmae Hispanorum ut ad proximum collem propere accurrerent praesidiumque inde deturbarent locumque caperent, eodemque iubet levis armaturae paucos consequi subsidio. Qui missi celeriter Numidas adorti partim vivos capiunt, nonnullos equites fugientes convulneraverunt locumque sunt potiti. Postquam id Labienus animadvertit, quo celerius iis auxilium ferret, ex acie instructa equitatus sui prope totum dextrum cornu avertit atque suis fugientibus suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar conspexit, Labienum ab suis copiis longius iam abscessisse, equitatus sui alam sinistram ad intercludendos hostes immisit.

    [40] Erat in eo campo ubi ea res gerebatur, villa permagna turribus IIII exstructa. Quae Labieni prospectum impediebat ne posset animum advertere ab equitatu Caesaris se intercludi. Itaque non prius vidit turmas Iulianas quam suos caedi a tergo sentit. Ex qua re subito in terrorem converso equitatu Numidarum recta in castra fugere contendit. Galli Germanique qui restiterant, ex superiore loco et post tergum circumventi fortiterque resistentes conciduntur universi. Quod ubi legiones Scipionis quae pro castris erant instructae animum adverterunt, metu ac terrore obcaecatae omnibus portis in sua castra fugere coeperunt. Postquam Scipione eiusque copiis campo collibusque exturbatis atque in castra compulsis cum receptui Caesar cani iussisset equitatumque omnem intra suas munitiones recepisset, campo purgato animadvertit mirifica corpora Gallorum Germanorumque qui partim eius auctoritatem erant ex Gallia secuti, partim pretio pollicitationibus adducti ad eum se contulerant, nonnulli qui ex Curionis proelio capti conservatique parem gratiam in fide praebenda praestare voluerant. Horum corpora mirifica specie amplitudineque caesa toto campo ac prostrata diverse iacebant.

    [41] His rebus gestis Caesar postero die ex omnibus praesidiis cohortes eduxit atque omnes suas copias in campo instruxit. Scipio suis male acceptis occisis convulneratisque intra suas continere se munitiones coepit. Caesar instructa acie secundum infimas iugi radices propius munitiones leniter accessit. Iamque minus mille passus ab oppido Uzitta quod Scipio tenebat aberant legiones Iulianae, cum Scipio veritus ne oppidum amitteret, unde aquari reliquisque rebus sublevari eius exercitus consuerat, eductis omnibus copiis quadruplici acie instructa, ex instituto suo prima equestri turmatim derecta elephantisque turritis interpositis armatisque, suppetias ire contendit. Quod ubi Caesar animadvertit, arbitratus Scipionem ad dimicandum paratum ad se certo animo venire, in eo loco quo paulo ante commemoravi, ante oppidum constitit suamque aciem mediam eo oppido texit, dextrum sinistrumque cornu, ubi elephanti erant, in conspectu patenti adversariorum constituit.

    [42] Cum iam prope solis occasum Caesar exspectavisset neque ex eo loco quo constiterat Scipionem progredi propius se animadvertisset locoque se magis defendere, si res coegisset, quam in campo comminus consistere audere, non est visa ratio propius accedendi eo die ad oppidum, quoniam ibi praesidium grande Numidarum esse cognoverat, hostesque mediam aciem suam oppido texisse et sibi difficile factu esse intellexit simul et oppidum uno tempore oppugnare et in acie in cornu dextro ac sinistro ex iniquiore loce pugnare, praesertim cum milites a mane diei ieiuni sub armis stetissent defatigati. Itaque reductis suis copiis in castra postero die propius eorum aciem instituit exporrigere munitiones.

    [43] Interim Considius qui Acyllam + et VIII cohortibus stipendiariis + Numidis Gaetulisque obsidebat, ubi C. Messius + qui + cohortibus praeerat, diu multumque expertus magnisque operibus saepe admotis et his ab oppidanis incensis cum proficeret nihil, subito nuntio de equestri proelio adlato commotus, frumento cuius in castris copiam habuerat incenso, vino oleo ceterisque rebus quae ad victum parari solent corruptis Acyllam quam obsidebat deseruit atque itinere per regnum Iubae facto copias cum Scipione partitus Hadrumetum se recepit.

    [44] Interea ex secundo commeatu quem a Sicilia miserat Alienus, navis una, in qua fuerat Q. Cominius et L. Ticida, eques Romanus, ab residua classe cum erravisset delataque esset vento ad Thapson, a Vergilio scaphis naviculisque actuariis excepta est et ad Scipionem adducta. Item altera navis trieris ex eadem classe errabunda ac tempestate delata ad Aegimurum a classe Vari et M. Octavi est capta, in quo milites veterani cum uno centurione et nonnulli tirones fuerunt; quos Varus adservatos sine contumelia deducendos curavit ad Scipionem. Qui postquam ad eum pervenerunt et ante suggestum eius constiterunt, ‘non vestra’ inquit ‘sponte vos certo scio, sed illius scelerati vestri imperatoris impulsu et imperio coactos cives et optimum quemque nefarie consectari. Quos quoniam fortuna in nostram detulit potestatem, si, id quod facere debetis, rem publicam cum optimo quoque defendetis, certum est vobis vitam et pecuniam donare. Quapropter quid sentiatis proloquimini.’

    [45] Hac habita oratione Scipio cum existimasset pro suo beneficio sine dubio ab his gratias sibi actum iri, potestatem eis dicundi fecit. Ex eis centurio legionis xiv ‘pro tuo’ inquit ‘summo beneficio Scipio, tibi gratias ago – non enim imperatorem te appello – quod mihi vitam incolumitatemque belli iure capto polliceris, et forsan isto uterer beneficio, si non ei summum scelus adiungeretur. Egone contra Caesarem imperatorem meum apud quem ordinem duxi, eiusque exercitum pro cuius dignitate victoriaque amplius + XXXVI annos + depugnavi, adversus armatusque consistam? Neque ego istud facturus sum et te magnopere ut de negotio desistas adhortor. Contra cuius enim copias contendas, si minus antea expertus es, licet nunc cognoscas. Elige ex tuis cohortem unam quam putas esse firmissimam, et constitue contra me; ego autem ex meis commilitonibus quos nunc in tua tenes potestate, non amplius X sumam. Tunc ex virtute nostra intelleges, quid ex tuis copiis sperare debeas.’

    [46] Postquam haec centurio praesenti animo adversus opinionem eius est locutus, ira percitus Scipio atque animi dolore incensus annuit centurionibus quid fieri vellet, atque ante pedes centurionem interficit reliquosque veteranos a tironibus iubet secerni. ‘ab ducite istos’ inquit ‘nefario scelere contaminatos et caede civium saginatos.’ sic extra vallum deducti sunt et cruciabiliter interfecti. Tirones autem iubet inter legiones dispertiri et Cominium cum Ticida in conspectum suum prohibet adduci. Qua ex re Caesar commotus eos quos in stationibus cum longis navibus apud Thapsum custodiae causa in salo esse iusserat, ut suis onerariis longisque navibus praesidio essent, ob neglegentiam ignominiae causa dimittendos ab exercitu gravissimumque in eos edictum proponendum curavit.

    [47] Per id tempus fere Caesaris exercitui res accidit incredibilis auditu. Namque vergiliarum signo confecto circiter vigilia secunda noctis nimbus cum saxea grandine subito est exortus ingens. Ad hoc autem incommodum accesserat quod Caesar non more superiorum temporum in hibernis exercitum continebat, sed in tertio quartoque die procedendo propiusque hostem accedendo castra communibat, opereque faciendo milites se circumspiciendi non habebant facultatem. Praeterea ita ex Sicilia exercitum transportabat ut praeter ipsum militem et arma nec vas nec mancipium neque ullam rem quae usu militi esse consuevit in naves imponi pateretur. In Africa autem non modo sibi quicquam non adquisierant aut paraverant, sed etiam propter annonae caritatem ante parta consumpserant. Quibus rebus attenuati oppido perquam pauci sub pellibus adquiescebant; reliqui ex vestimentis tentoriolis factis atque harundinibus storiisque contextis permanebant. Itaque subito imbre grandineque consecuta gravatis pondere tentoriis aquarumque vi subrutis deiectisque, nocte intempesta ignibus exstinctis, rebus quae ad victum pertinent omnibus corruptis per castra passim vagabantur scutisque capita contegebant. Eadem nocte V legionis pilorum acumina sua sponte arserunt.

    [48] Rex interim Iuba de equestri proelio Scipionis certior factus evocatusque ab eodem litteris praefecto Saburra cum parte exercitus contra Sittium relicto, ut secum ipse aliquid auctoritatis adderet exercitu Scipionis ac terrorem Caesaris, cum tribus legionibus equitibusque frenatis DCCC, Numidis sine frenis peditibusque levis armaturae grandi numero, elephantis XXX egressus e regno ad Scipionem est profectus. Postquam ad eum pervenit, castris regiis seorsum positis cum eis copiis quas commemoravi haud ita longe ab Scipione consedit. – erat in castris Caesaris superiore tempore magnus terror, et exspectatione copiarum regiarum exercitus eius magis suspensiore animo ante adventum Iubae commovebatur. Postquam vero castra castris contulit, despectis eius copiis omnem timorem deponit. Ita quam antea absens habuerat auctoritatem, eam omnem praesens dimiserat. – Quo facto cuivis facile fuit intellectu Scipioni additum animum fiduciamque regis adventu. Nam postero die universas suas regisque copias cum elephantis LX productas in aciem quam speciosissime potuit instruxit ac paulo longius progressus ab suis munitionibus haud ita diu commoratus se recepit in castra.

    [49] Caesar postquam animadvertit Scipioni auxilia fere quae exspectasset omnia convenisse neque moram pugnandi ullam fore, per iugum summum cum copiis progredi coepit et brachia protinus ducere et castella munire propiusque Scipionem capiendo loca excelsa occupare contendit. Adversarii magnitudine copiarum confisi proximum collem occupaverant atque ita longius sibi progrediendi eripuerunt facultatem. Eiusdem collis occupandi [gratia] Labienus consilium ceperat et quo propiore loco fuerat, eo celerius occurrerat.

    [50] Erat convallis satis magna latitudine, altitudine praerupta, crebris locis speluncae in modum subrutis, quae erat transgredienda Caesari antequam ad eum collem quem capere volebat perveniretur. ultraque eam convallem olivetum vetus crebris arboribus condensum. Hic cum Labienus animadvertisset Caesarem si vellet eum locum occupare, prius necesse [esse] convallem olivetumque transgredi, eorum locorum peritus in insidiis cum parte equitatus levique armatura consedit et praeterea post + montem collesque + [Caesari se subito ostenderet] equites in occulto collocaverat, ut cum ipse ex improviso legionarios adortus esset, ex colle se equitatus ostenderet, ut re duplici perturbatus Caesar eiusque exercitus neque retro regrediundi neque ultra procedendi oblata facultate circumventus concideretur. Caesar postquam equitatu ante praemisso inscius insidiarum cum ad eum locum venisset, adversarii sive obliti praeceptorum Labieni sive veriti ne in fossa ab equitibus opprimerentur, rari ac singuli de rupe prodire et summa petere collis. Quos Caesaris equites consecuti partim interfecerunt, partim vivorum sunt potiti. Deinde protinus collem petere contenderunt atque eum decusso Labieni praesidio celeriter occupaverunt. Labienus cum parte equitum vix fuga sibi peperit salutem.

    [51] Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra munivit. Deinde ab suis maximis castris per medium campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi convenirent. Id hac ratione opus instruebat, ut cum propius oppidum copias admovisset oppugnareque coepisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione deterreretur, praeterea quo facilius colloquia fiere possent, et siqui perfugere vellent, id quod antea saepe accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et sine periculo fieret. Voluit etiam experiri, cum propius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. Accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus depressus erat puteique ibi non nulli fieri [complures] poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. Dum haec opera quae ante dixi fiebant a legionibus, interim pars acie ante opus instructa sub hoste stabat; equites barbari levisque armaturae proeliis minutis comminus dimicabant.

    [52] Caesar ab eo opere cum iam sub vesperum copias in castra reduceret, magno incursu cum omni equitatu levique armatura Iuba Scipio Labienus in legionarios impetum fecerunt. Equites Caesariani vi universae subitaeque hostium multitudinis pulsi parumper cesserunt. Quae res aliter adversariis cecidit: namque Caesar ex medio itinere copiis reductis equitibus suis auxilium tulit; equites autem adventu legionum animo addito conversis equis in Numidas cupide insequentes dispersosque impetum fecerunt atque eos convulneratos usque in castra regia reppulerunt multosque ex his interfecerunt. Quodni in noctem proelium esset coniectum pulvisque vento elatus omnium prospectu offecisset, Iuba cum Labieno capti in potestatem Caesaris venissent, equitatusque cum levi armatura funditus ad internecionem deletus esset. Interim incredibiliter ex legione IIII et VI Scipionis milites diffugere partim in castra Caesaris, partim in quas quisque poterat regiones pervenire. Itemque equites Curioniani diffisi Scipioni eiusque copiis complures se eodem conferebant.

    [53] Dum haec circum Uzittam ab utrisque ducibus administrantur, legiones duae, X et VIIII, ex Sicilia navibus onerariis profectae, cum iam non longe a portu Ruspinae abessent, conspicati naves Caesarianas quae in statione apud Thapsum stabant, veriti ne in adversariorum ut insidiandi gratia ibi commorantium classem inciderent imprudentes, vela in altum dederunt ac diu multumque iactati tandem multis post diebus siti inopiaque confecti ad Caesarem perveniunt.

    [54] Quibus legionibus expositis memor in Italia pristinae licentiae militaris ac rapinarum certorum hominum parvulam modo causulam nactus, quod C. Avienus tribunus militum X legionis navem [ex] commeatu familia sua atque iumentis occupavisset neque militem unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu convocatis omnium legionum tribunis centurionibusque ‘Maxime vellem’ inquit ‘homines suae petulantiae nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meaeque lenitatis modestiae patientiaeque rationem habuissent. Sed quoniam ipsi sibi neque modum neque terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se gerant, egomet ipse documentum more militari constituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi Romani contra rem publicam instigasti rapinasque per municipia fecisti quodque mihi reique publicae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam iumentaque in naves imposuisti tuaque opera militibus tempore necessario res publica caret, ob eas res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo hodieque ex Africa abesse et quantum pote proficisci iubeo. Itemque te Aule Fontei, quod tribunus militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exercitu dimitto. Tite Saliene M. Tiro C. Clusinas, cum ordines in meo exercitu beneficio, non virtute [sitis] consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes neque pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione concitandisque militibus adversum vestrum imperatorem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex Africa iubeo.’ Itaque traditos centurionibus et singulis non amplius singulos additos servos in navem imponendos separatim curavit.

    [55] Gaetuli interim perfugae quos cum litteris mandatisque a Caesare missos supra docuimus, ad suos cives perveniunt. Quorum auctoritate facile adducti Caesarisque nomine persuasi a rege Iuba desciscunt celeriterque cuncti arma capiunt contraque regem facere non dubitant. Quibus rebus cognitis Iuba distentus triplici bello necessitateque coactus de suis copiis quas contra Caesarem adduxerat, sex cohortes in fines regni sui mittit quae essent praesidio contra Gaetulos.

    [56] Caesar brachiis perfectis promotisque usque eo ut telum ex oppido adigi non posset, castra munit, ballistis scorpionibusque crebris ante frontem castrorum contra oppidum collocatis defensores muri deterrere non intermittit eoque quinque legiones ex superioribus castris deducit. Qua facultate oblata inlustriores notissimique conspectum amicorum propinquorumque efflagitabant atque inter se colloquebantur. Quae res quid utilitatis haberet, Caesarem non fallebat. Namque Gaetuli ex equitatu regio nobiliores equitumque praefecti quorum patres cum Mario ante meruerant eiusque beneficio agris finibusque donati post Sullae victoriam sub Hiempsalis regis erant dati potestatem, occasione capta nocte iam luminibus accensis cum equis calonibusque suis circiter mille perfugiunt in Caesaris castra quae erant in campo proxime locum Uzittae locata.

    [57] Quod postquam Scipio quique cum eo erant cognoverunt, cum commoti ex tali incommodo essent, fere per id tempus M. Aquinium cum C. Saserna colloquentem viderunt. Scipio mittit ad Aquinium, nihil adtinere eum cum adversariis colloqui. Cum + nihilo minus eius sermonem nuntius ad Scipionem referret + sed restaret ut reliqua quae sibi vellet perageret, viator praeterea ab Iuba ad eum est missus qui diceret audiente Saserna ‘vetat te rex colloqui’. Quo nuntio perterritus discessit et dicto audiens fuit regi. Usu venisse hoc civi Romano et ei qui ab populo Romano honores accepisset, incolumi patria fortunisque omnibus Iubae barbaro potius oboedientem fuisse quam aut Scipionis obtemperasse nuntio aut caesis eiusdem partis civibus incolumem reverti malle! Atque etiam [et] superbius Iubae factum non in M. Aquinium hominem novum parvumque senatorem, sed in Scipionem hominem illa familia dignitate honoribus praestantem. Namque cum Scipio sagulo purpureo ante regis adventum uti solitus esset, dicitur Iuba cum eo egisse, non oportere illum eodem [uti] vestitu atque ipse uteretur. Itaque factum est ut Scipio ad album sese vestitum transferret et Iubae homini superbissimo ineptissimoque obtemperaret.

    [58] Postero die universas omnium copias de castris omnibus educunt et supercilium quoddam excelsum nacti non longe a Caesaris castris aciem constituunt atque ibi consistunt. Caesar item producit copias celeriterque eis instructis ante suas munitiones quae erant in campo consistit, sine dubio existimans ultro adversarios, cum tam magnis copiis auxiliisque regis essent praediti promptiusque prosiluissent, acie secum concursuros propiusque se accessuros. Equo circumvectus legionesque cohortatus signo dato accessum hostium aucupabatur. Ipse enim a suis munitionibus longius non sine ratione [non] procedebat, quod in oppido Uzittae quod Scipio tenebat, hostium erant cohortes armatae; eidem autem oppido ad dextrum latus eius cornu erat oppositum, verebaturque ne si praetergressus esset, ex oppido eruptione facta ab latere eum adorti conciderent. Praeterea haec quoque eum causa tardavit, quod erat locus quidam perimpeditus ante aciem Scipionis quem suis impedimento ad ultro occurrendum fore existimabat.

    [59] Non arbitror esse praetermittendum quemadmodum exercitus utriusque fuerint in aciem instructi. Scipio hoc modo aciem derexit: collocarat in fronte suas et Iubae legiones, post eas autem Numidas in subsidiaria acie ita extenuatos et in longitudinem derectos ut procul simplex esse acies media ab legionariis militibus videretur [in cornibus autem duplex esse existimabatur]. Elephantos dextro sinistroque cornu collocaverat aequalibus inter eos intervallis interiectis, post autem elephantos armaturas leves Numidasque auxiliares substituerat. Equitatum frenatum universum in suo dextro cornu disposuerat: sinistrum enim cornu oppido Uzitta claudebatur, neque erat spatium equitatus explicandi. Praeterea Numidas levisque armaturae infinitam multitudinem ad dextram partem suae aciei opposuerat fere interiecto non minus mille passum spatio et ad collis radices magis adpulerat longiusque ab adversariorum suisque copiis promovebat, id hoc consilio ut cum acies duae inter se concurrissent, initio certaminis paulo longius eius equitatus circumvectus ex improviso clauderet multitudine sua exercitum Caesaris atque perturbatum iaculis configeret. Haec fuit ratio Scipionis eo die proeliandi.

    [60] Caesaris autem acies hoc modo fuit collocata: ut ab sinistro eius cornu ordiar et ad dextrum perveniam, habuit legionem X et VIIII in sinistro cornu, XXV XXVIII XIII XIV XXVIIII XXVI in media acie. + Fere ipsum dextrum cornu secundam autem aciem fere in earum legionum parte + cohortium collocaverat, praeterea ex tironum adiecerat paucas. Tertiam autem aciem in sinistrum suum cornu contulerat et usque ad aciei suae mediam legionem porrexerat et ita collocaverat uti sinistrum suum cornu esset triplex. Id eo consilio fecerat quod suum dextrum latus munitionibus adiuvabatur, sinistrum autem equitatus hostium multitudini uti resistere posset laborabat, eodemque suum omnem equitatum contulerat, et quod ei parum confidebat, praesidio his equitibus legionem V praemiserat levemque armaturam inter equites interposuerat. Sagittarios varie passimque locis certis maximeque in cornibus collocaverat.

    [61] Sic utrorumque excercitus instructi non plus passum CCC interiecto spatio, quod forsitan ante id tempus acciderit numquam quin dimicaretur, a mane usque ad horam X die perstiterunt. Itemque Caesar dum exercitum intra munitiones suas reducere coepisset, subito universus equitatus ulterior Numidarum Gaetulorumque sine frenis ad dextram partem se movere propiusque Caesaris castra quae erant in colle se conferre coepit, frenatus autem Labieni eques in loco permanere legionesque distinere: cum subito pars equitatus Caesaris cum levi armatura contra Gaetulos iniussu ac temere longius progressi paludemque transgressi multitudinem hostium pauci sustinere non potuerunt levique armatura deserta [ac] convulneratique uno equite amisso, multis equis sauciis, levis armaturae XXVII occisis ad suos refugerunt. Quo secundo equestri proelio facto Scipio laetus in castra nocte copias reduxit. Quod proprium gaudium bellantibus Fortuna tribuere non decrevit. Namque postero die Caesar cum partem equitatus sui frumentandi gratia Leptim misisset, in itinere praedatores equites Numidas Gaetulosque ex improviso adorti circiter centum partim occiderunt, partim vivorum potiti sunt. Caesar interim cotidie legiones in campum deducere atque opus facere vallumque et fossam per medium campum ducere adversariorumque excursionibus [iter] officere non intermittit. Scipio item munitiones contra facere et ne iugo a Caesare excluderetur adproperare, ita ut duces utrique et in operibus occupati essent, et nihilo minus equestribus proeliis inter se cotidie dimicabant.

    [62] Interim Varus classem quam antea Uticae hiemis gratia subduxerat, cognito legionis + VII et VIIII + ex Sicilia adventu celeriter deducit ibique Gaetulis remigibus epibatisque complet insidiandique gratia ab Utica progressus Hadrumetum cum lv navibus pervenit. Cuius adventus inscius Caesar Lucium Cispium cum classe XXVII navium ad Thapsum versus in stationem praesidii gratia commeatus sui mittit itemque Quintum Aquilam cum XIII navibus longis Hadrumetum eadem de causa praemittit. Cispius quo erat missus celeriter pervenit, Aquila tempestate iactatus promunturium superare non potuit atque angulum quendam tutum a tempestate nactus cum classe se longius a prospectu removit. Reliqua classis in salo ad Leptim egressis remigibus passimque in litore vagantibus, partim in oppidum victus sui mercandi gratia progressis vacua a defensoribus stabat. Quibus rebus Varus ex perfugis cognitis occasionem nactus vigilia secunda Hadrumeto ex cothone egressus primo mane Leptim cum universa classe vectus naves onerarias quae longius a portu in salo stabant vacuas a defensoribus incendit et penteres duas nullo repugnante cepit.

    [63] Caesar interim celeriter per nuntios in castris, cum opera circumiret, certior factus, quae aberant a portu milia passuum vi, equo admisso omissis omnibus rebus celeriter pervenit Leptim ibique hortatur omnes ut se naves consequerentur; [postea] ipse parvolum navigiolum conscendit, in cursu Aquilam multitudine navium perterritum atque trepidantem nactus hostium classem sequi coepit. Interim Varus celeritate Caesaris audaciaque commotus cum universa classe conversis navibus Hadrumetum versus fugere contendit. Quem Caesar in milibus passuum IIII consecutus recuperata quinqueremi cum suis omnibus epibatis atque etiam hostium custodibus CXXX in ea nave captis triremem hostium proximam quae in repugnando erat commorata, onustam remigum epibatarumque cepit. Reliquae naves hostium promunturium superarunt atque Hadrumetum in cothonem se universae contulerunt. Caesar eodem vento promunturium superare non potuit atque in salo in ancoris ea nocte commoratus prima luce Hadrumetum accedit ibique navibus onerariis quae erant extra cothonem incensis omnibusque reliquis ab eis aut subductis aut in cothonem compulsis paulisper commoratus, si forte vellent classe dimicare, rursus se recepit in castra.

    [64] In ea nave captus est P. Vestrius eques Romanus et P. Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispania cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad Varum venerat; quem ob periurium perfidiamque Caesar iussit necari. P. Vestrio autem quod eius frater Romae pecuniam imperatam numeraverat, et quod ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam datam transeundi, ignovit.

    [65] Est in Africa consuetudo incolarum, ut in agris et in omnibus fere villis sub terra specus frumenti condendi gratia clam habeant, atque id propter bella maxime hostiumque subitum adventum praeparant. Qua de re Caesar per indicem certior factus tertia vigilia legiones duas cum equitatu mittit a castris suis milia passuum X atque inde magno numero frumenti onustos recipit in castra. Quibus rebus cognitis Labienus progressus a suis castris milia passuum VII per iugum et collem per quem Caesar pridie iter fecerat, ibi castra duarum legionum facit atque ipse cotidie existimans Caesarem eadem saepe frumentandi gratia commeaturum cum magno equitatu levique armatura insidiaturus locis idoneis considit.

    [66] Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se + VIII + veteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito in convallibus latentes [ex] levi armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit. Interim Labienus cum universo equitatu fugientibus suis suppetias occurrit. Cuius vim multitudinis cum equites pauci Caesariani iam sustinere non possent, Caesar instructas legiones hostium copiis ostendit. Quo facto perterrito Labieno ac retardato suos equites recepit incolumes. Postero die Iuba Numidas eos qui loco amisso fuga se receperant in castra, in cruce omnes suffixit.

    [67] Caesar interim quoniam inopia frumenti premebatur, copias omnes in castra conducit atque praesidio Lepti Ruspinae Acyllae relicto, Cispio Aquilaeque classe tradita, ut alter Hadrumetum, alter Thapsum mari obsiderent, ipse castris incensis quarta noctis vigilia acie instructa impedimentis in sinistra parte collocatis ex eo loco proficiscitur et pervenit ad oppidum Aggar, quod a Gaetulis saepe antea oppugnatum summaque vi per ipsos oppidanos erat defensum. Ibi in campo castris unis positis ipse frumentatum circum villas cum parte exercitus profectus magno invento hordei olei vini fici numero, pauco tritici, atque recreato exercitu redit in castra. Scipio interim cognito Caesaris discessu cum universis copiis per iugum Caesarem subsequi coepit atque ab eius castris milia passuum VI longe trinis castris dispertitis copiis consedit.

    [68] Oppidum erat Zeta quod aberat a Scipione milia passuum X, ad eius regionem et partem castrorum collocatum, a Caesare autem diversum ac remotum, quod erat ab eo longe milia passuum XIIII. Huc Scipio legiones duas frumentandi gratia misit. Quod postquam Caesar ex perfuga cognovit, castris ex campo in collem ac tutiora loca collatis atque ibi praesidio relicto ipse quarta vigilia egressus praeter hostium castra proficiscitur cum copiis et oppidum potitur. Legiones Scipionis comperit longius in agris frumentari, et cum eo contendere conaretur, animadvertit copias hostium his legionibus occurrere suppetias. Quae res eius impetum retardavit. Itaque capto C. ~biocio Regino equite Romano Scipionis familiarissimo qui ei oppido praeerat, et P. Atrio equite Romano de conventu Uticensi, et camelis XXII regis abductis, praesidio ibi cum Oppio legato relicto ipse se recipere coepit ad castra.

    [69] Cum iam non longe a castris Scipionis abesset, quae eum necesse erat praetergredi, Labienus Afraniusque cum omni equitatu levique armatura ex insidiis adorti agmini eius extremo se offerunt atque ex collibus proximis exsistunt. Quod postquam Caesar animum advertit, equitibus suis hostium vi oppositis sarcinas legionarios in acervum iubet comportare atque celeriter signa hostibus inferre. Quod postquam coeptum est fieri, primo impetu legionum equitatus et levis armatura hostium nullo negotio loco pulsa et deiecta est de colle. Cum iam Caesar existimasset hostes pulsos deterritosque finem lacessendi facturos et iter coeptum pergere coepisset, iterum celeriter ex proximis collibus erumpunt atque eadem ratione qua ante dixi in Caesaris legionarios impetum faciunt Numidae levisque armaturae mirabili velocitate praediti, qui inter equites pugnabant et una pariterque cum equitibus accurrere et refugere consueverant. Cum hoc saepius facerent et proficiscentes Iulianos insequerentur, refugerent instantes, propius non accederent et singulari genere pugnae uterentur eosque iaculis convulnerare satis esse existimarent, Caesar intellexit nihil aliud eos conari nisi ut se cogerent castra eo loco ponere, ubi omnino aquae nihil esset, ut exercitus ieiunus, qui a quarta vigilia usque ad horam X diei nihil gustasset, ac iumenta siti perirent.

    [70] Cum iam ad solis occasum esset, et non totos C passus in horis IIII esset progressus, equitatu suo propter equorum interitum extremo agmine remoto legiones in vicem ad extremum agmen evocabat. Ita vim hostium placide leniterque procedens per legionarium militem commodius sustinebat. Interim equitum Numidarum copiae dextra sinistraque per colles praecurrere coronaeque in modum cingere multitudine sua Caesaris copias, pars agmen extremum insequi. Caesaris interim non amplius III aut IIII milites veterani si se convertissent et pila viribus contorta in Numidas infestos coniecissent, amplius duum milium numero ad unum terga vertebant ac rursus ad aciem passim conversis equis se colligebant atque in spatio consequebantur et iacula in legionarios coiciebant. Ita Caesar modo procedendo modo resistendo tardius itinere confecto noctis hora prima omnes suos ad unum in castra incolumes sauciis X factis reduxit. Labienus circiter CCC amissis, multis vulneratis ac defessis, instando omnibus ad suos se recepit. Scipio interim legiones productas cum elephantis quos ante castra in acie terroris gratia in conspectu Caesaris collocaverat, reducit in castra.

    [71] Caesar contra eiusmodi hostium genera copias suas non ut imperator exercitum veteranum victoremque maximis rebus gestis, sed ut lanista tirones gladiatores condocefacere: quot pedes se reciperent ab hoste et quemadmodum obversi adversariis et in quantulo spatio resisterent, modo procurrerent modo recederent comminarenturque impetum, ac prope quo loco et quemadmodum tela mitterent praecipere. Mirifice enim hostium levis armatura anxium exercitum nostrum atque sollicitum habebat, quia et equites deterrebat proelium inire propter equorum interitum, quod eos iaculis interficiebat, et legionarium militem defatigabat propter velocitatem: gravis enim armaturae miles simulatque ab eis insectatus constiterat in eosque impetum fecerat, illi veloci cursu periculum facile vitabant.

    [72] Quibus ex rebus Caesar vehementer commovebatur, quod quotienscumque proelium erat commissum, equitatu suo sine legionario milite hostium equitatui levique armaturae eorum nullo modo par esse poterat. Sollicitabatur autem his rebus, quod nondum legiones hostium cognoverat, et quonam modo sustinere se posset ab eorum equitatu levique armatura, quae erant mirifica, si legiones quoque accessissent. Accedebat etiam haec causa quod elephantorum magnitudo multitudoque militum animos detinebat in terrore. Cui uni rei tamen invenerat remedium. Namque elephantos ex Italia transportari iusserat, quos et miles nosset speciemque et virtutem bestiae cognosceret, et cui parti corporis eius telum facile adigi posset, ornatusque ac loricatus cum esset elephans, quae pars corporis eius sine tegmine nuda relinqueretur, ut eo tela conicerentur; praeterea ut iumenta bestiarum odorem stridorem speciem consuetudine capta earum non reformidarent. Quibus ex rebus largiter erat consecutus. Nam et milites bestias manibus pertractabant earumque tarditatem cognoscebant, equitesque in eos pila praepilata coiciebant, atque in consuetudinem equos patientia bestiarum adduxerat.

    [73] Ob has causas quas supra commemoravi solli citabatur Caesar tardiorque et consideratior erat factus et ex pristina bellandi consuetudine celeritateque excesserat. Neque mirum: copias enim habebat in Gallia bellare consuetas locis campestribus et contra Gallos homines apertos minimeque insidiosos, qui per virtutem, non per dolum dimicare consuerunt; tum autem erat ei laborandum ut consuefaceret milites hostium dolos insidias artificia cognoscere, et quid sequi, quid vitare conveniret. Itaque quo haec celerius conciperent, dabat operam ut legiones non in uno loco contineret, sed per causam frumentandi huc atque illuc rapsaret, ideo quod hostium copias ab se suisque vestigium non discessuras existimabat. Atque post diem tertium productis accuratius suis copiis sicut instruxerat, propter hostium castra praetergressus aequo loco invitat ad dimicandum. Postquam eos abhorrere videt, reducit sub vesperum legiones in castra.

    [74] Legati interim ex oppido Vaga quod finitimum fuit Zetae, cuius Caesarem potitum esse demonstravimus, veniunt. Petunt obsecrant ut sibi praesidium mittat: se res complures quae utiles bello sint administraturos. Per id tempus + deorum voluntate studioque erga Caesarem transfuga suos cives facit certiores + Iubam regem celeriter cum copiis suis, antequam Caesaris praesidium eo perveniret, ad oppidum adcucurrisse atque advenientem multitudine circumdata eo potitum omnibusque eius oppidi incolis ad unum interfectis dedisse oppidum diripiendum delendumque militibus.

    [75] Caesar interim lustrato exercitu a. d. XII Kal. April. postero die productis universis copiis processus ab suis castris milia passuum V, a Scipionis circiter duum milium interiecto spatio, in acie constitit. Postquam satis diu adversarios ab se ad dimicandum invitatos supersedere pugnae animadvertit, reducit copias posteroque die castra movet atque iter ad oppidum Sassuram, ubi Scipio Numidarum habuerat praesidium frumentumque comportaverat, ire contendit. Quod ubi Labienus animadvertit, cum equitatu levique armatura agmen eius extremum carpere coepit atque ita lixarum mercatorumque qui plostris merces portabant, sarcinis interceptis addito animo propius audaciusque accedit ad legiones, quod existimabat milites sub onere ac sub sarcinis defatigatos pugnare non posse. Quae res Caesarem non fefellerat: namque expeditos ex singulis legionibus trecenos milites esse iusserat. Itaque eos in equitatum Labieni immissos turmis suorum suppetias mittit. Tum Labienus conversis equis signorum conspectu perterritus turpissime fugere contendit. Multis eius occisis, compluribus vulneratis milites legionarii ad sua se recipiunt signa atque iter inceptum ire coeperunt. Labienus per iugum summum collis dextrorsus procul subsequi non destitit.

    [76] Postquam Caesar ad oppidum Sassuram venit, inspectantibus adversariis interfecto praesidio Scipionis, cum suis auxilium ferre non auderent, fortiter repugnante P. Cornelio evocato Scipionis qui ibi praeerat atque a multitudine circumvento interfectoque oppido potitur atque ibi frumento exercitui dato postero die ad oppidum Thysdram pervenit. In quo Considius per id tempus fuerat cum grandi praesidio cohorteque sua gladiatorum. Caesar oppidi natura perspecta aquae inopia ab oppugnatione eius deterritus protinus profectus circiter milia passuum IIII ad aquam facit castra atque inde quarta vigilia egressus redit rursus ad ea castra quae ad Aggar habuerat. Idem facit Scipio atque in antiqua castra copias reducit.

    [77] Thabenenses interim qui sub dicione et potestate Iubae esse consuessent in extrema eius regni regione maritima locati, interfecto regio praesidio legatos ad Caesarem mittunt, rem [male] gestam docent, petunt orantque ut suis fortunis populus Romanus quod bene meriti essent, auxilium ferret. Caesar eorum consilio probato Marcium Crispum tribus cum cohortibus et sagittariis tormentisque compluribus praesidio Thabenam mittit. Eodem tempore ex legionibus omnibus milites qui aut morbo impediti aut commeatu dato cum signis non potuerant ante transire in Africam, ad milia IIII, equites CCCC, funditores sagittariique mille uno commeatu Caesari occurrerunt. Itaque cum his copiis et omnibus legionibus eductis, sicut erat instructus, V[III] milibus passuum ab suis castris, ab Scipionis vero II passuum longe constitit in campo.

    [78] Erat oppidum infra castra Scipionis nomine Tegea, ubi praesidium equestre circiter II milium numero habere consuerat. Eo equitatu dextra sinistra derecto ab oppidi lateribus ipse legiones ex castris eductas atque in iugo inferiore instructas non longius fere mille passus ab suis munitionibus progressus in acie constituit. Postquam diutius in uno loco Scipio commorabatur et tempus diei in otio consumebatur, Caesar equitum turmas suorum iubet in hostium equitatum qui ad oppidum in statione erant, facere impressionem levemque armaturam sagittarios funditoresque eodem submittit. Quod ubi coeptum est fieri et equis concitatis Iuliani impetum fecissent, Pacideius suos equites exporrigere coepit in longitudinem, ut haberent facultatem turmas Iulianas circumeundi, et nihilo minus fortissime acerrimeque pugnare. Quod ubi Caesar animadvertit, CCC quos ex legionibus habere expeditos consuerat, ex legione quae proxima ei proelio in acie constiterat, iubet equitatui succurrere. Labienus interim suis equitibus auxilia equestria submittere sauciisque ac defatigatis integros recentioribusque viribus equites subministrare. Postquam equites Iuliani CCCC vim hostium ad IIII milia numero sustinere non poterant et ab levi armatura Numidarum vulnerabantur minutatimque cedebant, Caesar alteram alam mittit qui satagentibus celeriter occurrerent. Quo facto sui sublati universi in hostes impressione facta in fugam adversarios dederunt; multis occisis, compluribus vulneratis insecuti per III milia passuum usque ad collem hostibus adactis se ad suos recipiunt. Caesar in horam X commoratus, sicut erat instructus, se ad sua castra recepit omnibus incolumibus. In quo proelio Pacideius graviter pilo per cassidem caput ictus compluresque duces ac fortissimus quisque interfecti vulneratique sunt.

    [79] Postquam nulla condicione cogere adversarios poterat, ut in aequum locum descenderent legionumque periculum facerent, neque ipse propius hostem castra ponere propter aquae penuriam se posse animadvertebat, adversarios non virtute eorum confidere, sed aquarum inopia fretos despicere se intellexit, II Non. Apr. tertia vigilia egressus, ab Aggar XVI milia nocte progressus, ad Thapsum ubi Vergilius cum grandi praesidio praeerat, castra ponit oppidumque eo die circummunire coepit locaque idonea opportunaque complura praesidiis occupare, hostes ne intrare ad se ac loca interiora capere possent. Scipio interim cognitis Caesaris consiliis ad necessitatem adductus dimicandi, ne per summum dedecus fidissimos suis rebus Thapsitanos et Vergilium amitteret, confestim Caesarem per superiora loca consecutus milia passuum VIII a Thapso binis castris consedit.

    [80] Erat stagnum salinarum inter quod et mare angustiae quaedam non amplius mille et D passus intererant; quas Scipio intrare et Thapsitanis auxilium ferre conabatur. Quod futurum Caesarem non fefellerat. Namque pridie in eo loco castello munito ibique III… praesidio relicto ipse cum reliquis copiis lunatis castris Thapsum operibus circummunivit. Scipio interim exclusus ab incepto itinere supra stagnum postero die et nocte confecta caelo albente non longe a castris praesidioque quod supra commemoravi md passibus ad mare versus consedit et castra munire coepit. Quod postquam Caesari nuntiatum est, milite ab opere deducto, castris praesidio Asprenate pro consule cum legionibus duabus relicto ipse cum expedita copia in eum locum citatim contendit, classisque parte ad Thapsum relicta reliquas naves iubet post hostium tergum quam maxime ad litus adpelli signumque suum observare, quo signo dato subito clamore facto ex improviso hostibus aversis incuterent terrorem, ut perturbati ac perterriti respicere post terga cogerentur.

    [81] Quo postquam Caesar pervenit et animadvertit aciem pro vallo Scipionis [contra] elephantis dextro sinistroque cornu collocatis, et nihilo minus partem militum castra non ignaviter munire, ipse acie triplici collocata, legione X + secundaque dextro cornu, VIII et VIIII sinistro oppositis, quinque legiones + in quarta acie ad ipsa cornua quinis cohortibus contra bestias collocatis, sagittariis funditoribus in utrisque cornibus dispositis, levique armatura inter equites interiecta, ipse pedibus circum milites concursans virtutesque veteranorum proeliaque superiora commemorans blandeque appellans animos eorum excitabat. Tirones autem qui numquam in acie dimicassent, hortabatur ut veteranorum virtutem aemularentur eorumque famam locum nomen victoria parta cuperent possidere.

    [82] Itaque in circumeundo exercitu animadvertit hostes circa vallum trepidare atque ultro citroque pavidos concursare et modo se intra portas recipere, modo inconstanter immoderateque prodire. Cum idem a pluribus animadverti coeptum esset, subito legati evocatique obsecrare Caesarem ne dubitaret signum dare: victoriam sibi propriam a dis immortalibus portendi. Dubitante Caesare atque eorum studio cupiditatique resistente sibique eruptione pugnari non placere clamitante, etiam atque etiam aciem sustentante, subito dextro cornu iniussu Caesaris tubicen a militibus coactus canere coepit. Quo facto ab universis cohortibus signa in hostem coepere inferri, cum centuriones pectore adverso resisterent vique continerent milites ne iniussu imperatoris concurrerent, nec quicquam proficerent.

    [83] Quod postquam Caesar intellexit incitatis militum animis resisti nullo modo posse, signo Felicitatis dato equo admisso in hostem inter principes ire contendit. A dextro interim cornu funditores sagittariique concita tela in elephantos frequenter iniciunt. Quo facto bestiae stridore fundarum, lapidum plumbique + itata + perterritae sese convertere et suos post se frequentes stipatosque proterere et in portas valli semifactas ruere contendunt. Item Mauri equites qui in eodem cornu elephantis erant praesidio, deserti praecipites fugiunt. Ita celeriter bestiis circumitis legiones vallo hostium sunt potitae, et paucis acriter repugnantibus interfectisque reliqui concitati in castra, unde pridie erant egressi, confugiunt.

    [84] Non videtur esse praetermittendum de virtute militis veterani V legionis. Nam cum in sinistro cornu elephans vulnere ictus et dolore concitatus in lixam inermem impetum fecisset eumque sub pede subditum dein genu innixus pondere suo proboscide erecta vibrantique stridore maximo premeret atque enecaret, miles hic non potuit pati quin se armatus bestiae offerret. Quem postquam elephans ad se telo infesto venire animadvertit, relicto cadavere militem proboscide circumdat atque in sublime extollit. Armatus qui in eiusmodi periculo constanter agendum sibi videret, gladio proboscidem qua erat circumdatus, caedere quantum viribus poterat non destitit. Quo dolore adductus elephans milite abiecto maximo cum stridore cursuque conversus ad reliquas bestias se recepit.

    [85] Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido eruptionem porta maritima faciunt, et sive ut suis subsidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga salutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare umbilici fine ingressi terram petebant. Qui a servitiis puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque prohibiti terram attingere rursus se in oppidum receperunt. Interim Scipionis copiis prostratis passimque toto campo fugientibus confestim Caesaris legiones consequi spatiumque se non dare colligendi. Qui postquam ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti castris rursus sese defenderent ducemque aliquem requirerent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem gererent: – qui postquam animadverterunt neminem ibi esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra fugere contendunt. Quo postquam pervenerunt, ea quoque ab Iulianis teneri vident. Desperata salute in quodam colle consistunt atque armis demissis salutationem more militari faciunt. Quibus miseris ea res parvo praesidio fuit. Namque milites veterani ira et dolore incensi non modo ut parcerent hosti non poterant adduci sed etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores appellabant, compluris aut vulnerarunt aut interfecerunt; in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius qui pilo traiectus consulto a milite interiit; item Pompeius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter ad Caesarem accucurrisset, interfectus esset. Quo facto complures equites Romani senatoresque perterriti ex proelio se receperunt, ne [a] militibus qui ex tanta victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate peccandi impunitatis spe propter maximas res gestas, ipsi quoque interficerentur. Itaque ii omnes Scipionis milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis parcerent, ad unum sunt interfecti.

    [86] Caesar trinis castris potitus occisisque hostium X milibus fugatisque compluribus se recepit L militibus amissis, paucis sauciis in castra, ac statim ex itinere ante oppidum Thapsum constitit elephantosque LXIIII ornatos armatosque cum turribus ornamentisque capit, captos ante oppidum instructos constituit. Id hoc consilio, si posset Vergilius quique cum eo obsidebantur, rei male gestae suorum indicio a pertinacia deduci. Deinde ipse Vergilium appellavit invitavitque ad deditionem suamque lenitatem et clementiam commemoravit. Quem postquam animadvertit responsum sibi non dare, ab oppido discessit. Postero die divina re facta contione advocata in conspectu oppidanorum milites collaudat totumque exercitum veteranum donavit, praemia fortissimo cuique ac bene merenti pro suggestu tribuit, ac statim inde digressus Rebilo proconsule cum III ad Thapsum legionibus et Cn. Domitio cum duabus Thysdrae ubi Considius praeerat ad obsidendum relictis, M. Messala Uticam ante praemisso cum equitatu, ipse eodem iter facere contendit.

    [87] Equites interim Scipionis qui ex proelio fugerant, cum Uticam versus iter facerent, perveniunt ad oppidum Paradae. ubi cum ab incolis non reciperentur, ideo quod fama de victoria Caesaris praecucurrisset, vi oppido potiti in medio foro lignis coacervatis omnibusque rebus eorum congestis ignem subiciunt atque eius oppidi incolas cuiusque generis aetatisque vivos constrictosque in flammam coiciunt atque ita acerbissimo adficiunt supplicio. Deinde protinus Uticam perveniunt. Superiore tempore M. Cato, quod in Uticensibus propter beneficium legis Iuliae parum suis partibus praesidii esse existimaverat, plebem inermem oppido eiecerat et ante portam Belicam castris fossaque parvula dumtaxat muniverat ibique custodiis circumdatis habitare coegerat; senatum autem oppidi custodia tenebat. Eorum castra ei equites adorti expugnare coeperunt, ideo quod eos Caesaris partibus favisse sciebant, ut eis interfectis eorum pernicie dolorem suum ulciscerentur. Uticenses animo addito ex Caesaris victoria lapidibus fustibusque equites reppulerunt. Itaque posteaquam castra non potuerant potiri, Uticam se in oppidum coniecerunt atque ibi multos Uticenses interfecerunt domosque eorum expugnaverunt ac diripuerunt. Quibus cum Cato persuadere nulla ratione quiret, ut secum oppidum defenderent et caede rapinisque desisterent, et quid sibi vellent sciret, sedandae eorum importunitatis gratia singulis C divisit. Idem Sulla Faustus fecit ac de sua pecunia largitus est unaque cum his ab Utica proficiscitur atque in regnum ire intendit.

    [88] Complures interim ex fuga Uticam perveniunt. Quos omnes Cato convocatos una cum CCC, qui pecuniam Scipioni ad bellum faciendum contulerant, hortatus ut servitia manu mitterent oppidumque defenderent. Quorum cum partem adsentire, partem animum mentemque perterritam atque in fugam destinatam habere intellexisset, amplius de ea re agere destitit navesque his attribuit, ut in quas quisque partes vellet proficisceretur. Ipse omnibus rebus diligentissime constitutis, liberis suis L. Caesari qui tum ei pro quaestore fuerat commendatis, et sine suspicione, vultu atque sermone quo superiore tempore usus fuerat dum dormitum isset, ferrum intro clam in cubiculum tulit atque ita se traiecit. Qui cum anima nondum exspirata concidisset, [et] impetu facto in cubiculum ex suspicione medicus familiaresque continere atque volnus obligare coepissent, ipse suis manibus vulnus crudelissime divellit atque animo praesenti se interemit. Quem Uticenses quamquam oderant partium gratia, tamen propter eius singularem integritatem et quod dissimillimus reliquorum ducum fuerat quodque Uticam mirificis operibus munierat turribusque auxerat, sepultura adficiunt. Quo interfecto L. Caesar ut aliquid sibi ex ea re auxilii pararet convocato populo contione habita cohortatus omnes ut portae aperirentur: se in C. Caesaris clementia magnam spem habere. Itaque portis patefactis Utica egressus Caesari imperatori obviam proficiscitur. Messala, ut erat imperatum, Uticam pervenit omnibusque portis custodias ponit.

    [89] Caesar interim ab Thapso progressus Ussetam pervenit, ubi Scipio magnum frumenti numerum armorum telorum ceterarumque rerum cum parvo praesidio habuerat. Id adveniens potitur, deinde Hadrumetum pervenit. Quo cum sine mora introisset, armis frumento pecuniaque considerata Q. Ligario C. Considio filio qui tum ibi fuerant vitam concessit. Deinde eodem die Hadrumeto egressus Livineio Regulo cum legione ibi relicto Uticam ire contendit. Cui in itinere fit obvius L. Caesar subitoque se ad genua proiecit vitamque sibi neque amplius quicquam deprecatur. Cui Caesar facile et pro natura sua et instituto concessit, item Caecinae, C. Ateio, P. Atrio, L. Cellae patri et filio, M. Eppio, M. Aquinio, Catonis filio Damasippique liberis ex sua consuetudine tribuit circiterque luminibus accensis Uticam pervenit atque extra oppidum ea nocte mansit.

    [90] Postero die mane in oppidum introit contioneque advocata Uticenses incolas cohortatus gratias pro eorum erga se studio agit, cives autem Romanos negotiatores et eos qui inter CCC, pecunias contulerant Varo et Scipioni multis verbis accusat et de eorum sceleribus longiore habita oratione ad extremum ut sine metu prodirent edicit: se eis dumtaxat vitam concessurum; bona quidem eorum se venditurum, ita tamen qui eorum ipse sua bona redemisset, se bonorum venditionem inducturum et pecuniam multae nomine relaturum, ut incolumitatem retinere posset. Quibus metu exsanguibus de vitaque ex suo promerito desperantibus subito oblata salute libentes cupidique condicionem acceperunt petieruntque a Caesare ut universis CCC uno nomine pecuniam imperaret. Itaque bis miliens sestertio his imposito, ut per triennium sex pensionibus populo Romano solverent, nullo eorum recusante ac se eo demum die natos praedicantes laeti gratias agunt Caesari.

    [91] Rex interim Iuba ut ex proelio fugerat, una cum Petreio interdiu in villis latitando tandem nocturnis itineribus confectis in regnum pervenit atque ad oppidum Zamam, ubi ipse domicilium coniuges liberosque habebat, quo ex cuncto regno omnem pecuniam carissimasque res comportaverat quodque inito bello operibus maximis muniverat, accedit. Quem antea oppidani rumore exoptato de Caesaris victoria audito ob has causas oppido prohibuerunt quod bello contra populum Romanum suscepto in oppido Zamae lignis congestis maximam in medio foro pyram construxerat, ut si forte bello foret superatus, omnibus rebus eo coacervatis, dein civibus cunctis interfectis eodemque proiectis igne subiecto tum demum se ipse insuper interficeret atque una cum liberis coniugibus civibus cunctaque gaza regia cremaretur. Postquam Iuba ante portas diu multumque primo minis pro imperio egisset cum Zamensibus, dein cum se parum proficere intellexisset, precibus orasset uti se ad suos deos penates admitterent, ubi eos perstare in sententia animadvertit nec minis nec precibus suis moveri quo magis se reciperent, tertio petit ab eis, ut sibi coniuges liberosque redderent ut secum eos asportaret. Postquam sibi nihil omnino oppidanos responsum reddere animadvertit, nulla re ab his impetrata ab Zama discedit atque ad villam suam cum M. Petreio paucisque equitibus confert se.

    [92] Zamenses interim legatos de his rebus ad Caesarem Uticam mittunt, petuntque ab eo uti antequam rex manum colligeret seseque oppugnaret, sibi auxilium mitteret: se tamen paratos esse, sibi quoad vita suppeteret, oppidum seque ei reservare. Legatos collaudatos Caesar domum iubet antecedere ac suum adventum praenuntiare. Ipse postero die Utica egressus cum equitatu in regnum ire contendit. Interim in itinere ex regiis copiis duces complures ad Caesarem veniunt orantque ut sibi ignoscat. Quibus supplicibus venia data Zamam perveniunt. Rumore interim perlato de eius lenitate clementiaque propemodum omnes regni equites Zamam perveniunt ad Caesarem ab eoque sunt metu periculoque liberati.

    [93] Dum haec utrobique geruntur, Considius qui Thysdrae cum familia sua gladiatoria manu Gaetulisque praeerat, cognita caede suorum Domitiique et legionum adventu perterritus desperata salute oppidum deserit seque clam cum paucis barbaris pecunia onustus subducit atque in regnum fugere contendit. Quem Gaetuli sui comites in itinere praedae cupidi concidunt seque in quascumque potuere partes conferunt. C. Interim Vergilius postquam terra marique clausus se nihil proficere intellexit suosque interfectos aut fugatos, M. Catonem Uticae sibi ipsum manus attulisse, regem vagum ab suisque desertum ab omnibus aspernari, Saburram eiusque copias ab Sittio esse deletas, Uticae Caesarem sine mora receptum, de tanto exercitu reliquias esse nullas, ipse sibi suisque liberis a C. Caninio proconsule qui eum obsidebat, fide accepta seque et sua omnia et oppidum proconsuli tradit.

    [94] Rex interim ab omnibus civitatibus exclusus desperata salute, cum iam cenatus esset, cum Petreio, ut cum virtute interfecti esse viderentur, ferro inter se depugnant, atque firmior imbecilliorem Iubam Petreius facile ferro consumpsit. Deinde ipse sibi cum conaretur gladio traicere pectus nec posset, precibus a servo suo impetravit ut se interficeret, idque obtinuit.

    [95] P. Sittius interim pulso exercitu Saburrae praefecti Iubae ipsoque interfecto cum iter cum paucis per Mauretaniam ad Caesarem faceret, forte incidit in Faustum Afraniumque qui eam manum habebant qua Uticam diripuerant, iterque in Hispaniam intendebant et erant numero circiter mille. Itaque celeriter nocturno tempore insidiis dispositis eos prima luce adortus praeter paucos equites qui ex primo agmine fugerant, reliquos aut interfecit aut in deditionem accepit, Afranium et Faustum cum coniuge et liberis vivos capit. Paucis post diebus dissensione in exercitu orta Faustus et Afranius interficiuntur; Pompeiae cum Fausti liberis Caesar incolumitatem suaque omnia concessit.

    [96] Scipio interim cum Damasippo et Torquato et Plaetorio Rustiano navibus longis diu multumque iactati cum Hispaniam peterent, ad Hipponem Regium deferuntur, ubi classis P. Sitti ad id tempus erat. A qua pauciora ab amplioribus circumventa navigia deprimuntur, ibique Scipio cum quos paulo ante nominavi interiit.

    [97] Caesar interim Zamae auctione regia facta bonisque eorum venditis qui cives Romani contra populum Romanum arma tulerant, praemiisque Zamensibus qui de rege excludendo consilium ceperant tributis, vectigalibusque regiis irrogatis ex regnoque provincia facta atque ibique Sallustio pro consule cum imperio relicto ipse Zama egressus Uticam se recepit. Ibi bonis venditis eorum qui sub Iuba Petreioque ordines duxerant, Thapsitanis HS XX, conventui eorum HS XXX, itemque Hadrumetinis HS XXX, conventui eorum HS L multae nomine imponit; civitates bonaque eorum ab omni iniuria rapinisque defendit. Leptitanos quorum superioribus annis bona Iuba diripuerat, et ad senatum questi per legatos atque arbitris a senatu datis sua receperant, XXX centenis milibus pondo olei in annos singulos multat, ideo quod initio per dissensionem principum societatem cum Iuba inierant eumque armis militibus pecunia iuverant. Thysdritanos propter humilitatem civitatis certo numero frumenti multat.

    [98] His rebus gestis Idibus Iun. Uticae classem conscendit et post diem tertium Caralis in Sardiniam pervenit. Ibi Sulcitanos quod Nasidium eiusque classem receperant copiisque iuverant, HS C multat et pro decumis octavas pendere iubet bonaque paucorum vendit et ante diem IIII Kal. Quint. navis conscendit et a Caralibus secundum terram provectus duodetricensimo die, ideo quod tempestatibus in portibus cohibebatur, ad urbem Romam venit.

  • INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO LIBER

    INCERTI AVCTORIS DE BELLO ALEXANDRINO LIBER

    [1] Bello Alexandrino conflato Caesar Rhodo atque ex Syria Ciliciaque omnem classem arcessit; Creta sagittarios, equites ab rege Nabataeorum Malcho evocat; tormenta undique conquiri et frumentum mitti, auxilia adduci iubet. Interim munitiones cotidie operibus augentur atque omnes oppidi partes, quae minus esse firmae videntur, testudinibus ac musculis +aptantur+; ex aedificiis autem per foramina in proxima aedificia arietes immittuntur, quantumque aut ruinis deicitur aut per vim recipitur loci, in tantum munitiones proferuntur. Nam incendio fere tuta est Alexandrea, quod sine contignatione ac materia sunt aedificia et structuris ac fornicibus continentur tectaque sunt rudere aut pavimentis. Caesar maxime studebat ut, quam angustissimam partem oppidi palus a meridie interiecta efficiebat, hanc operibus vineisque agendis ab reliqua parte urbis excluderet, illud spectans primum ut, cum in duas partis esset urbis divisa acies, uno consilio atque imperio administraretur, deinde ut laborantibus succurri atque ex altera oppidi parte auxilium ferri posset, in primis vero ut aqua pabuloque abundaret, quarum alterius rei copiam exiguam, alterius nullam omnino facultatem habebat; quod utrumque large palus praebere poterat.

    [2] Neque vero Alexandrinis in gerendis negotiis cunctatio ulla aut mora inferebatur. Nam in omnis partis, per quas fines Aegypti regnumque pertinet, legatos conquisitoresque dilectus habendi causa miserant magnumque numerum in oppidum telorum atque tormentorum convexerant et innumerabilem multitudinem adduxerant. Nec minus in urbe maximae armorum erant institutae officinae. Servos praeterea puberes armaverant; quibus domini locupletiores victum cotidianum stipendiumque praebebant. Hac multitudine disposita munitiones semotarum partium tuebantur; veteranas cohortis vacuas in celeberrimis urbis locis habebant, ut quacumque regione pugnaretur integris viribus ad auxilium ferendum opponi possent. Omnibus viis atque angiportis triplicem vallum obduxerant — erat autem quadrato exstructus saxo neque minus XL pedes altitudinis habebat — quaeque partes urbis inferiores erant, has altissimis turribus denorum tabulatorum munierant. Praeterea alias ambulatorias totidem tabulatorum confixerant subiectisque eas rotis funibus iumentisque obiectis derectis plateis in quamcumque erat visum partem movebant.

    [3] Urbs fertilissima et copiosissima omnium rerum apparatus suggerebat. Ipsi homines ingeniosi atque acutissimi quae a nobis fieri viderant ea sollertia efficiebant ut nostri illorum opera imitati viderentur, et sua sponte multa reperiebant unoque tempore et nostras munitiones infestabant et suas defendebant. Atque haec principes in consiliis contionibusque agitabant: populum Romanum paulatim in consuetudinem eius regni occupandi venire. Paucis annis ante A. Gabinium cum exercitu fuisse in Aegypto; Pompeium se ex fuga eodem recepisse; Caesarem venisse cum copiis, neque morte Pompei quicquam profectum quo minus apud se Caesar commoraretur. Quem si non expulissent, futuram ex regno provinciam; idque agendum mature: namque eum interclusum tempestatibus propter anni tempus recipere transmarina auxilia non posse.

    [4] Interim dissensione orta inter Achillan, qui veterano exercitui praeerat, et Arsinoen, regis Ptolomaei minorem filiam, ut supra demonstratum est, cum uterque utrique insidiaretur et summam imperi ipse obtinere vellet, praeoccupat Arsinoe per Ganymeden eunuchum, nutricium suum, atque Achillan interficit. Hoc occiso sine ullo socio et custode ipsa omne imperium obtinebat; exercitus Ganymedi traditur. Is suscepto officio largitionem in militem auget; reliqua pari diligentia administrat.

    [5] Alexandrea est fere tota suffossa specusque habet a Nilo pertinentis, quibus aqua in privatas domos inducitur, quae paulatim spatio temporis liquescit ac subsidit. Hac uti domini aedificiorum atque eorum familiae consuerunt: nam quae flumine Nilo fertur adeo est limosa ac turbida ut multos variosque morbos efficiat; sed ea plebes ac multitudo contenta est necessario, quod fons urbe tota nullus est. Hoc tamen flumen in ea parte erat urbis quae ab Alexandrinis tenebatur. Quo facto est admonitus Ganymedes posse nostros aqua intercludi; qui distributi munitionum tuendarum causa vicatim ex privatis aedificiis specubus ac puteis extracta aqua utebantur.

    [6] Hoc probato consilio magnum ac difficile opus aggreditur. Intersaeptis enim specubus atque omnibus urbis partibus exclusis quae ab ipso tenebantur, aquae magnam vim ex mari rotis ac machinationibus exprimere contendit: hanc locis superioribus fundere in partem Caesaris non intermittebat. Quam ob causam salsior paulo praeter consuetudinem aqua trahebatur ex proximis aedificiis magnamque hominibus admirationem praebebat, quam ob rem id accidisset; nec satis sibi ipsi credebant, cum se inferiores eiusdem generis ac saporis aqua dicerent uti atque ante consuessent, vulgoque inter se conferebant et degustando quantum inter se differrent aquae cognoscebant. Parvo vero temporis spatio haec propior bibi omnino non poterat, illa inferior corruptior iam salsiorque reperiebatur.

    [7] Quo facto dubitatione sublata tantus incessit timor ut ad extremum [casum] periculi omnes deducti viderentur atque alii morari Caesarem dicerent quin navis conscendere iuberent, alii multo gravius extimescerent, quod neque celari Alexandrini possent in apparanda fuga, cum tam parvo spatio distarent ab ipsis, neque illis imminentibus atque insequentibus ullus in navis receptus daretur. Erat autem magna multitudo oppidanorum in parte Caesaris, quam domiciliis ipsorum non moverat, quod ea se fidelem palam nostris esse simulabat et descivisse a suis videbatur: at mihi si defendendi essent Alexandrini neque fallaces esse neque temerarii, multa oratio frustra absumeretur; cum vero uno tempore et natio eorum et natura cognoscatur, aptissimum esse hoc genus ad proditionem dubitare nemo potest.

    [8] Caesar suorum timorem consolatione et ratione minuebat. Nam puteis fossis aquam dulcem reperiri posse adfirmabat: omnia enim litora naturaliter aquae dulcis venas habere. Quod si alia esset litoris Aegypti natura atque omnium reliquorum, tamen, quoniam mare libere tenerent, neque hostes classem haberent, prohiberi sese non posse quo minus cotidie navibus aquam peterent vel a sinistra parte a Paraetonio vel a dextra ab insula, quae diversae navigationes numquam uno tempore adversis ventis praecluderentur. Fugae vero nullum esse consilium non solum eis qui primam dignitatem haberent, sed ne eis quidem qui nihil praeterquam de vita cogitarent. Magno negotio impetus hostium adversos ex munitionibus sustinere; quibus relictis nec loco nec numero pares esse posse. Magnam autem moram et difficultatem ascensum in navis habere, praesertim ex scaphis; summam esse contra in Alexandrinis velocitatem locorumque et aedificiorum notitiam. Hos praecipue in victoria insolentis praecursuros et loca excelsiora atque aedificia occupaturos: ita fuga navibusque nostros prohibituros. Proinde eius consili obliviscerentur atque omni ratione esse vincendum cogitarent.

    [9] Hac oratione apud suos habita atque omnium mentibus excitatis dat centurionibus negotium ut reliquis operibus intermissis ad fodiendos puteos animum conferant neve quam partem nocturni temporis intermittant. Quo suscepto negotio atque omnium animis ad laborem incitatis magna una nocte vis aquae dulcis inventa est. Ita operosis Alexandrinorum machinationibus maximisque conatibus non longi temporis labore occursum est. Eo biduo legio XXXVII ex dediticiis Pompeianis militibus cum frumento, armis, telis, tormentis imposita in navis a Domitio Calvino ad litora Africae paulo supra Alexandream delata est. Hae naves Euro, qui multos dies continenter flabat, portum capere prohibebantur; sed loca sunt egregia omni illa regione ad tenendas ancoras. Hi cum diu retinerentur atque aquae inopia premerentur, navigio actuario Caesarem faciunt certiorem.

    [10] Caesar, ut per se consilium caperet quid faciendum videretur, navem conscendit atque omnem classem se sequi iussit nullis nostris militibus impositis, quod, cum longius paulo discederet, munitiones nudare nolebat. Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti. Ex his cognoverunt Caesarem ipsum in classe venisse nec ullos milites in navibus habere. Qua re comperta magnam sibi facultatem fortunam obtulisse bene gerendae rei crediderunt. Itaque navis omnis quas paratas habuerant ad navigandum propugnatoribus instruxerunt Caesarique redeunti cum classe occurrerunt. Qui duabus de causis eo die dimicare nolebat, quod et nullos milites in navibus habebat et post horam X diei res agebatur, nox autem allatura videbatur maiorem fiduciam illis, qui locorum notitia confidebant; sibi etiam hortandi suos auxilium defuturum, quod nulla satis idonea esset hortatio quae neque virtutem posset notare neque inertiam. Quibus de causis navis quas potuit Caesar ad terram detrahit, quem in locum illos successuros non existimabat.

    [11] Erat una navis Rhodia in dextro Caesaris cornu longe ab reliquis collocata. Hanc conspicati hostes non tenuerunt sese, magnoque impetu IIII ad eam constratae naves et complures apertae contenderunt. Cui coactus est Caesar ferre subsidium, ne turpem in conspectu hostium contumeliam acciperet, quamquam, si quid gravius illis accidisset, merito casurum iudicabat. Proelium commissum est magna contentione Rhodiorum; qui cum in omnibus dimicationibus et scientia et virtute praestitissent, tum maxime illo tempore totum onus sustinere non recusabant, ne quod suorum culpa detrimentum acceptum videretur. Ita proelium secundissimum est factum. Capta est una hostium quadriremis, depressa est altera, duae omnibus epihatis nudatae; magna praeterea multitudo in reliquis navibus propugnatorum est interfecta. Quod nisi nox proelium diremisset, tota classe hostium Caesar potitus esset. Hac calamitate perterritis hostibus adverso vento leniter flante navis onerarias Caesar remulco victricibus suis navibus Alexandream deducit.

    [12] Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum iam non virtute propugnatorum, sed scientia classiariorum se victos viderent, +quibus et superioribus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi possent+ et materiam cunctam obicerent, quod nostrae classis oppugnationem etiam ad terram verebantur. Idem, postea quam Ganymedes in concilio confirmavit sese et eas quae essent amissae restituturum et numerum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere navis accuratiusque huic rei studere atque inservire instituerunt. Ac tametsi amplius CX navibus longis in portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae classis cogitationem deposuerunt. Videbant enim non auxilia Caesari, non commeatus supportari posse, si classe ipsi valerent; praeterea nautici homines urbis et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exercitati ad naturale ac domesticum bonum refugere cupiebant et quantum parvulis navigiis profecissent sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem incubuerunt.

    [13] Erant omnibus ostiis Nili custodiae exigendi portorii causa dispositae; naves veteres erant in occultis regiae navalibus, quibus multis annis ad navigandum non erant usi: has reficiebant, illas Alexandream revocabant. Deerant remi: porticus, gymnasia, publica aedificia detegebant, asseres remorum usum obtinebant; aliud naturalis sollertia, aliud urbis copia sumministrabat. Postremo non longam navigationem parabant, sed praesentis temporis necessitati serviebant et in ipso portu confligendum videbant. Itaque paucis diebus contra omnium opinionem quadriremis XXII, quinqueremis V confecerunt; ad has minores apertasque compluris adiecerunt et in portu periclitati remigio quid quaeque earum efficere posset idoneos milites imposuerunt seque ad confligendum omnibus rebus paraverunt. Caesar Rhodias navis VIIII habebat — nam decem missis una in cursu litore Aegyptio defecerat — , Ponticas VIII, +Lycias+ V, ex Asia XII. Ex his erant quinqueremes et quadriremes decem, reliquae infra hanc magnitudinem et pleraeque apertae. Tamen virtute militum confisus cognitis hostium copiis se ad dimicandum parabat.

    [14] Postquam eo ventum est ut sibi uterque eorum confideret, Caesar Pharon classe circumvehitur adversasque navis hostibus constituit: in dextro cornu Rhodias collocat, in sinistro Ponticas. Inter has spatium CCCC passuum relinquit, quod satis esse ad explicandas navis videbatur. Post hunc ordinem reliquas navis subsidio distribuit; quae quamque earum sequatur et cui subveniat constituit atque imperat. Non dubitanter Alexandrini classem producunt atque instruunt: in fronte collocant XXII, reliquas subsidiarias in secundo ordine constituunt. Magnum praeterea numerum minorum navigiorum et scapharum producunt cum malleolis ignibusque, si quid ipsa multitudo et clamor et flamma nostris terroris adferre possent. Erant inter duas classis vada transitu angusto, quae pertinent ad regionem Africae — sic enim praedicant, partem esse Alexandreae dimidiam Africae — satisque diu inter ipsos est exspectatum ab utris transeundi fieret initium, propterea quod ei qui intrassent et ad explicandam classem et ad receptum, si durior accidisset casus, impeditiores fore videbantur.

    [15] Rhodiis navibus praeerat Euphranor, animi magnitudine ac virtute magis cum nostris hominibus quam cum Graecis comparandus. Hic ob notissimam scientiam atque animi magnitudinem delectus est ab Rhodiis qui imperium classis obtineret. Qui ubi +Caesaris+ animum advertit, ‘Videris, mihi,’ inquit, ‘Caesar, vereri, si haec vada primis navibus intraris, ne prius dimicare cogaris quam reliquam classem potueris explicare. Nobis rem committe: nos proelium sustinebimus — neque tuum iudicium fallemus — dum reliqui subsequantur. Hos quidem diutius in nostro conspectu gloriari magno nobis et dedecori et dolori est.’ Caesar illum adhortatus atque omnibus laudibus prosecutus dat signum pugnae. Progressas ultra vadum IIII Rhodias navis circumsistunt Alexandrini atque in eas impetum faciunt. Sustinent illi atque arte sollertiaque se explicant; ac tantum doctrina potuit ut in dispari numero nulla transversa hosti obiceretur, nullius remi detergerentur, sed semper venientibus adversae occurrerent. Interim sunt reliquae subsecutae. Tum necessario discessum ab arte est propter angustias loci, atque omne certamen in virtute constitit. Neque vero Alexandreae fuit quisquam aut nostrorum aut oppidanorum, qui aut in opere aut in pugna occupatum animum haberent, quin altissima tecta peteret atque ex omni prospectu locum spectaculo caperet precibusque et votis victoriam suis ab dis immortalibus eceret.

    [16] Minime autem par erat proeli certamen. Nostris enim pulsis neque terra neque mari effugium dabatur victis, omniaque victoribus erant futura in incerto; [cum] illi, si superassent navibus, omnia tenerent, si inferiores fuissent, reliquam tamen fortunam periclitarentur. Simul illud grave ac miserum videbatur, perpaucos de summa rerum ac de salute omnium decertare; quorum si qui aut animo aut virtute cessisset, reliquis etiam esset cavendum, quibus pro se pugnandi facultas non fuisset. Haec superioribus diebus saepenumero Caesar suis euerat, ut hoc maiore animo contenderent, quod omnium salutem sibi commendatam viderent. Eadem suum quisque contubernalem, amicum, notum prosequens erat obtestatus, ne suam atque omnium falleret opinionem, quorum iudicio delectus ad pugnam proficisceretur. Itaque hoc animo est decertatum, ut neque maritimis nauticisque sollertia atque ars praesidium ferret, neque numero navium praestantibus multitudo prodesset, neque electi ad virtutem e tanta multitudine viri virtuti nostrorum possent adaequare. Capitur hoc proelio quinqueremis una et biremis cum defensoribus remigibusque, et deprimuntur tres, nostris incolumibus omnibus. Reliquae propinquam fugam ad oppidum capiunt; quas protexerunt ex molibus atque aedificiis imminentibus et nostros adire propius prohibuerunt.

    [17] Hoc ne sibi saepius accidere posset, omni ratione Caesar contendendum existimavit ut insulam molemque ad insulam pertinentem in suam redigeret potestatem. Perfectis enim magna ex parte munitionibus in oppido et insulam et urbem uno tempore temptari posse confidebat. Quo capto consilio cohortis X et levis armaturae electos, quosque idoneos ex equitibus Gallis arbitrabatur, in navigia minora scaphasque imponit; [in] alteram insulae partem distinendae manus causa constratis navibus aggreditur, praemiis magnis propositis qui primus insulam cepisset. Ac primo impetum nostrorum pariter sustinuerunt: uno enim tempore et ex tectis aedificiorum propugnabant et litora armati defendebant, quo propter asperitatem loci non facilis nostris aditus dabatur, et scaphis navibusque longis quinque mobiliter et scienter angustias loci tuebantur. Sed ubi primurn locis cognitis vadisque pertemptatis pauci nostri in litore constiterunt atque hos sunt alii subsecuti constanterque in eos qui in litore aequo institerant impetum fecerunt, omnes Pharitae terga verterunt. His pulsis custodia portus relicta navis ad litora et vicum applicarunt seque ex navibus ad tuenda aedificia eiecerunt.

    [18] Neque vero diutius ea munitione se continere potuerunt, etsi erat non dissimile atque Alexandreae genus aedificiorum, ut minora maloribus conferantur, turresque editae et coniunctae muri locum obtinebant, neque nostri aut scalis aut cratibus aut reliquis rebus parati venerant ad oppugnandum. Sed terror hominibus mentem consiliumque eripit et membra debilitat; ut tum accidit. Qui se in aequo loco ac plano pares esse confidebant, idem perterriti fuga suorum et caede paucorum XXX pedum altitudine in aedificiis consistere ausi non sunt seque per molem in mare praecipitaverunt et DCCC passuum intervallum ad oppidum enataverunt. Multi tamen ex his capti interfectique sunt; sed numerus captivorum omnino fuit sex milium.

    [19] Caesar praeda militibus concessa aedificia diripi iussit castellumque ad pontem, qui propior erat Pharo, communivit atque ibi praesidium posuit. Hunc fuga Pharitae reliquerant; artiorem illum propioremque oppido Alexandrini tuebantur. Sed eum postero die simili ratione aggreditur, quod his obtentis duobus omnem navigiorum excursum et repentina latrocinia sublatum iri videbatur. Iamque eos qui praesidio eum locum tenebant tormentis ex navibus sagittisque depulerat atque in oppidum redegerat et cohortium trium instar in terram euerat — non enim pluris consistere angustiae loci patiebantur — ; reliquae copiae in navibus stationem obtinebant. Quo facto imperat pontem adversus hostem praevallari et, qua exitus navibus erat fornice exstructo, quo pons sustinebatur, lapidibus oppleri atque obstrui. Quorum altero opere effecto, ut nulla omnino scapha egredi posset, altero instituto omnes Alexandrinorum copiae ex oppido se eiecerunt et contra munitiones pontis latiore loco constiterunt, eodemque tempore quae consueverant navigia per pontis ad incendia onerariarum emittere ad molem constituerunt. Pugnabatur a nobis ex ponte, ex mole; ab illis ex area, quae erat adversus pontem, et ex navibus contra molem.

    [20] In his rebus occupato Caesare militesque hortante remigum magnus numerus et classiariorum ex longis navibus nostris in molem se eiecit. Pars eorum studio spectandi ferebatur, pars etiam cupiditate pugnandi. Hi primum navigia hostium lapidibus ac fundis a mole repellebant ac multum proficere multitudine telorum videbantur. Sed postquam ultra eum locum ab latere eorum aperto ausi sunt egredi ex navibus Alexandrini pauci, ut sine signis certisque ordinibus, sine ratione prodierant, sic temere in navis refugere coeperunt. Quorum fuga incitati Alexandrini plures ex navibus egrediebantur nostrosque acrius perturbatos insequebantur. Simul qui in navibus longis remanserant scalas rapere navisque a terra repellere properabant, ne hostes navibus potirentur. Quibus omnibus rebus perturbati milites nostri cohortium trium quae in ponte ac prima mole constiterant, cum post se clamorem exaudirent, fugam suorum viderent, magnam vim telorum adversi sustinerent, veriti ne ab tergo circumvenirentur et discessu navium omnino reditu intercluderentur munitionem in ponte institutam reliquerunt et magno cursu incitati ad navis contenderunt. Quorum pars proximas nacta navis multitudine hominum atque onere depressa est, pars resistens et dubitans quid esset capiendum consili ab Alexandrinis interfecta est; non nulli feliciore exitu expeditas ad ancoram navis consecuti incolumes discesserunt, pauci allevatis scutis et animo ad conandum nisi ad proxima navigia adnatarunt.

    [21] Caesar quoad potuit cohortando suos ad pontem ac munitiones continere, eodem in periculo versatus est; postquam universos cedere animadvertit, in suum navigium se recepit. Quo multitudo hominum insecuta cum irrumperet neque administrandi neque repellendi a terra facultas daretur, fore quod accidit suspicatus sese ex navigio eiecit atque ad eas quae longius constiterant navis adnatavit. Hinc suis laborantibus subsidio scaphas mittens non nullos conservavit. Navigium quidem eius multitudine depressum militum una cum hominibus interiit. Hoc proelio desiderati sunt ex numero legionariorum militum circiter CCCC et Paulo [ultra] eum numerum classiarii et remiges. Alexandrini eo loco castellum magnis munitionibus multisque tormentis confirmarunt atque egestis ex mari lapidibus libere sunt usi postea ad mittenda navigia.

    [22] Hoc detrimento milites nostri tantum afuerunt ut perturbarentur, ut incensi atque incitati magnas accessiones fecerint in operibus hostiurn expugnandis. In proelils cotidianis, quandocumque fors obtulerat, procurrentibus et erumpentibus Alexandrinis, +manum comprehendi multum operibus+ et ardentibus studiis militum; nec divulgata Caesaris hortatio subsequi legionurn aut laborem aut pugnandi poterat cupiditatem, ut magis deterrendi et continendi a periculosissimis essent dimicationibus quam incitandi ad pugnandum.

    [23] Alexandrini cum Romanos et secundis rebus confirmari et adversis incitari viderent neque ullum belli tertium casum nossent quo possent esse firmiores, ut coniectura consequi possumus, aut admoniti a regis amicis qui in Caesaris erant praesidiis, aut suo priore consilio per occultos nuntios regi probato legatos ad Caesarem miserunt, ut dimitteret regem transireque ad suos pateretur: paratam enim omnem multitudinem esse, confectam taedio puellae, fiduciario regno, dominatione crudelissima Ganymedis, facere id quod rex imperasset; quo si auctore in Caesaris fidem amicitiamque venturi essent, nullius periculi timorem multitudini fore impedimento quo minus se dederent.

    [24] Caesar etsi fallacem gentem semperque alia cogitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, tamen petentibus dare veniam utile esse statuit, quod, si quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum gerendum regem habere vellent, splendidius atque honestius se contra regem quam contra convenarum ac fugitivorum manum bellum esse gesturum. Itaque regem cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret praeclarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis esset deformata, civis suos primum ad sanitatem revocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibique praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad hostis armatos eum mitteret, dextra dextram tenens dimittere coepit adulta iam aetate puerum. At regius animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum conspectu Caesaris esse iucundius. Compressis pueri lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sentiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. Ille, ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut lacrimas quas in colloquio proiecerat gaudio videretur profudisse. Accidisse hoc complures Caesaris legati, amici, centuriones militesque laetabantur, quod nimia bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. Quasi vero id Caesar bonitate tantum adductus ac non prudentissimo consilio fecisset.

    [25] Cum duce assumpto Alexandrini nihilo se firmiores factos aut languidiores Romanos animadverterent eludentibusque militibus regis aetatem atque infirmitatem magnum dolorem acciperent neque se quicquam proficere viderent, rumoresque exsisterent magna Caesari praesidia terrestri itinere [ex] Syria Ciliciaque adduci, quod nondum auditum Caerari erat, commeatum, qui mari nostris supportabatur, intercipere statuerunt. Itaque expeditis navigiis locis idoneis ad Canopum in statione dispositis navibus insidiabantur nostris commeatuque. Quod ubi Caesari nuntiatum est, universam classem iubet expediri atque instrui. Praeficit huic Tiberium Neronem. Proficiscuntur in ea classe Rhodiae naves atque in his Euphranor, sine quo nulla umquam dimicatio maritima, nulla etiam parum feliciter confecta erat. At fortuna, quae plerumque eos quos plurimis beneficiis ornavit ad duriorem casum reservat, superiorum temporum dissimilis Euphranorem prosequebatur. Nam cum ad Canopum ventum esset instructaque utrimque classis conflixisset et sua consuetudine Euphranor primus proelium commisisset et quadriremem hostium perforasset ac demersisset, proximam longius insecutus parum celeriter insequentibus reliquis circumventus est ab Alexandrinis. Cui subsidium nemo tulit, sive quod in ipso satis praesidi pro virtute ac felicitate eius putarent esse, sive quod ipsi sibi timebant. Ita, qui unus ex omnibus eo proelio bene rem gessit, solus cum sua quadriremi victrice perit.

    [26] Sub idem tempus Mithridates Pergamenus, magnae nobilitatis domi scientiaeque in bello et virtutis, fidei dignitatisque in amicitia Caesaris, missus in Syriam Ciliciamque initio belli Alexandrini ad auxilia arcessenda, cum magnis copiis, quas celeriter et propensissima civitatium voluntate et sua diligentia confecerat, itinere pedestri, quo coniungitur Aegyptus Syriae, Pelusium adducit: idque oppidum firmo praesidio occupatum Achillae propter opportunitatem loci — namque tota Aegyptus maritimo accessu Pharo, pedestri Pelusio velut claustris munita existimatur — , repente magnis circumdatum copiis multiplici praesidio pertinaciter propugnantibus et copiarum magnitudine, quas integras vulneratis defessisque subiciebat, et perseverantia constantiaque oppugnandi quo die est aggressus in suam redegit potestatem praesidiumque ibi suum collocavit. Inde re bene gesta Alexandream ad Caesarem contendit omnisque eas regiones per quas iter faciebat auctoritate ea quae plerumque adest victori pacarat atque in amicitiam Caesaris redegerat.

    [27] Locus est fere regionum illarum nobilissimus non ita longe ab Alexandrea, qui nominatur Delta; quod nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quaedam fluminis Nili derivata [inter se] duobus itineribus paulatim medium inter se spatium relinquens diversissimo ad litus intervallo mari coniungitur. Cui loco cum appropinquare Mithridaten rex cognovisset et transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten vel sine dubio retineri posse credebat. Quem ad modum autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclusum a Caesare a se retineri. Quae primae copiae flumen a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt, proelium commiserunt festinantes praeripere subsequentibus victoriae societatem. Quorum impetum Mithridates magna cum prudentia [constantiaque virtutum et Alexandrinorum imprudentia] consuetudine nostra castris vallatis sustinuit; cum vero incaute atque insolenter succedere eos munitionibus videret, eruptione undique facta magnum numerum eorum interfecit. Quod risi locorum notitia reliqui se texissent partimque in navis quibus flumen transierant recepissent, funditus deleti essent. Qui ut paulum ab illo timore se recrearunt, adiuncti eis qui subsequebantur rursus oppugnare Mithridaten coeperunt.

    [28] Mittitur a Mithridate nuntius Caesari qui rem gestam perferret. Cognoscit ex suis eadem haec accidisse rex. Ita paene sub idem tempus et rex ad opprimendum Mithridaten proficiscitur et Caesar ad recipiendum. Celeriore fluminis Nili navigatione rex est usus, in quo magnam et paratam classem habebat. Caesar eodem itinere uti noluit, ne navibus in flumine dimicaret, sed circumvectus est eo mari, quod Africae partis esse dicitur, sicuti supra demonstravimus; prius tamen regis copiis occurrit, quam is Mithridaten aggredi posset, eumque ad se victorem incolumi exercitu recepit. Consederat cum copiis rex loco natura munito, quod erat ipse excelsior planitie ex omnibus partibus subiecta; tribus autem ex lateribus variis genere munitionibus tegebatur: unum latus erat adiectum flumini Nilo, alterum editissimo loco ductum, ut partem castrorum obtineret, tertium palude cingebatur.

    [29] Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat angustum altissimis ripis, quod in Nilum influebat, aberat autem ab regis castris milia passuum circiter VII. Rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset, equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id flumen misit qui transitu Caesarem prohiberent et eminus ex ripis proelium impar inirent: nullum enim processum virtus habebat aut periculum ignavia subibat. Quae res incendit dolore milites equitesque nostros, quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur. Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt. Quorum impetum adeo pertimuerunt hostes ut in fuga spem salutis collocarent; sed id frustra: namque ex ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua multitudine interfecta.

    [30] Caesar re praeclarissime gesta, cum subitum adventum suum iudicaret magnum terrorem Alexandrinis iniecturum, protinus victor ad castra regis pertendit. Haec cum et opere magno vallata et loci natura munita animadverteret confertamque armatorum multitudinem collocatam in vallo videret, lassos itinere ac proeliando milites ad oppugnanda castra succedere noluit. Itaque non magno intervallo relicto ab hoste castra posuit. Postero die castellum, quod rex in proximo vico non longe a suis castris munierat bracchiisque cum opere castrorum coniunxerat vici obtinendi causa, Caesar aggressus omnibus copiis expugnat, non quo id minore numero militum consequi difficile factu putaret, sed ut ab ea victoria perterritis Alexandrinis protinus castra regis oppugnaret. Itaque eo cursu, quo refugientis Alexandrinos ex castello in castra sunt milites insecuti, munitionibus successerunt acerrimeque eminus proeliari coeperunt. Duabus ex partibus aditus oppugnationis nostris dabatur: una, quam liberum accessum habere demonstravi, altera, quae mediocre intervallum inter castra et flumen Nilum habebat. Maxima et electissima multitudo Alexandrinorum defendebat eam partem, quae facillimum aditum habebat; plurimum proficiebant in repellendis vulnerandisque nostris, qui regione fluminis Nili propugnabant: diversis enim telis nostri figebantur, adversi ex vallo castrorum, aversi ex flumine, in quo multae naves instructae funditoribus et sagittariis nostros impugnabant.

    [31] Caesar cum videret milites acrius proeliari non posse nec tamen multum profici propter locorum difficultatem, cumque animum adverteret excelsissimum locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod et per se munitus esset et studio partim pugnandi partim spectandi decucurrissent in eum locum in quo pugnabatur, cohortis illo circumire castra et summum locum aggredi iussit eisque Carfulenum praefecit, et animi magnitudine et rei militaris scientia virum praestantem. Quo ut ventum est, paucis defendentibus munitionem, nostris contra militibus acerrime pugnantibus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini trepidantes in omnis partis castrorum discurrere coeperunt. Quorum perturbatione nostrorum animi adeo sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus partibus, primi tamen editissimum castrorum locum caperent; ex quo decurrentes magnam multitudinem hostium in castris interfecerunt. Quod periculum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de vallo praecipitarunt in eam partem quae flumini erat adiuncta. Horum primis in ipsa fossa munitionis magna ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt. Constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in navem multitudine eorum qui ad proximas navis adnatabant demerso navigio perisse.

    [32] Re felicissime celerrimeque gesta Caesar magnae victoriae fiducia proximo terrestri itinere Alexandream cum equitibus contendit atque ea parte oppidi victor introiit quae praesidio hostium tenebatur. Neque eum consilium suum fefellit quin hostes eo proelio audito nihil iam de bello essent cogitaturi. Dignum adveniens fructum virtutis et animi magnitudinis tulit: omnis enim multitudo oppidanorum armis proiectis munitionibusque suis relictis, veste ea sumpta qua supplices dominantis deprecari consuerunt, sacrisque omnibus prolatis quorum religione precari offensos iratosque animos regum erant soliti, advenienti Caesari occurrerunt seque ei dediderunt. Caesar in fidem receptos consolatus per hostium munitiones in suam partem oppidi magna gratulatione venit suorum, qui non tantum bellum ipsum ac dimicationem sed etiam talem adventum eius felicem fuisse laetabantur.

    [33] Caesar Aegypto atque Alexandrea potitus reges constituit quos Ptolomaeus testamento scripserat atque obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur. Nam maiore ex duobus pueris, rege, amisso minori tradidit regnum maiorique ex duabus filiis, Cleopatrae, quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem, Arsinoen, cuius nomine diu regnasse impotenter Ganymeden docuimus, deducere ex regno statuit, ne qua rursus nova dissensio, prius quam diuturnitate confirmarentur regibus imperia, per homines seditiosos nasceretur. Legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium, qui neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis auctoritatem, paucis diebus reges constituti. Simul ad imperi nostri dignitatem utilitatemque publicam pertinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesidiis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse isdem praesidiis coerceri. Sic rebus omnibus confectis et collocatis ipse [itinere terrestri] profectus est in Syriam.

    [34] Dum haec in Aegypto geruntur, rex Deiotarus ad Domitium Calvinum, cui Caesar Asiam finitimasque provincias administrandas tradiderat, venit oratum ne Armeniam minorem, regnum suum, neve Cappadociam, regnum Ariobarzanis, possideri vastarique pateretur a Pharnace; quo malo nisi liberarentur, imperata se facere pecuniamque promissam Caesari non posse persolvere. Domitius, non tantum ad explicandos sumptus rei militaris cum pecuniam necessariam esse iudicaret, sed etiam turpe populo Romano et C. Caesari victori sibique infame esse statueret regna sociorum atque amicorum ab externo rege occupari, nuntios confestim ad Pharnacem misit, Armenia Cappadociaque decederet neve occupatione belli civilis populi Romani ius maiestatemque temptaret. Hanc denuntiationem cum maiorem vim habituram existimaret, si propius eas regiones cum exercitu accessisset, ad legiones profectus unam ex tribus, XXXVI, secum ducit, duas in Aegyptum ad Caesarem mittit litteris eius evocatas; quarum altera bello Alexandrino non occurrit, quod itinere terrestri per Syriam erat missa. Adiungit Cn. Domitius legioni XXXVI duas ab Deiotaro, quas ille disciplina atque armatura nostra compluris annos constitutas habebat, equitesque C, totidemque ab Ariobarzane sumit. Mittit P. Sestium ad C. Plaetorium quaestorem, ut legionem adduceret quae ex tumultuariis militibus in Ponto confecta erat, Quintumque Patisium in Ciliciam ad auxilia arcessenda. Quae copiae celeriter omnes iussu Domiti Comana convenerunt.

    [35] Interim legati a Pharnace responsa referunt: Cappadocia se decessisse, Armeniam minorem recepisse, quam paterno nomine iure obtinere deberet. Denique eius regni causa integra Caesari servaretur: paratum enim se facere quod is statuisset. Cn. Domitius cum animadverteret eum Cappadocia decessisse non voluntate adductum sed necessitate, quod facilius Armeniam defendere posset subiectam suo regno quam Cappadociam longius remotam, quodque omnis tris legiones adducturum Domitium putasset, ex quibus cum duas ad Caesarem missas audisset, audacius in Armenia substitisse, perseverare coepit, ut eo quoque regno decederet; neque enim aliud ius esse Cappadociae atque Armeniae, nec iuste eum postulare ut in Caesaris adventum res integra differretur; id enim esse integrum quod ita esset ut fuisset. His responsis datis cum eis copiis quas supra scripsi profectus est in Armeniam locisque superioribus iter facere instituit: nam ex Ponto a Comanis iugum editum silvestre est, pertinens in Armeniam minorem, quo Cappadocia finitur ab Armenia; cuius itineris has esse certas opportunitates [vidit], quod in locis superioribus nullus impetus repentinus accidere hostium poterat, et quod Cappadocia his iugis subiecta magnam commeatus copiam erat sumministratura.

    [36] Compluris interim legationes Pharnaces ad Domitium mittit quae de pace agerent regiaque munera Domitio ferrent. Ea constanter omnia aspernabatur nec sibi quicquam fore antiquius quam dignitatem populi Romani et regna sociorum reciperare legatis respondebat. Magnis et continuis itineribus confectis cum adventaret ad Nicopolim, quod oppidum positum in Armenia minore est plano ipso loco, montibus tamen altis ab duobus lateribus obiectis satis magno intervallo ab oppido remotis, castra posuit longe a Nicopoli circiter milia passuum VII. Quibus ex castris cum locus angustus atque impeditus esset transeundus, Pharnaces in insidiis delectos pedites omnisque paene disposuit equites, magnam autem multitudinem pecoris intra eas fauces dissipari iussit paganosque et oppidanos in his locis obversari, ut sive amicus Domitius eas angustias transiret, nihil de insidiis suspicaretur, cum in agris et pecora et homines animum adverteret versari tamquam amicorum adventu, sive inimicus ut in hostium finis veniret, praeda diripienda milites dissiparentur dispersique caederentur.

    [37] Haec cum administraret, numquam tamen intermittebat legatos de pace atque amicitia mittere ad Domitium, cum hoc ipso crederet facilius eum decipi posse. At contra spes pacis Domitio in isdem castris morandi attulit causam. Ita Pharnaces, amissa proximi temporis occasione cum vereretur ne cognoscerentur insidiae, suos in castra revocavit. Domitius postero die propius Nicopolim accessit castraque oppido contulit. Quae dum muniunt nostri, Pharnaces aciem instruxit suo more atque instituto. In fronte enim simplici derecta acie cornua trinis firmabantur subsidiis; eadem ratione haec media collocabantur acie duobus dextra sinistraque intervallis simplicibus ordinibus instructis. Perfecit inceptum castrorum opus Domitius parte copiarum pro vallo constituta.

    [38] Proxima nocte Pharnaces interceptis tabellariis, qui de Alexandrinis rebus litteras ad Domitium ferebant, cognoscit Caesarem magno in periculo versari flagitarique ab Domitio ut quam primum Caesari subsidia mitteret propiusque ipse Alexandream per Syriam accederet. Qua cognita re Pharnaces victoriae loco ducebat, si trahere tempus posset, cum discedendum Domitio celeriter putaret. Itaque ab oppido, qua facillimum accessum et aequissimum ad dimicandum nostris videbat, fossas duas derectas non ita magno medio intervallo relicto IIII pedum altitudinis in eum locum deduxit quo longius constituerat suam non producere aciem. Inter has fossas aciem semper instruebat, equitatum autem omnem ab lateribus extra fossam collocabat; qui neque aliter utilis esse poterat et multum numero anteibat nostrum equitatum.

    [39] Domitius autem, cum Caesaris magis periculo quam suo commoveretur neque se tuto discessurum arbitraretur, si condiciones quas reiecerat rursus appeteret aut +sine causa+ discederet, ex propinquis castris in aciem exercitum eduxit; XXXVI legionem in dextro cornu collocavit, Ponticam in sinistro, Deiotari legiones in mediam aciem contulit, quibus tamen angustissimum intervallum frontis reliquit reliquis cohortibus in subsidiis collocatis. Sic utrimque acie instructa processum est ad dimicandum.

    [40] Signo sub idem tempus ab utroque dato concurritur: acriter varieque pugnatur. Nam XXXVI legio, cum extra fossam in equites regis impetum fecisset, adeo secundum proelium fecit ut moenibus oppidi succederet fossamque transiret aversosque hostis aggrederetur. At Pontica ex altera parte legio, cum paulum aversa hostibus cessisset, fossam autem circumire +acies secundo+ conata esset, ut aperto latere aggrederetur hostem, in ipso transitu fossae confixa et oppressa est. Deiotari vero legiones vix impetum sustinuerunt. Ita victrices regiae copiae cornu suo dextro mediaque acie converterunt se ad XXXVI legionem. Quae tamen fortiter vincentium impetum sustinuit, magnis copiis hostium circumdata praesentissimo animo pugnans in orbem se recepit ad radices montium; quo Pharnaces insequi propter iniquitatem loci noluit. Ita Pontica legione paene tota amissa, magna parte Deiotari militum interfecta XXXVI legio in loca se superiora contulit non amplius CCL desideratis. Ceciderunt eo proelio splendidi atque inlustres viri non nulli, equites Romani. Quo tamen incommodo Domitius accepto reliquias exercitus dissipati collegit itineribusque tutis per Cappadociam se in Asiam recepit.

    [41] Pharnaces rebus secundis elatus, cum de Caesare ea quae optabat speraret, Pontum omnibus copiis occupavit ibique et victor et crudelissimus rex, cum sibi fortunam paternam feliciore eventu destinaret, multa oppida expugnavit, bona civium Romanorum Ponticorumque diripuit, supplicia constituit in eos qui aliquam formae atque aetatis commendationem habebant ea quae morte essent miseriora, Pontumque nullo defendente paternum regnum glorians se recepisse obtinebat.

    [42] Sub idem tempus in Illyrico est incommodum acceptum, quae provincia superioribus mensibus retenta non tantum sine ignominia sed etiam cum laude erat. Namque eo missus aestate cum duabus legionibus Q. Cornificius, Caesaris quaestor, pro praetore, quamquam erat provincia minime copiosa ad exercitus alendos et finitimo bello ac dissensionibus confecta et vastata, tamen prudentia ac diligentia sua. quod magnam curam suscipiebat ne quo temere progrederetur, et recepit et defendit. Namque et castella complura locis editis posita, quorum opportunitas castellanos impellebat ad decursiones faciendas et bellum inferendum, expugnavit eaque praeda milites donavit, quae etsi erat tenuis, tamen in tanta provinciae desperatione erat grata, praesertim virtute parta, et cum Octavius ex fuga Pharsalici proeli magna classe in illum se sinum contulisset, paucis navibus Iadertinorum, quorum semper in rem publicam singulare constiterat officium, dispersis Octavianis navibus erat potitus, ut vel classe dimicare posset adiunctis captivis navibus sociorum. Cum diversissima parte orbis terrarum Cn. Pompeium Caesar victor sequeretur complurisque adversarios in Illyricum propter Macedoniae propinquitatem se reliquiis ex fuga collectis contulisse audiret, litteras ad Gabinium mittit, uti cum legionibus tironum, quae nuper erant conscriptae, proficisceretur in Illyricum coniunctisque copiis cum Q. Cornificio, si quod periculum provinciae inferretur, depelleret; sin ea non magnis copiis tuta esse posset, in Macedoniam legiones adduceret. Omnem enim illam partem regionemque vivo Cn. Pompeio bellum instauraturam esse credebat.

    [43] Gabinius ut in Illyricum venit hiberno tempore anni ac difficili sive copiosiorem provinciam existimans sive multum fortunae victoris Caesaris tribuens sive virtute et scientia sua confisus, qua saepe in bellis periclitatus magnas res et secundas ductu ausuque suo gesserat, neque provinciae facultatibus sublevabatur, quae partim erat exinanita partim infidelis, neque navibus intercluso mari tempestatibus commeatus supportari poterat; magnisque difficultatibus coactus non ut volebat sed ut necesse erat bellum gerebat. Ita cum durissimis tempestatibus propter inopiam castella aut oppida expugnare cogeretur, crebro incommoda accipiebat adeoque est a barbaris contemptus ut Salonam se recipiens in oppidum maritimum, quod cives Romani fortissimi fidelissimique incolebant, in agmine dimicare sit coactus. Quo proelio duobus milibus militum amplius amissis, centurionibus XXXVIII, tribunis IIII, cum reliquis copiis Salonam se recepit summaque ibi dificultate rerum omnium pressus paucis mensibus morbo periit. Cuius et infelicitas vivi et subita mors in magnam spem Octavium adduxit provinciae potiendae; quem tamen diutius in rebus secundis et fortuna, quae plurimum in bellis potest, diligentiaque Cornifici et virtus Vatini versari passa non est.

    [44] Vatinius Brundisi cum esset, cognitis rebus quae gestae erant in Illyrico, cum crebris litteris Cornifici ad auxilium provinciae ferendum evocaretur et M. Octavium audiret cum barbaris foedera percussisse compluribusque locis nostrorum militum oppugnare praesidia partim classe per se partim pedestribus copiis per barbaros, etsi gravi valetudine adfectus vix corporis viribus animum sequebatur, tamen virtute vicit incommodum naturae difficultatesque et hiemis et subitae praeparationis. Nam cum ipse paucas in portu navis longas haberet, litteras in Achaiam ad Q. Calenum misit, uti sibi classem mitteret. Quod cum tardius fieret quam periculum nostrorum flagitabat, qui sustinere impetum Octavi non poterant, navibus actuariis, quarum numerus erat satis magnus, magnitudo nequaquam satis iusta ad proeliandum, rostra imposuit. His adiunctis navibus longis et numero classis aucto militibus veteranis impositis, quorum magnam copiam habebat ex omnibus legionibus, qui numero aegrorum relicti erant Brundisi, cum exercitus in Graeciam transportaretur, profectus est in Illyricum maritimasque non nullas civitates, quae defecerant Octavioque se tradiderant, partim recipiebat, partim remanentis in suo consilio praetervehebatur nec sibi ullius rei moram necessitatemque iniungebat quin quam celerrime posset ipsum Octavium persequeretur. Hunc oppugnantem Epidaurum terra marique, ubi nostrum erat praesidium, adventu suo discedere ab oppugnatione coegit praesidiumque nostrum recepit.

    [45] Octavius cum Vatinium classem magna ex parte confectam ex naviculis actuariis habere cognosset, confisus sua classe substitit ad insulam Tauridem; qua regione Vatinius insequens navigabat, non quo Octavium ibi restitisse sciret, sed quod eum longius progressum insequi decreverat. Cum propius Tauridem accessisset distensis suis navibus, quod et tempestas erat turbulenta et nulla suspicio hostis, repente adversam ad se venientem navem antemnis ad medium malum demissis instructam propugnatoribus animum advertit. Quod ubi conspexit, celeriter vela subduci demittique antemnas iubet et milites armari et vexillo sublato, quo pugnandi dabat signum, quae primae naves subsequebantur idem ut facerent significabat. Parabant se Vatiniani repente oppressi; parati deinceps Octaviani ex portu procedebant. Instruitur utrimque acies, ordine disposita magis Octaviana, paratior militum animis Vatiniana.

    [46] Vatinius cum animum adverteret neque navium se magnitudine neque numero parem esse fortuitae dimicationi, fortunae rem committere maluit. Itaque primus sua quinqueremi in quadriremem ipsius Octavi impetum fecit. Celerrime fortissimeque contra illo remigante naves adversae rostris concurrerunt adeo vehementer ut navis Octaviana rostro discusso ligno contineretur. Committitur acriter reliquis locis proelium concurriturque ad duces maxime: nam cum suo quisque auxilium ferret, magnum comminus in angusto mari proelium factum est. Quantoque coniunctis magis navibus confligendi potestas dabatur, tanto superiores erant Vatiniani; qui admiranda virtute ex suis navibus in hostium navis transilire non dubitabant et dimicatione aequata longe superiores virtute rem feliciter gerebant. Deprimitur ipsius Octavi quadriremis, multae praeterea capiuntur aut rostris pefforatae merguntur; propugnatores Octaviani partim in navibus iugulantur, partim in mare praecipitantur. Ipse Octavius se in scapham confert; in quam plures cum confugerent, depressa scapha vulneratus tamen adnatat ad suum myoparonem. Eo receptus, cum proelium nox dirimeret, tempestate magna velis profugit. Sequuntur hunc suae naves non nullae, quas casus ab illo periculo vindicarat.

    [47] At Vatinius re bene gesta receptui cecinit suisque omnibus incolumibus in eum se portum victor recepit, quo ex portu classis Octavi ad dimicandum processerat. Capit ex eo prcelio penterem unam, triremis duas, dicrotas VIII complurisque remiges Octavianos posteroque ibi die, dum suas captivasque navis reficeret, consumpto post diem tertium contendit in insulam Issam, quod eo se recepisse ex fuga credebat Octavium. +Erat in eum+ nobilissimum regionum earum oppidum coniunctissimumque Octavio. Quo ut venit, oppidani supplices se Vatinio dediderunt, comperitque ipsum Octavium parvis paucisque navigiis vento secundo regionem Graeciae petisse, inde ut Siciliam, deinde Africam caperet. Ita brevi spatio re praeclarissime gesta, provincia recepta et Cornificio reddita, classe adversariorum ex illo toto sinu expulsa victor se Brundisium incolumi exercitu et classe recepit.

    [48] Eis autem temporibus quibus Caesar ad Dyrrachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem feliciter gerebat Alexandreaeque cum periculo magno tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q. Cassius Longinus, in Hispania pro praetore provinciae ulterioris obtinendae causa relictus, sive consuetudine naturae suae sive odio quod in illam provinciam susceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratus, magnas odi sui fecerat accessiones, quod vel ex conscientia sua, cum de se mutuo sentire provinciam crederet, vel multis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dissimulabant animum advertere poterat, et compensare offensionem provinciae exercitus amore cupiebat. Itaque, cum primum in unum locum exercitum conduxit, sestertios centenos militibus est pollicitus, nec multo post, cum in Lusitania Medobregam oppidum montemque Herminium expugnasset, quo Medobregenses confugerant, ibique imperator esset appellatus, sestertiis centenis milites donavit. Multa praeterea et magna praemia singulis concedebat; quae speciosum reddebant praesentem exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem disciplinam severitatemque minuebant.

    [49] Cassius legionibus in hiberna dispositis ad ius dicendum Cordubam se recepit contractumque in ea aes alienum gravissimis oneribus provinciae constituit exsolvere; et ut largitionis postulat consuetudo, per causam liberalitatis speciosam plura largitori quaerebantur. Pecuniae locupletibus imperabantur, quas Longinus sibi expensas ferri non tantum patiebatur sed etiam cogebat, in gregem locupletium simultatium causa tenues coiciebantur, neque ullum genus quaestus aut magni et evidentis aut minimi et sordidi praetermittebatur quo domus et tribunal imperatoris vacaret. Nemo erat, qui modo aliquam iacturam facere posset, quin aut vadimonio teneretur aut in reos referretur. Ita magna etiam sollicitudo periculorum ad iacturas et detrimenta rei familiaris adiungebatur.

    [50] Quibus de causis accidit ut, cum Longinus imperator eadem faceret quae fecerat quaestor, similia rursus de morte eius provinciales consilia inirent. Horum odium confirmabant non nulli familiares eius qui, cum in illa societate versarentur rapinarum, nihilo minus oderant eum cuius nomine peccabant, sibique quod rapuerant acceptum referebant, quod interciderat aut erat interpellatum Cassio assignabant. Quintam legionem novam conscribit. Augetur odium et ex ipso dilectu et sumptu additae legionis. Complentur equitum III milia maximisque ornantur impensis: nec provinciae datur ulla requies.

    [51] Interim litteras accepit a Caesare, ut in Africam exercitum traiceret perque Mauretaniam ad finis Numidiae perveniret, quod magna Cn. Pompeio Iuba miserat auxilia maioraque missurus existimabatur. Quibus litteris acceptis insolenti voluptate efferebatur, quod sibi novarum provinciarum et fertilissimi regni tanta oblata esset facultas. Itaque ipse in Lusitaniam proficiscitur ad legiones arcessendas auxiliaque adducenda; certis hominibus dat negotium ut frumentum navesque C praepararentur pecuniaeque describerentur atque imperarentur, ne qua res cum redisset moraretur. Reditus eius fuit celerior omnium opinione: non enim labor aut vigilantia cupienti praesertim aliquid Cassio deerat.

    [52] Exercitu coacto in unum locum castris ad Cordubam positis pro contione militibus exponit quas res Caesaris iussu gerere deberet, polliceturque eis, cum in Mauretaniam traiecisset, sestertios [centenos] se daturum; quintam fore in Hispania legionem. Ex contione se Cordubam recepit eoque ipso die tempore postmeridiano, cum in basilicam iret, quidam Minucius Silo cliens L. Racili libellum, quasi aliquid ab eo postularet, ut miles ei tradit, deinde post Racilium — nam is latus Cassi tegebat — , quasi responsum peteret, celeriter dato loco cum se insinuasset, sinistra corripit aversum dextraque bis ferit pugione. Clamore sublato fit a coniuratis impetus universis. Munatius Flaccus proximum gladio traicit lictorem; hoc interfecto Q. Cassium legatum vulnerat. Ibi T. Vasius et L. Mercello simili confidentia Flaccum, municipem suum, adiuvant: erant enim omnes Italicenses. Ad ipsum Longinum L. Licinius Squillus involat iacentemque levibus sauciat plagis.

    [53] Concurritur ad Cassium defendendum: semper enim Berones complurisque evocatos cum telis secum habere consuerat. A quibus ceteri intercluduntur qui ad caedem faciendam subsequebantur; quo in numero fuit Calpurnius Salvianus et Manilius Tusculus. Minucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens opprimitur et relato domum Cassio ad eum deducitur. Racilius in proximam se domum familiaris sui confert, dum certum cognosceret confectusne Cassius esset. L. Laterensis, cum id non dubitaret, accurrit laetus in castra militibusque vernaculis et secundae legionis, quibus odio sciebat praecipue Cassium esse, gratulatur; tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur. Nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo in numero erat secunda legio, non cum omni provincia consenserat in odio Cassi: nam legionem XXX et XXI paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat Longino, quinta legio nuper ibi erat confecta.

    [54] Interim nuntiatur Laterensi vivere Cassium. Quo nuntio dolore magis permotus quam animo perturbatus reficit se celeriter et ad Cassium visendum proficiscitur. Re cognita XXX legio signa Cordubam infert ad auxilium ferendum imperatori suo. Facit hoc idem XXI. Subsequitur has V. Cum duae legiones reliquae essent in castris, secundani, veriti ne soli relinquerentur atque ex eo quid sensissent iudicaretur, secuti sunt factum superiorum. Permansit in sententia legio vernacula nec ullo timore de gradu deiecta est.

    [55] Cassius eos qui nominati erant conscii caedis iubet comprehendi; +legiones V in castra remittit cohortibus XXX retentis.+ Indicio Minuci cognoscit L. Racilium et L. Laterensem et Annium Scapulam, maximae dignitatis et gratiae provincialem hominem sibique tam familiarem quam Laterensem et Racilium, in eadem fuisse coniuratione, nec diu moratur dolorem suum quin eos interfici iubeat. Minucium libertis tradit excruciandum, item Calpurnium Salvianum, qui profitetur indicium coniuratorumque numerum auget, vere, ut quidam existimant, ut non nulli queruntur, coactus. Isdem cruciatibus adfectus L. Mercello . . . Squillus nominat pluris; quos Cassius interfici iubet exceptis eis qui se pecunia redemerunt. Nam palam HS LX cum Calpurnio paciscitur et cum Q. Sestio L. Qui si maxime nocentes sunt multati, tamen periculum vitae dolorque vulnerum pecuniae remissus crudelitatem cum avaritia certasse significabat.

    [56] Aliquot post diebus litteras a Caesare missas accipit, quibus cognoscit Pompeium in acie victum amissis copiis fugisse. Qua re cognita mixtam dolore voluptatem capiebat: victoriae nuntius laetitiam exprimebat, confectum bellum licentiam temporum intercludebat. Sic erat dubius animus utrum nihil timere an omnia licere mallet. Sanatis vulneribus arcessit omnis qui sibi pecunias expensas tulerant, acceptasque eas iubet referri; quibus parum videbatur imposuisse oneris, ampliorem pecunam imperat. Equitum autem Romanorum dilectum instituit; quos ex omnibus conventibus coloniisque conscriptos transmarina militia perterritos ad sacramenti redemptionem vocabat. Magnum hoc fuit vectigal, maius tamen creabat odium. His rebus confectis totum exercitum lustrat; legiones quas in Africam ducturus erat et auxilia mittit ad traiectum. Ipse classem quam parabat ut inspiceret, Hispalim accedit ibique moratur, propterea quod edictum tota provincia proposuerat, quibus pecunias imperasset neque contulissent, se adirent. Quae evocatio vehementer omnis turbavit.

    [57] Interim L. Titius, qui eo tempore tribunus militum in legione vernacula fuerat, nuntiat eam a legione XXX, quam Q. Cassius legatus simul ducebat, cum ad oppidum Ilipam castra haberet, seditione facta centurionibus aliquot occisis qui signa tolli non patiebantur, discessisse et ad secundam legionem contendisse, quae ad fretum alio itinere ducebatur. Cognita re noctu cum V cohortibus unetvicesimanorum egreditur, mane pervenit +noctu+. Ibi eum diem, ut quid ageretur perspiceret, moratus Carmonem contendit. Hic, cum legio XXX et XXI et cohortes IIII ex V legione totusque convenisset equitatus, audit IIII cohortis a vernaculis oppressas ad Obuculam cum his ad secundam pervenisse legionem omnisque ibi se coniunxisse et T. Thorium Italicensem ducem delegisse. Celeriter habito consilio M. Marcellum quaestorem Cordubam, ut eam in potesate retineret, Q. Cassium legatum Hispalim mittit. Paucis ei diebus affertur conventum Cordubensem ab eo defecisse Marcellumque aut voluntate aut necessitate adductum — namque id varie nuntiabatur — consentire cum Cordubensibus; duas cohortis legionis V, quae fuerant Cordubae in praesidio, idem facere. Cassius his rebus incensus movet castra et postero die Segoviam ad flumen Singiliense venit. Ibi habita contione militum temptat animos; quos cognoscit non sua sed Caesaris absentis causa sibi fidissimos esse nullumque periculum deprecaturos, dum per eos Caesari provincia restitueretur.

    [58] Interim Thorius ad Cordubam veteres legiones adducit ac, ne dissensionis initium natum seditiosa militum suaque natura videretur, simul ut contra Q. Cassium, qui Caesaris nomine maioribus viribus uti videbatur, aeque potentem opponeret dignitatem, Cn. Pompeio se provinciam reciperare velle palam dictitabat. Et forsitan etiam hoc fecerit odio Caesaris et amore Pompei, cuius nomen multum poterat apud eas legiones quas M. Varro obtinuerat. Sed id qua mente, communis erat coniectura: certe hoc prae se Thorius ferebat; milites adeo fatebantur, ut Cn. Pompei nomen in scutis inscriptum haberent. Frequens legionibus conventus obviam prodit, neque tantum virorum sed etiam matrum familias ac praetextatorum, deprecaturque ne hostili adventu Cordubam diriperent: nam se contra Cassium consentire cum omnibus; contra Caesarem ne facere cogerentur orare.

    [59] Tantae multitudinis precibus et lacrimis exercitus commotus cum videret ad Cassium persequendum nihil opus esse Cn. Pompei nomine et memoria tamque omnibus Caesarianis quam Pompeianis Longinum esse in odio neque se conventum neque M. Marcellum contra Caesaris causam posse perducere, nomen Pompei ex scutis detraxerunt, Marcellum, qui se Caesaris causam defensurum profitebatur, ducem asciverunt praetoremque appellarunt et conventum sibi adiunxerunt castraque ad Cordubam posuerunt. Cassius eo biduo circiter IIII milia passuum a Corduba citra flumen Baetim in oppidi conspectu loco excelso facit castra; litteras ad regem Bogudem in Mauretaniam et [ad] M. Lepidum proconsulem in Hispaniam citeriorem mittit, subsidio sibi provinciaeque Caesaris causa quam primum veniret. Ipse hostili modo Cordubensium agros vastat, aedificia incendit.

    [60] Cuius rei deformitate atque indignitate legiones quae Marcellum sibi ducem ceperant ad eum concurrerunt, ut in aciem educerentur orant, priusque confligendi sibi potestas fieret quam cum tanta contumelia nobilissimae carissimaeque possessiones Cordubensium in conspectu suo rapinis, ferro flammaque consumerentur. Marcellus cum confligere miserrimum putaret, quod et victoris et victi detrimentum ad eundem Caesarem esset redundaturum neque suae potestatis esset, legiones Baetim traducit aciemque instruit. Cum Cassium contra pro suis castris aciem instruxisse loco superiore videret, causa interposita, quod is in aequum non descenderet, Marcellus militibus persuadet ut se recipiant in castra. Itaque copias reducere coepit. Cassius, quo bono valebat Marcellumque infirmum esse sciebat, aggressus equitatu legionarios se recipientis compluris novissimos in fluminis ripis interfecit. Cum hoc detrimento quid transitus fluminis viti difficultatisque haberet cognitum esset, Marcellus castra Baetim transfert, crebroque uterque legiones in aciem educit; neque tamen confligitur propter locorum difficultates.

    [61] Erat copiis pedestribus multo firmior Marcellus; habebat enim veteranas nultisque proeliis expertas legiones. Cassius fidei magis quam virtuti legionum confidebat. Itaque, cum castra castris collata essent et Marcellus locum idoneum castello cepisset quo prohibere aqua Cassianos posset, Longinus, veritus ne genere quodam obsidionis clauderetur in regionibus alienis sibique infestis, noctu silentio ex castris proficiscitur celerique itinere Uliam contendit, quod sibi fidele esse oppidum credebat. Ibi adeo coniuncta ponit moenibus castra ut et loci natura — namque Ulia in edito monte posita est — et ipsa munitione urbis undique ab oppugnatione tutus esset. Hunc Marcellus insequitur et quam proxime potest Uliam castra castris confert locorumque cognita natura, quo maxime rem deducere volebat, necessitate est deductus ut neque confligeret — cuius si rei facultas esset, resistere incitatis militibus non poterat — neque vagari Cassium latius pateretur, ne plures civitates ea paterentur quae passi erant Cordubenses. Castellis idoneis locis collocatis operibusque in circuitu oppidi continuatis Uliam Cassiumque munitionibus clausit. Quae prius quam perficerentur, Longinus omnem suum equitatum emisit; quem magno sibi usu fore credebat, si pabulari frumentarique Marcellum non pateretur, magno autem fore impedimento, si clausus obsidione et inutilis necessarium consumeret frumentum.

    [62] Paucis diebus Q. Cassi litteris acceptis rex Bogus cum copiis venit adiungitque ei legioni quam secum adduxerat compluris cohortis auxiliarias Hispanorum. Namque ut in civilibus dissensionibus accidere consuevit, ita temporibus illis in Hispania non nullae civitates rebus Cassi studebant, plures Marcellum fovebant. Accedit cum copiis Bogus ad exteriores Marcelli munitiones. Pugnatur utrimque acriter, crebroque id accidit fortuna saepe ad utrumque victoriam transferente; nec tamen umquam ab operibus depellitur Marcellus.

    [63] Interim Lepidus ex citeriore provincia cum cohortibus legionariis XXXV magnoque numero equitum et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam, ut sine ullo studio contentiones Cassi Marcellique componeret. Huic venienti sine dubitatione Marcellus se credit atque offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive eo quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existimabat, sive eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi esset obsequio adversarii verebatur. Ponit ad Uliam castra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi. Ne pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium invitat fidemque suam in re omni interponit. Cum diu dubitasset Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset credendum, neque ullum exitum consili sui reperiret si permaneret in sententia, postulat uti munitiones disicerentur sibique liber exitus daretur. Non tantum indutiis factis sed prope iam [pace] constituta opera [cum] complanarent custodiaeque munitionum essent deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod proximum erat regis castris, neque opinantibus omnibus — si tamen in omnibus fuit Cassius: nam de huius conscientia dubitabatur — , impetum fecerunt complurisque ibi milites oppresserunt. Quod nisi celeriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset diremptum, maior calamitas esset accepta.

    [64] Cum iter Cassio patefactum esset, castra Marcellus cum Lepido coniungit. Lepidus eodem tempore Marcellusque Cordubam cum suis, Cassius proficiscitur Carmonem. Sub idem tempus Trebonius proconsul ad provinciam obtinendam venit. De cuius adventu ut cognovit Cassius, legiones quas secum habuerat equitatumque in hiberna distribuit; ipse omnibus suis rebus celeriter correptis Malacam contendit ibique adverso tempore navigandi navis conscendit, ut ipse praedicabat, ne se Lepido et Trebonio et Marcello committeret, ut amici eius dictitabant, ne per eam provinciam minore cum dignitate iter faceret cuius magna pars ab eo defecerat, ut ceteri existimabant, ne pecunia illa ex infinitis rapinis confecta in potestatem cuiusquam veniret. Progressus secunda ut hiberna tempestate cum in Hiberum flumen noctis vitandae causa se contulisset, inde paulo vehementiore tempestate, nihilo periculosius se navigaturum credens, profectus, adversis fluctibus occurrentibus ostio fluminis, in ipsis faucibus, cum neque flectere navem propter vim fluminis neque directam tantis fluctibus tenere posset, demersa nave periit.

    [65] Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset atque ab eis qui Roma venerant ad eum cognosceret litterisque urbanis animadverteret multa Romae male et inutiliter administrari neque ullam partem rei publicae satis commode geri, quod et contentionibus tribuniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione atque indulgentia tribunorum militum et qui legionibus praeerant multa contra morem consuetudinemque militarem fierent, quae dissolvendae disciplinae severitatisque essent, eaque omnia flagitare adventum suum videret, tamen praeferendum existimabat, quas in provincias regionesque venisset, eas ita relinquere constitutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura legesque acciperent, externorum hostium metum deponerent. Haec in Syria, Cilicia, Asia celeriter se confecturum sperabat, quod hae provinciae nullo bello premebantur; in Bithynia ac Ponto plus oneris videbat sibi impendere. Non excessisse enim Ponto Pharnacen audiebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio vehementer esset inflatus quod contra Domitium Calvinum fecerat. Commoratus fere in omnibus civitatibus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis et viritim et publice tribuit, de controversiis veteribus cognoscit ac statuit; reges, tyrannos, dynastas provinciae finitimos, qui omnes ad eum concurrerant, receptos in fidem condicionibus impositis provinciae tuendae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano amicissimos.

    [66] Paucis diebus in ea provincia consumptis Sextum Caesarem, amicum et necessarium suum, legionibus Syriaeque praeficit; ipse eadem classe qua venerat proficiscitur in Ciliciam. Cuius provinciae civitates omnis evocat Tarsum, quod oppidum fere totius Ciliciae nobilissimum fortissimumque est. Ibi rebus omnibus provinciae et finitimarum civitatium constitutis cupiditate proficiscendi ad bellum gerendum non diutius moratur, magnisque itineribus per Cappadociam confectis biduum Mazacae commoratus Comana venit, vetustissimum et sanctissimum in Cappadocia Bellonae templum, quod tanta religione colitur ut sacerdos eius deae maiestate, imperio, potentia secundus a rege consensu gentis illius habeatur. Id homini nobilissimo Lycomedi Bithyno adiudicavit, qui regio Cappadocum genere ortus iure minime dubio, vetustate tamen propter adversam fortunam maiorum suorum mutationemque generis intermisso sacerdotium id repetebat. Fratri autem Ariobarzanis Ariarathi, cum bene meritus uterque eorum de re publica esset, ne aut regni hereditas Ariarathen sollicitaret aut heres regni terreret +Ariobarzani attribuit qui sub eius imperio ac dicione esset+. Ipse iter inceptum simili velocitate conficere coepit.

    [67] Cum propius Pontum finisque Gallograeciae accessisset, Deiotarus, tetrarches Gallograeciae tum quidem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine dubio autem rex Armeniae minoris ab senatu appellatus, depositis regiis insignibus neque tantum privato vestitu sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem venit oratum ut sibi ignosceret, quod in ea parte positus terrarum quae nulla praesidia Caesaris habuisset exercitibus imperiisque [coactus] in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se debuisse iudicem esse controversiarum populi Romani, sed parere praesentibus imperiis.

    [68] Contra quem Caesar, cum plurima sua commemorasset officia quae consul ei decretis publicis tribuisset, cumque defensionem eius nullam posse excusationem eius imprudentiae recipere coarguisset, quod homo tantae prudentiae ac diligentiae scire potuisset quis urbem Italiamque teneret, ubi senatus populusque Romanus, ubi res publica esset, quis denique post L. Lentulum, C. Marcellum consul esset, tamen se concedere id factum superioribus suis beneficiis, veteri hospitio atque amicitiae, dignitati aetatique hominis, precibus eorum qui frequentes concurrissent hospites atque amici Deiotari ad deprecandum, de controversiis tetrarcharum postea se cogniturum esse dixit, regium vestitum ei restituit. Legionem autem eam quam ex genere civium suorum Deiotarus armatura disciplinaque nostra constitutam habebat equitatumque omnem ad bellum gerendum adducere iussit.

    [69] Cum in Pontum venisset copiasque omnis in unum locum coegisset, quae numero atque exercitatione bellorum mediocres erant — excepta enim legione sexta, quam secum abduxerat Alexandrea veteranam multis laboribus periculisque functam multisque militibus partim difficultate itinerum ac navigationum partim crebritate bellorum adeo deminutam, ut minus mille hominibus in ea esset, reliquae erant tres legiones, una Deiotari, duae quae in eo proelio quod Cn. Domitium fecisse cum Pharnace scripsimus fuerant — , legati a Pharnace missi Caesarem adeunt atque imprimis deprecantur ne eius adventus hostilis esset: facturum enim omnia Pharnacen quae imperata essent. Maximeque commemorabant nulla Pharnacen auxilia contra Caesarem Pompeio dare voluisse, cum Deiotarus, qui dedisset, tamen ei satisfecisset.

    [70] Caesar respondit se fore aequissimum Pharnaci, si quae polliceretur repraesentaturus esset. Monuit autem, ut solebat, mitibus verbis legatos, ne aut Deiotarum sibi obicerent aut nimis eo gloriarentur beneficio, quod auxilia Pompeio non misissent. Nam se neque libentius facere quicquam quam supplicibus ignoscere neque provinciarum publicas iniurias condonare eis posse qui [non] fuissent in se officiosi. Quin id ipsum quod commemorarent officium fuisse utilius Pharnaci, qui providisset ne vinceretur, quam sibi, cui di immortales victoriam tribuissent. Itaque se magnas et gravis iniurias civium Romanorum qui in Ponto negotiati essent, quoniam in integrum restituere non posset, concedere Pharnaci. Nam neque interfectis amissam vitam neque exsectis virilitatem restituere posse; quod quidem supplicium gravius morte cives Romani subissent. Ponto vero decederet confestim familiasque publicanorum remitteret ceteraque restitueret sociis civibusque Romanis quae penes eum essent. Si fecisset, iam tunc sibi mitteret munera ac dona quae bene rebus gestis imperatores ab amicis accipere consuessent. Miserat enim [ei] Pharnaces coronam auream. His responsis datis legatos remisit.

    [71] At Pharnaces liberaliter omnia pollicitus, cum festinantem ac praecurrentem Caesarem speraret libentius etiam crediturum suis promissis quam res pateretur, quo celerius honestiusque ad res magis necessarias proficisceretur — nemini enim erat ignotum plurimis de causis ad urbem Caesarem revocar — , lentius agere, decedendi diem postulare longiorem, pactiones interponere, in summa frustrari coepit. Caesar cognita calliditate hominis, quod aliis temporibus natura facere consueverat tunc necessitate fecit adductus, ut celerius omnium opinione manum consereret.

    [72] Zela est oppidum in Ponto positum, ipsum ut in plano loco satis munitum: tumulus enim naturalis, velut manu factus, excelsiore undique fastigio sustinet murum. Circumpositi sunt huic oppido magni multique intercisi vallibus colles; quorum editissimus unus, qui propter victoriam Mithridatis et infelicitatem Triari detrimentumque exercitus nostri magnam in illis partibus habet nobilitatem, superioribus locis atque itineribus paene coniunctus [est] oppido nec multo longius milibus passuum III abest ab Zela. Hunc locum Pharnaces veteribus paternorum felicium castrorum refectis operibus copiis suis omnibus occupavit.

    [73] Caesar cum ab hoste milia passuum V castra posuisset videretque eas vallis quibus regia castra munirentur eodem intervallo sua castra munituras, si modo ea loca hostes priores non cepissent quae multo erant propiora regis castris, aggerem comportari iubet intra munitiones. Quo celeriter collato proxima nocte vigilia quarta legionibus omnibus expeditis impedimentisque in castris relictis prima luce neque opinantibus hostibus eum ipsum locum cepit, in quo Mithridates secundum proelium adversus Triarium fecerat. Huc omnem comportatum aggerem ex castris servitia +agerentur+ iussit, ne quis ab opere miles discederet, cum spatio non amplius passuum mille intercisa vallis castra hostium divideret ab opere incepto Caesaris castrorum.

    [74] Pharnaces, cum id repente prima luce animadvertisset, copias suas omnis pro castris instruxit. Quas interposita tanta locorum iniquitate consuetudine magis pervulgata militari credebat instrui Caesar vel ad opus suum tardandum, quo plures in armis tenerentur, vel ad ostentationem regiae fiduciae, ne munitione magis quam manu defendere locum Pharnaces videretur. Itaque deterritus non est quo minus prima acie pro vallo instructa reliqua pars exercitus opus faceret. At Pharnaces impulsus sive loci felicitate sive auspiciis et religionibus inductus, quibus obtemperasse eum postea audiebamus, sive paucitate nostrorum qui in armis erant comperta, cum more operis cotidiani magnam illam servorum multitudinem quae aggerem portabat militum esse credidisset, sive etiam fiducia veterani exercitus sui, quem bis et vicies in acie conflixisse et vicisse legati eius gloriabantur, simul contemptu exercitus nostri, quem pulsum a se Domitio duce sciebat, inito consilio dimicandi descendere praerupta valle coepit. Cuius aliquamdiu Caesar irridebat inanem ostentationem et eo loco militum coartationem, quem in locum nemo sanus hostis subiturus esset: cum interim Pharnaces eodem gradu quo in praeruptam descenderat vallem ascendere adversus arduum collem instructis copiis coepit.

    [75] Caesar incredibili eius vel temeritate vel fiducia commotus neque opinans imparatusque oppressus eodem tempore milites ab opere revocat, arma capere iubet, legiones opponit aciemque instruit; cuius rei subita trepidatio magnum terrorem attulit nostris. Nondum ordinibus instructis falcatae regiae quadrigae permixtos milites perturbant; quae tamen celeriter multitudine telorum opprimuntur. Insequitur has acies hostium, et clamore sublato confligitur multum adiuvante natura loci, plurimum deorum immortalium benignitate; qui cum omnibus casibus bellicis intersunt, tum praecipue eis quibus nihil ratione potuit administrari.

    [76] Magno atque acri proelio comminus facto dextro cornu, quo veterana legio sexta erat collocata, initium victoriae natum est. Ab ea parte cum in proclive detruderentur hostes, multo tardius, sed tamen isdem dis adiuvantibus sinistro cornu mediaque acie totae profligantur copiae regis. Quae quam facile subierant iniquum locum, tam celeriter gradu pulsae premebantur loci iniquitate. Itaque multis militibus partim interfectis partim suorum ruina oppressis, qui velocitate effugere poterant, armis tamen proiectis vallem transgressi nihil ex loco superiore inermi proficere poterant. At nostri victoria elati subire iniquum locum munitionesque aggredi non dubitarunt. Defendentibus autem eis cohortibus castra quas Pharnaces praesidio reliquerat, celeriter castris hostium sunt potiti. Interfecta multitudine omni suorum aut capta Pharnaces cum paucis equitibus profugit; cui nisi castrorum oppugnatio facultatem attulisset liberius profugiendi, vivus in Caesaris potestatem adductus esset.

    [77] Tali victoria totiens victor Caesar incredibili est laetitia adfectus, quod maximum bellum tanta celeritate confecerat, +quodque subiti periculi recordatione laetior quod+ victoria facilis ex difficillimis rebus acciderat. Ponto recepto praeda omni regia militibus condonata postero die cum expeditis equitibus ipse proficiscitur, legionem sextam decedere ad praemia atque honores accipiendos in Italiam iubet, auxilia Deiotari domum remittit, duas legiones cum Caelio Viniciano in Ponto relinquit.

    [78] Ita per Gallograeciam Bithyniamque in Asiam iter facit omniumque earum provinciarum de controversiis cognoscit et statuit; iura in tetrarchas, reges, civitates distribuit. Mithridaten Pergamenum, a quo rem feliciter celeriterque gestam in Aegypto supra scripsimus, regio genere ortum, disciplinis etiam regiis educatum — nam eum Mithridates, rex Asiae totius, propter nobilitatem Pergamo parvulum secum asportaverat in castra multosque retinuerat annos — regem Bosphori constituit, quod sub imperio Pharnacis fuerat, provinciasque populi Romani a barbaris atque inimicis regibus interposito amicissimo rege munivit. Eidem tetrarchian [legibus] Gallograecorum iure gentis et cognationis adiudicavit occupatam et possessam paucis ante annis a Deiotaro. Neque tamen usquam diutius moratus est quam necessitas urbanarum seditionum pati videbatur. Rebus felicissime celerrimeque confectis in Italiam celerius omnium opinione venit.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER TERTIVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER TERTIVS

    [1] Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior neque creditae pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri darentur; per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit. Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.

    [2] His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit. Eo legiones XII, equitatum omnem venire iusserat. Sed tantum navium repperit, ut anguste XV milia legionariorum militum, DC equites transportari possent. Hoc unum Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.

    [3] Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat; magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.

    [4] Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas traduxerat; unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites admiscuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II. Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III milia numero habebat, funditorum cohortes sexcenarias II, equitum VII milia. Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; D ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat; DCCC ex servis suis pastorumque suorum numero coegerat; CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat); CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant, in his plerique hippotoxotae. Huc Dardanos, Bessos partim mercenarios, partim imperio aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat atque eum, quem supra demonstravimus, numerum expleverat.

    [5] Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat. Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius. Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat.

    [6] Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian. naves solvit. Impositae, ut supra demonstratum est, legiones VII. Postridie terram attigit. Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam nactus stationem et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.

    [7] Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus XVIII, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum navibus ex Corcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.

    [8] Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis ad Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse gravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens, neque subsidium exspectans si in Caesaris complexum venire posset . . .

    [9] Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis, quas habebat, navibus Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam a Caesaris amicitia avertit; conventum Salonis cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci natura et colle munitum. Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt. Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant. Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt. His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit oppugnationis exitus. Iamque hiems appropinquabat, et tantis detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.

    [10] Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat. Erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent: illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus tanto militumque deditione ad Curictam. Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento. Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret. Condiciones pacis, quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. Interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum. Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. Haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ubique copias dimissurum . . .

    [11] Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. Sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur. Quo cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.

    [12] Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. Cuius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi vero daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset. Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt. Hos sequuntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.

    [13] At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit. Simul Caesar appropinquare dicebatur, tantusque terror incidit eius exercitui, quod properans noctem diei coniunxerat neque iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent, complures arma proicerent ac fugae simile iter videretur. Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati; tribuni militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium, ut bene meritae civitates tutae essent praesidio, ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemare constituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo copias omnes auxiliaque conduxit.

    [14] Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri. Quo cognito se in portum recipit navesque omnes revocat. Una ex his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est; qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.

    [15] Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi potestas fiebat. Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare; atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant. Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis; quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat: velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius rei facultas detur. Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur. Interim postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.

    [16] Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur, erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium. Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas: ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur. Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componeretur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis. Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret. Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.

    [17] Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodantur, satis causae putamus. Postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret, idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent. Quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. Si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. Nihilo minus tamen agi posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento. Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere: unum instare de indutiis vehementissimeque contendere. Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

    [18] Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit. Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat. Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L. Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de maximis rebus Pompeius consueverat, de mandatis Caesaris agere instituit. Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit. “Quid mihi,” inquit, “aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor bello perfecto.” Ab eis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.

    [19] Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur. Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent? Multa suppliciter locutus est, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus. Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. Qua ex frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa oratione de pace, loqui atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius, L. Tiburtius, centuriones militesque nonnulli. Tum Labienus: “desinite ergo de compositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.”

    [20] Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur. Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est? Itaque, hoc qui postularet reperiebatur nemo. Atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior inventus est Caelius. Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.

    [21] Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit: unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit, aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis in C. Trebonium facto et nonnullis vulneratis eum de tribunali deturbavit. De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit. Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit. Ille ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse cum Casilinum venisset, unoque tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli visa, quae proditionem oppidi appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese avertit.

    [22] Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae faceret, iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent, quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat. Apud quos cum proficere nihil posset, quibusdam solutis ergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare coepit. Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione . . . lapide ictus ex muro periit. Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios. Ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo praesidii causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab his est interfectus. Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.

    [23] Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri. Hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in terram expositis praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iuberet: sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.

    [24] Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit. Has cum audacius progressas Libo vidisset, sperans intercipi posse, quadriremes V ad eas misit. Quae cum navibus nostris appropinquassent, nostri veterani in portum refugiebant: illi studio incitati incautius sequebantur. Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coegerunt. Ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohiberentur. Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.

    [25] Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant. Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat. Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant. Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius scripsit, nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent, sive ad litora Apolloniatium [sive ad Labeatium] cursum dirigere atque eo naves eicere possent. Haec a custodiis classium loca maxime vacabant, quod se longius a portibus committere non audebant.

    [26] Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset. Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.

    [27] Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo sibi timuerant, hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibus periculum intulerant, de suo timere cogebantur. Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur; quos omnes conservatos Caesar domum dimisit.

    [28] Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in ancoris constiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat; simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera navis CCXX e legione tironum sustulerat, altera ex veterana paulo minus CC. Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine. Tirones enim multitudine navium perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto, nihil eis nocituros hostes, se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur. At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.

    [29] Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant, quod oppidum eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat, Antonium recepit omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex oppido fugit et ad Pompeium pervenit. Expositis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.

    [30] Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret; Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset, eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt: Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset; Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus. Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar. Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.

    [31] His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis imperatorem se appellaverat. Quo facto civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias, item a publicanis suae provinciae debitam biennii pecuniam exegerat et ab eisdem insequentis anni mutuam praeceperat equitesque toti provinciae imperaverat. Quibus coactis, finitimis hostibus Parthis post se relictis, qui paulo ante M. Crassum imperatorem interfecerant et M. Bibulum in obsidione habuerant, legiones equitesque ex Syria deduxerat. Summamque in sollicitudinem ac timorem Parthici belli provincia cum venisset, ac nonnullae militum voces cum audirentur, sese, contra hostem si ducerentur, ituros, contra civem et consulem arma non laturos, deductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hiberna legionibus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum causa diripiendas his civitates dedit.

    [32] Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur. Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In capita singula servorum ac liberorum tributum imponebatur; columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur; cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur. Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio praeficiebantur. Qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus habebatur. Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus: qui praeter imperatas pecunias suo etiam privato compendio serviebant; dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant. Itaque aes alienum provinciae eo biennio multiplicatum est. Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant; publicanis, ut in Syria fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.

    [33] Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem: properaret ad se cum exercitu venire omniaque posthaberet. His litteris acceptis quos advocaverat dimittit; ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus. Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit.

    [34] Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas sibi provincias longiusque procedendum existimabat et, cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas, L. Cassium Longinum cum legione tironum, quae appellabatur XXVII, atque equitibus CC in Thessaliam, C. Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit; maxime eos, quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut providerent, hortatus est. Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit; cuius provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens studium profitebatur.

    [35] Ex his Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum receptus voluntate, praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto eiectis, omni Aetolia potitus est. Cassius in Thessaliam cum legione pervenit. Hic cum essent factiones duae, varia voluntate civitatum utebatur: Hegesaretos, veteris homo potentiae, Pompeianis rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis adulescens, suis ac suorum opibus Caesarem enixe iuvabat.

    [36] Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium; nam plerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. Eodem tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit, qui circum Thessaliam esse consuerat. Tum timore perterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit. At Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M. Favonio, Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse. Quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit. Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi antecursores Scipionis viderentur. Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.

    [37] Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit, quin productis legionibus proelio decertaret. Sed cum esset inter bina castra campus circiter milium passuum II, Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit; ille a vallo non discedere perseveravit. Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur, et maxime, quod rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit. Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum cotidiana consuetudine Qu. Varus, praefectus equitum Domitii, venisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt. Sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriterque ad suos quisque ordines rediit, atque ultro universi in hostes impetum fecerunt; ex his circiter LXXX interfectis, reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se receperunt.

    [38] His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici posse, simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere, vasisque militari more conclamatis progressus milia passuum III loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio ad sequendum paratus equitus magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit. Qui cum essent progressi, primaeque turmae insidias intravissent, ex fremitu equorum illata suspicione ad suos se recipere coeperunt, quique hos sequebantur celerem eorum receptum conspicati restiterunt. Nostri, cognitis insidiis, ne frustra reliquos exspectarent, duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M. Opimius, praefectus equitum), reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt.

    [39] Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra demonstratum est, III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiam navium longarum tradidit, quas ex Italia traduxerat. Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat. Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit; super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.

    [40] Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit. Ita ex utraque parte naves longas aggressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, IIII ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat. Ipse Lissum profectus naves onerarias XXX a M. Antonio relictas intra portum aggressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.

    [41] Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit. Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit Pompeius enim primo ignorans eius consilium, quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat, angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat; postea per exploratores certior factus postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent, parvam partem noctis itinere intermisso mane Dyrrachium venit, cum primum agmen Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit.

    [42] Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit. Eo partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat. Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia omni litora a Pompeianis tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium et L. Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit. Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti conquiri iussit. Id erat perexiguum cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.

    [43] Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.

    [44] Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat non esse faciendum. Relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias, quam maxime posset, distineret; idque accidit. Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua munitione providebant, ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur, ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant, quod et numero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant. Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.

    [45] In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesar, ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam plurimos colles quam maximo circuitu occuparet, crebraque ob eam causam proelia fiebant. In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat; neque erat facile nostris uno tempore propugnare et munire. Caesar, cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret, recipere se iussit et loco excedere. Erat per declive receptus. Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse: non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere essent progressae.

    [46] Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri. Ipse idoneis locis funditores instruxit, ut praesidio nostris se recipientibus essent. His rebus comparatis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent. Quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit. Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad recipiendum crates derectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt. Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere, compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se receperunt pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.

    [47] Erat nova et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere, tum etiam reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent; causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes copias Caesar inferiore militum numero continebat, cum illi omnium rerum copia abundarent; cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus longe lateque frumentis summis erat in angustiis. Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium victores discessisse. Non illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant; pecus vero cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.

    [48] Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui ab operibus, quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam levabat. Id ad similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia. Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.

    [49] Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant; crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse; uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos. Omnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca montuosa et aspera, angustias vallium sublicis in terram demissis praesaepserat terramque aggesserat, ut aquam contineret. Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant; qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus optima valetudine summaque aquae copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter frumentum abundabat; quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi videbant.

    [50] In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur. Illi, cum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi universi intra multitudinem sagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent . . .

    [51] Interim certior factus P. Sulla, quem discedens catris praefecerat Caesar, auxillo cohorti venit cum legionibus duabus; cuius adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt. Sed insequentes nostros, ne longius prosequerentur, Sulla revocavit. At plerique existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finire. Cuius consilium reprehendendum non videtur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris: alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem afferebat. Nam ex iniquo progressi loco in summo constiterant; si per declive sese reciperent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur; neque multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi negotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset. Hoc consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.

    [52] Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne ex proximis praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero Germani munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.

    [53] Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt militaria sex relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemo fuit omnino militum, quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculique testimonium afferre vellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus CC collaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum se traducere pronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex parte conservatum esse constabat) cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.

    [54] Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eam partem castrorum obtexit, et quinque intermissis diebus alteram noctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obicibus obiectis tertia inita vigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones recepit.

    [55] Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene castris Pompei legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberat, uti ne telum tormento adigi posset. Pompeius autem, ut famam opinionemque hominum teneret, sic pro castris exercitum constituebat, ut tertia acies vallum contingeret, omnis quidem instructus exercitus telis ex vallo coniectis protegi posset.

    [56] Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius occupatus.

    [57] Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur, Scipionemque in Macedoniam venisse constaret, non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad eum A. Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat. Huic dat litteras mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace expertum nihil adhuc effecisse: hoc arbitrari vitio factum eorum, quos esse auctores eius rei voluisset, quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium vererentur. Scipionem ea esse auctoritate, ut non solum libere quae probasset exponere, sed etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset; praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet. Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.

    [58] Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius, ubi nihil profici equitatu cognovit, paucis intermissis diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant); cogebantur Corcyra atque Acarnania longo interiecto navigationis spatio pabulum supportare, quodque erat eius rei minor copia, hordeo adaugere atque his rationibus equitatum tolerare. Sed postquam non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons ex arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione existimavit.

    [59] Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, Raucillus et Egus, Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.

    [60] Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam distulit; illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua amicitia omnia exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent. Magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnes attulit, idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia intellegebant. Quo pudore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere a nobis et novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere, ut postea bello confecto cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur; postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.

    [61] Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter magnoque comitatu et multis iumentis venerant virique fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant, quodque novum et praeter consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia circumduxit atque ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium, quae a Caesare tenebantur. Sed hi cognitis omnibus rebus, seu quid in munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur, temporibusque rerum et spatiis locorum, custodiarum varia diligentia animadversa, prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia detulerunt.

    [62] Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare. His paratis rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant. Eodem naves, quas demonstravimus, aggere et levis armaturae militibus completas, quasque ad Dyrrachium naves longas habebat, mittit et, quid a quoque fieri velit, praecipit. Ad eas munitiones Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem cum legione VIIII positum habebat. Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.

    [63] Erat eo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in altitudinem pedum X, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat: ab eo intermisso spatio pedum DC alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione. Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti. Sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milium passuum in circuitu XVII munitiones erat complexus, perficiendi spatium non dabat. Itaque contra mare transversum vallum, qui has duas munitiones coniungeret, nondum perfecerat. Quae res nota erat Pompeio delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum. Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani; simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita defendebant. Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere coegerunt.

    [64] Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt. Itaque quodcumque addebatur subsidii, id corruptum timore fugientium terrorem et periculum augebat; hominum enim multitudine receptus impediebatur. In eo proelio cum gravi vulnere esset affectus aquilifer et a viribus deficeretur, conspicatus equites nostros, “hanc ego,” inquit, “et vivus multos per annos magna diligentia defendi et nunc moriens eadem fide Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, incolumemque ad eum deferte.” Hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.

    [65] Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M. Antonius, qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent. Neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit. Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit.

    [66] Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit. Haec silvam quandam contingebant neque longius a mari passibus CCC aberant. Post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem Pompeius occupaverat et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant. Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites aquarentur. Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat. Ita complures dies inania manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.

    [67] Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt. Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. Is locus aberat a novis Pompei castris circiter passus quingentos. Hanc legionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire, reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent; ipse diverso itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit. Neque eum prima opinio fefellit. Nam et pervenit prius, quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Erat obiectus portis ericius. Hic paulisper est pugnatum, cum irrumpere nostri conarentur, illi castra defenderent, fortissime T. Pulieone, cuius opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus, eo loco propugnante. Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.

    [68] Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit. Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, cum portam quaererent castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.

    [69] Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto itinere per aggeres ascendebat, receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem, quo venerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris, fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii metu etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret.

    [70] His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat, equitesque eius angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt. Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.

    [71] Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C. Fleginatem Placentia, A. Granium Puteolis, M. Sacrativirum Capua, tribunos militum et centuriones XXXII; sed horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga sine ullo vulnere interiit; signaque sunt militaria amissa XXXII. Pompeius eo proelio imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit. At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit.

    [72] His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit, ut non de ratione belli cogitarent, sed vicisse iam viderentur. Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse cogitabant. Non ad haec addebant non concursu acri facto, non proelio dimicatum, sibique ipsos multitudine atque angustiis maius attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent. Non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis magna detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in exercitu esset offensum; sed, proinde ac si virtute vicissent, neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant.

    [73] Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud milites habuit hortatusque est, ne ea, quae accidissent, graviter ferrent neve his rebus terrerentur multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent. Habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent, quod duas Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent, quod finitimas frumentariasque provincias in potestatem redegissent; denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati. Si non omnia caderent secunda, fortunam esse industria sublevandam. Quod esset acceptum detrimenti, cuiusvis potius quam suae culpae debere tribui. Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes. Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset, dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur. Quod si esset factum, futurum, uti ad Gergoviam contigisset, ut detrimentum in bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio offerrent.

    [74] Hac habita contione nonnullos signiferos ignominia notavit ac loco movit. Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor tantumque studium infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni aut centurionis imperium desideraret, et sibi quisque etiam poenae loco graviores imponeret labores, simulque omnes arderent cupiditate pugnandi, cum superioris etiam ordinis nonnulli ratione permoti manendum eo loco et rem proelio committendam existimarent. Contra ea Caesar neque satis militibus perterritis confidebat spatiumque interponendum ad recreandos animos putabat, et relictis munitionibus magnopere rei frumentariae timebat.

    [75] Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habita ratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit. Haec conquiescere ante iter confectum vetuit. His una legio missa praesidio est. His explicitis rebus duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit parvoque spatio intermisso, ut et militare institutum servaretur, et quam serissime eius profectio cognosceretur conclamari iussit statimque egressus et novissimum agmen consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit. Neque vero Pompeius cognito consilio eius moram ullam ad insequendum intulit; sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar. Sed cum ventum esset ad flumen Genusum, quod ripis erat impeditis, consecutus equitatus novissimos proelio detinebat. Huic suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit CCCC; qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.

    [76] Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit. Eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinquebant. Quibus ad sequendum impeditis Caesar, quod fore providerat, meridiano fere tempore signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere VIII milia passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu militum non potuit.

    [77] Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret. Hoc idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus perfectum est, ut altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus nullum acciperet incommodum. Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierum frustra labore suscepto, cum se magnis itineribus extenderet et praegressos consequi cuperet, quarto die finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium capiendum existimavit.

    [78] Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat properanti necesse; timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat, ut, si Pompeius eodem contenderet, abductum illum a mari atque ab eis copiis, quas Dyrrachii comparaverat, abstractum pari condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre cogeret. Itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar ei scripsit et, quid fieri vellet, ostendit, praesidioque Apolloniae cohortibus IIII, Lissi I, III Orici relictis, quique erant ex vulneribus aegri depositis, per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat: si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret; si ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium aggrederetur.

    [79] His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset. Sed Caesarem Apollonia a directo itinere averterat; Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam ex improviso aliud incommodum, quod Domitius, qui dies complures castris Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae causa ab eo discesserat et Heracliam, quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar ignorabat. Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis; haec itinera infesta reddiderat, haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent. Sed Allobroges, Roucilli atque Aeci familiares, quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus, conspicati in itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant acta, exposuerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei docuerunt. A quibus Domitius certior factus vix IIII horarum spatio antecedens hostium beneficio periculum vitavit et ad Aeginium, quod est oppidum obiectum Thessaliae, Caesari venienti occurrit.

    [80] Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus uteretur, praesidiumque ab eo militum petierat. Sed eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio Dyrrachino, quod multis auxerat partibus. Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant: se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur; longinquam oppugnationem sustinere non posse. Scipio discessu exercituum ab Dyrrachio cognito Larisam legiones adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar castris munitis scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis cohortatus milites docuit, quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno atque opulento, simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari militum studio eodem, quo venerat, die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis occasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit statimque ab oppido castra movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.

    [81] Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti rumoribus portas clauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea casu civitatis Gomphensis cognito ex captivis, quos Caesar ad murum producendos curaverat, portas aperuerunt. Quibus diligentissime conservatis collata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos, qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quin Caesari parerent atque imperata facerent. Ille idoneum locum in agris nactus, <ad frumentorum commeatus> quae prope iam matura erant, ibi adventum exspectare Pompei eoque omnem belli rationem conferre constituit.

    [82] Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi. Auctis copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinio, et spes victoriae augetur, adeo ut, quicquid intercederet temporis, id morari reditum in Italiam videretur, et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent. Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in annosque consulatum definiebant, alii domos bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter eos in consilio fuit controversia, oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio ad Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum eius necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret, quod proficiscenti recepisset, ne per eius auctoritatem deceptus videretur, reliqui, in labore pari ac periculo ne unus omnes antecederet, recusarent.

    [83] Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque Lentulus cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio affinitate Pompei confideret. Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium, quod gestum in Hispania diceret. Et L. Domitius in consilio dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum eis, qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent, sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari praestitissent: unam fore tabellam, qui liberandos omni periculo censerent; alteram, qui capitis damnarent; tertiam, qui pecunia multarent. Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant nec, quibus rationibus superare possent, sed, quemadmodum uti victoria deberent, cogitabant.

    [84] Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo satis perspectum habere militum animum videretur, temptandum Caesar existimavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet. Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque instruxit, primum suis locis pauloque a castris Pompei longius, continentibus vero diebus, ut progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis aciem subiceret. Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat. Superius tamen institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat, ut, quoniam numero multis partibus esset inferior, adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent. His erat rebus effectum, ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum impetum, cum adesset usus, sustinere auderent neque magnopere eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pornpeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit.

    [85] Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribus, haec spectans, ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur, simulque in itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret. His constitutis rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, “differendum est” inquit, “iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non facile occasionem postea reperiemus”; confestimque expeditas copias educit.

    [86] Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare. Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur. Id cum essent plerique admirati, “scio me,” inquit, “paene incredibilem rem polliceri; sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis. Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus.” Simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.

    [87] Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium summis laudibus efferret, “noli,” inquit, “existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit. Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti. An non audistis ex eis, qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisi factas? Hae copiae, quas videtis, ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit.” Haec cum dixisset, iuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosque, ut idem facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in consilio, magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.

    [88] Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animadvertit. Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus consulto; quarum una prima, altera tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius. Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae. Has firmissimas se habere Pompeius existimabat. Reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat numeroque cohortes CX expleverat. Haec erant milia XLV, evocatorum circiter duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum convenerant; quae tot acie disperserat. Reliquas cohortes VII castris propinquisque castellis praesidio disposuerat. Dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis muniebat; quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.

    [89] Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortes in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII castris praesidio reliquerat. Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, media acie Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium constitit. Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus, timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit et, quid fieri vellet, ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare. Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo concurreret: se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.

    [90] Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit: testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset; quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium eum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset. Neque se umquam abuti militum sanguine neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse. Hac habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.

    [91] Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute. Hic signo dato, “sequimini me,” inquit, “manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori quam constituistis operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.” Simul respiciens Caesarem, “faciam,” inquit, “hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas.” Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum electi milites circiter CXX voluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.

    [92] Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur; idque admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur; leviusque casura pila sperabat in loco retentis militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent, simul fore, ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur et lassitudine conficerentur. Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae incenditur; hanc non reprimere, sed augere imperatores debent; neque frustra antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent clamoremque universi tollerent; quibus rebus et hostes terreri et suos incitari existimaverunt.

    [93] Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque animum advertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, dedit signum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.

    [94] Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt. Neque vero Caesarem fefellit, quin ab eis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat. Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pornpeiana a sinistra parte circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, aliis quoque diffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, “tuemini,” inquit, “castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo.” Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.

    [95] Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui, etsi magno aestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta), tamen ad omnem laborem animo parati imperio paruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites, et animo perterriti et lassitudine confecti, missis plerique armis signisque militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere potuerunt, sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes ducibus usi centurionibus tribunisque militum in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, confugerunt.

    [96] In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, Lucii etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent voluptates. At hi miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriam obiciebant, cui semper omnia ad necessarium usum defuissent. Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritate, paucos suos ex fuga nactus, nocturno itinere non intermisso, comitatu equitum XXX ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur, querens tantum se opinionem fefellisse, ut, a quo genere hominum victoriam sperasset, ab eo initio fugae facto paene proditus videretur.

    [97] Caesar castris potitus a militibus contendit, ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re impetrata montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco relicto monte universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, IIII secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum VI aciem instruxit. Qua re animadversa Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere illi de deditione missis legatis agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum eis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt.

    [98] Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes conservavit militibusque suis commendavit, ne qui eorum violaretur, neu quid sui desiderarent. Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque in castra reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.

    [99] In eo proelio non amplius CC milites desideravit, sed centuriones, fortes viros, circiter XXX amisit. Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto. Neque id fuit falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter milia XV cecidisse videbantur, sed in deditionem venerunt amplius milia XXIIII (namque etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt), multi praeterea in finitimas civitates refugerunt; signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII. L. Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.

    [100] Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstravimus, insulam obiectam portui Brundisino tenuit. Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex his longius productam unam quinqueremem et minores duas in angustiis portus cepit itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios instituit. Sed Laelius tempore anni commodiore usus ad navigandum onerariis navibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque a proposito deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum aut ignominia amissarum navium aut necessariarum rerum inopia ex portu insulaque expelli potuit.

    [101] Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit, et cum esset Caesaris classis divisa in duas partes, dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor ad Vibonem, dimidiae M. Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad Messanam navibus advolavit, quam Pomponius de eius adventu cognosceret, perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo completas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae. Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur. Sed opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, applicatisque nostris ad terram navibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactus ventum onerarias naves praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt combustae quinque. Cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit; praeterea duae sunt depressae triremes. Neque multo post de proelio facto in Thessalia cognitum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his locis Cassius cum classe discessit.

    [102] Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit. Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent. Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an ut novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat. Ipse ad ancoram unam noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata, cognito Caesaris adventu, ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit. Biduum tempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent: id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis, ut ex his locis discederent contra voluntatem suam naves solverant. Iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.

    [103] Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat; castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis officio liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam despicerent. In hoc erant numero complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem pueri, reliquerat.

    [104] His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea praedicabant, sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, his, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt; ipsi clam consilio inito Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.

    [105] Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.

    [106] Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit. In his erant legionibus hominum milia tria CC; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur. In hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.

    [107] Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti. Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et senatusconsulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.

    [108] Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit. In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat. Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur. Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.

    [109] De his rebus cum ageretur apud Caesarem, isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro controversias regum componere, subito exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur. Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret. Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret. Milites tamen omnes in armis esse iussit regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset suae voluntatis, ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion, qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant, ad Achillam pervenerunt. Quos ille, cum in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit; quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est. Quo facto regem ut in sua potestate haberet, Caesar efficit, magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans et ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum videretur.

    [110] Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant; fugitivis omnibus nostris certus erat Alexandriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine militum essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur, consensu militum eripiebatur, qui vim suorum, quod in simili culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem deposcere, hi bona locupletum diripere, stipendii augendi causa regis domum obsidere, regno expellere alios, alios arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus instituto consuerant. Erant praeterea equitum milia duo. Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis; Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei militaris habebant.

    [111] His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus tenebat, primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant, constratae omnes; quas si occupavissent, classe Caesari erepta portum ac mare totum in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent. Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit, quod tam late tueri parva manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus milites exposuit.

    [112] Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis operibus exstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum a DCCC in mare iactis molibus angusto itinere ut ponte cum oppido coniungitur. In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt. Eis autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis, militibus expositis Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit. Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit. Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit. In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaque bellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER SECVNDVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER SECVNDVS

    [1] Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani. Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.

    [2] Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus inferebantur; quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.

    [3] Interim L Nasidius, a Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucae erant aeratae, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit. Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.

    [4] Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque compleverunt. Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturae, ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidii summa spe et voluntate civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta, quod est castellum Massilensium, ad Nasidium perveniunt ibique naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio.

    [5] Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem, captivae Massiliensium accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati atque obsecrati naves conscenderant ut, si quid adversi accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; si superavissent, vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent.

    [6] Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit; sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda. Diductisque nostris paulatim navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant, undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes duae navem D. Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet. Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero praefracto rostro tota collabefieret. Qua re animadversa, quae proximae ei loco ex Bruti classe naves erant, in eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.

    [7] Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt; non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

    [8] Est animadversum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. Quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua maior oppresserat vis, propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquoversus pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V. Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.

    [9] Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret. Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent. Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt. Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

    [10] Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt; cuius musculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clavisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset. Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali, phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.

    [11] Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi vident, mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibus submoventur: non datur libera muri defendendi facultas. Compluribus iam lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.

    [12] Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant, ut adventus Caesaris exspectetur: captam suam urbem videre: opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri moram posse, quominus, cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur. Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.

    [13] Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.

    [14] At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit in hostes impetus; sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt hoc idem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.

    [15] Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio administrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur. Sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui sine periculo supportat. Celeriter res administratur; diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur. Portae, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur.

    [16] Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.

    [17] M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur: praeoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat. Postea vero, cum Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petreii cum exercitu Afranii esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in spe atque exspectari et consentire omnem citeriorem provinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei fumentariae, accepit, atque haec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae movere coepit.

    [18] Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea [in] Hispali faciendas curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse: haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse. Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent: eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

    [19] Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

    [20] Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.

    [21] Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum iubet. Provinciae Q. Cassium praeficit; huic III legiones attribuit. Ipse eis navibus, quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit. Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit.

    [22] Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.

    [23] Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria. Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis continetur. Huius adventum L. Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas naves Uticae ex praedonum bello subductas P. Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C. Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur. Reliquae Caesaris naves <cognita> eius fuga se Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius Rufus quaestor navibus XII, quas praesidio onerariis navibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in litore relictam navem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classe redit.

    [24] Curio Marcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit. Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur. Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat; quem si qui vitare voluerit, sex milium circuitu in oppidum pervenit.

    [25] Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera [a] theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto. Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis, quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equites inter se; neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio ad castra Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quae res omnium rerum copia complevit exercitum.

    [26] His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur, et vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit. Equitesque committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.

    [27] Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem. Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.

    [28] Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent. Hanc nactus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus cum contumelia perfugae appellarentur. Huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.

    [29] At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is variis hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones fingebat et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat, atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur. [Civile bellum; genus hominum; cui liceret libere facere et sequi quod vellet; legiones eae, quae paulo ante apud adversarios fuerant; nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo qua offerrentur; municipia etiam diversis partibus coniuncta, namque ex Marsis Pelignisque veniebant, ut qui superiore nocte in contuberniis commilitesque; nonnulli graviora; sermones militum; dubia durius accipiebantur, nonnulla etiam ab eis, qui diligentiores videri volebant, fingebantur.]

    [30] Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare incipit. Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur; postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti. Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.

    [31] Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. “Qua enim,” inquit, “fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.” “Quod si iam,” inquit, “haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet? An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur; quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido.”

    [32] Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit. “Vos enim vestrumque factum omnia,” inquit, “deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit. At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant? An vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias? haec acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar? An, qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis? Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? nonne sibi clam salutem fuga petivit? nonne proditi per illum Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream? An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini! Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini.”

    [33] Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri. Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat. Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem praetermittat.

    [34] Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret. Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum primum impetum equites hostium non tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt; relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat. Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, “perterritum,” inquit, “hostem vides, Curio: quid dubitas uti temporis opportunitate?” Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et praecurrit ante omnes. Adeo erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur. Sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab equitatu circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.

    [35] Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit, quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit. Fabius a proximis militibus circumventus interficitur. Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum prohibebant, tum quod ad proelium egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis; qui omnes discessu Curionis multique praeterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt. Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.

    [36] Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit. Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus. Itaque de deditione omnes palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet. Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur. Quae res eorum perterritos animos confirmavit.

    [37] Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in castra Cornelia recepit. Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur. Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta. Non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat. Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.

    [38] His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare. His auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem committere constituit. Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum; sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat. Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.

    [39] Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castris praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites convenit, rem gestam cognovit; e captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, “videtisne,” inquit, “milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint? Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.” Erant per se magna, quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum confertur. Haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant. Multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studia non deerant. Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco resistebant. Ne haec quidem Curionem ad spem morabantur.

    [40] Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit; ipse cum reliquis copiis elephantisque LX lentius subsequitur. Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant: sese, cum opus esset, signum proelii daturum et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio ad superiorem spem addita praesentis temporis opinione hostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit.

    [41] Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem immittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant. Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero CC, reliqui in itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes prosequi neque vehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit. Cum cohortes ex acie procucurrissent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant rursusque ad ordines suos se recipientes circumibant et ab acie excludebant. Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum videbatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur; nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi de sua salute desperantes, ut extremo vitae tempore homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus.

    [42] Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus, proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet. Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus. Tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atque ita proelians interficitur. Equites ex proelio perpauci se recipiunt; sed ei, quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur.

    [43] His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Horum fuga navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur.

    [44] Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet. Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus paucis, quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.