Tag: Clássicos

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER DVODECIMVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER DVODECIMVS

    Turnus ut infractos adverso Marte Latinos
    defecisse videt, sua nunc promissa reposci,
    se signari oculis, ultro implacabilis ardet
    attollitque animos. Poenorum qualis in arvis
    saucius ille gravi venantum vulnere pectus               5
    tum demum movet arma leo, gaudetque comantis
    excutiens cervice toros fixumque latronis
    impavidus frangit telum et fremit ore cruento:
    haud secus accenso gliscit violentia Turno.
    tum sic adfatur regem atque ita turbidus infit:               10
    ‘nulla mora in Turno; nihil est quod dicta retractent
    ignavi Aeneadae, nec quae pepigere recusent:
    congredior. fer sacra, pater, et concipe foedus.
    aut hac Dardanium dextra sub Tartara mittam
    desertorem Asiae (sedeant spectentque Latini),               15
    et solus ferro crimen commune refellam,
    aut habeat victos, cedat Lavinia coniunx.’

    Olli sedato respondit corde Latinus:
    ‘o praestans animi iuvenis, quantum ipse feroci
    virtute exsuperas, tanto me impensius aequum est               20
    consulere atque omnis metuentem expendere casus.
    sunt tibi regna patris Dauni, sunt oppida capta
    multa manu, nec non aurumque animusque Latino est;
    sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus arvis
    nec genus indecores. sine me haec haud mollia fatu                25
    sublatis aperire dolis, simul hoc animo hauri:
    me natam nulli veterum sociare procorum
    fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
    victus amore tui, cognato sanguine victus
    coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi;               30
    promissam eripui genero, arma impia sumpsi.
    ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
    bella, vides, quantos primus patiare labores.
    bis magna victi pugna vix urbe tuemur
    spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta               35
    sanguine adhuc campique ingentes ossibus albent.
    quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
    si Turno exstincto socios sum ascire paratus,
    cur non incolumi potius certamina tollo?
    quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet               40
    Italia, ad mortem si te (fors dicta refutet!)
    prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
    respice res bello varias, miserere parentis
    longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
    dividit.’ haudquaquam dictis violentia Turni               45
    flectitur; exsuperat magis aegrescitque medendo.
    ut primum fari potuit, sic institit ore:
    ‘quam pro me curam geris, hanc precor, optime, pro me
    deponas letumque sinas pro laude pacisci.
    et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra               50
    spargimus, et nostro sequitur de vulnere sanguis.
    longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
    feminea tegat et vanis sese occulat umbris.’

    At regina nova pugnae conterrita sorte
    flebat et ardentem generum moritura tenebat:               55
    ‘Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
    tangit honos animum: spes tu nunc una, senectae
    tu requies miserae, decus imperiumque Latini
    te penes, in te omnis domus inclinata recumbit.
    unum oro: desiste manum committere Teucris.               60
    qui te cumque manent isto certamine casus
    et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam
    lumina nec generum Aenean captiva videbo.’
    accepit vocem lacrimis Lavinia matris
    flagrantis perfusa genas, cui plurimus ignem               65
    subiecit rubor et calefacta per ora cucurrit.
    Indum sanguineo veluti violaverit ostro
    si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
    alba rosa, talis virgo dabat ore colores.
    illum turbat amor figitque in virgine vultus;               70
    ardet in arma magis paucisque adfatur Amatam:
    ‘ne, quaeso, ne me lacrimis neve omine tanto
    prosequere in duri certamina Martis euntem,
    o mater; neque enim Turno mora libera mortis.
    nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno               75
    haud placitura refer. cum primum crastina caelo
    puniceis invecta rotis Aurora rubebit,
    non Teucros agat in Rutulos, Teucrum arma quiescant
    et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum,
    illo quaeratur coniunx Lavinia campo.’               80

    Haec ubi dicta dedit rapidusque in tecta recessit,
    poscit equos gaudetque tuens ante ora frementis,
    Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,
    qui candore nives anteirent, cursibus auras.
    circumstant properi aurigae manibusque lacessunt               85
    pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
    ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco
    circumdat loricam umeris, simul aptat habendo
    ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae,
    ensem quem Dauno ignipotens deus ipse parenti                90
    fecerat et Stygia candentem tinxerat unda.
    exim quae mediis ingenti adnixa columnae
    aedibus astabat, validam vi corripit hastam,
    Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem
    vociferans: ‘nunc, o numquam frustrata vocatus               95
    hasta meos, nunc tempus adest: te maximus Actor,
    te Turni nunc dextra gerit; da sternere corpus
    loricamque manu valida lacerare revulsam
    semiviri Phrygis et foedare in pulvere crinis
    vibratos calido ferro murraque madentis.’               100
    his agitur furiis, totoque ardentis ab ore
    scintillae absistunt, oculis micat acribus ignis,
    mugitus veluti cum prima in proelia taurus
    terrificos ciet aut irasci in cornua temptat
    arboris obnixus trunco, ventosque lacessit               105
    ictibus aut sparsa ad pugnam proludit harena.

    Nec minus interea maternis saevus in armis
    Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,
    oblato gaudens componi foedere bellum.
    tum socios maestique metum solatur Iuli               110
    fata docens, regique iubet responsa Latino
    certa referre viros et pacis dicere leges.

    Postera vix summos spargebat lumine montis
    orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt
    Solis equi lucemque elatis naribus efflant:               115
    campum ad certamen magnae sub moenibus urbis
    dimensi Rutulique viri Teucrique parabant
    in medioque focos et dis communibus aras
    gramineas. alii fontemque ignemque ferebant
    velati limo et verbena tempora vincti.                120
    procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
    agmina se fundunt portis. hinc Troius omnis
    Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,
    haud secus instructi ferro quam si aspera Martis
    pugna vocet. nec non mediis in milibus ipsi               125
    ductores auro volitant ostroque superbi,
    et genus Assaraci Mnestheus et fortis Asilas
    et Messapus equum domitor, Neptunia proles;
    utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
    defigunt tellure hastas et scuta reclinant.               130
    tum studio effusae matres et vulgus inermum
    invalidique senes turris ac tecta domorum
    obsedere, alii portis sublimibus astant.

    At Iuno ex summo (qui nunc Albanus habetur;
    tum neque nomen erat neque honos aut gloria monti)               135
    prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas
    Laurentum Troumque acies urbemque Latini.
    extemplo Turni sic est adfata sororem
    diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris
    praesidet (hunc illi rex aetheris altus honorem               140
    Iuppiter erepta pro virginitate sacravit):
    ‘nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro,
    scis ut te cunctis unam, quaecumque Latinae
    magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile,
    praetulerim caelique libens in parte locarim:               145
    disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem.
    qua visa est Fortuna pati Parcaeque sinebant
    cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi;
    nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis,
    Parcarumque dies et vis inimica propinquat.               150
    non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum.
    tu pro germano si quid praesentius audes,
    perge; decet. forsan miseros meliora sequentur.’
    vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profundit
    terque quaterque manu pectus percussit honestum.               155
    ‘non lacrimis hoc tempus’ ait Saturnia Iuno:
    ‘accelera et fratrem, si quis modus, eripe morti;
    aut tu bella cie conceptumque excute foedus.
    auctor ego audendi.’ sic exhortata reliquit
    incertam et tristi turbatam vulnere mentis.               160

    Interea reges ingenti mole Latinus
    quadriiugo vehitur curru (cui tempora circum
    aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
    Solis avi specimen), bigis it Turnus in albis,
    bina manu lato crispans hastilia ferro.               165
    hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
    sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis
    et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae,
    procedunt castris, puraque in veste sacerdos
    saetigeri fetum suis intonsamque bidentem               170
    attulit admovitque pecus flagrantibus aris.
    illi ad surgentem conversi lumina solem
    dant fruges manibus salsas et tempora ferro
    summa notant pecudum, paterisque altaria libant.

    Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:               175
    ‘esto nunc Sol testis et haec mihi terra vocanti,
    quam propter tantos potui perferre labores,
    et pater omnipotens et tu Saturnia coniunx
    (iam melior, iam, diva, precor), tuque inclute Mavors,
    cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;               180
    fontisque fluviosque voco, quaeque aetheris alti
    religio et quae caeruleo sunt numina ponto:
    cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
    convenit Evandri victos discedere ad urbem,
    cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles               185
    Aeneadae referent ferrove haec regna lacessent.
    sin nostrum adnuerit nobis victoria Martem
    (ut potius reor et potius di numine firment),
    non ego nec Teucris Italos parere iubebo
    nec mihi regna peto: paribus se legibus ambae               190
    invictae gentes aeterna in foedera mittant.
    sacra deosque dabo; socer arma Latinus habeto,
    imperium sollemne socer; mihi moenia Teucri
    constituent urbique dabit Lavinia nomen.’

    Sic prior Aeneas, sequitur sic deinde Latinus               195
    suspiciens caelum, tenditque ad sidera dextram:
    ‘haec eadem, Aenea, terram, mare, sidera, iuro
    Latonaeque genus duplex Ianumque bifrontem,
    vimque deum infernam et duri sacraria Ditis;
    audiat haec genitor qui foedera fulmine sancit.               200
    tango aras, medios ignis et numina testor:
    nulla dies pacem hanc Italis nec foedera rumpet,
    quo res cumque cadent; nec me vis ulla volentem
    avertet, non, si tellurem effundat in undas
    diluvio miscens caelumque in Tartara solvat,               205
    ut sceptrum hoc’ (dextra sceptrum nam forte gerebat)
    ‘numquam fronde levi fundet virgulta nec umbras,
    cum semel in silvis imo de stirpe recisum
    matre caret posuitque comas et bracchia ferro,
    olim arbos, nunc artificis manus aere decoro               210
    inclusit patribusque dedit gestare Latinis.’
    talibus inter se firmabant foedera dictis
    conspectu in medio procerum. tum rite sacratas
    in flammam iugulant pecudes et viscera vivis
    eripiunt, cumulantque oneratis lancibus aras.                215

    At vero Rutulis impar ea pugna videri
    iamdudum et vario misceri pectora motu,
    tum magis ut propius cernunt non viribus aequos.
    adiuvat incessu tacito progressus et aram
    suppliciter venerans demisso lumine Turnus               220
    pubentesque genae et iuvenali in corpore pallor.
    quem simul ac Iuturna soror crebrescere vidit
    sermonem et vulgi variare labantia corda,
    in medias acies formam adsimulata Camerti,
    cui genus a proavis ingens clarumque paternae               225
    nomen erat virtutis, et ipse acerrimus armis,
    in medias dat sese acies haud nescia rerum
    rumoresque serit varios ac talia fatur:
    ‘non pudet, o Rutuli, pro cunctis talibus unam
    obiectare animam? numerone an viribus aequi               230
    non sumus? en, omnes et Troes et Arcades hi sunt,
    fatalisque manus, infensa Etruria Turno:
    vix hostem, alterni si congrediamur, habemus.
    ille quidem ad superos, quorum se devovet aris,
    succedet fama vivusque per ora feretur;               235
    nos patria amissa dominis parere superbis
    cogemur, qui nunc lenti consedimus arvis.’

    Talibus incensa est iuvenum sententia dictis
    iam magis atque magis, serpitque per agmina murmur:
    ipsi Laurentes mutati ipsique Latini.               240
    qui sibi iam requiem pugnae rebusque salutem
    sperabant, nunc arma volunt foedusque precantur
    infectum et Turni sortem miserantur iniquam.
    his aliud maius Iuturna adiungit et alto
    dat signum caelo, quo non praesentius ullum                245
    turbavit mentes Italas monstroque fefellit.
    namque volans rubra fulvus Iovis ales in aethra
    litoreas agitabat avis turbamque sonantem
    agminis aligeri, subito cum lapsus ad undas
    cycnum excellentem pedibus rapit improbus uncis.               250
    arrexere animos Itali, cunctaeque volucres
    convertunt clamore fugam (mirabile visu),
    aetheraque obscurant pennis hostemque per auras
    facta nube premunt, donec vi victus et ipso
    pondere defecit praedamque ex unguibus ales               255
    proiecit fluvio, penitusque in nubila fugit.

    Tum vero augurium Rutuli clamore salutant
    expediuntque manus, primusque Tolumnius augur
    ‘hoc erat, hoc votis’ inquit ‘quod saepe petivi.
    accipio agnoscoque deos; me, me duce ferrum               260
    corripite, o miseri, quos improbus advena bello
    territat invalidas ut avis, et litora vestra
    vi populat. petet ille fugam penitusque profundo
    vela dabit. vos unanimi densete catervas
    et regem vobis pugna defendite raptum.’               265
    dixit, et adversos telum contorsit in hostis
    procurrens; sonitum dat stridula cornus et auras
    certa secat. simul hoc, simul ingens clamor et omnes
    turbati cunei calefactaque corda tumultu.
    hasta volans, ut forte novem pulcherrima fratrum               270
    corpora constiterant contra, quos fida crearat
    una tot Arcadio coniunx Tyrrhena Gylippo,
    horum unum ad medium, teritur qua sutilis aluo
    balteus et laterum iuncturas fibula mordet,
    egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,               275
    transadigit costas fulvaque effundit harena.
    at fratres, animosa phalanx accensaque luctu,
    pars gladios stringunt manibus, pars missile ferrum
    corripiunt caecique ruunt. quos agmina contra
    procurrunt Laurentum, hinc densi rursus inundant               280
    Troes Agyllinique et pictis Arcades armis:
    sic omnis amor unus habet decernere ferro.
    diripuere aras, it toto turbida caelo
    tempestas telorum ac ferreus ingruit imber,
    craterasque focosque ferunt. fugit ipse Latinus               285
    pulsatos referens infecto foedere divos.
    infrenant alii currus aut corpora saltu
    subiciunt in equos et strictis ensibus adsunt.
    Messapus regem regisque insigne gerentem
    Tyrrhenum Aulesten, avidus confundere foedus,               290
    adverso proterret equo; ruit ille recedens
    et miser oppositis a tergo involvitur aris
    in caput inque umeros. at fervidus advolat hasta
    Messapus teloque orantem multa trabali
    desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:               295
    ‘hoc habet, haec melior magnis data victima divis.’
    concurrunt Itali spoliantque calentia membra.
    obvius ambustum torrem Corynaeus ab ara
    corripit et venienti Ebyso plagamque ferenti
    occupat os flammis: olli ingens barba reluxit               300
    nidoremque ambusta dedit. super ipse secutus
    caesariem laeva turbati corripit hostis
    impressoque genu nitens terrae applicat ipsum;
    sic rigido latus ense ferit. Podalirius Alsum
    pastorem primaque acie per tela ruentem               305
    ense sequens nudo superimminet; ille securi
    adversi frontem mediam mentumque reducta
    dissicit et sparso late rigat arma cruore.
    olli dura quies oculos et ferreus urget
    somnus, in aeternam conduntur lumina noctem.                310

    At pius Aeneas dextram tendebat inermem
    nudato capite atque suos clamore vocabat:
    ‘quo ruitis? quaeve ista repens discordia surgit?
    o cohibete iras! ictum iam foedus et omnes
    compositae leges. mihi ius concurrere soli;               315
    me sinite atque auferte metus. ego foedera faxo
    firma manu; Turnum debent haec iam mihi sacra.’
    has inter voces, media inter talia verba
    ecce viro stridens alis adlapsa sagitta est,
    incertum qua pulsa manu, quo turbine adacta,               320
    quis tantam Rutulis laudem, casusne deusne,
    attulerit; pressa est insignis gloria facti,
    nec sese Aeneae iactavit vulnere quisquam.
    Turnus ut Aenean cedentem ex agmine vidit
    turbatosque duces, subita spe fervidus ardet;               325
    poscit equos atque arma simul, saltuque superbus
    emicat in currum et manibus molitur habenas.
    multa virum volitans dat fortia corpora leto.
    seminecis volvit multos: aut agmina curru
    proterit aut raptas fugientibus ingerit hastas.               330
    qualis apud gelidi cum flumina concitus Hebri
    sanguineus Mavors clipeo increpat atque furentis
    bella movens immittit equos, illi aequore aperto
    ante Notos Zephyrumque volant, gemit ultima pulsu
    Thraca pedum circumque atrae Formidinis ora               335
    Iraeque Insidiaeque, dei comitatus, aguntur:
    talis equos alacer media inter proelia Turnus
    fumantis sudore quatit, miserabile caesis
    hostibus insultans; spargit rapida ungula rores
    sanguineos mixtaque cruor calcatur harena.               340
    iamque neci Sthenelumque dedit Thamyrumque Pholumque,
    hunc congressus et hunc, illum eminus; eminus ambo
    Imbrasidas, Glaucum atque Laden, quos Imbrasus ipse
    nutrierat Lycia paribusque ornaverat armis
    vel conferre manum vel equo praevertere ventos.               345

    Parte alia media Eumedes in proelia fertur,
    antiqui proles bello praeclara Dolonis,
    nomine avum referens, animo manibusque parentem,
    qui quondam, castra ut Danaum speculator adiret,
    ausus Pelidae pretium sibi poscere currus;               350
    illum Tydides alio pro talibus ausis
    adfecit pretio nec equis aspirat Achilli.
    hunc procul ut campo Turnus prospexit aperto,
    ante levi iaculo longum per inane secutus
    sistit equos biiugis et curru desilit atque               355
    semianimi lapsoque supervenit, et pede collo
    impresso dextrae mucronem extorquet et alto
    fulgentem tingit iugulo atque haec insuper addit:
    ‘en agros et, quam bello, Troiane, petisti,
    Hesperiam metire iacens: haec praemia, qui me               360
    ferro ausi temptare, ferunt, sic moenia condunt.’
    huic comitem Asbyten coniecta cuspide mittit
    Chloreaque Sybarimque Daretaque Thersilochumque
    et sternacis equi lapsum cervice Thymoeten.
    ac velut Edoni Boreae cum spiritus alto               365
    insonat Aegaeo sequiturque ad litora fluctus,
    qua venti incubuere, fugam dant nubila caelo:
    sic Turno, quacumque viam secat, agmina cedunt
    conversaeque ruunt acies; fert impetus ipsum
    et cristam adverso curru quatit aura volantem.               370
    non tulit instantem Phegeus animisque frementem
    obiecit sese ad currum et spumantia frenis
    ora citatorum dextra detorsit equorum.
    dum trahitur pendetque iugis, hunc lata retectum
    lancea consequitur rumpitque infixa bilicem               375
    loricam et summum degustat vulnere corpus.
    ille tamen clipeo obiecto conversus in hostem
    ibat et auxilium ducto mucrone petebat,
    cum rota praecipitem et procursu concitus axis
    impulit effunditque solo, Turnusque secutus               380
    imam inter galeam summi thoracis et oras
    abstulit ense caput truncumque reliquit harenae.

    Atque ea dum campis victor dat funera Turnus,
    interea Aenean Mnestheus et fidus Achates
    Ascaniusque comes castris statuere cruentum               385
    alternos longa nitentem cuspide gressus.
    saevit et infracta luctatur harundine telum
    eripere auxilioque viam, quae proxima, poscit:
    ense secent lato vulnus telique latebram
    rescindant penitus, seseque in bella remittant.               390
    iamque aderat Phoebo ante alios dilectus Iapyx
    Iasides, acri quondam cui captus amore
    ipse suas artis, sua munera, laetus Apollo
    augurium citharamque dabat celerisque sagittas.
    ille, ut depositi proferret fata parentis,               395
    scire potestates herbarum usumque medendi
    maluit et mutas agitare inglorius artis.
    stabat acerba fremens ingentem nixus in hastam
    Aeneas magno iuvenum et maerentis Iuli
    concursu, lacrimis immobilis. ille retorto               400
    Paeonium in morem senior succinctus amictu
    multa manu medica Phoebique potentibus herbis
    nequiquam trepidat, nequiquam spicula dextra
    sollicitat prensatque tenaci forcipe ferrum.
    nulla viam Fortuna regit, nihil auctor Apollo                405
    subvenit, et saevus campis magis ac magis horror
    crebrescit propiusque malum est. iam pulvere caelum
    stare vident: subeunt equites et spicula castris
    densa cadunt mediis. it tristis ad aethera clamor
    bellantum iuvenum et duro sub Marte cadentum.               410

    Hic Venus indigno nati concussa dolore
    dictamnum genetrix Cretaea carpit ab Ida,
    puberibus caulem foliis et flore comantem
    purpureo; non illa feris incognita capris
    gramina, cum tergo volucres haesere sagittae.               415
    hoc Venus obscuro faciem circumdata nimbo
    detulit, hoc fusum labris splendentibus amnem
    inficit occulte medicans, spargitque salubris
    ambrosiae sucos et odoriferam panaceam.
    fovit ea vulnus lympha longaevus Iapyx               420
    ignorans, subitoque omnis de corpore fugit
    quippe dolor, omnis stetit imo vulnere sanguis.
    iamque secuta manum nullo cogente sagitta
    excidit, atque novae rediere in pristina vires.
    ‘arma citi properate viro! quid statis?’ Iapyx               425
    conclamat primusque animos accendit in hostem.
    ‘non haec humanis opibus, non arte magistra
    proveniunt, neque te, Aenea, mea dextera servat:
    maior agit deus atque opera ad maiora remittit.’
    ille avidus pugnae suras incluserat auro               430
    hinc atque hinc oditque moras hastamque coruscat.
    postquam habilis lateri clipeus loricaque tergo est,
    Ascanium fusis circum complectitur armis
    summaque per galeam delibans oscula fatur:
    ‘disce, puer, virtutem ex me verumque laborem,               435
    fortunam ex aliis. nunc te mea dextera bello
    defensum dabit et magna inter praemia ducet.
    tu facito, mox cum matura adoleverit aetas,
    sis memor et te animo repetentem exempla tuorum
    et pater Aeneas et avunculus excitet Hector.’               440

    Haec ubi dicta dedit, portis sese extulit ingens
    telum immane manu quatiens; simul agmine denso
    Antheusque Mnestheusque ruunt, omnisque relictis
    turba fluit castris. tum caeco pulvere campus
    miscetur pulsuque pedum tremit excita tellus.               445
    vidit ab adverso venientis aggere Turnus,
    videre Ausonii, gelidusque per ima cucurrit
    ossa tremor; prima ante omnis Iuturna Latinos
    audiit agnovitque sonum et tremefacta refugit.
    ille volat campoque atrum rapit agmen aperto.               450
    qualis ubi ad terras abrupto sidere nimbus
    it mare per medium (miseris, heu, praescia longe
    horrescunt corda agricolis: dabit ille ruinas
    arboribus stragemque satis, ruet omnia late),
    ante volant sonitumque ferunt ad litora venti:               455
    talis in adversos ductor Rhoeteius hostis
    agmen agit, densi cuneis se quisque coactis
    adglomerant. ferit ense gravem Thymbraeus Osirim,
    Arcetium Mnestheus, Epulonem obtruncat Achates
    Ufentemque Gyas; cadit ipse Tolumnius augur,               460
    primus in adversos telum qui torserat hostis.
    tollitur in caelum clamor, versique vicissim
    pulverulenta fuga Rutuli dant terga per agros.
    ipse neque aversos dignatur sternere morti
    nec pede congressos aequo nec tela ferentis               465
    insequitur: solum densa in caligine Turnum
    vestigat lustrans, solum in certamina poscit.

    Hoc concussa metu mentem Iuturna virago
    aurigam Turni media inter lora Metiscum
    excutit et longe lapsum temone reliquit;               470
    ipsa subit manibusque undantis flectit habenas
    cuncta gerens, vocemque et corpus et arma Metisci.
    nigra velut magnas domini cum divitis aedes
    pervolat et pennis alta atria lustrat hirundo
    pabula parva legens nidisque loquacibus escas,               475
    et nunc porticibus vacuis, nunc umida circum
    stagna sonat: similis medios Iuturna per hostis
    fertur equis rapidoque volans obit omnia curru,
    iamque hic germanum iamque hic ostentat ovantem
    nec conferre manum patitur, volat avia longe.               480
    haud minus Aeneas tortos legit obvius orbis,
    vestigatque virum et disiecta per agmina magna
    voce vocat. quotiens oculos coniecit in hostem
    alipedumque fugam cursu temptavit equorum,
    aversos totiens currus Iuturna retorsit.               485
    heu, quid agat? vario nequiquam fluctuat aestu,
    diversaeque vocant animum in contraria curae.
    huic Messapus, uti laeva duo forte gerebat
    lenta, levis cursu, praefixa hastilia ferro,
    horum unum certo contorquens derigit ictu.               490
    substitit Aeneas et se collegit in arma
    poplite subsidens; apicem tamen incita summum
    hasta tulit summasque excussit vertice cristas.
    tum vero adsurgunt irae, insidiisque subactus,
    diversos ubi sensit equos currumque referri,               495
    multa Iovem et laesi testatus foederis aras
    iam tandem invadit medios et Marte secundo
    terribilis saevam nullo discrimine caedem
    suscitat, irarumque omnis effundit habenas.

    Quis mihi nunc tot acerba deus, quis carmine caedes               500
    diversas obitumque ducum, quos aequore toto
    inque vicem nunc Turnus agit, nunc Troius heros,
    expediat? tanton placuit concurrere motu,
    Iuppiter, aeterna gentis in pace futuras?
    Aeneas Rutulum Sucronem (ea prima ruentis               505
    pugna loco statuit Teucros) haud multa morantem
    excipit in latus et, qua fata celerrima, crudum
    transadigit costas et cratis pectoris ensem.
    Turnus equo deiectum Amycum fratremque Dioren,
    congressus pedes, hunc venientem cuspide longa,               510
    hunc mucrone ferit, curruque abscisa duorum
    suspendit capita et rorantia sanguine portat.
    ille Talon Tanaimque neci fortemque Cethegum,
    tris uno congressu, et maestum mittit Oniten,
    nomen Echionium matrisque genus Peridiae;               515
    hic fratres Lycia missos et Apollinis agris
    et iuvenem exosum nequiquam bella Menoeten,
    Arcada, piscosae cui circum flumina Lernae
    ars fuerat pauperque domus nec nota potentum
    munera, conductaque pater tellure serebat.               520
    ac velut immissi diversis partibus ignes
    arentem in silvam et virgulta sonantia lauro,
    aut ubi decursu rapido de montibus altis
    dant sonitum spumosi amnes et in aequora currunt
    quisque suum populatus iter: non segnius ambo               525
    Aeneas Turnusque ruunt per proelia; nunc, nunc
    fluctuat ira intus, rumpuntur nescia vinci
    pectora, nunc totis in vulnera viribus itur.

    Murranum hic, atavos et avorum antiqua sonantem
    nomina per regesque actum genus omne Latinos,               530
    praecipitem scopulo atque ingentis turbine saxi
    excutit effunditque solo; hunc lora et iuga subter
    provolvere rotae, crebro super ungula pulsu
    incita nec domini memorum proculcat equorum.
    ille ruenti Hyllo animisque immane frementi               535
    occurrit telumque aurata ad tempora torquet:
    olli per galeam fixo stetit hasta cerebro.
    dextera nec tua te, Graium fortissime Cretheu,
    eripuit Turno, nec di texere Cupencum
    Aenea veniente sui: dedit obvia ferro               540
    pectora, nec misero clipei mora profuit aerei.
    te quoque Laurentes viderunt, Aeole, campi
    oppetere et late terram consternere tergo.
    occidis, Argivae quem non potuere phalanges
    sternere nec Priami regnorum eversor Achilles;               545
    hic tibi mortis erant metae, domus alta sub Ida,
    Lyrnesi domus alta, solo Laurente sepulcrum.
    totae adeo conversae acies omnesque Latini,
    omnes Dardanidae, Mnestheus acerque Serestus
    et Messapus equum domitor et fortis Asilas               550
    Tuscorumque phalanx Evandrique Arcades alae,
    pro se quisque viri summa nituntur opum vi;
    nec mora nec requies, vasto certamine tendunt.

    Hic mentem Aeneae genetrix pulcherrima misit
    iret ut ad muros urbique adverteret agmen               555
    ocius et subita turbaret clade Latinos.
    ille ut vestigans diversa per agmina Turnum
    huc atque huc acies circumtulit, aspicit urbem
    immunem tanti belli atque impune quietam.
    continuo pugnae accendit maioris imago:               560
    Mnesthea Sergestumque vocat fortemque Serestum
    ductores, tumulumque capit quo cetera Teucrum
    concurrit legio, nec scuta aut spicula densi
    deponunt. celso medius stans aggere fatur:
    ‘ne qua meis esto dictis mora, Iuppiter hac stat,               565
    neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
    urbem hodie, causam belli, regna ipsa Latini,
    ni frenum accipere et victi parere fatentur,
    eruam et aequa solo fumantia culmina ponam.
    scilicet exspectem libeat dum proelia Turno               570
    nostra pati rursusque velit concurrere victus?
    hoc caput, o cives, haec belli summa nefandi.
    ferte faces propere foedusque reposcite flammis.’
    dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
    dant cuneum densaque ad muros mole feruntur;               575
    scalae improviso subitusque apparuit ignis.
    discurrunt alii ad portas primosque trucidant,
    ferrum alii torquent et obumbrant aethera telis.
    ipse inter primos dextram sub moenia tendit
    Aeneas, magnaque incusat voce Latinum               580
    testaturque deos iterum se ad proelia cogi,
    bis iam Italos hostis, haec altera foedera rumpi.
    exoritur trepidos inter discordia civis:
    urbem alii reserare iubent et pandere portas
    Dardanidis ipsumque trahunt in moenia regem;               585
    arma ferunt alii et pergunt defendere muros,
    inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
    vestigavit apes fumoque implevit amaro;
    illae intus trepidae rerum per cerea castra
    discurrunt magnisque acuunt stridoribus iras;               590
    volvitur ater odor tectis, tum murmure caeco
    intus saxa sonant, vacuas it fumus ad auras.

    Accidit haec fessis etiam fortuna Latinis,
    quae totam luctu concussit funditus urbem.
    regina ut tectis venientem prospicit hostem,               595
    incessi muros, ignis ad tecta volare,
    nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni,
    infelix pugnae iuvenem in certamine credit
    exstinctum et subito mentem turbata dolore
    se causam clamat crimenque caputque malorum,               600
    multaque per maestum demens effata furorem
    purpureos moritura manu discindit amictus
    et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
    quam cladem miserae postquam accepere Latinae,
    filia prima manu flavos Lavinia crinis               605
    et roseas laniata genas, tum cetera circum
    turba furit, resonant late plangoribus aedes.
    hinc totam infelix vulgatur fama per urbem:
    demittunt mentes, it scissa veste Latinus
    coniugis attonitus fatis urbisque ruina,               610
    canitiem immundo perfusam pulvere turpans.

    Interea extremo bellator in aequore Turnus               614
    palantis sequitur paucos iam segnior atque
    iam minus atque minus successu laetus equorum.
    attulit hunc illi caecis terroribus aura
    commixtum clamorem, arrectasque impulit auris
    confusae sonus urbis et inlaetabile murmur.
    ‘ei mihi! quid tanto turbantur moenia luctu?               620
    quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe?’
    sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
    atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
    aurigae currumque et equos et lora regebat,
    talibus occurrit dictis: ‘hac, Turne, sequamur               625
    Troiugenas, qua prima viam victoria pandit;
    sunt alii qui tecta manu defendere possint.
    ingruit Aeneas Italis et proelia miscet,
    et nos saeva manu mittamus funera Teucris.
    nec numero inferior pugnae neque honore recedes.’               630
    Turnus ad haec:
    ‘o soror, et dudum agnovi, cum prima per artem
    foedera turbasti teque haec in bella dedisti,
    et nunc nequiquam fallis dea. sed quis Olympo
    demissam tantos volvit te ferre labores?               635
    an fratris miseri letum ut crudele videres?
    nam quid ago? aut quae iam spondet Fortuna salutem?
    vidi oculos ante ipse meos me voce vocantem
    Murranum, quo non superat mihi carior alter,
    oppetere ingentem atque ingenti vulnere victum.               640
    occidit infelix ne nostrum dedecus Ufens
    aspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
    exscindine domos (id rebus defuit unum)
    perpetiar, dextra nec Drancis dicta refellam?
    terga dabo et Turnum fugientem haec terra videbit?               645
    usque adeone mori miserum est? vos o mihi, Manes,
    este boni, quoniam superis aversa voluntas.
    sancta ad vos anima atque istius inscia culpae
    descendam magnorum haud umquam indignus avorum.’

    Vix ea fatus erat: medios volat ecce per hostis               650
    vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
    saucius ora, ruitque implorans nomine Turnum:
    ‘Turne, in te suprema salus, miserere tuorum.
    fulminat Aeneas armis summasque minatur
    deiecturum arces Italum excidioque daturum,               655
    iamque faces ad tecta volant. in te ora Latini,
    in te oculos referunt; mussat rex ipse Latinus
    quos generos vocet aut quae sese ad foedera flectat.
    praeterea regina, tui fidissima, dextra
    occidit ipsa sua lucemque exterrita fugit.               660
    soli pro portis Messapus et acer Atinas
    sustentant acies. circum hos utrimque phalanges
    stant densae strictisque seges mucronibus horret
    ferrea; tu currum deserto in gramine versas.’
    obstipuit varia confusus imagine rerum               665
    Turnus et obtutu tacito stetit; aestuat ingens
    uno in corde pudor mixtoque insania luctu
    et furiis agitatus amor et conscia virtus.
    ut primum discussae umbrae et lux reddita menti,
    ardentis oculorum orbis ad moenia torsit               670
    turbidus eque rotis magnam respexit ad urbem.

    Ecce autem flammis inter tabulata volutus
    ad caelum undabat vertex turrimque tenebat,
    turrim compactis trabibus quam eduxerat ipse
    subdideratque rotas pontisque instraverat altos.               675
    ‘iam iam fata, soror, superant, absiste morari;
    quo deus et quo dura vocat Fortuna sequamur.
    stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,
    morte pati, neque me indecorem, germana, videbis
    amplius. hunc, oro, sine me furere ante furorem.’               680
    dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis
    perque hostis, per tela ruit maestamque sororem
    deserit ac rapido cursu media agmina rumpit.
    ac veluti montis saxum de vertice praeceps
    cum ruit avulsum vento, seu turbidus imber               685
    proluit aut annis soluit sublapsa vetustas;
    fertur in abruptum magno mons improbus actu
    exsultatque solo, silvas armenta virosque
    involvens secum: disiecta per agmina Turnus
    sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso               690
    sanguine terra madet striduntque hastilibus aurae,
    significatque manu et magno simul incipit ore:
    ‘parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini.
    quaecumque est fortuna, mea est; me verius unum
    pro vobis foedus luere et decernere ferro.’               695
    discessere omnes medii spatiumque dedere.

    At pater Aeneas audito nomine Turni
    deserit et muros et summas deserit arces
    praecipitatque moras omnis, opera omnia rumpit
    laetitia exsultans horrendumque intonat armis:               700
    quantus Athos aut quantus Eryx aut ipse coruscis
    cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
    vertice se attollens pater Appenninus ad auras.
    iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes
    convertere oculos Itali, quique alta tenebant               705
    moenia quique imos pulsabant ariete muros,
    armaque deposuere umeris. stupet ipse Latinus
    ingentis, genitos diversis partibus orbis,
    inter se coiisse viros et cernere ferro.
    atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,               710
    procursu rapido coniectis eminus hastis
    invadunt Martem clipeis atque aere sonoro.
    dat gemitum tellus; tum crebros ensibus ictus
    congeminant, fors et virtus miscetur in unum.
    ac velut ingenti Sila summove Taburno               715
    cum duo conversis inimica in proelia tauri
    frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri,
    stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae
    quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur;
    illi inter sese multa vi vulnera miscent               720
    cornuaque obnixi infigunt et sanguine largo
    colla armosque lavant, gemitu nemus omne remugit:
    non aliter Tros Aeneas et Daunius heros
    concurrunt clipeis, ingens fragor aethera complet.
    Iuppiter ipse duas aequato examine lances               725
    sustinet et fata imponit diversa duorum,
    quem damnet labor et quo vergat pondere letum.

    Emicat hic impune putans et corpore toto
    alte sublatum consurgit Turnus in ensem
    et ferit; exclamant Troes trepidique Latini,               730
    arrectaeque amborum acies. at perfidus ensis
    frangitur in medioque ardentem deserit ictu,
    ni fuga subsidio subeat. fugit ocior Euro
    ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem.
    fama est praecipitem, cum prima in proelia iunctos               735
    conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
    dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
    idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
    suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum est,
    mortalis mucro glacies ceu futtilis ictu               740
    dissiluit, fulva resplendent fragmina harena.
    ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus
    et nunc huc, inde huc incertos implicat orbis;
    undique enim densa Teucri inclusere corona
    atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.               745

    Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta
    interdum genua impediunt cursumque recusant,
    insequitur trepidique pedem pede fervidus urget:
    inclusum veluti si quando flumine nactus
    cervum aut puniceae saeptum formidine pennae               750
    venator cursu canis et latratibus instat;
    ille autem insidiis et ripa territus alta
    mille fugit refugitque vias, at vividus Umber
    haeret hians, iam iamque tenet similisque tenenti
    increpuit malis morsuque elusus inani est;               755
    tum vero exoritur clamor ripaeque lacusque
    responsant circa et caelum tonat omne tumultu.
    ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnis
    nomine quemque vocans notumque efflagitat ensem.
    Aeneas mortem contra praesensque minatur               760
    exitium, si quisquam adeat, terretque trementis
    excisurum urbem minitans et saucius instat.
    quinque orbis explent cursu totidemque retexunt
    huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur
    praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.               765

    Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
    hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
    servati ex undis ubi figere dona solebant
    Laurenti divo et votas suspendere vestis;
    sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum               770
    sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
    hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
    detulerat fixam et lenta radice tenebat.
    incubuit volvitque manu convellere ferrum
    Dardanides, teloque sequi quem prendere cursu               775
    non poterat. tum vero amens formidine Turnus
    ‘Faune, precor, miserere’ inquit ‘tuque optima ferrum
    Terra tene, colui vestros si semper honores,
    quos contra Aeneadae bello fecere profanos.’
    dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.               780
    namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
    viribus haud ullis valuit discludere morsus
    roboris Aeneas. dum nititur acer et instat,
    rursus in aurigae faciem mutata Metisci
    procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.               785
    quod Venus audaci nymphae indignata licere
    accessit telumque alta ab radice revellit.
    olli sublimes armis animisque refecti,
    hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
    adsistunt contra certamina Martis anheli.               790

    Iunonem interea rex omnipotentis Olympi
    adloquitur fulva pugnas de nube tuentem:
    ‘quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat?
    indigetem Aenean scis ipsa et scire fateris
    deberi caelo fatisque ad sidera tolli.               795
    quid struis? aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
    mortalin decuit violari vulnere divum?
    aut ensem (quid enim sine te Iuturna valeret?)
    ereptum reddi Turno et vim crescere victis?
    desine iam tandem precibusque inflectere nostris,               800
    ni te tantus edit tacitam dolor et mihi curae
    saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
    ventum ad supremum est. terris agitare vel undis
    Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
    deformare domum et luctu miscere hymenaeos:               805
    ulterius temptare veto.’ sic Iuppiter orsus;
    sic dea summisso contra Saturnia vultu:
    ‘ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
    Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;
    nec tu me aeria solam nunc sede videres               810
    digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsa
    starem acie traheremque inimica in proelia Teucros.
    Iuturnam misero (fateor) succurrere fratri
    suasi et pro vita maiora audere probavi,
    non ut tela tamen, non ut contenderet arcum;               815
    adiuro Stygii caput implacabile fontis,
    una superstitio superis quae reddita divis.
    et nunc cedo equidem pugnasque exosa relinquo.
    illud te, nulla fati quod lege tenetur,
    pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum:               820
    cum iam conubiis pacem felicibus (esto)
    component, cum iam leges et foedera iungent,
    ne vetus indigenas nomen mutare Latinos
    neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari
    aut vocem mutare viros aut vertere vestem.               825
    sit Latium, sint Albani per saecula reges,
    sit Romana potens Itala virtute propago:
    occidit, occideritque sinas cum nomine Troia.’
    olli subridens hominum rerumque repertor:
    ‘es germana Iovis Saturnique altera proles,               830
    irarum tantos volvis sub pectore fluctus.
    verum age et inceptum frustra summitte furorem:
    do quod vis, et me victusque volensque remitto.
    sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt,
    utque est nomen erit; commixti corpore tantum               835
    subsident Teucri. morem ritusque sacrorum
    adiciam faciamque omnis uno ore Latinos.
    hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,
    supra homines, supra ire deos pietate videbis,
    nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.’               840
    adnuit his Iuno et mentem laetata retorsit;
    interea excedit caelo nubemque relinquit.

    His actis aliud genitor secum ipse volutat
    Iuturnamque parat fratris dimittere ab armis.
    dicuntur geminae pestes cognomine Dirae,               845
    quas et Tartaream Nox intempesta Megaeram
    uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit
    serpentum spiris ventosasque addidit alas.
    hae Iovis ad solium saevique in limine regis
    apparent acuuntque metum mortalibus aegris,               850
    si quando letum horrificum morbosque deum rex
    molitur, meritas aut bello territat urbes.
    harum unam celerem demisit ab aethere summo
    Iuppiter inque omen Iuturnae occurrere iussit:
    illa volat celerique ad terram turbine fertur.               855
    non secus ac nervo per nubem impulsa sagitta,
    armatam saevi Parthus quam felle veneni,
    Parthus sive Cydon, telum immedicabile, torsit,
    stridens et celeris incognita transilit umbras:
    talis se sata Nocte tulit terrasque petivit.               860
    postquam acies videt Iliacas atque agmina Turni,
    alitis in parvae subitam collecta figuram,
    quae quondam in bustis aut culminibus desertis
    nocte sedens serum canit importuna per umbras—
    hanc versa in faciem Turni se pestis ob ora               865
    fertque refertque sonans clipeumque everberat alis.
    illi membra novus soluit formidine torpor,
    arrectaeque horrore comae et vox faucibus haesit.

    At procul ut Dirae stridorem agnovit et alas,
    infelix crinis scindit Iuturna solutos               870
    unguibus ora soror foedans et pectora pugnis:
    ‘quid nunc te tua, Turne, potest germana iuvare?
    aut quid iam durae superat mihi? qua tibi lucem
    arte morer? talin possum me opponere monstro?
    iam iam linquo acies. ne me terrete timentem,               875
    obscenae volucres: alarum verbera nosco
    letalemque sonum, nec fallunt iussa superba
    magnanimi Iovis. haec pro virginitate reponit?
    quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est
    condicio? possem tantos finire dolores               880
    nunc certe, et misero fratri comes ire per umbras!
    immortalis ego? aut quicquam mihi dulce meorum
    te sine, frater, erit? o quae satis ima dehiscat
    terra mihi, Manisque deam demittat ad imos?’
    tantum effata caput glauco contexit amictu               885
    multa gemens et se fluvio dea condidit alto.

    Aeneas instat contra telumque coruscat
    ingens arboreum, et saevo sic pectore fatur:
    ‘quae nunc deinde mora est? aut quid iam, Turne, retractas?
    non cursu, saevis certandum est comminus armis.               890
    verte omnis tete in facies et contrahe quidquid
    sive animis sive arte vales; opta ardua pennis
    astra sequi clausumque cava te condere terra.’
    ille caput quassans: ‘non me tua fervida terrent
    dicta, ferox; di me terrent et Iuppiter hostis.’               895
    nec plura effatus saxum circumspicit ingens,
    saxum antiquum ingens, campo quod forte iacebat,
    limes agro positus litem ut discerneret arvis.
    vix illum lecti bis sex cervice subirent,
    qualia nunc hominum producit corpora tellus;               900
    ille manu raptum trepida torquebat in hostem
    altior insurgens et cursu concitus heros.
    sed neque currentem se nec cognoscit euntem
    tollentemve manu saxumve immane moventem;
    genua labant, gelidus concrevit frigore sanguis.               905
    tum lapis ipse viri vacuum per inane volutus
    nec spatium evasit totum neque pertulit ictum.
    ac velut in somnis, oculos ubi languida pressit
    nocte quies, nequiquam avidos extendere cursus
    velle videmur et in mediis conatibus aegri               910
    succidimus; non lingua valet, non corpore notae
    sufficiunt vires nec vox aut verba sequuntur:
    sic Turno, quacumque viam virtute petivit,
    successum dea dira negat. tum pectore sensus
    vertuntur varii; Rutulos aspectat et urbem               915
    cunctaturque metu letumque instare tremescit,
    nec quo se eripiat, nec qua vi tendat in hostem,
    nec currus usquam videt aurigamve sororem.

    Cunctanti telum Aeneas fatale coruscat,
    sortitus fortunam oculis, et corpore toto               920
    eminus intorquet. murali concita numquam
    tormento sic saxa fremunt nec fulmine tanti
    dissultant crepitus. volat atri turbinis instar
    exitium dirum hasta ferens orasque recludit
    loricae et clipei extremos septemplicis orbis;               925
    per medium stridens transit femur. incidit ictus
    ingens ad terram duplicato poplite Turnus.
    consurgunt gemitu Rutuli totusque remugit
    mons circum et vocem late nemora alta remittunt.
    ille humilis supplex oculos dextramque precantem               930
    protendens ‘equidem merui nec deprecor’ inquit;
    ‘utere sorte tua. miseri te si qua parentis
    tangere cura potest, oro (fuit et tibi talis
    Anchises genitor) Dauni miserere senectae
    et me, seu corpus spoliatum lumine mavis,               935
    redde meis. vicisti et victum tendere palmas
    Ausonii videre; tua est Lavinia coniunx,
    ulterius ne tende odiis.’ stetit acer in armis
    Aeneas volvens oculos dextramque repressit;
    et iam iamque magis cunctantem flectere sermo               940
    coeperat, infelix umero cum apparuit alto
    balteus et notis fulserunt cingula bullis
    Pallantis pueri, victum quem vulnere Turnus
    straverat atque umeris inimicum insigne gerebat.
    ille, oculis postquam saevi monimenta doloris               945
    exuviasque hausit, furiis accensus et ira
    terribilis: ‘tune hinc spoliis indute meorum
    eripiare mihi? Pallas te hoc vulnere, Pallas
    immolat et poenam scelerato ex sanguine sumit.’
    hoc dicens ferrum adverso sub pectore condit               950
    fervidus; ast illi solvuntur frigore membra
    vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER VNDECIMVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER VNDECIMVS

    Oceanum interea surgens Aurora reliquit:
    Aeneas, quamquam et sociis dare tempus humandis
    praecipitant curae turbataque funere mens est,
    vota deum primo victor solvebat Eoo.
    ingentem quercum decisis undique ramis               5
    constituit tumulo fulgentiaque induit arma,
    Mezenti ducis exuvias, tibi magne tropaeum
    bellipotens; aptat rorantis sanguine cristas
    telaque trunca viri, et bis sex thoraca petitum
    perfossumque locis, clipeumque ex aere sinistrae               10
    subligat atque ensem collo suspendit eburnum.
    tum socios (namque omnis eum stipata tegebat
    turba ducum) sic incipiens hortatur ovantis:
    ‘maxima res effecta, viri; timor omnis abesto,
    quod superest; haec sunt spolia et de rege superbo               15
    primitiae manibusque meis Mezentius hic est.
    nunc iter ad regem nobis murosque Latinos.
    arma parate, animis et spe praesumite bellum,
    ne qua mora ignaros, ubi primum vellere signa
    adnuerint superi pubemque educere castris,               20
    impediat segnisve metu sententia tardet.
    interea socios inhumataque corpora terrae
    mandemus, qui solus honos Acheronte sub imo est.
    ite,’ ait ‘egregias animas, quae sanguine nobis
    hanc patriam peperere suo, decorate supremis               25
    muneribus, maestamque Evandri primus ad urbem
    mittatur Pallas, quem non virtutis egentem
    abstulit atra dies et funere mersit acerbo.’

    Sic ait inlacrimans, recipitque ad limina gressum
    corpus ubi exanimi positum Pallantis Acoetes               30
    servabat senior, qui Parrhasio Evandro
    armiger ante fuit, sed non felicibus aeque
    tum comes auspiciis caro datus ibat alumno.
    circum omnis famulumque manus Troianaque turba
    et maestum Iliades crinem de more solutae.               35
    ut vero Aeneas foribus sese intulit altis
    ingentem gemitum tunsis ad sidera tollunt
    pectoribus, maestoque immugit regia luctu.
    ipse caput nivei fultum Pallantis et ora
    ut vidit levique patens in pectore vulnus               40
    cuspidis Ausoniae, lacrimis ita fatur obortis:
    ‘tene,’ inquit ‘miserande puer, cum laeta veniret,
    invidit Fortuna mihi, ne regna videres
    nostra neque ad sedes victor veherere paternas?
    non haec Evandro de te promissa parenti               45
    discedens dederam, cum me complexus euntem
    mitteret in magnum imperium metuensque moneret
    acris esse viros, cum dura proelia gente.
    et nunc ille quidem spe multum captus inani
    fors et vota facit cumulatque altaria donis,               50
    nos iuvenem exanimum et nil iam caelestibus ullis
    debentem vano maesti comitamur honore.
    infelix, nati funus crudele videbis!
    hi nostri reditus exspectatique triumphi?
    haec mea magna fides? at non, Evandre, pudendis               55
    vulneribus pulsum aspicies, nec sospite dirum
    optabis nato funus pater. ei mihi quantum
    praesidium, Ausonia, et quantum tu perdis, Iule!’

    Haec ubi deflevit, tolli miserabile corpus
    imperat, et toto lectos ex agmine mittit               60
    mille viros qui supremum comitentur honorem
    intersintque patris lacrimis, solacia luctus
    exigua ingentis, misero sed debita patri.
    haud segnes alii cratis et molle feretrum
    arbuteis texunt virgis et vimine querno               65
    exstructosque toros obtentu frondis inumbrant.
    hic iuvenem agresti sublimem stramine ponunt:
    qualem virgineo demessum pollice florem
    seu mollis violae seu languentis hyacinthi,
    cui neque fulgor adhuc nec dum sua forma recessit,               70
    non iam mater alit tellus virisque ministrat.
    tum geminas vestis auroque ostroque rigentis
    extulit Aeneas, quas illi laeta laborum
    ipsa suis quondam manibus Sidonia Dido
    fecerat et tenui telas discreverat auro.               75
    harum unam iuveni supremum maestus honorem
    induit arsurasque comas obnubit amictu,
    multaque praeterea Laurentis praemia pugnae
    aggerat et longo praedam iubet ordine duci;
    addit equos et tela quibus spoliaverat hostem.               80
    vinxerat et post terga manus, quos mitteret umbris
    inferias, caeso sparsurus sanguine flammas,
    indutosque iubet truncos hostilibus armis
    ipsos ferre duces inimicaque nomina figi.
    ducitur infelix aevo confectus Acoetes,               85
    pectora nunc foedans pugnis, nunc unguibus ora,
    sternitur et toto proiectus corpore terrae;
    ducunt et Rutulo perfusos sanguine currus.
    post bellator equus positis insignibus Aethon
    it lacrimans guttisque umectat grandibus ora.               90
    hastam alii galeamque ferunt, nam cetera Turnus
    victor habet. tum maesta phalanx Teucrique sequuntur
    Tyrrhenique omnes et versis Arcades armis.
    postquam omnis longe comitum praecesserat ordo,
    substitit Aeneas gemituque haec addidit alto:               95
    ‘nos alias hinc ad lacrimas eadem horrida belli
    fata vocant: salve aeternum mihi, maxime Palla,
    aeternumque vale.’ nec plura effatus ad altos
    tendebat muros gressumque in castra ferebat.

    Iamque oratores aderant ex urbe Latina               100
    velati ramis oleae veniamque rogantes:
    corpora, per campos ferro quae fusa iacebant,
    redderet ac tumulo sineret succedere terrae;
    nullum cum victis certamen et aethere cassis;
    parceret hospitibus quondam socerisque vocatis.               105
    quos bonus Aeneas haud aspernanda precantis
    prosequitur venia et verbis haec insuper addit:
    ‘quaenam vos tanto fortuna indigna, Latini,
    implicuit bello, qui nos fugiatis amicos?
    pacem me exanimis et Martis sorte peremptis               110
    oratis? equidem et vivis concedere vellem.
    nec veni, nisi fata locum sedemque dedissent,
    nec bellum cum gente gero; rex nostra reliquit
    hospitia et Turni potius se credidit armis.
    aequius huic Turnum fuerat se opponere morti.               115
    si bellum finire manu, si pellere Teucros
    apparat, his mecum decuit concurrere telis:
    vixet cui vitam deus aut sua dextra dedisset.
    nunc ite et miseris supponite civibus ignem.’
    dixerat Aeneas. illi obstipuere silentes               120
    conversique oculos inter se atque ora tenebant.

    Tum senior semperque odiis et crimine Drances
    infensus iuveni Turno sic ore vicissim
    orsa refert: ‘o fama ingens, ingentior armis,
    vir Troiane, quibus caelo te laudibus aequem?               125
    iustitiaene prius mirer belline laborum?
    nos vero haec patriam grati referemus ad urbem
    et te, si qua viam dederit Fortuna, Latino
    iungemus regi. quaerat sibi foedera Turnus.
    quin et fatalis murorum attollere moles               130
    saxaque subvectare umeris Troiana iuvabit.’
    dixerat haec unoque omnes eadem ore fremebant.
    bis senos pepigere dies, et pace sequestra
    per silvas Teucri mixtique impune Latini
    erravere iugis. ferro sonat alta bipenni               135
    fraxinus, evertunt actas ad sidera pinus,
    robora nec cuneis et olentem scindere cedrum
    nec plaustris cessant vectare gementibus ornos.

    Et iam Fama volans, tanti praenuntia luctus,
    Evandrum Evandrique domos et moenia replet,               140
    quae modo victorem Latio Pallanta ferebat.
    Arcades ad portas ruere et de more vetusto
    funereas rapuere faces; lucet via longo
    ordine flammarum et late discriminat agros.
    contra turba Phrygum veniens plangentia iungit               145
    agmina. quae postquam matres succedere tectis
    viderunt, maestam incendunt clamoribus urbem.
    at non Evandrum potis est vis ulla tenere,
    sed venit in medios. feretro Pallante reposto
    procubuit super atque haeret lacrimansque gemensque,               150
    et via vix tandem voci laxata dolore est:
    ‘non haec, o Palla, dederas promissa parenti,
    cautius ut saevo velles te credere Marti.
    haud ignarus eram quantum nova gloria in armis
    et praedulce decus primo certamine posset.               155
    primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
    dura rudimenta, et nulli exaudita deorum
    vota precesque meae! tuque, o sanctissima coniunx,
    felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
    contra ego vivendo vici mea fata, superstes               160
    restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
    obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem
    atque haec pompa domum me, non Pallanta, referret!
    nec vos arguerim, Teucri, nec foedera nec quas
    iunximus hospitio dextras: sors ista senectae               165
    debita erat nostrae. quod si immatura manebat
    mors gnatum, caesis Volscorum milibus ante
    ducentem in Latium Teucros cecidisse iuvabit.
    quin ego non alio digner te funere, Palla,
    quam pius Aeneas et quam magni Phryges et quam               170
    Tyrrhenique duces, Tyrrhenum exercitus omnis.
    magna tropaea ferunt quos dat tua dextera leto;
    tu quoque nunc stares immanis truncus in arvis,
    esset par aetas et idem si robur ab annis,
    Turne. sed infelix Teucros quid demoror armis?               175
    vadite et haec memores regi mandata referte:
    quod vitam moror invisam Pallante perempto
    dextera causa tua est, Turnum gnatoque patrique
    quam debere vides. meritis vacat hic tibi solus
    fortunaeque locus. non vitae gaudia quaero,               180
    nec fas, sed gnato manis perferre sub imos.’

    Aurora interea miseris mortalibus almam
    extulerat lucem referens opera atque labores:
    iam pater Aeneas, iam curvo in litore Tarchon
    constituere pyras. huc corpora quisque suorum               185
    more tulere patrum, subiectisque ignibus atris
    conditur in tenebras altum caligine caelum.
    ter circum accensos cincti fulgentibus armis
    decurrere rogos, ter maestum funeris ignem
    lustravere in equis ululatusque ore dedere.               190
    spargitur et tellus lacrimis, sparguntur et arma,
    it caelo clamorque virum clangorque tubarum.
    hic alii spolia occisis derepta Latinis
    coniciunt igni, galeas ensisque decoros
    frenaque ferventisque rotas; pars munera nota,               195
    ipsorum clipeos et non felicia tela.
    multa boum circa mactantur corpora Morti,
    saetigerosque sues raptasque ex omnibus agris
    in flammam iugulant pecudes. tum litore toto
    ardentis spectant socios semustaque servant               200
    busta, neque avelli possunt, nox umida donec
    invertit caelum stellis ardentibus aptum.

    Nec minus et miseri diversa in parte Latini
    innumeras struxere pyras, et corpora partim
    multa virum terrae infodiunt, avectaque partim               205
    finitimos tollunt in agros urbique remittunt.
    cetera confusaeque ingentem caedis acervum
    nec numero nec honore cremant; tunc undique vasti
    certatim crebris conlucent ignibus agri.
    tertia lux gelidam caelo dimoverat umbram:               210
    maerentes altum cinerem et confusa ruebant
    ossa focis tepidoque onerabant aggere terrae.
    iam vero in tectis, praedivitis urbe Latini,
    praecipuus fragor et longi pars maxima luctus.
    hic matres miseraeque nurus, hic cara sororum               215
    pectora maerentum puerique parentibus orbi
    dirum exsecrantur bellum Turnique hymenaeos;
    ipsum armis ipsumque iubent decernere ferro,
    qui regnum Italiae et primos sibi poscat honores.
    ingravat haec saevus Drances solumque vocari               220
    testatur, solum posci in certamina Turnum.
    multa simul contra variis sententia dictis
    pro Turno, et magnum reginae nomen obumbrat,
    multa virum meritis sustentat fama tropaeis.

    Hos inter motus, medio in flagrante tumultu,               225
    ecce super maesti magna Diomedis ab urbe
    legati responsa ferunt: nihil omnibus actum
    tantorum impensis operum, nil dona neque aurum
    nec magnas valuisse preces, alia arma Latinis
    quaerenda, aut pacem Troiano ab rege petendum.               230
    deficit ingenti luctu rex ipse Latinus:
    fatalem Aenean manifesto numine ferri
    admonet ira deum tumulique ante ora recentes.
    ergo concilium magnum primosque suorum
    imperio accitos alta intra limina cogit.               235
    olli convenere fluuntque ad regia plenis
    tecta viis. sedet in mediis et maximus aevo
    et primus sceptris haud laeta fronte Latinus.
    atque hic legatos Aetola ex urbe remissos
    quae referant fari iubet, et responsa reposcit               240
    ordine cuncta suo. tum facta silentia linguis,
    et Venulus dicto parens ita farier infit:

    ‘Vidimus, o cives, Diomedem Argivaque castra,
    atque iter emensi casus superavimus omnis,
    contigimusque manum qua concidit Ilia tellus.               245
    ille urbem Argyripam patriae cognomine gentis
    victor Gargani condebat Iapygis agris.
    postquam introgressi et coram data copia fandi,
    munera praeferimus, nomen patriamque docemus,
    qui bellum intulerint, quae causa attraxerit Arpos.               250
    auditis ille haec placido sic reddidit ore:
    “o fortunatae gentes, Saturnia regna,
    antiqui Ausonii, quae vos fortuna quietos
    sollicitat suadetque ignota lacessere bella?
    quicumque Iliacos ferro violavimus agros               255
    (mitto ea quae muris bellando exhausta sub altis,
    quos Simois premat ille viros) infanda per orbem
    supplicia et scelerum poenas expendimus omnes,
    vel Priamo miseranda manus; scit triste Minervae
    sidus et Euboicae cautes ultorque Caphereus.               260
    militia ex illa diversum ad litus abacti
    Atrides Protei Menelaus adusque columnas
    exsulat, Aetnaeos vidit Cyclopas Ulixes.
    regna Neoptolemi referam versosque penatis
    Idomenei? Libycone habitantis litore Locros?               265
    ipse Mycenaeus magnorum ductor Achivum
    coniugis infandae prima inter limina dextra
    oppetiit, devictam Asiam subsedit adulter.
    invidisse deos, patriis ut redditus aris
    coniugium optatum et pulchram Calydona viderem?               270
    nunc etiam horribili visu portenta sequuntur
    et socii amissi petierunt aethera pennis
    fluminibusque vagantur aves (heu, dira meorum
    supplicia!) et scopulos lacrimosis vocibus implent.
    haec adeo ex illo mihi iam speranda fuerunt               275
    tempore cum ferro caelestia corpora demens
    appetii et Veneris violavi vulnere dextram.
    ne vero, ne me ad talis impellite pugnas.
    nec mihi cum Teucris ullum post eruta bellum
    Pergama nec veterum memini laetorve malorum.               280
    munera quae patriis ad me portatis ab oris
    vertite ad Aenean. stetimus tela aspera contra
    contulimusque manus: experto credite quantus
    in clipeum adsurgat, quo turbine torqueat hastam.
    si duo praeterea talis Idaea tulisset               285
    terra viros, ultro Inachias venisset ad urbes
    Dardanus, et versis lugeret Graecia fatis.
    quidquid apud durae cessatum est moenia Troiae,
    Hectoris Aeneaeque manu victoria Graium
    haesit et in decimum vestigia rettulit annum.               290
    ambo animis, ambo insignes praestantibus armis,
    hic pietate prior. coeant in foedera dextrae,
    qua datur; ast armis concurrant arma cavete.”
    et responsa simul quae sint, rex optime, regis
    audisti et quae sit magno sententia bello.’               295

    Vix ea legati, variusque per ora cucurrit
    Ausonidum turbata fremor, ceu saxa morantur
    cum rapidos amnis, fit clauso gurgite murmur
    vicinaeque fremunt ripae crepitantibus undis.
    ut primum placati animi et trepida ora quierunt,               300
    praefatus divos solio rex infit ab alto:

    ‘Ante equidem summa de re statuisse, Latini,
    et vellem et fuerat melius, non tempore tali
    cogere concilium, cum muros adsidet hostis.
    bellum importunum, cives, cum gente deorum               305
    invictisque viris gerimus, quos nulla fatigant
    proelia nec victi possunt absistere ferro.
    spem si quam ascitis Aetolum habuistis in armis,
    ponite. spes sibi quisque; sed haec quam angusta videtis.
    cetera qua rerum iaceant perculsa ruina,               310
    ante oculos interque manus sunt omnia vestras.
    nec quemquam incuso: potuit quae plurima virtus
    esse, fuit; toto certatum est corpore regni.
    nunc adeo quae sit dubiae sententia menti,
    expediam et paucis (animos adhibete) docebo.               315
    est antiquus ager Tusco mihi proximus amni,
    longus in occasum, finis super usque Sicanos;
    Aurunci Rutulique serunt, et vomere duros
    exercent collis atque horum asperrima pascunt.
    haec omnis regio et celsi plaga pinea montis               320
    cedat amicitiae Teucrorum, et foederis aequas
    dicamus leges sociosque in regna vocemus:
    considant, si tantus amor, et moenia condant.
    sin alios finis aliamque capessere gentem
    est animus possuntque solo decedere nostro,               325
    bis denas Italo texamus robore navis;
    seu pluris complere valent, iacet omnis ad undam
    materies: ipsi numerumque modumque carinis
    praecipiant, nos aera, manus, naualia demus.
    praeterea, qui dicta ferant et foedera firment               330
    centum oratores prima de gente Latinos
    ire placet pacisque manu praetendere ramos,
    munera portantis aurique eborisque talenta
    et sellam regni trabeamque insignia nostri.
    consulite in medium et rebus succurrite fessis.’               335

    Tum Drances idem infensus, quem gloria Turni
    obliqua invidia stimulisque agitabat amaris,
    largus opum et lingua melior, sed frigida bello
    dextera, consiliis habitus non futtilis auctor,
    seditione potens (genus huic materna superbum               340
    nobilitas dabat, incertum de patre ferebat),
    surgit et his onerat dictis atque aggerat iras:
    ‘rem nulli obscuram nostrae nec vocis egentem
    consulis, o bone rex: cuncti se scire fatentur
    quid fortuna ferat populi, sed dicere mussant.               345
    det libertatem fandi flatusque remittat,
    cuius ob auspicium infaustum moresque sinistros
    (dicam equidem, licet arma mihi mortemque minetur)
    lumina tot cecidisse ducum totamque videmus
    consedisse urbem luctu, dum Troia temptat               350
    castra fugae fidens et caelum territat armis.
    unum etiam donis istis, quae plurima mitti
    Dardanidis dicique iubes, unum, optime regum,
    adicias, nec te ullius violentia vincat
    quin natam egregio genero dignisque hymenaeis               355
    des pater, et pacem hanc aeterno foedere iungas.
    quod si tantus habet mentes et pectora terror,
    ipsum obtestemur veniamque oremus ab ipso:
    cedat, ius proprium regi patriaeque remittat.
    quid miseros totiens in aperta pericula civis               360
    proicis, o Latio caput horum et causa malorum?
    nulla salus bello, pacem te poscimus omnes,
    Turne, simul pacis solum inviolabile pignus.
    primus ego, invisum quem tu tibi fingis (et esse
    nil moror), en supplex venio. miserere tuorum,               365
    pone animos et pulsus abi. sat funera fusi
    vidimus ingentis et desolavimus agros.
    aut, si fama movet, si tantum pectore robur
    concipis et si adeo dotalis regia cordi est,
    aude atque adversum fidens fer pectus in hostem.               370
    scilicet ut Turno contingat regia coniunx,
    nos animae viles, inhumata infletaque turba,
    sternamur campis. etiam tu, si qua tibi vis,
    si patrii quid Martis habes, illum aspice contra
    qui vocat.’               375

    Talibus exarsit dictis violentia Turni.
    dat gemitum rumpitque has imo pectore voces:
    ‘larga quidem semper, Drance, tibi copia fandi
    tum cum bella manus poscunt, patribusque vocatis
    primus ades. sed non replenda est curia verbis,               380
    quae tuto tibi magna volant, dum distinet hostem
    agger murorum nec inundant sanguine fossae.
    proinde tona eloquio (solitum tibi) meque timoris
    argue tu, Drance, quando tot stragis acervos
    Teucrorum tua dextra dedit, passimque tropaeis               385
    insignis agros. possit quid vivida virtus
    experiare licet, nec longe scilicet hostes
    quaerendi nobis; circumstant undique muros.
    imus in adversos—quid cessas? an tibi Mavors
    ventosa in lingua pedibusque fugacibus istis               390
    semper erit?
    pulsus ego? aut quisquam merito, foedissime, pulsum
    arguet, Iliaco tumidum qui crescere Thybrim
    sanguine et Evandri totam cum stirpe videbit
    procubuisse domum atque exutos Arcadas armis?               395
    haud ita me experti Bitias et Pandarus ingens
    et quos mille die victor sub Tartara misi,
    inclusus muris hostilique aggere saeptus.
    nulla salus bello? capiti cane talia, demens,
    Dardanio rebusque tuis. proinde omnia magno               400
    ne cessa turbare metu atque extollere viris
    gentis bis victae, contra premere arma Latini.
    nunc et Myrmidonum proceres Phrygia arma tremescunt,
    nunc et Tydides et Larisaeus Achilles,
    amnis et Hadriacas retro fugit Aufidus undas.               405
    vel cum se pavidum contra mea iurgia fingit,
    artificis scelus, et formidine crimen acerbat.
    numquam animam talem dextra hac (absiste moveri)
    amittes: habitet tecum et sit pectore in isto.
    nunc ad te et tua magna, pater, consulta revertor.               410
    si nullam nostris ultra spem ponis in armis,
    si tam deserti sumus et semel agmine verso
    funditus occidimus neque habet Fortuna regressum,
    oremus pacem et dextras tendamus inertis.
    quamquam o si solitae quicquam virtutis adesset!               415
    ille mihi ante alios fortunatusque laborum
    egregiusque animi, qui, ne quid tale videret,
    procubuit moriens et humum semel ore momordit.
    sin et opes nobis et adhuc intacta iuventus
    auxilioque urbes Italae populique supersunt,               420
    sin et Troianis cum multo gloria venit
    sanguine (sunt illis sua funera, parque per omnis
    tempestas), cur indecores in limine primo
    deficimus? cur ante tubam tremor occupat artus?
    multa dies variique labor mutabilis aevi               425
    rettulit in melius, multos alterna revisens
    lusit et in solido rursus Fortuna locavit.
    non erit auxilio nobis Aetolus et Arpi:
    at Messapus erit felixque Tolumnius et quos
    tot populi misere duces, nec parva sequetur               430
    gloria delectos Latio et Laurentibus agris.
    est et Volscorum egregia de gente Camilla
    agmen agens equitum et florentis aere catervas.
    quod si me solum Teucri in certamina poscunt
    idque placet tantumque bonis communibus obsto,               435
    non adeo has exosa manus Victoria fugit
    ut tanta quicquam pro spe temptare recusem.
    ibo animis contra, vel magnum praestet Achillem
    factaque Volcani manibus paria induat arma
    ille licet. vobis animam hanc soceroque Latino               440
    Turnus ego, haud ulli veterum virtute secundus,
    devovi. solum Aeneas vocat? et vocet oro;
    nec Drances potius, sive est haec ira deorum,
    morte luat, sive est virtus et gloria, tollat.’

    Illi haec inter se dubiis de rebus agebant               445
    certantes: castra Aeneas aciemque movebat.
    nuntius ingenti per regia tecta tumultu
    ecce ruit magnisque urbem terroribus implet:
    instructos acie Tiberino a flumine Teucros
    Tyrrhenamque manum totis descendere campis.               450
    extemplo turbati animi concussaque vulgi
    pectora et arrectae stimulis haud mollibus irae.
    arma manu trepidi poscunt, fremit arma iuventus,
    flent maesti mussantque patres. hic undique clamor
    dissensu vario magnus se tollit in auras,               455
    haud secus atque alto in luco cum forte catervae
    consedere avium, piscosove amne Padusae
    dant sonitum rauci per stagna loquacia cycni.
    ‘immo,’ ait ‘o cives,’ arrepto tempore Turnus,
    ‘cogite concilium et pacem laudate sedentes;               460
    illi armis in regna ruunt.’ nec plura locutus
    corripuit sese et tectis citus extulit altis.
    ‘tu, Voluse, armari Volscorum edice maniplis,
    duc’ ait ‘et Rutulos. equitem Messapus in armis,
    et cum fratre Coras latis diffundite campis.               465
    pars aditus urbis firment turrisque capessant;
    cetera, qua iusso, mecum manus inferat arma.’

    Ilicet in muros tota discurritur urbe.
    concilium ipse pater et magna incepta Latinus
    deserit ac tristi turbatus tempore differt,                470
    multaque se incusat qui non acceperit ultro
    Dardanium Aenean generumque asciverit urbi.
    praefodiunt alii portas aut saxa sudesque
    subvectant. bello dat signum rauca cruentum
    bucina. tum muros varia cinxere corona               475
    matronae puerique, vocat labor ultimus omnis.
    nec non ad templum summasque ad Palladis arces
    subvehitur magna matrum regina caterva
    dona ferens, iuxtaque comes Lavinia virgo,
    causa mali tanti, oculos deiecta decoros.               480
    succedunt matres et templum ture vaporant
    et maestas alto fundunt de limine voces:
    ‘armipotens, praeses belli, Tritonia virgo,
    frange manu telum Phrygii praedonis, et ipsum
    pronum sterne solo portisque effunde sub altis.’               485
    cingitur ipse furens certatim in proelia Turnus.
    iamque adeo rutilum thoraca indutus aenis
    horrebat squamis surasque incluserat auro,
    tempora nudus adhuc, laterique accinxerat ensem,
    fulgebatque alta decurrens aureus arce               490
    exsultatque animis et spe iam praecipit hostem:
    qualis ubi abruptis fugit praesepia vinclis
    tandem liber equus, campoque potitus aperto
    aut ille in pastus armentaque tendit equarum
    aut adsuetus aquae perfundi flumine noto               495
    emicat, arrectisque fremit cervicibus alte
    luxurians luduntque iubae per colla, per armos.

    Obvia cui Volscorum acie comitante Camilla
    occurrit portisque ab equo regina sub ipsis
    desiluit, quam tota cohors imitata relictis               500
    ad terram defluxit equis; tum talia fatur:
    ‘Turne, sui merito si qua est fiducia forti,
    audeo et Aeneadum promitto occurrere turmae
    solaque Tyrrhenos equites ire obvia contra.
    me sine prima manu temptare pericula belli,               505
    tu pedes ad muros subsiste et moenia serva.’
    Turnus ad haec oculos horrenda in virgine fixus:
    ‘o decus Italiae virgo, quas dicere grates
    quasve referre parem? sed nunc, est omnia quando
    iste animus supra, mecum partire laborem.               510
    Aeneas, ut fama fidem missique reportant
    exploratores, equitum levia improbus arma
    praemisit, quaterent campos; ipse ardua montis
    per deserta iugo superans adventat ad urbem.
    furta paro belli conuexo in tramite silvae,               515
    ut bivias armato obsidam milite fauces.
    tu Tyrrhenum equitem conlatis excipe signis;
    tecum acer Messapus erit turmaeque Latinae
    Tiburtique manus, ducis et tu concipe curam.’
    sic ait, et paribus Messapum in proelia dictis               520
    hortatur sociosque duces et pergit in hostem.

    Est curvo anfractu valles, accommoda fraudi
    armorumque dolis, quam densis frondibus atrum
    urget utrimque latus, tenuis quo semita ducit
    angustaeque ferunt fauces aditusque maligni.               525
    hanc super in speculis summoque in vertice montis
    planities ignota iacet tutique receptus,
    seu dextra laevaque velis occurrere pugnae
    sive instare iugis et grandia volvere saxa.
    huc iuvenis nota fertur regione viarum               530
    arripuitque locum et silvis insedit iniquis.

    Velocem interea superis in sedibus Opim,
    unam ex virginibus sociis sacraque caterva,
    compellabat et has tristis Latonia voces
    ore dabat: ‘graditur bellum ad crudele Camilla,               535
    o virgo, et nostris nequiquam cingitur armis,
    cara mihi ante alias. neque enim novus iste Dianae
    venit amor subitaque animum dulcedine movit.
    pulsus ob invidiam regno virisque superbas
    Priverno antiqua Metabus cum excederet urbe,               540
    infantem fugiens media inter proelia belli
    sustulit exsilio comitem, matrisque vocavit
    nomine Casmillae mutata parte Camillam.
    ipse sinu prae se portans iuga longa petebat
    solorum nemorum: tela undique saeva premebant               545
    et circumfuso volitabant milite Volsci.
    ecce fugae medio summis Amasenus abundans
    spumabat ripis, tantus se nubibus imber
    ruperat. ille innare parans infantis amore
    tardatur caroque oneri timet. omnia secum               550
    versanti subito vix haec sententia sedit:
    telum immane manu valida quod forte gerebat
    bellator, solidum nodis et robore cocto,
    huic natam libro et silvestri subere clausam
    implicat atque habilem mediae circumligat hastae;               555
    quam dextra ingenti librans ita ad aethera fatur:
    “alma, tibi hanc, nemorum cultrix, Latonia virgo,
    ipse pater famulam voveo; tua prima per auras
    tela tenens supplex hostem fugit. accipe, testor,
    diva tuam, quae nunc dubiis committitur auris.”               560
    dixit, et adducto contortum hastile lacerto
    immittit: sonuere undae, rapidum super amnem
    infelix fugit in iaculo stridente Camilla.
    at Metabus magna propius iam urgente caterva
    dat sese fluvio, atque hastam cum virgine victor               565
    gramineo, donum Triviae, de caespite vellit.
    non illum tectis ullae, non moenibus urbes
    accepere (neque ipse manus feritate dedisset),
    pastorum et solis exegit montibus aevum.
    hic natam in dumis interque horrentia lustra               570
    armentalis equae mammis et lacte ferino
    nutribat teneris immulgens ubera labris.
    utque pedum primis infans vestigia plantis
    institerat, iaculo palmas armavit acuto
    spiculaque ex umero parvae suspendit et arcum.               575
    pro crinali auro, pro longae tegmine pallae
    tigridis exuviae per dorsum a vertice pendent.
    tela manu iam tum tenera puerilia torsit
    et fundam tereti circum caput egit habena
    Strymoniamque gruem aut album deiecit olorem.               580
    multae illam frustra Tyrrhena per oppida matres
    optavere nurum; sola contenta Diana
    aeternum telorum et virginitatis amorem
    intemerata colit. vellem haud correpta fuisset
    militia tali conata lacessere Teucros:               585
    cara mihi comitumque foret nunc una mearum.
    verum age, quandoquidem fatis urgetur acerbis,
    labere, nympha, polo finisque invise Latinos,
    tristis ubi infausto committitur omine pugna.
    haec cape et ultricem pharetra deprome sagittam:               590
    hac, quicumque sacrum violarit vulnere corpus,
    Tros Italusque, mihi pariter det sanguine poenas.
    post ego nube cava miserandae corpus et arma
    inspoliata feram tumulo patriaeque reponam.’
    dixit, at illa levis caeli delapsa per auras               595
    insonuit nigro circumdata turbine corpus.

    At manus interea muris Troiana propinquat,
    Etruscique duces equitumque exercitus omnis
    compositi numero in turmas. fremit aequore toto
    insultans sonipes et pressis pugnat habenis               600
    huc conversus et huc; tum late ferreus hastis
    horret ager campique armis sublimibus ardent.
    nec non Messapus contra celeresque Latini
    et cum fratre Coras et virginis ala Camillae
    adversi campo apparent, hastasque reductis               605
    protendunt longe dextris et spicula vibrant,
    adventusque virum fremitusque ardescit equorum.
    iamque intra iactum teli progressus uterque
    substiterat: subito erumpunt clamore furentisque
    exhortantur equos, fundunt simul undique tela               610
    crebra nivis ritu, caelumque obtexitur umbra.
    continuo adversis Tyrrhenus et acer Aconteus
    conixi incurrunt hastis primique ruinam
    dant sonitu ingenti perfractaque quadripedantum
    pectora pectoribus rumpunt; excussus Aconteus               615
    fulminis in morem aut tormento ponderis acti
    praecipitat longe et vitam dispergit in auras.

    Extemplo turbatae acies, versique Latini
    reiciunt parmas et equos ad moenia vertunt;
    Troes agunt, princeps turmas inducit Asilas.               620
    iamque propinquabant portis rursusque Latini
    clamorem tollunt et mollia colla reflectunt;
    hi fugiunt penitusque datis referuntur habenis.
    qualis ubi alterno procurrens gurgite pontus
    nunc ruit ad terram scopulosque superiacit unda               625
    spumeus extremamque sinu perfundit harenam,
    nunc rapidus retro atque aestu revoluta resorbens
    saxa fugit litusque vado labente relinquit:
    bis Tusci Rutulos egere ad moenia versos,
    bis reiecti armis respectant terga tegentes.               630
    tertia sed postquam congressi in proelia totas
    implicuere inter se acies legitque virum vir,
    tum vero et gemitus morientum et sanguine in alto
    armaque corporaque et permixti caede virorum
    semianimes volvuntur equi, pugna aspera surgit.               635
    Orsilochus Remuli, quando ipsum horrebat adire,
    hastam intorsit equo ferrumque sub aure reliquit;
    quo sonipes ictu furit arduus altaque iactat
    vulneris impatiens arrecto pectore crura,
    volvitur ille excussus humi. Catillus Iollan               640
    ingentemque animis, ingentem corpore et armis
    deicit Herminium, nudo cui vertice fulva
    caesaries nudique umeri nec vulnera terrent;
    tantus in arma patet. latos huic hasta per armos
    acta tremit duplicatque virum transfixa dolore.               645
    funditur ater ubique cruor; dant funera ferro
    certantes pulchramque petunt per vulnera mortem.

    At medias inter caedes exsultat Amazon
    unum exserta latus pugnae, pharetrata Camilla,
    et nunc lenta manu spargens hastilia denset,               650
    nunc validam dextra rapit indefessa bipennem;
    aureus ex umero sonat arcus et arma Dianae.
    illa etiam, si quando in tergum pulsa recessit,
    spicula converso fugientia derigit arcu.
    at circum lectae comites, Larinaque virgo               655
    Tullaque et aeratam quatiens Tarpeia securim,
    Italides, quas ipsa decus sibi dia Camilla
    delegit pacisque bonas bellique ministras:
    quales Threiciae cum flumina Thermodontis
    pulsant et pictis bellantur Amazones armis,               660
    seu circum Hippolyten seu cum se Martia curru
    Penthesilea refert, magnoque ululante tumultu
    feminea exsultant lunatis agmina peltis.

    Quem telo primum, quem postremum, aspera virgo,
    deicis? aut quot humi morientia corpora fundis?               665
    Eunaeum Clytio primum patre, cuius apertum
    adversi longa transverberat abiete pectus.
    sanguinis ille vomens rivos cadit atque cruentam
    mandit humum moriensque suo se in vulnere versat.
    tum Lirim Pagasumque super, quorum alter habenas               670
    suffuso revolutus equo dum colligit, alter
    dum subit ac dextram labenti tendit inermem,
    praecipites pariterque ruunt. his addit Amastrum
    Hippotaden, sequiturque incumbens eminus hasta
    Tereaque Harpalycumque et Demophoonta Chromimque;               675
    quotque emissa manu contorsit spicula virgo,
    tot Phrygii cecidere viri. procul Ornytus armis
    ignotis et equo venator Iapyge fertur,
    cui pellis latos umeros erepta iuvenco
    pugnatori operit, caput ingens oris hiatus               680
    et malae texere lupi cum dentibus albis,
    agrestisque manus armat sparus; ipse catervis
    vertitur in mediis et toto vertice supra est.
    hunc illa exceptum (neque enim labor agmine verso)
    traicit et super haec inimico pectore fatur:               685
    ‘silvis te, Tyrrhene, feras agitare putasti?
    advenit qui vestra dies muliebribus armis
    verba redargueret. nomen tamen haud leve patrum
    manibus hoc referes, telo cecidisse Camillae.’

    Protinus Orsilochum et Buten, duo maxima Teucrum                690
    corpora, sed Buten aversum cuspide fixit
    loricam galeamque inter, qua colla sedentis
    lucent et laevo dependet parma lacerto;
    Orsilochum fugiens magnumque agitata per orbem
    eludit gyro interior sequiturque sequentem;               695
    tum validam perque arma viro perque ossa securim
    altior exsurgens oranti et multa precanti
    congeminat; vulnus calido rigat ora cerebro.
    incidit huic subitoque aspectu territus haesit
    Appenninicolae bellator filius Auni,               700
    haud Ligurum extremus, dum fallere fata sinebant.
    isque ubi se nullo iam cursu evadere pugnae
    posse neque instantem reginam avertere cernit,
    consilio versare dolos ingressus et astu
    incipit haec: ‘quid tam egregium, si femina forti               705
    fidis equo? dimitte fugam et te comminus aequo
    mecum crede solo pugnaeque accinge pedestri:
    iam nosces ventosa ferat cui gloria fraudem.’
    dixit, at illa furens acrique accensa dolore
    tradit equum comiti paribusque resistit in armis               710
    ense pedes nudo puraque interrita parma.
    at iuvenis vicisse dolo ratus avolat ipse
    (haud mora), conversisque fugax aufertur habenis
    quadripedemque citum ferrata calce fatigat.
    ‘vane Ligus frustraque animis elate superbis,               715
    nequiquam patrias temptasti lubricus artis,
    nec fraus te incolumem fallaci perferet Auno.’
    haec fatur virgo, et pernicibus ignea plantis
    transit equum cursu frenisque adversa prehensis
    congreditur poenasque inimico ex sanguine sumit:               720
    quam facile accipiter saxo sacer ales ab alto
    consequitur pennis sublimem in nube columbam
    comprensamque tenet pedibusque eviscerat uncis;
    tum cruor et vulsae labuntur ab aethere plumae.

    At non haec nullis hominum sator atque deorum               725
    observans oculis summo sedet altus Olympo.
    Tyrrhenum genitor Tarchonem in proelia saeva
    suscitat et stimulis haud mollibus inicit iras.
    ergo inter caedes cedentiaque agmina Tarchon
    fertur equo variisque instigat vocibus alas               730
    nomine quemque vocans, reficitque in proelia pulsos.
    ‘quis metus, o numquam dolituri, o semper inertes
    Tyrrheni, quae tanta animis ignavia venit?
    femina palantis agit atque haec agmina vertit!
    quo ferrum quidve haec gerimus tela inrita dextris?               735
    at non in Venerem segnes nocturnaque bella,
    aut ubi curva choros indixit tibia Bacchi.
    exspectate dapes et plenae pocula mensae
    (hic amor, hoc studium) dum sacra secundus haruspex
    nuntiet ac lucos vocet hostia pinguis in altos!’               740
    haec effatus equum in medios moriturus et ipse
    concitat, et Venulo adversum se turbidus infert
    dereptumque ab equo dextra complectitur hostem
    et gremium ante suum multa vi concitus aufert.
    tollitur in caelum clamor cunctique Latini               745
    convertere oculos. volat igneus aequore Tarchon
    arma virumque ferens; tum summa ipsius ab hasta
    defringit ferrum et partis rimatur apertas,
    qua vulnus letale ferat; contra ille repugnans
    sustinet a iugulo dextram et vim viribus exit.               750
    utque volans alte raptum cum fulva draconem
    fert aquila implicuitque pedes atque unguibus haesit,
    saucius at serpens sinuosa volumina versat
    arrectisque horret squamis et sibilat ore
    arduus insurgens, illa haud minus urget obunco                755
    luctantem rostro, simul aethera verberat alis:
    haud aliter praedam Tiburtum ex agmine Tarchon
    portat ovans. ducis exemplum eventumque secuti
    Maeonidae incurrunt. tum fatis debitus Arruns
    velocem iaculo et multa prior arte Camillam               760
    circuit, et quae sit fortuna facillima temptat.
    qua se cumque furens medio tulit agmine virgo,
    hac Arruns subit et tacitus vestigia lustrat;
    qua victrix redit illa pedemque ex hoste reportat,
    hac iuvenis furtim celeris detorquet habenas.               765
    hos aditus iamque hos aditus omnemque pererrat
    undique circuitum et certam quatit improbus hastam.

    Forte sacer Cybelo Chloreus olimque sacerdos
    insignis longe Phrygiis fulgebat in armis
    spumantemque agitabat equum, quem pellis aenis               770
    in plumam squamis auro conserta tegebat.
    ipse peregrina ferrugine clarus et ostro
    spicula torquebat Lycio Gortynia cornu;
    aureus ex umeris erat arcus et aurea vati
    cassida; tum croceam chlamydemque sinusque crepantis               775
    carbaseos fulvo in nodum collegerat auro
    pictus acu tunicas et barbara tegmina crurum.
    hunc virgo, sive ut templis praefigeret arma
    Troia, captivo sive ut se ferret in auro
    venatrix, unum ex omni certamine pugnae               780
    caeca sequebatur totumque incauta per agmen
    femineo praedae et spoliorum ardebat amore,
    telum ex insidiis cum tandem tempore capto
    concitat et superos Arruns sic voce precatur:
    ‘summe deum, sancti custos Soractis Apollo,               785
    quem primi colimus, cui pineus ardor acervo
    pascitur, et medium freti pietate per ignem
    cultores multa premimus vestigia pruna,
    da, pater, hoc nostris aboleri dedecus armis,
    omnipotens. non exuvias pulsaeve tropaeum               790
    virginis aut spolia ulla peto, mihi cetera laudem
    facta ferent; haec dira meo dum vulnere pestis
    pulsa cadat, patrias remeabo inglorius urbes.’

    Audiit et voti Phoebus succedere partem
    mente dedit, partem volucris dispersit in auras:               795
    sterneret ut subita turbatam morte Camillam
    adnuit oranti; reducem ut patria alta videret
    non dedit, inque Notos vocem vertere procellae.
    ergo ut missa manu sonitum dedit hasta per auras,
    convertere animos acris oculosque tulere               800
    cuncti ad reginam Volsci. nihil ipsa nec aurae
    nec sonitus memor aut venientis ab aethere teli,
    hasta sub exsertam donec perlata papillam
    haesit virgineumque alte bibit acta cruorem.
    concurrunt trepidae comites dominamque ruentem               805
    suscipiunt. fugit ante omnis exterritus Arruns
    laetitia mixtoque metu, nec iam amplius hastae
    credere nec telis occurrere virginis audet.
    ac velut ille, prius quam tela inimica sequantur,
    continuo in montis sese avius abdidit altos               810
    occiso pastore lupus magnove iuvenco,
    conscius audacis facti, caudamque remulcens
    subiecit pavitantem utero silvasque petivit:
    haud secus ex oculis se turbidus abstulit Arruns
    contentusque fuga mediis se immiscuit armis.               815
    illa manu moriens telum trahit, ossa sed inter
    ferreus ad costas alto stat vulnere mucro.
    labitur exsanguis, labuntur frigida leto
    lumina, purpureus quondam color ora reliquit.
    tum sic exspirans Accam ex aequalibus unam               820
    adloquitur, fida ante alias quae sola Camillae
    quicum partiri curas, atque haec ita fatur:
    ‘hactenus, Acca soror, potui: nunc vulnus acerbum
    conficit, et tenebris nigrescunt omnia circum.
    effuge et haec Turno mandata novissima perfer:               825
    succedat pugnae Troianosque arceat urbe.
    iamque vale.’ simul his dictis linquebat habenas
    ad terram non sponte fluens. tum frigida toto
    paulatim exsoluit se corpore, lentaque colla
    et captum leto posuit caput, arma relinquens,               830
    vitaque cum gemitu fugit indignata sub umbras.
    tum vero immensus surgens ferit aurea clamor
    sidera: deiecta crudescit pugna Camilla;
    incurrunt densi simul omnis copia Teucrum
    Tyrrhenique duces Evandrique Arcades alae.               835

    At Triviae custos iamdudum in montibus Opis
    alta sedet summis spectatque interrita pugnas.
    utque procul medio iuvenum in clamore furentum
    prospexit tristi mulcatam morte Camillam,
    ingemuitque deditque has imo pectore voces:               840
    ‘heu nimium, virgo, nimium crudele luisti
    supplicium Teucros conata lacessere bello!
    nec tibi desertae in dumis coluisse Dianam
    profuit aut nostras umero gessisse pharetras.
    non tamen indecorem tua te regina reliquit               845
    extrema iam in morte, neque hoc sine nomine letum
    per gentis erit aut famam patieris inultae.
    nam quicumque tuum violavit vulnere corpus
    morte luet merita.’ fuit ingens monte sub alto
    regis Dercenni terreno ex aggere bustum               850
    antiqui Laurentis opacaque ilice tectum;
    hic dea se primum rapido pulcherrima nisu
    sistit et Arruntem tumulo speculatur ab alto.
    ut vidit fulgentem armis ac vana tumentem,
    ‘cur’ inquit ‘diversus abis? huc derige gressum,               855
    huc periture veni, capias ut digna Camillae
    praemia. tune etiam telis moriere Dianae?’
    dixit, et aurata volucrem Threissa sagittam
    deprompsit pharetra cornuque infensa tetendit
    et duxit longe, donec curvata coirent               860
    inter se capita et manibus iam tangeret aequis,
    laeva aciem ferri, dextra nervoque papillam.
    extemplo teli stridorem aurasque sonantis
    audiit una Arruns haesitque in corpore ferrum.
    illum exspirantem socii atque extrema gementem               865
    obliti ignoto camporum in pulvere linquunt;
    Opis ad aetherium pennis aufertur Olympum.

    Prima fugit domina amissa levis ala Camillae,
    turbati fugiunt Rutuli, fugit acer Atinas,
    disiectique duces desolatique manipli               870
    tuta petunt et equis aversi ad moenia tendunt.
    nec quisquam instantis Teucros letumque ferentis
    sustentare valet telis aut sistere contra,
    sed laxos referunt umeris languentibus arcus,
    quadripedumque putrem cursu quatit ungula campum.               875
    volvitur ad muros caligine turbidus atra
    pulvis, et e speculis percussae pectora matres
    femineum clamorem ad caeli sidera tollunt.
    qui cursu portas primi inrupere patentis,
    hos inimica super mixto premit agmine turba,               880
    nec miseram effugiunt mortem, sed limine in ipso,
    moenibus in patriis atque inter tuta domorum
    confixi exspirant animas. pars claudere portas,
    nec sociis aperire viam nec moenibus audent
    accipere orantis, oriturque miserrima caedes               885
    defendentum armis aditus inque arma ruentum.
    exclusi ante oculos lacrimantumque ora parentum
    pars in praecipitis fossas urgente ruina
    volvitur, immissis pars caeca et concita frenis
    arietat in portas et duros obice postis.               890
    ipsae de muris summo certamine matres
    (monstrat amor verus patriae, ut videre Camillam)
    tela manu trepidae iaciunt ac robore duro
    stipitibus ferrum sudibusque imitantur obustis
    praecipites, primaeque mori pro moenibus ardent.               895

    Interea Turnum in silvis saevissimus implet
    nuntius et iuveni ingentem fert Acca tumultum:
    deletas Volscorum acies, cecidisse Camillam,
    ingruere infensos hostis et Marte secundo
    omnia corripuisse, metum iam ad moenia ferri.               900
    ille furens (et saeva Iovis sic numina poscunt)
    deserit obsessos collis, nemora aspera linquit.
    vix e conspectu exierat campumque tenebat,
    cum pater Aeneas saltus ingressus apertos
    exsuperatque iugum silvaque evadit opaca.               905
    sic ambo ad muros rapidi totoque feruntur
    agmine nec longis inter se passibus absunt;
    ac simul Aeneas fumantis pulvere campos
    prospexit longe Laurentiaque agmina vidit,
    et saevum Aenean agnovit Turnus in armis               910
    adventumque pedum flatusque audivit equorum.
    continuoque ineant pugnas et proelia temptent,
    ni roseus fessos iam gurgite Phoebus Hibero
    tingat equos noctemque die labente reducat.
    considunt castris ante urbem et moenia vallant.

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER DECIMVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER DECIMVS

    Panditur interea domus omnipotentis Olympi
    conciliumque vocat divum pater atque hominum rex
    sideream in sedem, terras unde arduus omnis
    castraque Dardanidum aspectat populosque Latinos.
    considunt tectis bipatentibus, incipit ipse:               5
    ‘caelicolae magni, quianam sententia vobis
    versa retro tantumque animis certatis iniquis?
    abnueram bello Italiam concurrere Teucris.
    quae contra vetitum discordia? quis metus aut hos
    aut hos arma sequi ferrumque lacessere suasit?               10
    adveniet iustum pugnae (ne arcessite) tempus,
    cum fera Karthago Romanis arcibus olim
    exitium magnum atque Alpis immittet apertas:
    tum certare odiis, tum res rapuisse licebit.
    nunc sinite et placitum laeti componite foedus.’               15

    Iuppiter haec paucis; at non Venus aurea contra
    pauca refert:
    ‘o pater, o hominum rerumque aeterna potestas
    (namque aliud quid sit quod iam implorare queamus?),
    cernis ut insultent Rutuli, Turnusque feratur               20
    per medios insignis equis tumidusque secundo
    Marte ruat? non clausa tegunt iam moenia Teucros;
    quin intra portas atque ipsis proelia miscent
    aggeribus murorum et inundant sanguine fossae.
    Aeneas ignarus abest. numquamne levari               25
    obsidione sines? muris iterum imminet hostis
    nascentis Troiae nec non exercitus alter,
    atque iterum in Teucros Aetolis surgit ab Arpis
    Tydides. equidem credo, mea vulnera restant
    et tua progenies mortalia demoror arma.               30
    si sine pace tua atque invito numine Troes
    Italiam petiere, luant peccata neque illos
    iuveris auxilio; sin tot responsa secuti
    quae superi manesque dabant, cur nunc tua quisquam
    vertere iussa potest aut cur nova condere fata?               35
    quid repetam exustas Erycino in litore classis,
    quid tempestatum regem ventosque furentis
    Aeolia excitos aut actam nubibus Irim?
    nunc etiam manis (haec intemptata manebat
    sors rerum) movet et superis immissa repente               40
    Allecto medias Italum bacchata per urbes.
    nil super imperio moveor. speravimus ista,
    dum fortuna fuit. vincant, quos vincere mavis.
    si nulla est regio Teucris quam det tua coniunx
    dura, per eversae, genitor, fumantia Troiae               45
    excidia obtestor: liceat dimittere ab armis
    incolumem Ascanium, liceat superesse nepotem.
    Aeneas sane ignotis iactetur in undis
    et quacumque viam dederit Fortuna sequatur:
    hunc tegere et dirae valeam subducere pugnae.               50
    est Amathus, est celsa mihi Paphus atque Cythera
    Idaliaeque domus: positis inglorius armis
    exigat hic aevum. magna dicione iubeto
    Karthago premat Ausoniam; nihil urbibus inde
    obstabit Tyriis. quid pestem evadere belli               55
    iuvit et Argolicos medium fugisse per ignis
    totque maris vastaeque exhausta pericula terrae,
    dum Latium Teucri recidiuaque Pergama quaerunt?
    non satius cineres patriae insedisse supremos
    atque solum quo Troia fuit? Xanthum et Simoenta               60
    redde, oro, miseris iterumque revolvere casus
    da, pater, Iliacos Teucris.’ tum regia Iuno
    acta furore gravi: ‘quid me alta silentia cogis
    rumpere et obductum verbis vulgare dolorem?
    Aenean hominum quisquam divumque subegit               65
    bella sequi aut hostem regi se inferre Latino?
    Italiam petiit fatis auctoribus (esto)
    Cassandrae impulsus furiis: num linquere castra
    hortati sumus aut vitam committere ventis?
    num puero summam belli, num credere muros,               70
    Tyrrhenamque fidem aut gentis agitare quietas?
    quis deus in fraudem, quae dura potentia nostra
    egit? ubi hic Iuno demissave nubibus Iris?
    indignum est Italos Troiam circumdare flammis
    nascentem et patria Turnum consistere terra,               75
    cui Pilumnus avus, cui diva Venilia mater:
    quid face Troianos atra vim ferre Latinis,
    arva aliena iugo premere atque avertere praedas?
    quid soceros legere et gremiis abducere pactas,
    pacem orare manu, praefigere puppibus arma?               80
    tu potes Aenean manibus subducere Graium
    proque viro nebulam et ventos obtendere inanis,
    et potes in totidem classem convertere nymphas:
    nos aliquid Rutulos contra iuvisse nefandum est?
    “Aeneas ignarus abest”: ignarus et absit.               85
    est Paphus Idaliumque tibi, sunt alta Cythera:
    quid gravidam bellis urbem et corda aspera temptas?
    nosne tibi fluxas Phrygiae res vertere fundo
    conamur? nos? an miseros qui Troas Achivis
    obiecit? quae causa fuit consurgere in arma               90
    Europamque Asiamque et foedera solvere furto?
    me duce Dardanius Spartam expugnavit adulter,
    aut ego tela dedi fovive Cupidine bella?
    tum decuit metuisse tuis: nunc sera querelis
    haud iustis adsurgis et inrita iurgia iactas.’               95

    Talibus orabat Iuno, cunctique fremebant
    caelicolae adsensu vario, ceu flamina prima
    cum deprensa fremunt silvis et caeca volutant
    murmura venturos nautis prodentia ventos.
    tum pater omnipotens, rerum cui prima potestas,               100
    infit (eo dicente deum domus alta silescit
    et tremefacta solo tellus, silet arduus aether,
    tum Zephyri posuere, premit placida aequora pontus):
    ‘accipite ergo animis atque haec mea figite dicta.
    quandoquidem Ausonios coniungi foedere Teucris               105
    haud licitum, nec vestra capit discordia finem,
    quae cuique est fortuna hodie, quam quisque secat spem,
    Tros Rutulusne fuat, nullo discrimine habebo,
    seu fatis Italum castra obsidione tenentur
    sive errore malo Troiae monitisque sinistris.               110
    nec Rutulos solvo. sua cuique exorsa laborem
    fortunamque ferent. rex Iuppiter omnibus idem.
    fata viam invenient.’ Stygii per flumina fratris,
    per pice torrentis atraque voragine ripas
    adnuit et totum nutu tremefecit Olympum.               115
    hic finis fandi. solio tum Iuppiter aureo
    surgit, caelicolae medium quem ad limina ducunt.

    Interea Rutuli portis circum omnibus instant
    sternere caede viros et moenia cingere flammis.
    at legio Aeneadum vallis obsessa tenetur               120
    nec spes ulla fugae. miseri stant turribus altis
    nequiquam et rara muros cinxere corona
    Asius Imbrasides Hicetaoniusque Thymoetes
    Assaracique duo et senior cum Castore Thymbris,
    prima acies; hos germani Sarpedonis ambo               125
    et Clarus et Thaemon Lycia comitantur ab alta.
    fert ingens toto conixus corpore saxum,
    haud partem exiguam montis, Lyrnesius Acmon,
    nec Clytio genitore minor nec fratre Menestheo.
    hi iaculis, illi certant defendere saxis               130
    molirique ignem nervoque aptare sagittas.
    ipse inter medios, Veneris iustissima cura,
    Dardanius caput, ecce, puer detectus honestum,
    qualis gemma micat fulvum quae dividit aurum,
    aut collo decus aut capiti, vel quale per artem               135
    inclusum buxo aut Oricia terebintho
    lucet ebur; fusos cervix cui lactea crinis
    accipit et molli subnectens circulus auro.
    te quoque magnanimae viderunt, Ismare, gentes
    vulnera derigere et calamos armare veneno,               140
    Maeonia generose domo, ubi pinguia culta
    exercentque viri Pactolusque inrigat auro.
    adfuit et Mnestheus, quem pulsi pristina Turni
    aggere murorum sublimem gloria tollit,
    et Capys: hinc nomen Campanae ducitur urbi.               145

    Illi inter sese duri certamina belli
    contulerant: media Aeneas freta nocte secabat.
    namque ut ab Evandro castris ingressus Etruscis
    regem adit et regi memorat nomenque genusque
    quidve petat quidve ipse ferat, Mezentius arma               150
    quae sibi conciliet, violentaque pectora Turni
    edocet, humanis quae sit fiducia rebus
    admonet immiscetque preces, haud fit mora, Tarchon
    iungit opes foedusque ferit; tum libera fati
    classem conscendit iussis gens Lydia divum               155
    externo commissa duci. Aeneia puppis
    prima tenet rostro Phrygios subiuncta leones,
    imminet Ida super, profugis gratissima Teucris.
    hic magnus sedet Aeneas secumque volutat
    eventus belli varios, Pallasque sinistro               160
    adfixus lateri iam quaerit sidera, opacae
    noctis iter, iam quae passus terraque marique.

    Pandite nunc Helicona, deae, cantusque movete,
    quae manus interea Tuscis comitetur ab oris
    Aenean armetque rates pelagoque vehatur.               165

    Massicus aerata princeps secat aequora Tigri,
    sub quo mille manus iuvenum, qui moenia Clusi
    quique urbem liquere Cosas, quis tela sagittae
    gorytique leves umeris et letifer arcus.
    una toruus Abas: huic totum insignibus armis               170
    agmen et aurato fulgebat Apolline puppis.
    sescentos illi dederat Populonia mater
    expertos belli iuvenes, ast Ilva trecentos
    insula inexhaustis Chalybum generosa metallis.
    tertius ille hominum divumque interpres Asilas,               175
    cui pecudum fibrae, caeli cui sidera parent
    et linguae volucrum et praesagi fulminis ignes,
    mille rapit densos acie atque horrentibus hastis.
    hos parere iubent Alpheae ab origine Pisae,
    urbs Etrusca solo. sequitur pulcherrimus Astyr,               180
    Astyr equo fidens et versicoloribus armis.
    ter centum adiciunt (mens omnibus una sequendi)
    qui Caerete domo, qui sunt Minionis in arvis,
    et Pyrgi veteres intempestaeque Graviscae.

    Non ego te, Ligurum ductor fortissime bello,               185
    transierim, Cunare, et paucis comitate Cupavo,
    cuius olorinae surgunt de vertice pennae
    (crimen, Amor, vestrum) formaeque insigne paternae.
    namque ferunt luctu Cycnum Phaethontis amati,
    populeas inter frondes umbramque sororum               190
    dum canit et maestum Musa solatur amorem,
    canentem molli pluma duxisse senectam
    linquentem terras et sidera voce sequentem.
    filius aequalis comitatus classe catervas
    ingentem remis Centaurum promovet: ille               195
    instat aquae saxumque undis immane minatur
    arduus, et longa sulcat maria alta carina.

    Ille etiam patriis agmen ciet Ocnus ab oris,
    fatidicae Mantus et Tusci filius amnis,
    qui muros matrisque dedit tibi, Mantua, nomen,               200
    Mantua dives avis, sed non genus omnibus unum:
    gens illi triplex, populi sub gente quaterni,
    ipsa caput populis, Tusco de sanguine vires.
    hinc quoque quingentos in se Mezentius armat,
    quos patre Benaco velatus harundine glauca               205
    Mincius infesta ducebat in aequora pinu.
    it gravis Aulestes centenaque arbore fluctum
    verberat adsurgens, spumant vada marmore verso.
    hunc vehit immanis Triton et caerula concha
    exterrens freta, cui laterum tenus hispida nanti               210
    frons hominem praefert, in pristim desinit alvus,
    spumea semifero sub pectore murmurat unda.

    Tot lecti proceres ter denis navibus ibant
    subsidio Troiae et campos salis aere secabant.

    Iamque dies caelo concesserat almaque curru               215
    noctivago Phoebe medium pulsabat Olympum:
    Aeneas (neque enim membris dat cura quietem)
    ipse sedens clavumque regit velisque ministrat.
    atque illi medio in spatio chorus, ecce, suarum
    occurrit comitum: nymphae, quas alma Cybebe               220
    numen habere maris nymphasque e navibus esse
    iusserat, innabant pariter fluctusque secabant,
    quot prius aeratae steterant ad litora prorae.
    agnoscunt longe regem lustrantque choreis;
    quarum quae fandi doctissima Cymodocea               225
    pone sequens dextra puppim tenet ipsaque dorso
    eminet ac laeva tacitis subremigat undis.
    tum sic ignarum adloquitur: ‘vigilasne, deum gens,
    Aenea? vigila et velis immitte rudentis.
    nos sumus, Idaeae sacro de vertice pinus,               230
    nunc pelagi nymphae, classis tua. perfidus ut nos
    praecipitis ferro Rutulus flammaque premebat,
    rupimus invitae tua vincula teque per aequor
    quaerimus. hanc genetrix faciem miserata refecit
    et dedit esse deas aevumque agitare sub undis.               235
    at puer Ascanius muro fossisque tenetur
    tela inter media atque horrentis Marte Latinos.
    iam loca iussa tenent forti permixtus Etrusco
    Arcas eques; medias illis opponere turmas,
    ne castris iungant, certa est sententia Turno.               240
    surge age et Aurora socios veniente vocari
    primus in arma iube, et clipeum cape quem dedit ipse
    invictum ignipotens atque oras ambiit auro.
    crastina lux, mea si non inrita dicta putaris,
    ingentis Rutulae spectabit caedis acervos.’               245
    dixerat et dextra discedens impulit altam
    haud ignara modi puppim: fugit illa per undas
    ocior et iaculo et ventos aequante sagitta.
    inde aliae celerant cursus. stupet inscius ipse
    Tros Anchisiades, animos tamen omine tollit.               250
    tum breviter supera aspectans convexa precatur:
    ‘alma parens Idaea deum, cui Dindyma cordi
    turrigeraeque urbes biiugique ad frena leones,
    tu mihi nunc pugnae princeps, tu rite propinques
    augurium Phrygibusque adsis pede, diva, secundo.’               255
    tantum effatus, et interea revoluta ruebat
    matura iam luce dies noctemque fugarat;
    principio sociis edicit signa sequantur
    atque animos aptent armis pugnaeque parent se.

    Iamque in conspectu Teucros habet et sua castra               260
    stans celsa in puppi, clipeum cum deinde sinistra
    extulit ardentem. clamorem ad sidera tollunt
    Dardanidae e muris, spes addita suscitat iras,
    tela manu iaciunt, quales sub nubibus atris
    Strymoniae dant signa grues atque aethera tranant               265
    cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
    at Rutulo regi ducibusque ea mira videri
    Ausoniis, donec versas ad litora puppis
    respiciunt totumque adlabi classibus aequor.
    ardet apex capiti cristisque a vertice flamma               270
    funditur et vastos umbo vomit aureus ignis:
    non secus ac liquida si quando nocte cometae
    sanguinei lugubre rubent, aut Sirius ardor
    ille sitim morbosque ferens mortalibus aegris
    nascitur et laevo contristat lumine caelum.                275

    Haud tamen audaci Turno fiducia cessit
    litora praecipere et venientis pellere terra.
    [ultro animos tollit dictis atque increpat ultro:]
    ‘quod votis optastis adest, perfringere dextra.
    in manibus Mars ipse viris. nunc coniugis esto               280
    quisque suae tectique memor, nunc magna referto
    facta, patrum laudes. ultro occurramus ad undam
    dum trepidi egressisque labant vestigia prima.
    audentis Fortuna iuvat.’
    haec ait, et secum versat quos ducere contra               285
    uel quibus obsessos possit concredere muros.

    Interea Aeneas socios de puppibus altis
    pontibus exponit. multi servare recursus
    languentis pelagi et brevibus se credere saltu,
    per remos alii. speculatus litora Tarchon,               290
    qua vada non sperat nec fracta remurmurat unda,
    sed mare inoffensum crescenti adlabitur aestu,
    advertit subito proras sociosque precatur:
    ‘nunc, o lecta manus, validis incumbite remis;
    tollite, ferte rates, inimicam findite rostris               295
    hanc terram, sulcumque sibi premat ipsa carina.
    frangere nec tali puppim statione recuso
    arrepta tellure semel.’ quae talia postquam
    effatus Tarchon, socii consurgere tonsis
    spumantisque rates arvis inferre Latinis,               300
    donec rostra tenent siccum et sedere carinae
    omnes innocuae. sed non puppis tua, Tarchon:
    namque inflicta vadis, dorso dum pendet iniquo
    anceps sustentata diu fluctusque fatigat,
    solvitur atque viros mediis exponit in undis,               305
    fragmina remorum quos et fluitantia transtra
    impediunt retrahitque pedes simul unda relabens.

    Nec Turnum segnis retinet mora, sed rapit acer
    totam aciem in Teucros et contra in litore sistit.
    signa canunt. primus turmas invasit agrestis               310
    Aeneas, omen pugnae, stravitque Latinos
    occiso Therone, virum qui maximus ultro
    Aenean petit. huic gladio perque aerea suta,
    per tunicam squalentem auro latus haurit apertum.
    inde Lichan ferit exsectum iam matre perempta               315
    et tibi, Phoebe, sacrum: casus evadere ferri
    quo licuit parvo? nec longe Cissea durum
    immanemque Gyan sternentis agmina clava
    deiecit leto; nihil illos Herculis arma
    nec validae iuvere manus genitorque Melampus,               320
    Alcidae comes usque gravis dum terra labores
    praebuit. ecce Pharo, voces dum iactat inertis,
    intorquens iaculum clamanti sistit in ore.
    tu quoque, flaventem prima lanugine malas
    dum sequeris Clytium infelix, nova gaudia, Cydon,               325
    Dardania stratus dextra, securus amorum
    qui iuvenum tibi semper erant, miserande iaceres,
    ni fratrum stipata cohors foret obvia, Phorci
    progenies, septem numero, septenaque tela
    coniciunt; partim galea clipeoque resultant               330
    inrita, deflexit partim stringentia corpus
    alma Venus. fidum Aeneas adfatur Achaten:
    ‘suggere tela mihi, non ullum dextera frustra
    torserit in Rutulos, steterunt quae in corpore Graium
    Iliacis campis.’ tum magnam corripit hastam               335
    et iacit: illa volans clipei transverberat aera
    Maeonis et thoraca simul cum pectore rumpit.
    huic frater subit Alcanor fratremque ruentem
    sustentat dextra: traiecto missa lacerto
    protinus hasta fugit servatque cruenta tenorem,               340
    dexteraque ex umero nervis moribunda pependit.
    tum Numitor iaculo fratris de corpore rapto
    Aenean petiit: sed non et figere contra
    est licitum, magnique femur perstrinxit Achatae.

    Hic Curibus fidens primaevo corpore Clausus               345
    advenit et rigida Dryopem ferit eminus hasta
    sub mentum graviter pressa, pariterque loquentis
    vocem animamque rapit traiecto gutture; at ille
    fronte ferit terram et crassum vomit ore cruorem.
    tris quoque Threicios Boreae de gente suprema               350
    et tris quos Idas pater et patria Ismara mittit,
    per varios sternit casus. accurrit Halaesus
    Auruncaeque manus, subit et Neptunia proles,
    insignis Messapus equis. expellere tendunt
    nunc hi, nunc illi: certatur limine in ipso               355
    Ausoniae. magno discordes aethere venti
    proelia ceu tollunt animis et viribus aequis;
    non ipsi inter se, non nubila, non mare cedit;
    anceps pugna diu, stant obnixa omnia contra:
    haud aliter Troianae acies aciesque Latinae               360
    concurrunt, haeret pede pes densusque viro vir.

    At parte ex alia, qua saxa rotantia late
    intulerat torrens arbustaque diruta ripis,
    Arcadas insuetos acies inferre pedestris
    ut vidit Pallas Latio dare terga sequaci,               365
    aspera aquis natura loci dimittere quando
    suasit equos, unum quod rebus restat egenis,
    nunc prece, nunc dictis virtutem accendit amaris;
    ‘quo fugitis, socii? per vos et fortia facta,
    per ducis Evandri nomen devictaque bella               370
    spemque meam, patriae quae nunc subit aemula laudi,
    fidite ne pedibus. ferro rumpenda per hostis
    est via. qua globus ille virum densissimus urget,
    hac vos et Pallanta ducem patria alta reposcit.
    numina nulla premunt, mortali urgemur ab hoste               375
    mortales; totidem nobis animaeque manusque.
    ecce maris magna claudit nos obice pontus,
    deest iam terra fugae: pelagus Troiamne petamus?’
    haec ait, et medius densos prorumpit in hostis.

    Obvius huic primum fatis adductus iniquis               380
    fit Lagus. hunc, vellit magno dum pondere saxum,
    intorto figit telo, discrimina costis
    per medium qua spina dabat, hastamque receptat
    ossibus haerentem. quem non super occupat Hisbo,
    ille quidem hoc sperans; nam Pallas ante ruentem,               385
    dum furit, incautum crudeli morte sodalis
    excipit atque ensem tumido in pulmone recondit.
    hinc Sthenium petit et Rhoeti de gente vetusta
    Anchemolum thalamos ausum incestare novercae.
    vos etiam, gemini, Rutulis cecidistis in arvis,               390
    Daucia, Laride Thymberque, simillima proles,
    indiscreta suis gratusque parentibus error;
    at nunc dura dedit vobis discrimina Pallas.
    nam tibi, Thymbre, caput Evandrius abstulit ensis;
    te decisa suum, Laride, dextera quaerit               395
    semianimesque micant digiti ferrumque retractant.
    Arcadas accensos monitu et praeclara tuentis
    facta viri mixtus dolor et pudor armat in hostis.

    Tum Pallas biiugis fugientem Rhoetea praeter
    traicit. hoc spatium tantumque morae fuit Ilo;               400
    Ilo namque procul validam derexerat hastam,
    quam medius Rhoeteus intercipit, optime Teuthra,
    te fugiens fratremque Tyren, curruque volutus
    caedit semianimis Rutulorum calcibus arva.
    ac velut optato ventis aestate coortis               405
    dispersa immittit silvis incendia pastor,
    correptis subito mediis extenditur una
    horrida per latos acies Volcania campos,
    ille sedens victor flammas despectat ovantis:
    non aliter socium virtus coit omnis in unum               410
    teque iuvat, Palla. sed bellis acer Halaesus
    tendit in adversos seque in sua colligit arma.
    hic mactat Ladona Pheretaque Demodocumque,
    Strymonio dextram fulgenti deripit ense
    elatam in iugulum, saxo ferit ora Thoantis               415
    ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
    fata canens silvis genitor celarat Halaesum;
    ut senior leto canentia lumina solvit,
    iniecere manum Parcae telisque sacrarunt
    Evandri. quem sic Pallas petit ante precatus:               420
    ‘da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro,
    fortunam atque viam duri per pectus Halaesi.
    haec arma exuviasque viri tua quercus habebit.’
    audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus,
    Arcadio infelix telo dat pectus inermum.               425

    At non caede viri tanta perterrita Lausus,
    pars ingens belli, sinit agmina: primus Abantem
    oppositum interimit, pugnae nodumque moramque.
    sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci
    et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri.                430
    agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis;
    extremi addensent acies nec turba moveri
    tela manusque sinit. hinc Pallas instat et urget,
    hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas,
    egregii forma, sed quis Fortuna negarat               435
    in patriam reditus. ipsos concurrere passus
    haud tamen inter se magni regnator Olympi;
    mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

    Interea soror alma monet succedere Lauso
    Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.               440
    ut vidit socios: ‘tempus desistere pugnae;
    solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
    debetur; cuperem ipse parens spectator adesset.’
    haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.
    at Rutulum abscessu iuvenis tum iussa superba               445
    miratus stupet in Turno corpusque per ingens
    lumina voluit obitque truci procul omnia visu,
    talibus et dictis it contra dicta tyranni:
    ‘aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis
    aut leto insigni: sorti pater aequus utrique est.               450
    tolle minas.’ fatus medium procedit in aequor;
    frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis.
    desiluit Turnus biiugis, pedes apparat ire
    comminus; utque leo, specula cum vidit ab alta
    stare procul campis meditantem in proelia taurum,               455
    advolat, haud alia est Turni venientis imago.
    hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae,
    ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum
    viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur:
    ‘per patris hospitium et mensas, quas advena adisti,               460
    te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.
    cernat semineci sibi me rapere arma cruenta
    victoremque ferant morientia lumina Turni.’
    audiit Alcides iuvenem magnumque sub imo
    corde premit gemitum lacrimasque effundit inanis.               465
    tum genitor natum dictis adfatur amicis:
    ‘stat sua cuique dies, breve et inreparabile tempus
    omnibus est vitae; sed famam extendere factis,
    hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
    tot gnati cecidere deum, quin occidit una               470
    Sarpedon, mea progenies; etiam sua Turnum
    fata vocant metasque dati pervenit ad aevi.’
    sic ait, atque oculos Rutulorum reicit arvis.

    At Pallas magnis emittit viribus hastam
    vaginaque cava fulgentem deripit ensem.               475
    illa volans umeri surgunt qua tegmina summa
    incidit, atque viam clipei molita per oras
    tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
    hic Turnus ferro praefixum robur acuto
    in Pallanta diu librans iacit atque ita fatur:               480
    ‘aspice num mage sit nostrum penetrabile telum.’
    dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris,
    quem pellis totiens obeat circumdata tauri,
    vibranti cuspis medium transverberat ictu
    loricaeque moras et pectus perforat ingens.               485
    ille rapit calidum frustra de vulnere telum:
    una eademque via sanguis animusque sequuntur.
    corruit in vulnus (sonitum super arma dedere)
    et terram hostilem moriens petit ore cruento.
    quem Turnus super adsistens:               490
    ‘Arcades, haec’ inquit ‘memores mea dicta referte
    Evandro: qualem meruit, Pallanta remitto.
    quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est,
    largior. haud illi stabunt Aeneia parvo
    hospitia.’ et laevo pressit pede talia fatus               495
    exanimem rapiens immania pondera baltei
    impressumque nefas: una sub nocte iugali
    caesa manus iuvenum foede thalamique cruenti,
    quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro;
    quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus.               500
    nescia mens hominum fati sortisque futurae
    et servare modum rebus sublata secundis!
    Turno tempus erit magno cum optaverit emptum
    intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque
    oderit. at socii multo gemitu lacrimisque               505
    impositum scuto referunt Pallanta frequentes.
    o dolor atque decus magnum rediture parenti,
    haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert,
    cum tamen ingentis Rutulorum linquis acervos!

    Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor               510
    advolat Aeneae tenui discrimine leti
    esse suos, tempus versis succurrere Teucris.
    proxima quaeque metit gladio latumque per agmen
    ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum
    caede nova quaerens. Pallas, Evander, in ipsis               515
    omnia sunt oculis, mensae quas advena primas
    tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos
    quattuor hic iuvenes, totidem quos educat Ufens,
    viventis rapit, inferias quos immolet umbris
    captivoque rogi perfundat sanguine flammas.               520
    inde Mago procul infensam contenderat hastam:
    ille astu subit, at tremibunda supervolat hasta,
    et genua amplectens effatur talia supplex:
    ‘per patrios manis et spes surgentis Iuli
    te precor, hanc animam serves gnatoque patrique.                525
    est domus alta, iacent penitus defossa talenta
    caelati argenti, sunt auri pondera facti
    infectique mihi. non hic victoria Teucrum
    vertitur aut anima una dabit discrimina tanta.’
    dixerat. Aeneas contra cui talia reddit:               530
    ‘argenti atque auri memoras quae multa talenta
    gnatis parce tuis. belli commercia Turnus
    sustulit ista prior iam tum Pallante perempto.
    hoc patris Anchisae manes, hoc sentit Iulus.’
    sic fatus galeam laeva tenet atque reflexa               535
    cervice orantis capulo tenus applicat ensem.
    nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos,
    infula cui sacra redimibat tempora vitta,
    totus conlucens veste atque insignibus albis.
    quem congressus agit campo, lapsumque superstans               540
    immolat ingentique umbra tegit, arma Serestus
    lecta refert umeris tibi, rex Gradiue, tropaeum.

    Instaurant acies Volcani stirpe creatus
    Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro.
    Dardanides contra furit: Anxuris ense sinistram               545
    et totum clipei ferro deiecerat orbem
    (dixerat ille aliquid magnum vimque adfore verbo
    crediderat, caeloque animum fortasse ferebat
    canitiemque sibi et longos promiserat annos);
    Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis,               550
    silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat,
    obvius ardenti sese obtulit. ille reducta
    loricam clipeique ingens onus impedit hasta,
    tum caput orantis nequiquam et multa parantis
    dicere deturbat terrae, truncumque tepentem               555
    provolvens super haec inimico pectore fatur:
    ‘istic nunc, metuende, iace. non te optima mater
    condet humi patrioque onerabit membra sepulcro:
    alitibus linquere feris, aut gurgite mersum
    unda feret piscesque impasti vulnera lambent.’               560
    protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni,
    persequitur, fortemque Numam fulvumque Camertem,
    magnanimo Volcente satum, ditissimus agri
    qui fuit Ausonidum et tacitis regnavit Amyclis.
    Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt               565
    centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
    pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra
    tot paribus streperet clipeis, tot stringeret ensis:
    sic toto Aeneas desaevit in aequore victor
    ut semel intepuit mucro. quin ecce Niphaei               570
    quadriiugis in equos adversaque pectora tendit.
    atque illi longe gradientem et dira frementem
    ut videre, metu versi retroque ruentes
    effunduntque ducem rapiuntque ad litora currus.

    Interea biiugis infert se Lucagus albis               575
    in medios fraterque Liger; sed frater habenis
    flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
    haud tulit Aeneas tanto fervore furentis;
    inruit adversaque ingens apparuit hasta.
    cui Liger:                                                                           580
    ‘non Diomedis equos nec currum cernis Achilli
    aut Phrygiae campos: nunc belli finis et aevi
    his dabitur terris.’ vesano talia late
    dicta volant Ligeri. sed non et Troius heros
    dicta parat contra, iaculum nam torquet in hostis.               585
    Lucagus ut pronus pendens in verbera telo
    admonuit biiugos, proiecto dum pede laevo
    aptat se pugnae, subit oras hasta per imas
    fulgentis clipei, tum laevum perforat inguen;
    excussus curru moribundus volvitur arvis.               590
    quem pius Aeneas dictis adfatur amaris:
    ‘Lucage, nulla tuos currus fuga segnis equorum
    prodidit aut vanae vertere ex hostibus umbrae:
    ipse rotis saliens iuga deseris.’ haec ita fatus
    arripuit biiugos; frater tendebat inertis               595
    infelix palmas curru delapsus eodem:
    ‘per te, per qui te talem genuere parentes,
    vir Troiane, sine hanc animam et miserere precantis.’
    pluribus oranti Aeneas: ‘haud talia dudum
    dicta dabas. morere et fratrem ne desere frater.’               600
    tum latebras animae pectus mucrone recludit.
    talia per campos edebat funera ductor
    Dardanius torrentis aquae vel turbinis atri
    more furens. tandem erumpunt et castra relinquunt
    Ascanius puer et nequiquam obsessa iuventus.               605

    Iunonem interea compellat Iuppiter ultro:
    ‘o germana mihi atque eadem gratissima coniunx,
    ut rebare, Venus (nec te sententia fallit)
    Troianas sustentat opes, non vivida bello
    dextra viris animusque ferox patiensque pericli.’               610
    cui Iuno summissa: ‘quid, o pulcherrime coniunx,
    sollicitas aegram et tua tristia dicta timentem?
    si mihi, quae quondam fuerat quamque esse decebat,
    vis in amore foret, non hoc mihi namque negares,
    omnipotens, quin et pugnae subducere Turnum               615
    et Dauno possem incolumem servare parenti.
    nunc pereat Teucrisque pio det sanguine poenas.
    ille tamen nostra deducit origine nomen
    Pilumnusque illi quartus pater, et tua larga
    saepe manu multisque oneravit limina donis.’               620
    cui rex aetherii breviter sic fatur Olympi:
    ‘si mora praesentis leti tempusque caduco
    oratur iuveni meque hoc ita ponere sentis,
    tolle fuga Turnum atque instantibus eripe fatis:
    hactenus indulsisse vacat. sin altior istis               625
    sub precibus venia ulla latet totumque moveri
    mutarive putas bellum, spes pascis inanis.’
    et Iuno adlacrimans: ‘quid si, quae voce gravaris,
    mente dares atque haec Turno rata vita maneret?
    nunc manet insontem gravis exitus, aut ego veri               630
    vana feror. quod ut o potius formidine falsa
    ludar, et in melius tua, qui potes, orsa reflectas!’

    Haec ubi dicta dedit, caelo se protinus alto
    misit agens hiemem nimbo succincta per auras,
    Iliacamque aciem et Laurentia castra petivit.               635
    tum dea nube cava tenuem sine viribus umbram
    in faciem Aeneae (visu mirabile monstrum)
    Dardaniis ornat telis, clipeumque iubasque
    divini adsimulat capitis, dat inania verba,
    dat sine mente sonum gressusque effingit euntis,               640
    morte obita qualis fama est volitare figuras
    aut quae sopitos deludunt somnia sensus.
    at primas laeta ante acies exsultat imago
    inritatque virum telis et voce lacessit.
    instat cui Turnus stridentemque eminus hastam               645
    conicit; illa dato vertit vestigia tergo.
    tum vero Aenean aversum ut cedere Turnus
    credidit atque animo spem turbidus hausit inanem:
    ‘quo fugis, Aenea? thalamos ne desere pactos;
    hac dabitur dextra tellus quaesita per undas.’               650
    talia vociferans sequitur strictumque coruscat
    mucronem, nec ferre videt sua gaudia ventos.

    Forte ratis celsi coniuncta crepidine saxi
    expositis stabat scalis et ponte parato,
    qua rex Clusinis aduectus Osinius oris.               655
    huc sese trepida Aeneae fugientis imago
    conicit in latebras, nec Turnus segnior instat
    exsuperatque moras et pontis transilit altos.
    vix proram attigerat, rumpit Saturnia funem
    avulsamque rapit revoluta per aequora navem.               660
    tum levis haud ultra latebras iam quaerit imago,               663
    sed sublime volans nubi se immiscuit atrae,
    illum autem Aeneas absentem in proelia poscit;               661
    obvia multa virum demittit corpora morti,
    cum Turnum medio interea fert aequore turbo.               665
    respicit ignarus rerum ingratusque salutis
    et duplicis cum voce manus ad sidera tendit:
    ‘omnipotens genitor, tanton me crimine dignum
    duxisti et talis voluisti expendere poenas?
    quo feror? unde abii? quae me fuga quemve reducit?               670
    Laurentisne iterum muros aut castra videbo?
    quid manus illa virum, qui me meaque arma secuti?
    quosque (nefas) omnis infanda in morte reliqui
    et nunc palantis video, gemitumque cadentum
    accipio? quid ago? aut quae iam satis ima dehiscat               675
    terra mihi? vos o potius miserescite, venti;
    in rupes, in saxa (volens vos Turnus adoro)
    ferte ratem saevisque vadis immittite syrtis,
    quo nec me Rutuli nec conscia fama sequatur.’
    haec memorans animo nunc huc, nunc fluctuat illuc,               680
    an sese mucrone ob tantum dedecus amens
    induat et crudum per costas exigat ensem,
    fluctibus an iaciat mediis et litora nando
    curva petat Teucrumque iterum se reddat in arma.
    ter conatus utramque viam, ter maxima Iuno               685
    continuit iuvenemque animi miserata repressit.
    labitur alta secans fluctuque aestuque secundo
    et patris antiquam Dauni defertur ad urbem.

    At Iovis interea monitis Mezentius ardens
    succedit pugnae Teucrosque invadit ovantis.               690
    concurrunt Tyrrhenae acies atque omnibus uni,
    uni odiisque viro telisque frequentibus instant.
    ille (velut rupes vastum quae prodit in aequor,
    obvia ventorum furiis expostaque ponto,
    vim cunctam atque minas perfert caelique marisque               695
    ipsa immota manens) prolem Dolichaonis Hebrum
    sternit humi, cum quo Latagum Palmumque fugacem,
    sed Latagum saxo atque ingenti fragmine montis
    occupat os faciemque adversam, poplite Palmum
    succiso volvi segnem sinit, armaque Lauso               700
    donat habere umeris et vertice figere cristas.
    nec non Euanthen Phrygium Paridisque Mimanta
    aequalem comitemque, una quem nocte Theano
    in lucem genitore Amyco dedit et face praegnas
    Cisseis regina Parim; Paris urbe paterna               705
    occubat, ignarum Laurens habet ora Mimanta.
    ac velut ille canum morsu de montibus altis
    actus aper, multos Vesulus quem pinifer annos
    defendit multosque palus Laurentia silva
    pascit harundinea, postquam inter retia ventum est,               710
    substitit infremuitque ferox et inhorruit armos,
    nec cuiquam irasci propiusve accedere virtus,
    sed iaculis tutisque procul clamoribus instant;
    ille autem impavidus partis cunctatur in omnis               717
    dentibus infrendens et tergo decutit hastas:               718
    haud aliter, iustae quibus est Mezentius irae,               714
    non ulli est animus stricto concurrere ferro,               715
    missilibus longe et vasto clamore lacessunt.               716

    Venerat antiquis Corythi de finibus Acron,               719
    Graius homo, infectos linquens profugus hymenaeos.               720
    hunc ubi miscentem longe media agmina vidit,
    purpureum pennis et pactae coniugis ostro,
    impastus stabula alta leo ceu saepe peragrans
    (suadet enim vesana fames), si forte fugacem
    conspexit capream aut surgentem in cornua cervum,               725
    gaudet hians immane comasque arrexit et haeret
    visceribus super incumbens; lavit improba taeter
    ora cruor—
    sic ruit in densos alacer Mezentius hostis.
    sternitur infelix Acron et calcibus atram               730
    tundit humum exspirans infractaque tela cruentat.
    atque idem fugientem haud est dignatus Oroden
    sternere nec iacta caecum dare cuspide vulnus;
    obvius adversoque occurrit seque viro vir
    contulit, haud furto melior sed fortibus armis.               735
    tum super abiectum posito pede nixus et hasta:
    ‘pars belli haud temnenda, viri, iacet altus Orodes.’
    conclamant socii laetum paeana secuti;
    ille autem exspirans: ‘non me, quicumque es, inulto,
    victor, nec longum laetabere; te quoque fata               740
    prospectant paria atque eadem mox arva tenebis.’
    ad quem subridens mixta Mezentius ira:
    ‘nunc morere. ast de me divum pater atque hominum rex
    viderit.’ hoc dicens eduxit corpore telum.
    olli dura quies oculos et ferreus urget               745
    somnus, in aeternam clauduntur lumina noctem.

    Caedicus Alcathoum obtruncat, Sacrator Hydaspen
    partheniumque Rapo et praedurum viribus Orsen,
    Messapus Cloniumque Lycaoniumque Erichaeten,
    illum infrenis equi lapsu tellure iacentem,               750
    hunc peditem. pedes et Lycius processerat Agis,
    quem tamen haud expers Valerus virtutis avitae
    deicit; at Thronium Salius Saliumque Nealces
    insidiis, iaculo et longe fallente sagitta.

    Iam gravis aequabat luctus et mutua Mavors               755
    funera; caedebant pariter pariterque ruebant
    victores victique, neque his fuga nota neque illis.
    di Iovis in tectis iram miserantur inanem
    amborum et tantos mortalibus esse labores;
    hinc Venus, hinc contra spectat Saturnia Iuno.               760
    pallida Tisiphone media inter milia saevit.

    At vero ingentem quatiens Mezentius hastam
    turbidus ingreditur campo. quam magnus Orion,
    cum pedes incedit medii per maxima Nerei
    stagna viam scindens, umero supereminet undas,               765
    aut summis referens annosam montibus ornum
    ingrediturque solo et caput inter nubila condit,
    talis se vastis infert Mezentius armis.
    huic contra Aeneas speculatus in agmine longo
    obvius ire parat. manet imperterritus ille               770
    hostem magnanimum opperiens, et mole sua stat;
    atque oculis spatium emensus quantum satis hastae:
    ‘dextra mihi deus et telum, quod missile libro,
    nunc adsint! voveo praedonis corpore raptis
    indutum spoliis ipsum te, Lause, tropaeum               775
    Aeneae.’ dixit, stridentemque eminus hastam
    iecit. at illa volans clipeo est excussa proculque
    egregium Antoren latus inter et ilia figit,
    Herculis Antoren comitem, qui missus ab Argis
    haeserat Evandro atque Itala consederat urbe.               780
    sternitur infelix alieno vulnere, caelumque
    aspicit et dulcis moriens reminiscitur Argos.
    tum pius Aeneas hastam iacit; illa per orbem
    aere cavum triplici, per linea terga tribusque
    transiit intextum tauris opus, imaque sedit               785
    inguine, sed viris haud pertulit. ocius ensem
    Aeneas viso Tyrrheni sanguine laetus
    eripit a femine et trepidanti fervidus instat.
    ingemuit cari graviter genitoris amore,
    ut vidit, Lausus, lacrimaeque per ora volutae—               790
    hic mortis durae casum tuaque optima facta,
    si qua fidem tanto est operi latura vetustas,
    non equidem nec te, iuvenis memorande, silebo—
    ille pedem referens et inutilis inque ligatus
    cedebat clipeoque inimicum hastile trahebat.               795
    proripuit iuvenis seseque immiscuit armis,
    iamque adsurgentis dextra plagamque ferentis
    Aeneae subiit mucronem ipsumque morando
    sustinuit; socii magno clamore sequuntur,
    dum genitor nati parma protectus abiret,               800
    telaque coniciunt perturbantque eminus hostem
    missilibus. furit Aeneas tectusque tenet se.
    ac velut effusa si quando grandine nimbi
    praecipitant, omnis campis diffugit arator
    omnis et agricola, et tuta latet arce viator                805
    aut amnis ripis aut alti fornice saxi,
    dum pluit in terris, ut possint sole reducto
    exercere diem: sic obrutus undique telis
    Aeneas nubem belli, dum detonet omnis,
    sustinet et Lausum increpitat Lausoque minatur:               810
    ‘quo moriture ruis maioraque viribus audes?
    fallit te incautum pietas tua.’ nec minus ille
    exsultat demens, saevae iamque altius irae
    Dardanio surgunt ductori, extremaque Lauso
    Parcae fila legunt. validum namque exigit ensem               815
    per medium Aeneas iuvenem totumque recondit;
    transiit et parmam mucro, levia arma minacis,
    et tunicam molli mater quam neverat auro,
    implevitque sinum sanguis; tum vita per auras
    concessit maesta ad Manis corpusque reliquit.               820

    At vero ut vultum vidit morientis et ora,
    ora modis Anchisiades pallentia miris,
    ingemuit miserans graviter dextramque tetendit,
    et mentem patriae subiit pietatis imago.
    ‘quid tibi nunc, miserande puer, pro laudibus istis,               825
    quid pius Aeneas tanta dabit indole dignum?
    arma, quibus laetatus, habe tua; teque parentum
    manibus et cineri, si qua est ea cura, remitto.
    hoc tamen infelix miseram solabere mortem:
    Aeneae magni dextra cadis.’ increpat ultro               830
    cunctantis socios et terra sublevat ipsum
    sanguine turpantem comptos de more capillos.

    Interea genitor Tiberini ad fluminis undam
    vulnera siccabat lymphis corpusque levabat
    arboris acclinis trunco. procul aerea ramis                835
    dependet galea et prato gravia arma quiescunt.
    stant lecti circum iuvenes; ipse aeger anhelans
    colla fovet fusus propexam in pectore barbam;
    multa super Lauso rogitat, multumque remittit
    qui revocent maestique ferant mandata parentis.               840
    at Lausum socii exanimem super arma ferebant
    flentes, ingentem atque ingenti vulnere victum.
    agnovit longe gemitum praesaga mali mens.
    canitiem multo deformat pulvere et ambas
    ad caelum tendit palmas et corpore inhaeret.               845
    ‘tantane me tenuit vivendi, nate, voluptas,
    ut pro me hostili paterer succedere dextrae,
    quem genui? tuane haec genitor per vulnera servor
    morte tua vivens? heu, nunc misero mihi demum
    exitium infelix, nunc alte vulnus adactum!               850
    idem ego, nate, tuum maculavi crimine nomen,
    pulsus ob invidiam solio sceptrisque paternis.
    debueram patriae poenas odiisque meorum:
    omnis per mortis animam sontem ipse dedissem!
    nunc vivo neque adhuc homines lucemque relinquo.               855
    sed linquam.’ simul hoc dicens attollit in aegrum
    se femur et, quamquam vis alto vulnere tardat,
    haud deiectus equum duci iubet. hoc decus illi,
    hoc solamen erat, bellis hoc victor abibat
    omnibus. adloquitur maerentem et talibus infit:               860
    ‘Rhaebe, diu, res si qua diu mortalibus ulla est,
    viximus. aut hodie victor spolia illa cruenti
    et caput Aeneae referes Lausique dolorum
    ultor eris mecum, aut, aperit si nulla viam vis,
    occumbes pariter; neque enim, fortissime, credo,               865
    iussa aliena pati et dominos dignabere Teucros.’
    dixit, et exceptus tergo consueta locavit
    membra manusque ambas iaculis oneravit acutis,
    aere caput fulgens cristaque hirsutus equina.
    sic cursum in medios rapidus dedit. aestuat ingens               870
    uno in corde pudor mixtoque insania luctu.
    atque hic Aenean magna ter voce vocavit.               873
    Aeneas agnovit enim laetusque precatur:
    ‘sic pater ille deum faciat, sic altus Apollo!
    incipias conferre manum.’
    tantum effatus et infesta subit obvius hasta.
    ille autem: ‘quid me erepto, saevissime, nato
    terres? haec via sola fuit qua perdere posses:
    nec mortem horremus nec divum parcimus ulli.               880
    desine, nam venio moriturus et haec tibi porto
    dona prius.’ dixit, telumque intorsit in hostem;
    inde aliud super atque aliud figitque volatque
    ingenti gyro, sed sustinet aureus umbo.
    ter circum astantem laevos equitavit in orbis               885
    tela manu iaciens, ter secum Troius heros
    immanem aerato circumfert tegmine silvam.
    inde ubi tot traxisse moras, tot spicula taedet
    vellere, et urgetur pugna congressus iniqua,
    multa movens animo iam tandem erumpit et inter               890
    bellatoris equi cava tempora conicit hastam.
    tollit se arrectum quadripes et calcibus auras
    verberat, effusumque equitem super ipse secutus
    implicat eiectoque incumbit cernuus armo.
    clamore incendunt caelum Troesque Latinique.               895
    advolat Aeneas vaginaque eripit ensem
    et super haec: ‘ubi nunc Mezentius acer et illa
    effera vis animi?’ contra Tyrrhenus, ut auras
    suspiciens hausit caelum mentemque recepit:
    ‘hostis amare, quid increpitas mortemque minaris?               900
    nullum in caede nefas, nec sic ad proelia veni,
    nec tecum meus haec pepigit mihi foedera Lausus.
    unum hoc per si qua est victis venia hostibus oro:
    corpus humo patiare tegi. scio acerba meorum
    circumstare odia: hunc, oro, defende furorem               905
    et me consortem nati concede sepulcro.’
    haec loquitur, iuguloque haud inscius accipit ensem
    undantique animam diffundit in arma cruore.

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SEXTVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER SEXTVS

    Sic fatur lacrimans, classique immittit habenas
    et tandem Euboicis Cumarum adlabitur oris.
    obvertunt pelago proras; tum dente tenaci
    ancora fundabat navis et litora curvae
    praetexunt puppes. iuvenum manus emicat ardens               5
    litus in Hesperium; quaerit pars semina flammae
    abstrusa in venis silicis, pars densa ferarum
    tecta rapit silvas inventaque flumina monstrat.
    at pius Aeneas arces quibus altus Apollo
    praesidet horrendaeque procul secreta Sibyllae,               10
    antrum immane, petit, magnam cui mentem animumque
    Delius inspirat vates aperitque futura.
    iam subeunt Triviae lucos atque aurea tecta.

    Daedalus, ut fama est, fugiens Minoia regna
    praepetibus pennis ausus se credere caelo               15
    insuetum per iter gelidas enavit ad Arctos,
    Chalcidicaque levis tandem super astitit arce.
    redditus his primum terris tibi, Phoebe, sacravit
    remigium alarum posuitque immania templa.
    in foribus letum Androgeo; tum pendere poenas               20
    Cecropidae iussi (miserum!) septena quotannis
    corpora natorum; stat ductis sortibus urna.
    contra elata mari respondet Cnosia tellus:
    hic crudelis amor tauri suppostaque furto
    Pasiphae mixtumque genus prolesque biformis                25
    Minotaurus inest, Veneris monimenta nefandae,
    hic labor ille domus et inextricabilis error;
    magnum reginae sed enim miseratus amorem
    Daedalus ipse dolos tecti ambagesque resolvit,
    caeca regens filo vestigia. tu quoque magnam               30
    partem opere in tanto, sineret dolor, Icare, haberes.
    bis conatus erat casus effingere in auro,
    bis patriae cecidere manus. quin protinus omnia
    perlegerent oculis, ni iam praemissus Achates
    adforet atque una Phoebi Triviaeque sacerdos,               35
    Deiphobe Glauci, fatur quae talia regi:
    ‘non hoc ista sibi tempus spectacula poscit;
    nunc grege de intacto septem mactare iuvencos
    praestiterit, totidem lectas ex more bidentis.’
    talibus adfata Aenean (nec sacra morantur               40
    iussa viri) Teucros vocat alta in templa sacerdos.

    Excisum Euboicae latus ingens rupis in antrum,
    quo lati ducunt aditus centum, ostia centum,
    unde ruunt totidem voces, responsa Sibyllae.
    ventum erat ad limen, cum virgo ‘poscere fata               45
    tempus’ ait; ‘deus ecce deus!’ cui talia fanti
    ante fores subito non vultus, non color unus,
    non comptae mansere comae; sed pectus anhelum,
    et rabie fera corda tument, maiorque videri
    nec mortale sonans, adflata est numine quando               50
    iam propiore dei. ‘cessas in vota precesque,
    Tros’ ait ‘Aenea? cessas? neque enim ante dehiscent
    attonitae magna ora domus.’ et talia fata
    conticuit. gelidus Teucris per dura cucurrit
    ossa tremor, funditque preces rex pectore ab imo:               55
    ‘Phoebe, gravis Troiae semper miserate labores,
    Dardana qui Paridis derexti tela manusque
    corpus in Aeacidae, magnas obeuntia terras
    tot maria intravi duce te penitusque repostas
    Massylum gentis praetentaque Syrtibus arva:               60
    iam tandem Italiae fugientis prendimus oras.
    hac Troiana tenus fuerit fortuna secuta;
    vos quoque Pergameae iam fas est parcere genti,
    dique deaeque omnes, quibus obstitit Ilium et ingens
    gloria Dardaniae. tuque, o sanctissima vates,               65
    praescia venturi, da (non indebita posco
    regna meis fatis) Latio considere Teucros
    errantisque deos agitataque numina Troiae.
    tum Phoebo et Triviae solido de marmore templum
    instituam festosque dies de nomine Phoebi.               70
    te quoque magna manent regnis penetralia nostris:
    hic ego namque tuas sortis arcanaque fata
    dicta meae genti ponam, lectosque sacrabo,
    alma, viros. foliis tantum ne carmina manda,
    ne turbata volent rapidis ludibria ventis;               75
    ipsa canas oro.’ finem dedit ore loquendi.

    At Phoebi nondum patiens immanis in antro
    bacchatur vates, magnum si pectore possit
    excussisse deum; tanto magis ille fatigat
    os rabidum, fera corda domans, fingitque premendo.               80
    ostia iamque domus patuere ingentia centum
    sponte sua vatisque ferunt responsa per auras:
    ‘o tandem magnis pelagi defuncte periclis
    (sed terrae graviora manent), in regna Lavini
    Dardanidae venient (mitte hanc de pectore curam),               85
    sed non et venisse volent. bella, horrida bella,
    et Thybrim multo spumantem sanguine cerno.
    non Simois tibi nec Xanthus nec Dorica castra
    defuerint; alius Latio iam partus Achilles,
    natus et ipse dea; nec Teucris addita Iuno                90
    usquam aberit, cum tu supplex in rebus egenis
    quas gentis Italum aut quas non oraveris urbes!
    causa mali tanti coniunx iterum hospita Teucris
    externique iterum thalami.
    tu ne cede malis, sed contra audentior ito,               95
    qua tua te Fortuna sinet. via prima salutis
    (quod minime reris) Graia pandetur ab urbe.’

    Talibus ex adyto dictis Cumaea Sibylla
    horrendas canit ambages antroque remugit,
    obscuris vera involvens: ea frena furenti               100
    concutit et stimulos sub pectore vertit Apollo.
    ut primum cessit furor et rabida ora quierunt,
    incipit Aeneas heros: ‘non ulla laborum,
    o virgo, nova mi facies inopinave surgit;
    omnia praecepi atque animo mecum ante peregi.               105
    unum oro: quando hic inferni ianua regis
    dicitur et tenebrosa palus Acheronte refuso,
    ire ad conspectum cari genitoris et ora
    contingat; doceas iter et sacra ostia pandas.
    illum ego per flammas et mille sequentia tela               110
    eripui his umeris medioque ex hoste recepi;
    ille meum comitatus iter maria omnia mecum
    atque omnis pelagique minas caelique ferebat,
    inualidus, viris ultra sortemque senectae.
    quin, ut te supplex peterem et tua limina adirem,               115
    idem orans mandata dabat. gnatique patrisque,
    alma, precor, miserere (potes namque omnia, nec te
    nequiquam lucis Hecate praefecit Avernis),
    si potuit manis accersere coniugis Orpheus
    Threicia fretus cithara fidibusque canoris,               120
    si fratrem Pollux alterna morte redemit
    itque reditque viam totiens. quid Thesea, magnum
    quid memorem Alciden? et mi genus ab Iove summo.’

    Talibus orabat dictis arasque tenebat,
    cum sic orsa loqui vates: ‘sate sanguine divum,               125
    Tros Anchisiade, facilis descensus Averno:
    noctes atque dies patet atri ianua Ditis;
    sed revocare gradum superasque evadere ad auras,
    hoc opus, hic labor est. pauci, quos aequus amavit
    Iuppiter aut ardens evexit ad aethera virtus,               130
    dis geniti potuere. tenent media omnia silvae,
    Cocytusque sinu labens circumvenit atro.
    quod si tantus amor menti, si tanta cupido est
    bis Stygios innare lacus, bis nigra videre
    Tartara, et insano iuvat indulgere labori,               135
    accipe quae peragenda prius. latet arbore opaca
    aureus et foliis et lento vimine ramus,
    Iunoni infernae dictus sacer; hunc tegit omnis
    lucus et obscuris claudunt convallibus umbrae.
    sed non ante datur telluris operta subire               140
    auricomos quam quis decerpserit arbore fetus.
    hoc sibi pulchra suum ferri Proserpina munus
    instituit. primo avulso non deficit alter
    aureus, et simili frondescit virga metallo.
    ergo alte vestiga oculis et rite repertum               145
    carpe manu; namque ipse volens facilisque sequetur,
    si te fata vocant; aliter non viribus ullis
    vincere nec duro poteris convellere ferro.
    praeterea iacet exanimum tibi corpus amici
    (heu nescis) totamque incestat funere classem,               150
    dum consulta petis nostroque in limine pendes.
    sedibus hunc refer ante suis et conde sepulcro.
    duc nigras pecudes; ea prima piacula sunto.
    sic demum lucos Stygis et regna invia vivis
    aspicies.’ dixit, pressoque obmutuit ore.               155

    Aeneas maesto defixus lumina vultu
    ingreditur linquens antrum, caecosque volutat
    eventus animo secum. cui fidus Achates
    it comes et paribus curis vestigia figit.
    multa inter sese vario sermone serebant,               160
    quem socium exanimum vates, quod corpus humandum
    diceret. atque illi Misenum in litore sicco,
    ut venere, vident indigna morte peremptum,
    Misenum Aeoliden, quo non praestantior alter
    aere ciere viros Martemque accendere cantu.               165
    Hectoris hic magni fuerat comes, Hectora circum
    et lituo pugnas insignis obibat et hasta.
    postquam illum vita victor spoliavit Achilles,
    Dardanio Aeneae sese fortissimus heros
    addiderat socium, non inferiora secutus.               170
    sed tum, forte cava dum personat aequora concha,
    demens, et cantu vocat in certamina divos,
    aemulus exceptum Triton, si credere dignum est,
    inter saxa virum spumosa immerserat unda.
    ergo omnes magno circum clamore fremebant,               175
    praecipue pius Aeneas. tum iussa Sibyllae,
    haud mora, festinant flentes aramque sepulcri
    congerere arboribus caeloque educere certant.
    itur in antiquam silvam, stabula alta ferarum;
    procumbunt piceae, sonat icta securibus ilex               180
    fraxineaeque trabes cuneis et fissile robur
    scinditur, advolvunt ingentis montibus ornos.

    Nec non Aeneas opera inter talia primus
    hortatur socios paribusque accingitur armis.
    atque haec ipse suo tristi cum corde volutat                185
    aspectans silvam immensam, et sic forte precatur:
    ‘si nunc se nobis ille aureus arbore ramus
    ostendat nemore in tanto! quando omnia vere
    heu nimium de te vates, Misene, locuta est.’
    vix ea fatus erat, geminae cum forte columbae               190
    ipsa sub ora viri caelo venere volantes,
    et viridi sedere solo. tum maximus heros
    maternas agnovit avis laetusque precatur:
    ‘este duces, o, si qua via est, cursumque per auras
    derigite in lucos ubi pinguem dives opacat               195
    ramus humum. tuque, o, dubiis ne defice rebus,
    diva parens.’ sic effatus vestigia pressit
    observans quae signa ferant, quo tendere pergant.
    pascentes illae tantum prodire volando
    quantum acie possent oculi servare sequentum.               200
    inde ubi venere ad fauces grave olentis Averni,
    tollunt se celeres liquidumque per aera lapsae
    sedibus optatis geminae super arbore sidunt,
    discolor unde auri per ramos aura refulsit.
    quale solet silvis brumali frigore viscum               205
    fronde virere nova, quod non sua seminat arbos,
    et croceo fetu teretis circumdare truncos,
    talis erat species auri frondentis opaca
    ilice, sic leni crepitabat brattea vento.
    corripit Aeneas extemplo avidusque refringit               210
    cunctantem, et vatis portat sub tecta Sibyllae.

    Nec minus interea Misenum in litore Teucri
    flebant et cineri ingrato suprema ferebant.
    principio pinguem taedis et robore secto
    ingentem struxere pyram, cui frondibus atris               215
    intexunt latera et feralis ante cupressos
    constituunt, decorantque super fulgentibus armis.
    pars calidos latices et aena undantia flammis
    expediunt, corpusque lavant frigentis et unguunt.
    fit gemitus. tum membra toro defleta reponunt               220
    purpureasque super vestis, velamina nota,
    coniciunt. pars ingenti subiere feretro,
    triste ministerium, et subiectam more parentum
    aversi tenuere facem. congesta cremantur
    turea dona, dapes, fuso crateres olivo.               225
    postquam conlapsi cineres et flamma quievit,
    reliquias vino et bibulam lavere favillam,
    ossaque lecta cado texit Corynaeus aeno.
    idem ter socios pura circumtulit unda
    spargens rore levi et ramo felicis olivae,               230
    lustravitque viros dixitque novissima verba.
    at pius Aeneas ingenti mole sepulcrum
    imponit suaque arma viro remumque tubamque
    monte sub aerio, qui nunc Misenus ab illo
    dicitur aeternumque tenet per saecula nomen.               235

    His actis propere exsequitur praecepta Sibyllae.
    spelunca alta fuit vastoque immanis hiatu,
    scrupea, tuta lacu nigro nemorumque tenebris,
    quam super haud ullae poterant impune volantes
    tendere iter pennis: talis sese halitus atris               240
    faucibus effundens supera ad convexa ferebat.
    [unde locum Grai dixerunt nomine Aornum.]
    quattuor hic primum nigrantis terga iuvencos
    constituit frontique invergit vina sacerdos,
    et summas carpens media inter cornua saetas               245
    ignibus imponit sacris, libamina prima,
    voce vocans Hecaten caeloque Ereboque potentem.
    supponunt alii cultros tepidumque cruorem
    succipiunt pateris. ipse atri velleris agnam
    Aeneas matri Eumenidum magnaeque sorori               250
    ense ferit, sterilemque tibi, Proserpina, vaccam;
    tum Stygio regi nocturnas incohat aras
    et solida imponit taurorum viscera flammis,
    pingue super oleum fundens ardentibus extis.
    ecce autem primi sub limina solis et ortus               255
    sub pedibus mugire solum et iuga coepta moveri
    silvarum, visaeque canes ululare per umbram
    adventante dea. ‘procul, o procul este, profani,’
    conclamat vates, ‘totoque absistite luco;
    tuque invade viam vaginaque eripe ferrum:               260
    nunc animis opus, Aenea, nunc pectore firmo.’
    tantum effata furens antro se immisit aperto;
    ille ducem haud timidis vadentem passibus aequat.

    Di, quibus imperium est animarum, umbraeque silentes
    et Chaos et Phlegethon, loca nocte tacentia late,               265
    sit mihi fas audita loqui, sit numine vestro
    pandere res alta terra et caligine mersas.

    Ibant obscuri sola sub nocte per umbram
    perque domos Ditis vacuas et inania regna:
    quale per incertam lunam sub luce maligna               270
    est iter in silvis, ubi caelum condidit umbra
    Iuppiter, et rebus nox abstulit atra colorem.
    vestibulum ante ipsum primisque in faucibus Orci
    Luctus et ultrices posuere cubilia Curae,
    pallentesque habitant Morbi tristisque Senectus,               275
    et Metus et malesuada Fames ac turpis Egestas,
    terribiles visu formae, Letumque Labosque;
    tum consanguineus Leti Sopor et mala mentis
    Gaudia, mortiferumque adverso in limine Bellum,
    ferreique Eumenidum thalami et Discordia demens               280
    vipereum crinem vittis innexa cruentis.
    in medio ramos annosaque bracchia pandit
    ulmus opaca, ingens, quam sedem Somnia vulgo
    vana tenere ferunt, foliisque sub omnibus haerent.
    multaque praeterea variarum monstra ferarum,               285
    Centauri in foribus stabulant Scyllaeque biformes
    et centumgeminus Briareus ac belua Lernae
    horrendum stridens, flammisque armata Chimaera,
    Gorgones Harpyiaeque et forma tricorporis umbrae.
    corripit hic subita trepidus formidine ferrum               290
    Aeneas strictamque aciem venientibus offert,
    et ni docta comes tenuis sine corpore vitas
    admoneat volitare cava sub imagine formae,
    inruat et frustra ferro diverberet umbras.

    Hinc via Tartarei quae fert Acherontis ad undas.               295
    turbidus hic caeno vastaque voragine gurges
    aestuat atque omnem Cocyto eructat harenam.
    portitor has horrendus aquas et flumina servat
    terribili squalore Charon, cui plurima mento
    canities inculta iacet, stant lumina flamma,               300
    sordidus ex umeris nodo dependet amictus.
    ipse ratem conto subigit velisque ministrat
    et ferruginea subvectat corpora cumba,
    iam senior, sed cruda deo viridisque senectus.
    huc omnis turba ad ripas effusa ruebat,               305
    matres atque viri defunctaque corpora vita
    magnanimum heroum, pueri innuptaeque puellae,
    impositique rogis iuvenes ante ora parentum:
    quam multa in silvis autumni frigore primo
    lapsa cadunt folia, aut ad terram gurgite ab alto                310
    quam multae glomerantur aves, ubi frigidus annus
    trans pontum fugat et terris immittit apricis.
    stabant orantes primi transmittere cursum
    tendebantque manus ripae ulterioris amore.
    navita sed tristis nunc hos nunc accipit illos,               315
    ast alios longe summotos arcet harena.
    Aeneas miratus enim motusque tumultu
    ‘dic,’ ait, ‘o virgo, quid vult concursus ad amnem?
    quidve petunt animae? vel quo discrimine ripas
    hae linquunt, illae remis vada livida verrunt?’               320
    olli sic breviter fata est longaeva sacerdos:
    ‘Anchisa generate, deum certissima proles,
    Cocyti stagna alta vides Stygiamque paludem,
    di cuius iurare timent et fallere numen.
    haec omnis, quam cernis, inops inhumataque turba est;               325
    portitor ille Charon; hi, quos vehit unda, sepulti.
    nec ripas datur horrendas et rauca fluenta
    transportare prius quam sedibus ossa quierunt.
    centum errant annos volitantque haec litora circum;
    tum demum admissi stagna exoptata revisunt.’               330
    constitit Anchisa satus et vestigia pressit
    multa putans sortemque animo miseratus iniquam.
    cernit ibi maestos et mortis honore carentis
    Leucaspim et Lyciae ductorem classis Oronten,
    quos simul a Troia ventosa per aequora vectos               335
    obruit Auster, aqua involvens navemque virosque.

    Ecce gubernator sese Palinurus agebat,
    qui Libyco nuper cursu, dum sidera servat,
    exciderat puppi mediis effusus in undis.
    hunc ubi vix multa maestum cognovit in umbra,               340
    sic prior adloquitur: ‘quis te, Palinure, deorum
    eripuit nobis medioque sub aequore mersit?
    dic age. namque mihi, fallax haud ante repertus,
    hoc uno responso animum delusit Apollo,
    qui fore te ponto incolumem finisque canebat               345
    venturum Ausonios. en haec promissa fides est?’
    ille autem: ‘neque te Phoebi cortina fefellit,
    dux Anchisiade, nec me deus aequore mersit.
    namque gubernaclum multa vi forte revulsum,
    cui datus haerebam custos cursusque regebam,               350
    praecipitans traxi mecum. maria aspera iuro
    non ullum pro me tantum cepisse timorem,
    quam tua ne spoliata armis, excussa magistro,
    deficeret tantis navis surgentibus undis.
    tris Notus hibernas immensa per aequora noctes               355
    vexit me violentus aqua; vix lumine quarto
    prospexi Italiam summa sublimis ab unda.
    paulatim adnabam terrae; iam tuta tenebam,
    ni gens crudelis madida cum veste gravatum
    prensantemque uncis manibus capita aspera montis               360
    ferro invasisset praedamque ignara putasset.
    nunc me fluctus habet versantque in litore venti.
    quod te per caeli iucundum lumen et auras,
    per genitorem oro, per spes surgentis Iuli,
    eripe me his, invicte, malis: aut tu mihi terram               365
    inice, namque potes, portusque require Velinos;
    aut tu, si qua via est, si quam tibi diva creatrix
    ostendit (neque enim, credo, sine numine divum
    flumina tanta paras Stygiamque innare paludem),
    da dextram misero et tecum me tolle per undas,               370
    sedibus ut saltem placidis in morte quiescam.’
    talia fatus erat coepit cum talia vates:
    ‘unde haec, o Palinure, tibi tam dira cupido?
    tu Stygias inhumatus aquas amnemque severum
    Eumenidum aspicies, ripamve iniussus adibis?               375
    desine fata deum flecti sperare precando,
    sed cape dicta memor, duri solacia casus.
    nam tua finitimi, longe lateque per urbes
    prodigiis acti caelestibus, ossa piabunt
    et statuent tumulum et tumulo sollemnia mittent,               380
    aeternumque locus Palinuri nomen habebit.’
    his dictis curae emotae pulsusque parumper
    corde dolor tristi; gaudet cognomine terra.

    Ergo iter inceptum peragunt fluvioque propinquant.
    navita quos iam inde ut Stygia prospexit ab unda               385
    per tacitum nemus ire pedemque advertere ripae,
    sic prior adgreditur dictis atque increpat ultro:
    ‘quisquis es, armatus qui nostra ad flumina tendis,
    fare age, quid venias, iam istinc et comprime gressum.
    umbrarum hic locus est, somni noctisque soporae:               390
    corpora viva nefas Stygia vectare carina.
    nec vero Alciden me sum laetatus euntem
    accepisse lacu, nec Thesea Pirithoumque,
    dis quamquam geniti atque invicti viribus essent.
    Tartareum ille manu custodem in vincla petivit               395
    ipsius a solio regis traxitque trementem;
    hi dominam Ditis thalamo deducere adorti.’
    quae contra breviter fata est Amphrysia vates:
    ‘nullae hic insidiae tales (absiste moveri),
    nec vim tela ferunt; licet ingens ianitor antro               400
    aeternum latrans exsanguis terreat umbras,
    casta licet patrui servet Proserpina limen.
    Troius Aeneas, pietate insignis et armis,
    ad genitorem imas Erebi descendit ad umbras.
    si te nulla movet tantae pietatis imago,               405
    at ramum hunc’ (aperit ramum qui veste latebat)
    ‘agnoscas.’ tumida ex ira tum corda residunt;
    nec plura his. ille admirans venerabile donum
    fatalis virgae longo post tempore visum
    caeruleam advertit puppim ripaeque propinquat.               410
    inde alias animas, quae per iuga longa sedebant,
    deturbat laxatque foros; simul accipit alveo
    ingentem Aenean. gemuit sub pondere cumba
    sutilis et multam accepit rimosa paludem.
    tandem trans fluvium incolumis vatemque virumque               415
    informi limo glaucaque exponit in ulua.

    Cerberus haec ingens latratu regna trifauci
    personat adverso recubans immanis in antro.
    cui vates horrere videns iam colla colubris
    melle soporatam et medicatis frugibus offam               420
    obicit. ille fame rabida tria guttura pandens
    corripit obiectam, atque immania terga resolvit
    fusus humi totoque ingens extenditur antro.
    occupat Aeneas aditum custode sepulto
    evaditque celer ripam inremeabilis undae.               425

    Continuo auditae voces vagitus et ingens
    infantumque animae flentes, in limine primo
    quos dulcis vitae exsortis et ab ubere raptos
    abstulit atra dies et funere mersit acerbo;
    hos iuxta falso damnati crimine mortis.               430
    nec vero hae sine sorte datae, sine iudice, sedes:
    quaesitor Minos urnam movet; ille silentum
    consiliumque vocat vitasque et crimina discit.
    proxima deinde tenent maesti loca, qui sibi letum
    insontes peperere manu lucemque perosi               435
    proiecere animas. quam vellent aethere in alto
    nunc et pauperiem et duros perferre labores!
    fas obstat, tristisque palus inamabilis undae
    alligat et novies Styx interfusa coercet.
    nec procul hinc partem fusi monstrantur in omnem                440
    Lugentes campi; sic illos nomine dicunt.
    hic quos durus amor crudeli tabe peredit
    secreti celant calles et myrtea circum
    silva tegit; curae non ipsa in morte relinquunt.
    his Phaedram Procrinque locis maestamque Eriphylen               445
    crudelis nati monstrantem vulnera cernit,
    Evadnenque et Pasiphaen; his Laodamia
    it comes et iuvenis quondam, nunc femina, Caeneus
    rursus et in veterem fato revoluta figuram.
    inter quas Phoenissa recens a vulnere Dido               450
    errabat silva in magna; quam Troius heros
    ut primum iuxta stetit agnovitque per umbras
    obscuram, qualem primo qui surgere mense
    aut videt aut vidisse putat per nubila lunam,
    demisit lacrimas dulcique adfatus amore est:               455
    ‘infelix Dido, verus mihi nuntius ergo
    venerat exstinctam ferroque extrema secutam?
    funeris heu tibi causa fui? per sidera iuro,
    per superos et si qua fides tellure sub ima est,
    inuitus, regina, tuo de litore cessi.               460
    sed me iussa deum, quae nunc has ire per umbras,
    per loca senta situ cogunt noctemque profundam,
    imperiis egere suis; nec credere quivi
    hunc tantum tibi me discessu ferre dolorem.
    siste gradum teque aspectu ne subtrahe nostro.               465
    quem fugis? extremum fato quod te adloquor hoc est.’
    talibus Aeneas ardentem et torva tuentem
    lenibat dictis animum lacrimasque ciebat.
    illa solo fixos oculos aversa tenebat
    nec magis incepto vultum sermone movetur               470
    quam si dura silex aut stet Marpesia cautes.
    tandem corripuit sese atque inimica refugit
    in nemus umbriferum, coniunx ubi pristinus illi
    respondet curis aequatque Sychaeus amorem.
    nec minus Aeneas casu percussus iniquo               475
    prosequitur lacrimis longe et miseratur euntem.

    Inde datum molitur iter. iamque arva tenebant
    ultima, quae bello clari secreta frequentant.
    hic illi occurrit Tydeus, hic inclutus armis
    Parthenopaeus et Adrasti pallentis imago,               480
    hic multum fleti ad superos belloque caduci
    Dardanidae, quos ille omnis longo ordine cernens
    ingemuit, Glaucumque Medontaque Thersilochumque,
    tris Antenoridas Cererique sacrum Polyboeten,
    Idaeumque etiam currus, etiam arma tenentem.               485
    circumstant animae dextra laevaque frequentes,
    nec vidisse semel satis est; iuvat usque morari
    et conferre gradum et veniendi discere causas.
    at Danaum proceres Agamemnoniaeque phalanges
    ut videre virum fulgentiaque arma per umbras,               490
    ingenti trepidare metu; pars vertere terga,
    ceu quondam petiere rates, pars tollere vocem
    exiguam: inceptus clamor frustratur hiantis.

    Atque hic Priamiden laniatum corpore toto
    Deiphobum videt et lacerum crudeliter ora,               495
    ora manusque ambas, populataque tempora raptis
    auribus et truncas inhonesto vulnere naris.
    vix adeo agnovit pavitantem ac dira tegentem
    supplicia, et notis compellat vocibus ultro:
    ‘Deiphobe armipotens, genus alto a sanguine Teucri,               500
    quis tam crudelis optavit sumere poenas?
    cui tantum de te licuit? mihi fama suprema
    nocte tulit fessum vasta te caede Pelasgum
    procubuisse super confusae stragis acervum.
    tunc egomet tumulum Rhoeteo in litore inanem               505
    constitui et magna manis ter voce vocavi.
    nomen et arma locum servant; te, amice, nequivi
    conspicere et patria decedens ponere terra.’
    ad quae Priamides: ‘nihil o tibi, amice, relictum;
    omnia Deiphobo solvisti et funeris umbris.               510
    sed me fata mea et scelus exitiale Lacaenae
    his mersere malis; illa haec monimenta reliquit.
    namque ut supremam falsa inter gaudia noctem
    egerimus, nosti: et nimium meminisse necesse est.
    cum fatalis equus saltu super ardua venit               515
    Pergama et armatum peditem gravis attulit aluo,
    illa chorum simulans euhantis orgia circum
    ducebat Phrygias; flammam media ipsa tenebat
    ingentem et summa Danaos ex arce vocabat.
    tum me confectum curis somnoque gravatum               520
    infelix habuit thalamus, pressitque iacentem
    dulcis et alta quies placidaeque simillima morti.
    egregia interea coniunx arma omnia tectis
    emovet, et fidum capiti subduxerat ensem:
    intra tecta vocat Menelaum et limina pandit,               525
    scilicet id magnum sperans fore munus amanti,
    et famam exstingui veterum sic posse malorum.
    quid moror? inrumpunt thalamo, comes additus una
    hortator scelerum Aeolides. di, talia Grais
    instaurate, pio si poenas ore reposco.               530
    sed te qui vivum casus, age fare vicissim,
    attulerint. pelagine venis erroribus actus
    an monitu divum? an quae te fortuna fatigat,
    ut tristis sine sole domos, loca turbida, adires?’

    Hac vice sermonum roseis Aurora quadrigis               535
    iam medium aetherio cursu traiecerat axem;
    et fors omne datum traherent per talia tempus,
    sed comes admonuit breviterque adfata Sibylla est:
    ‘nox ruit, Aenea; nos flendo ducimus horas.
    hic locus est, partis ubi se via findit in ambas:               540
    dextera quae Ditis magni sub moenia tendit,
    hac iter Elysium nobis; at laeva malorum
    exercet poenas et ad impia Tartara mittit.’
    Deiphobus contra: ‘ne saevi, magna sacerdos;
    discedam, explebo numerum reddarque tenebris.               545
    i decus, i, nostrum; melioribus utere fatis.’
    tantum effatus, et in verbo vestigia torsit.

    Respicit Aeneas subito et sub rupe sinistra
    moenia lata videt triplici circumdata muro,
    quae rapidus flammis ambit torrentibus amnis,               550
    Tartareus Phlegethon, torquetque sonantia saxa.
    porta adversa ingens solidoque adamante columnae,
    vis ut nulla virum, non ipsi exscindere bello
    caelicolae valeant; stat ferrea turris ad auras,
    Tisiphoneque sedens palla succincta cruenta               555
    vestibulum exsomnis servat noctesque diesque.
    hinc exaudiri gemitus et saeva sonare
    verbera, tum stridor ferri tractaeque catenae.
    constitit Aeneas strepitumque exterritus hausit.
    ‘quae scelerum facies? o virgo, effare; quibusue               560
    urgentur poenis? quis tantus plangor ad auras?’
    tum vates sic orsa loqui: ‘dux inclute Teucrum,
    nulli fas casto sceleratum insistere limen;
    sed me cum lucis Hecate praefecit Avernis,
    ipsa deum poenas docuit perque omnia duxit.                565
    Cnosius haec Rhadamanthus habet durissima regna
    castigatque auditque dolos subigitque fateri
    quae quis apud superos furto laetatus inani
    distulit in seram commissa piacula mortem.
    continuo sontis ultrix accincta flagello               570
    Tisiphone quatit insultans, torvosque sinistra
    intentans anguis vocat agmina saeva sororum.
    tum demum horrisono stridentes cardine sacrae
    panduntur portae. cernis custodia qualis
    vestibulo sedeat, facies quae limina servet?               575
    quinquaginta atris immanis hiatibus Hydra
    saevior intus habet sedem. tum Tartarus ipse
    bis patet in praeceps tantum tenditque sub umbras
    quantus ad aetherium caeli suspectus Olympum.
    hic genus antiquum Terrae, Titania pubes,               580
    fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
    hic et Aloidas geminos immania vidi
    corpora, qui manibus magnum rescindere caelum
    adgressi superisque Iovem detrudere regnis.
    vidi et crudelis dantem Salmonea poenas,               585
    dum flammas Iovis et sonitus imitatur Olympi.
    quattuor hic invectus equis et lampada quassans
    per Graium populos mediaeque per Elidis urbem
    ibat ovans, divumque sibi poscebat honorem,
    demens, qui nimbos et non imitabile fulmen               590
    aere et cornipedum pulsu simularet equorum.
    at pater omnipotens densa inter nubila telum
    contorsit, non ille faces nec fumea taedis
    lumina, praecipitemque immani turbine adegit.
    nec non et Tityon, Terrae omniparentis alumnum,               595
    cernere erat, per tota novem cui iugera corpus
    porrigitur, rostroque immanis vultur obunco
    immortale iecur tondens fecundaque poenis
    viscera rimaturque epulis habitatque sub alto
    pectore, nec fibris requies datur ulla renatis.               600
    quid memorem Lapithas, Ixiona Pirithoumque?
    quos super atra silex iam iam lapsura cadentique
    imminet adsimilis; lucent genialibus altis
    aurea fulcra toris, epulaeque ante ora paratae
    regifico luxu; Furiarum maxima iuxta               605
    accubat et manibus prohibet contingere mensas,
    exsurgitque facem attollens atque intonat ore.
    hic, quibus invisi fratres, dum vita manebat,
    pulsatusve parens et fraus innexa clienti,
    aut qui divitiis soli incubuere repertis               610
    nec partem posuere suis (quae maxima turba est),
    quique ob adulterium caesi, quique arma secuti
    impia nec veriti dominorum fallere dextras,
    inclusi poenam exspectant. ne quaere doceri
    quam poenam, aut quae forma viros fortunave mersit.               615
    saxum ingens volvunt alii, radiisque rotarum
    districti pendent; sedet aeternumque sedebit
    infelix Theseus, Phlegyasque miserrimus omnis
    admonet et magna testatur voce per umbras:
    “discite iustitiam moniti et non temnere divos.”               620
    vendidit hic auro patriam dominumque potentem
    imposuit; fixit leges pretio atque refixit;
    hic thalamum invasit natae vetitosque hymenaeos:
    ausi omnes immane nefas ausoque potiti.
    non, mihi si linguae centum sint oraque centum,               625
    ferrea vox, omnis scelerum comprendere formas,
    omnia poenarum percurrere nomina possim.’

    Haec ubi dicta dedit Phoebi longaeva sacerdos,
    ‘sed iam age, carpe viam et susceptum perfice munus;
    acceleremus’ ait; ‘Cyclopum educta caminis               630
    moenia conspicio atque adverso fornice portas,
    haec ubi nos praecepta iubent deponere dona.’
    dixerat et pariter gressi per opaca viarum
    corripiunt spatium medium foribusque propinquant.
    occupat Aeneas aditum corpusque recenti               635
    spargit aqua ramumque adverso in limine figit.

    His demum exactis, perfecto munere divae,
    devenere locos laetos et amoena virecta
    fortunatorum nemorum sedesque beatas.
    largior hic campos aether et lumine vestit               640
    purpureo, solemque suum, sua sidera norunt.
    pars in gramineis exercent membra palaestris,
    contendunt ludo et fulva luctantur harena;
    pars pedibus plaudunt choreas et carmina dicunt.
    nec non Threicius longa cum veste sacerdos               645
    obloquitur numeris septem discrimina vocum,
    iamque eadem digitis, iam pectine pulsat eburno.
    hic genus antiquum Teucri, pulcherrima proles,
    magnanimi heroes nati melioribus annis,
    Ilusque Assaracusque et Troiae Dardanus auctor.               650
    arma procul currusque virum miratur inanis;
    stant terra defixae hastae passimque soluti
    per campum pascuntur equi. quae gratia currum
    armorumque fuit vivis, quae cura nitentis
    pascere equos, eadem sequitur tellure repostos.               655
    conspicit, ecce, alios dextra laevaque per herbam
    vescentis laetumque choro paeana canentis
    inter odoratum lauris nemus, unde superne
    plurimus Eridani per silvam voluitur amnis.
    hic manus ob patriam pugnando vulnera passi,               660
    quique sacerdotes casti, dum vita manebat,
    quique pii vates et Phoebo digna locuti,
    inventas aut qui vitam excoluere per artis
    quique sui memores aliquos fecere merendo:
    omnibus his nivea cinguntur tempora vitta.               665
    quos circumfusos sic est adfata Sibylla,
    Musaeum ante omnis (medium nam plurima turba
    hunc habet atque umeris exstantem suspicit altis):
    ‘dicite, felices animae tuque optime vates,
    quae regio Anchisen, quis habet locus? illius ergo               670
    venimus et magnos Erebi tranavimus amnis.’
    atque huic responsum paucis ita reddidit heros:
    ‘nulli certa domus; lucis habitamus opacis,
    riparumque toros et prata recentia rivis
    incolimus. sed vos, si fert ita corde voluntas,               675
    hoc superate iugum, et facili iam tramite sistam.’
    dixit, et ante tulit gressum camposque nitentis
    desuper ostentat; dehinc summa cacumina linquunt.

    At pater Anchises penitus convalle virenti
    inclusas animas superumque ad lumen ituras               680
    lustrabat studio recolens, omnemque suorum
    forte recensebat numerum, carosque nepotes
    fataque fortunasque virum moresque manusque.
    isque ubi tendentem adversum per gramina vidit
    Aenean, alacris palmas utrasque tetendit,               685
    effusaeque genis lacrimae et vox excidit ore:
    ‘venisti tandem, tuaque exspectata parenti
    vicit iter durum pietas? datur ora tueri,
    nate, tua et notas audire et reddere voces?
    sic equidem ducebam animo rebarque futurum                690
    tempora dinumerans, nec me mea cura fefellit.
    quas ego te terras et quanta per aequora vectum
    accipio! quantis iactatum, nate, periclis!
    quam metui ne quid Libyae tibi regna nocerent!’
    ille autem: ‘tua me, genitor, tua tristis imago               695
    saepius occurrens haec limina tendere adegit;
    stant sale Tyrrheno classes. da iungere dextram,
    da, genitor, teque amplexu ne subtrahe nostro.’
    sic memorans largo fletu simul ora rigabat.
    ter conatus ibi collo dare bracchia circum;               700
    ter frustra comprensa manus effugit imago,
    par levibus ventis volucrique simillima somno.

    Interea videt Aeneas in valle reducta
    seclusum nemus et virgulta sonantia silvae,
    Lethaeumque domos placidas qui praenatat amnem.               705
    hunc circum innumerae gentes populique volabant:
    ac veluti in pratis ubi apes aestate serena
    floribus insidunt variis et candida circum
    lilia funduntur, strepit omnis murmure campus.
    horrescit visu subito causasque requirit               710
    inscius Aeneas, quae sint ea flumina porro,
    quive viri tanto complerint agmine ripas.
    tum pater Anchises: ‘animae, quibus altera fato
    corpora debentur, Lethaei ad fluminis undam
    securos latices et longa oblivia potant.               715
    has equidem memorare tibi atque ostendere coram
    iampridem, hanc prolem cupio enumerare meorum,
    quo magis Italia mecum laetere reperta.’
    ‘o pater, anne aliquas ad caelum hinc ire putandum est
    sublimis animas iterumque ad tarda reverti               720
    corpora? quae lucis miseris tam dira cupido?’
    ‘dicam equidem nec te suspensum, nate, tenebo’
    suscipit Anchises atque ordine singula pandit.

    ‘Principio caelum ac terras camposque liquentis
    lucentemque globum lunae Titaniaque astra               725
    spiritus intus alit, totamque infusa per artus
    mens agitat molem et magno se corpore miscet.
    inde hominum pecudumque genus vitaeque volantum
    et quae marmoreo fert monstra sub aequore pontus.
    igneus est ollis vigor et caelestis origo               730
    seminibus, quantum non noxia corpora tardant
    terrenique hebetant artus moribundaque membra.
    hinc metuunt cupiuntque, dolent gaudentque, neque auras
    dispiciunt clausae tenebris et carcere caeco.
    quin et supremo cum lumine vita reliquit,               735
    non tamen omne malum miseris nec funditus omnes
    corporeae excedunt pestes, penitusque necesse est
    multa diu concreta modis inolescere miris.
    ergo exercentur poenis veterumque malorum
    supplicia expendunt: aliae panduntur inanes               740
    suspensae ad ventos, aliis sub gurgite vasto
    infectum eluitur scelus aut exuritur igni:
    quisque suos patimur manis. exinde per amplum
    mittimur Elysium et pauci laeta arva tenemus,
    donec longa dies perfecto temporis orbe               745
    concretam exemit labem, purumque relinquit
    aetherium sensum atque aurai simplicis ignem.
    has omnis, ubi mille rotam volvere per annos,
    Lethaeum ad fluvium deus evocat agmine magno,
    scilicet immemores supera ut convexa revisant               750
    rursus, et incipiant in corpora velle reverti.’

    Dixerat Anchises natumque unaque Sibyllam
    conventus trahit in medios turbamque sonantem,
    et tumulum capit unde omnis longo ordine posset
    adversos legere et venientum discere vultus.               755

    ‘Nunc age, Dardaniam prolem quae deinde sequatur
    gloria, qui maneant Itala de gente nepotes,
    inlustris animas nostrumque in nomen ituras,
    expediam dictis, et te tua fata docebo.
    ille, vides, pura iuvenis qui nititur hasta,               760
    proxima sorte tenet lucis loca, primus ad auras
    aetherias Italo commixtus sanguine surget,
    Silvius, Albanum nomen, tua postuma proles,
    quem tibi longaevo serum Lavinia coniunx
    educet silvis regem regumque parentem,               765
    unde genus Longa nostrum dominabitur Alba.
    proximus ille Procas, Troianae gloria gentis,
    et Capys et Numitor et qui te nomine reddet
    Silvius Aeneas, pariter pietate vel armis
    egregius, si umquam regnandam acceperit Albam.               770
    qui iuvenes! quantas ostentant, aspice, viris
    atque umbrata gerunt civili tempora quercu!
    hi tibi Nomentum et Gabios urbemque Fidenam,
    hi Collatinas imponent montibus arces,
    Pometios Castrumque Inui Bolamque Coramque;               775
    haec tum nomina erunt, nunc sunt sine nomine terrae.
    quin et avo comitem sese Mauvortius addet
    Romulus, Assaraci quem sanguinis Ilia mater
    educet. viden, ut geminae stant vertice cristae
    et pater ipse suo superum iam signat honore?               780
    en huius, nate, auspiciis illa incluta Roma
    imperium terris, animos aequabit Olympo,
    septemque una sibi muro circumdabit arces,
    felix prole virum: qualis Berecyntia mater
    invehitur curru Phrygias turrita per urbes               785
    laeta deum partu, centum complexa nepotes,
    omnis caelicolas, omnis supera alta tenentis.
    huc geminas nunc flecte acies, hanc aspice gentem
    Romanosque tuos. hic Caesar et omnis Iuli
    progenies magnum caeli ventura sub axem.               790
    hic vir, hic est, tibi quem promitti saepius audis,
    Augustus Caesar, divi genus, aurea condet
    saecula qui rursus Latio regnata per arva
    Saturno quondam, super et Garamantas et Indos
    proferet imperium; iacet extra sidera tellus,               795
    extra anni solisque vias, ubi caelifer Atlas
    axem umero torquet stellis ardentibus aptum.
    huius in adventum iam nunc et Caspia regna
    responsis horrent divum et Maeotia tellus,
    et septemgemini turbant trepida ostia Nili.               800
    nec vero Alcides tantum telluris obivit,
    fixerit aeripedem cervam licet, aut Erymanthi
    pacarit nemora et Lernam tremefecerit arcu;
    nec qui pampineis victor iuga flectit habenis
    Liber, agens celso Nysae de vertice tigris.               805
    et dubitamus adhuc virtutem extendere factis,
    aut metus Ausonia prohibet consistere terra?
    quis procul ille autem ramis insignis olivae
    sacra ferens? nosco crinis incanaque menta
    regis Romani primam qui legibus urbem               810
    fundabit, Curibus parvis et paupere terra
    missus in imperium magnum. cui deinde subibit
    otia qui rumpet patriae residesque movebit
    Tullus in arma viros et iam desueta triumphis
    agmina. quem iuxta sequitur iactantior Ancus               815
    nunc quoque iam nimium gaudens popularibus auris.
    vis et Tarquinios reges animamque superbam
    ultoris Bruti, fascisque videre receptos?
    consulis imperium hic primus saevasque securis
    accipiet, natosque pater nova bella moventis               820
    ad poenam pulchra pro libertate vocabit,
    infelix, utcumque ferent ea facta minores:
    vincet amor patriae laudumque immensa cupido.
    quin Decios Drusosque procul saevumque securi
    aspice Torquatum et referentem signa Camillum.               825
    illae autem paribus quas fulgere cernis in armis,
    concordes animae nunc et dum nocte prementur,
    heu quantum inter se bellum, si lumina vitae
    attigerint, quantas acies stragemque ciebunt,
    aggeribus socer Alpinis atque arce Monoeci               830
    descendens, gener adversis instructus Eois!
    ne, pueri, ne tanta animis adsuescite bella
    neu patriae validas in viscera vertite viris;
    tuque prior, tu parce, genus qui ducis Olympo,
    proice tela manu, sanguis meus!—               835
    ille triumphata Capitolia ad alta Corintho
    victor aget currum caesis insignis Achivis.
    eruet ille Argos Agamemnoniasque Mycenas
    ipsumque Aeaciden, genus armipotentis Achilli,
    ultus avos Troiae templa et temerata Minervae.               840
    quis te, magne Cato, tacitum aut te, Cosse, relinquat?
    quis Gracchi genus aut geminos, duo fulmina belli,
    Scipiadas, cladem Libyae, parvoque potentem
    Fabricium vel te sulco, Serrane, serentem?
    quo fessum rapitis, Fabii? tu Maximus ille es,               845
    unus qui nobis cunctando restituis rem.
    excudent alii spirantia mollius aera
    (credo equidem), vivos ducent de marmore vultus,
    orabunt causas melius, caelique meatus
    describent radio et surgentia sidera dicent:               850
    tu regere imperio populos, Romane, memento
    (hae tibi erunt artes), pacique imponere morem,
    parcere subiectis et debellare superbos.’

    Sic pater Anchises, atque haec mirantibus addit:
    ‘aspice, ut insignis spoliis Marcellus opimis               855
    ingreditur victorque viros supereminet omnis.
    hic rem Romanam magno turbante tumultu
    sistet eques, sternet Poenos Gallumque rebellem,
    tertiaque arma patri suspendet capta Quirino.’
    atque hic Aeneas (una namque ire videbat               860
    egregium forma iuvenem et fulgentibus armis,
    sed frons laeta parum et deiecto lumina vultu)
    ‘quis, pater, ille, virum qui sic comitatur euntem?
    filius, anne aliquis magna de stirpe nepotum?
    qui strepitus circa comitum! quantum instar in ipso!               865
    sed nox atra caput tristi circumvolat umbra.’
    tum pater Anchises lacrimis ingressus obortis:
    ‘o gnate, ingentem luctum ne quaere tuorum;
    ostendent terris hunc tantum fata nec ultra
    esse sinent. nimium vobis Romana propago               870
    visa potens, superi, propria haec si dona fuissent.
    quantos ille virum magnam Mauortis ad urbem
    campus aget gemitus! vel quae, Tiberine, videbis
    funera, cum tumulum praeterlabere recentem!
    nec puer Iliaca quisquam de gente Latinos                875
    in tantum spe tollet avos, nec Romula quondam
    ullo se tantum tellus iactabit alumno.
    heu pietas, heu prisca fides invictaque bello
    dextera! non illi se quisquam impune tulisset
    obvius armato, seu cum pedes iret in hostem               880
    seu spumantis equi foderet calcaribus armos.
    heu, miserande puer, si qua fata aspera rumpas,
    tu Marcellus eris. manibus date lilia plenis
    purpureos spargam flores animamque nepotis
    his saltem accumulem donis, et fungar inani               885
    munere.’ sic tota passim regione vagantur
    aeris in campis latis atque omnia lustrant.
    quae postquam Anchises natum per singula duxit
    incenditque animum famae venientis amore,
    exim bella viro memorat quae deinde gerenda,               890
    Laurentisque docet populos urbemque Latini,
    et quo quemque modo fugiatque feratque laborem.

    Sunt geminae Somni portae, quarum altera fertur
    cornea, qua veris facilis datur exitus umbris,
    altera candenti perfecta nitens elephanto,               895
    sed falsa ad caelum mittunt insomnia Manes.
    his ibi tum natum Anchises unaque Sibyllam
    prosequitur dictis portaque emittit eburna,
    ille viam secat ad navis sociosque revisit.

    Tum se ad Caietae recto fert limite portum.               900
    ancora de prora iacitur; stant litore puppes.

  • RES GESTAE DIVI AVGVSTI

    RES GESTAE DIVI AVGVSTI

    Rerum gestarum divi Augusti, quibus orbem terrarum imperio populi Romani subiecit, et impensarum quas in rem publicam populumque Romanum fecit, incisarum in duabus aheneis pilis, quae sunt Romae positae, exemplar subiectum.

    [1] Annos undeviginti natus exercitum privato consilio et privata impensa comparavi, per quem rem publicam a dominatione factionis oppressam in libertatem vindicavi. [Ob quae] senatus decretis honorificis in ordinem suum me adlegit, C. Pansa et A. Hirtio consulibus, consularem locum sententiae dicendae tribuens, et imperium mihi dedit. Res publica ne quid detrimenti caperet, me propraetore simul cum consulibus providere iussit. Populus autem eodem anno me consulem, cum cos. uterque bello cecidisset, et triumvirum rei publicae constituendae creavit.

    [2] Qui parentem meum trucidaverunt, eos in exilium expuli iudiciis legitimis ultus eorum facinus, et postea bellum inferentis rei publicae vici bis acie.

    [3] Bella terra et mari civilia externaque toto in orbe terrarum saepe gessi, victorque omnibus veniam petentibus civibus peperci. Externas gentes, quibus tuto ignosci potuit, conservare quam excidere malui. Millia civium Romanorum sub sacramento meo fuerunt circiter quingenta. Ex quibus deduxi in colonias aut remisi in municipia sua stipendis emeritis millia aliquanto plura quam trecenta, et iis omnibus agros adsignavi aut pecuniam pro praemiis militiae dedi. Naves cepi sescentas praeter eas, si quae minores quam triremes fuerunt.

    [4] Bis ovans triumphavi, tris egi curulis triumphos et appellatus sum viciens et semel imperator. Cum autem pluris triumphos mihi senatus decrevisset, iis supersedi. Laurum de fascibus deposui in Capitolio, votis quae quoque bello nuncupaveram solutis. Ob res a me aut per legatos meos auspicis meis terra marique prospere gestas quinquagiens et quinquiens decrevit senatus supplicandum esse dis immortalibus. Dies autem, per quos ex senatus consulto supplicatum est, fuere DCCCLXXXX. In triumphis meis ducti sunt ante currum meum reges aut regum liberi novem. Consul fueram terdeciens, cum scribebam haec, et agebam septimum et tricensimum tribuniciae potestatis.

    [5] Dictaturam et apsenti et praesenti mihi delatam et a populo et a senatu, M. Marcello et L. Arruntio consulibus non accepi. Non recusavi in summa frumenti penuria curationem annonae, quam ita administravi, ut intra paucos dies metu et periclo praesenti populum universum liberarem impensa et cura mea. Consulatum quoque tum annuum et perpetuum mihi delatum non recepi.

    [6] Consulibus M. Vinicio et Q. Lucretio et postea P. Lentulo et Cn. Lentulo et tertium Paullo Fabio Maximo et Q. Tuberone senatu populoque Romano consentientibus ut curator legum et morum summa potestate solus crearer, nullum magistratum contra morem maiorum delatum recepi. Quae tum per me geri senatus voluit, per tribuniciam potestatem perfeci, cuius potestatis conlegam et ipse ultro quinquiens a senatu depoposci et accepi.

    [7] Triumvirum rei publicae constituendae fui per continuos annos decem. Princeps senatus fui usque ad eum diem quo scripseram haec per annos quadraginta. Pontifex maximus, augur, XV virum sacris faciundis, VII virum epulonum, frater arvalis, sodalis Titius, fetialis fui.

    [8] Patriciorum numerum auxi consul quintum iussu populi et senatus. Senatum ter legi, et in consulatu sexto censum populi conlega M. Agrippa egi. Lustrum post annum alterum et quadragensimum feci, quo lustro civium Romanorum censa sunt capita quadragiens centum millia et sexaginta tria millia. Tum iterum consulari cum imperio lustrum solus feci C. Censonno et C. Asinio cos., quo lustro censa sunt civium Romanorum capita quadragiens centum millia et ducenta triginta tria millia. Et tertium consulari cum imperio lustrum conlega Tib. Caesare filio meo feci Sex. Pompeio et Sex. Appuleio cos., quo lustro censa sunt civium Romanorum capitum quadragiens centum millia et nongenta triginta et septem millia. Legibus novis me auctore latis multa exempla maiorum exolescentia iam ex nostro saeculo reduxi et ipse multarum rerum exempla imitanda posteris tradidi.

    [9] Vota pro valetudine mea suscipi per consules et sacerdotes quinto quoque anno senatus decrevit. Ex iis votis saepe fecerunt vivo me ludos aliquotiens sacerdotum quattuor amplissima collegia, aliquotiens consules. Privatim etiam et municipatim universi cives unanimiter continenter apud omnia pulvinaria pro valetudine mea supplicaverunt.

    [10] Nomen meum senatus consulto inclusum est in saliare carmen, et sacrosanctus in perpetum ut essem et, quoad viverem, tribunicia potestas mihi esset, per legem sanctum est. Pontifex maximus ne fierem in vivi conlegae mei locum, populo id sacerdotium deferente mihi quod pater meus habuerat, recusavi. Quod sacerdotium aliquod post annos, eo mortuo qui civilis motus occasione occupaverat, cuncta ex Italia ad comitia mea confluente multitudine, quanta Romae nunquam fertur ante id tempus fuisse, recepi, P. Sulpicio C. Valgio consulibus.

    [11] Aram Fortunae Reducis ante aedes Honoris et Virtutis ad portam Capenam pro reditu meo senatus consacravit, in qua pontifices et virgines Vestales anniversarium sacrificium facere iussit eo die quo, consulibus Q. Lucretio et M. Vinicio, in urbem ex Syria redieram, et diem Augustalia ex cognomine nostro appellavit.

    [12] Ex senatus auctoritate pars praetorum et tribunorum plebi cum consule Q. Lucretio et principibus viris obviam mihi missa est in Campaniam, qui honos ad hoc tempus nemimi praeter me est decretus. Cum ex Hispania Galliaque, rebus in iis provincis prospere gestis, Romam redi, Ti. Nerone P. Qintilio consulibus, aram Pacis Augustae senatus pro reditu meo consacrandam censuit ad campum Martium, in qua magistratus et sacerdotes virginesque Vestales anniversarium sacrificium facere iussit.

    [13] Ianum Quinnum, quem claussum esse maiores nostri voluerunt cum per totum imperium populi Romani terra marique esset parta victoriis pax, cum priusquam nascerer, a condita urbe bis omnino clausum fuisse prodatur memoriae, ter me principe senatus claudendum esse censuit.

    [14] Filios meos, quos iuvenes mihi eripuit fortuna, Gaium et Lucium Caesares honoris mei caussa senatus populusque Romanus annum quintum et decimum agentis consules designavit, ut eum magistratum inirent post quinquennium, et ex eo die quo deducti sunt in forum ut interessent consiliis publicis decrevit senatus. Equites autem Romani universi principem iuventutis utrumque eorum parmis et hastis argenteis donatum appellaverunt.

    [15] Plebei Romanae viritim HS trecenos numeravi ex testamento patris mei et nomine meo HS quadringenos ex bellorum manibiis consul quintum dedi, iterum autem in consulatu decimo ex patrimonio meo HS quadringenos congiari viritim pernumeravi, et consul undecimum duodecim frumentationes frumento privatim coempto emensus sum, et tribunicia potestate duodecimum quadringenos nummos tertium viritim dedi. Quae mea congiaria pervenerunt ad hominum millia numquam minus quinquaginta et ducenta. Tribuniciae potestatis duodevicensimum, consul XII, trecentis et viginti millibus plebis urbanae sexagenos denarios viritim dedi. Et colonis militum meorum consul quintum ex manibiis viritim millia nummum singula dedi; acceperunt id triumphale congiarium in colonis hominum circiter centum et viginti millia. Consul tertium decimum sexagenos denarios plebei quae tum frumentum publicum accipiebat dedi; ea millia hominum paullo plura quam ducenta fuerunt.

    [16] Pecuniam pro agris quos in consulatu meo quarto et postea consulibus M. Crasso et Cn. Lentulo Augure adsignavi militibus solvi municipis; ea summa sestertium circiter sexsiens milliens fuit quam pro Italicis praedis numeravi, et circiter bis milliens et sescentiens quod pro agris provincialibus solvi. Id primus et solus omnium qui deduxerunt colonias militum in Italia aut in provincis ad memoriam aetatis meae feci. Et postea, Ti. Nerone et Cn. Pisone consulibus itemque C. Antistio et D. Laelio cos. et C. Calvisio et L. Pasieno consulibus et L. Lentulo et M. Messalla consulibus et L. Camnio et Q. Fabricio cos., militibus quos emeriteis stipendis in sua municipia deduxi praemia numerato persolvi, quam in rem sestertium quater milliens circiter impendi.

    [17] Quater pecunia mea iuvi aerarium, ita ut sestertium milliens et quingentiens ad eos qui praerant aerario detulerim. Et M. Lepido et L. Arruntio cos. in aerarium militare, quod ex consilio meo constitutum est ex quo praemia darentur militibus qui vicena aut plura stipendia emeruissent, HS milliens et septingentiens ex patrimonio meo detuli.

    [18] Ab eo anno quo Cn. et P. Lentulli consules fuerunt, cum deficerent vectigalia, tum centum milibus hominum tum pluribus multo frumentarios et nummarios tributus ex horreo et patrimonio meo edidi.

    [19] Curiam et continens ei Chalcidicum templumque Apollinis in Palatio cum porticibus, aedem divi Iuli, Lupercal, porticum ad circum Flaminium, quam sum appellari passus ex nomine eius qui priorem eodem in solo fecerat, Octaviam, pulvinar ad circum maximum, aedes in Capitolio Iovis Feretri Iovis Tonantis, aedem Quirini, aedes Minervae et Iunonis Reginae et Iovis Libertatis in Aventino, aedem Larum in summa sacra via, aedem deum Penatium in Velia, aedem Iuventatis, aedem Matris Magnae in Palatio feci.

    [20] Capitolium et Pompeium theatrum utrumque opus impensa grandi refeci sine ulla inscriptione nominis mei. Rivos aquarum compluribus locis vetustate labentes refeci, et aquam quae Marcia appellatur duplicavi fonte novo in rivum eius inmisso. Forum Iulium et basilicam quae fuit inter aedem Castoris et aedem Saturni, coepta profligataque opera a patre meo, perfeci et eandem basilicam consumptam incendio, ampliato eius solo, sub titulo nominis filiorum meorum incohavi, et, si vivus non perfecissem, perfici ab heredibus meis iussi. Duo et octoginta templa deum in urbe consul sextum ex auctoritate senatus refeci nullo praetermisso quod eo tempore refici debebat. Consul septimum viam Flaminiam ab urbe Ariminum refeci pontesque omnes praeter Mulvium et Minucium.

    [21] In privato solo Martis Ultoris templum forumque Augustum ex manibiis feci. Theatrum ad aedem Apollinis in solo magna ex parte a privatis empto feci, quod sub nomine M. Marcelli generi mei esset. Dona ex manibiis in Capitolio et in aede divi Iuli et in aede Apollinis et in aede Vestae et in templo Martis Ultoris consacravi, quae mihi constiterunt HS circiter milliens. Auri coronari pondo triginta et quinque millia municipiis et colonis Italiae conferentibus ad triumphos meos quintum consul remisi, et postea, quotienscumque imperator appellatus sum, aurum coronarium non accepi decernentibus municipiis et colonis aeque benigne adque antea decreverant.

    [22] Ter munus gladiatorium dedi meo nomine et quinquiens filiorum meorum aut nepotum nomine, quibus muneribus depugnaverunt hominum circiter decem millia. Bis athletarum undique accitorum spectaculum populo praebui meo nomine et tertium nepotis mei nomine. Ludos feci meo nomine quater, aliorum autem magistratuum vicem ter et viciens. Pro conlegio XV virorum magister conlegii collega M. Agrippa ludos saeclares C. Furnio C. Silano cos. feci. Consul XIII ludos Martiales primus feci quos post id tempus deinceps insequentibus annis s.c. et lege fecerunt consules. Venationes bestiarum Africanarum meo nomine aut filiorum meorum et nepotum in circo aut in foro aut in amphitheatris populo dedi sexiens et viciens, quibus confecta sunt bestiarum circiter tria millia et quingentae.

    [23] Navalis proeli spectaclum populo dedi trans Tiberim in quo loco nunc nemus est Caesarum, cavato solo in longitudinem mille et octingentos pedes, in latitudinem mille et ducenti, in quo triginta rostratae naves triremes aut biremes, plures autem minores inter se conflixerunt; quibus in classibus pugnaverunt praeter remiges millia hominum tria circiter.

    [24] In templis omnium civitatium provinciae Asiae victor ornamenta reposui quae spoliatis templis is cum quo bellum gesseram privatim possederat. Statuae meae pedestres et equestres et in quadrigeis argenteae steterunt in urbe XXC circiter, quas ipse sustuli, exque ea pecunia dona aurea in aede Apollinis meo nomine et illorum qui mihi statuarum honorem habuerunt posui.

    [25] Mare pacavi a praedonibus. Eo bello servorum qui fugerant a dominis suis et arma contra rem publicam ceperant triginta fere millia capta dominis ad supplicium sumendum tradidi. Iuravit in mea verba tota Italia sponte sua, et me belli quo vici ad Actium ducem depoposcit; iuraverunt in eadem verba provinciae Galliae, Hispaniae, Africa, Sicilia, Sardinia. Qui sub signis meis tum militaverint fuerunt senatores plures quam DCC, in iis qui vel antea vel postea consules facti sunt ad eum diem quo scripta sunt haec LXXXIII, sacerdotes circiter CLXX.

    [26] Omnium provinciarum populi Romani quibus finitimae fuerunt gentes quae non parerent imperio nostro fines auxi. Gallias et Hispanias provincias, item Germaniam, qua includit Oceanus a Gadibus ad ostium Albis fluminis pacavi. Alpes a regione ea quae proxima est Hadriano mari ad Tuscum pacificavi nulli genti bello per iniuriam inlato. Classis mea per Oceanum ab ostio Rheni ad solis orientis regionem usque ad fines Cimbrorum navigavit, quo neque terra neque mari quisquam Romanus ante id tempus adit. Cimbrique et Charydes et Semnones et eiusdem tractus alii Germanorum populi per legatos amicitiam meam et populi Romani petierunt. Meo iussu et auspicio ducti sunt duo exercitus eodem fere tempore in Aethiopiam et in Arabiam quae appellatur Eudaemon, magnaeque hostium gentis utriusque copiae caesae sunt in acie et complura oppida capta. In Aethiopiam usque ad oppidum Nabata perventum est, cui proxima est Meroe; in Arabiam usque in fines Sabaeorum processit exercitus ad oppidum Mariba.

    [27] Aegyptum imperio populi Romani adieci. Armeniam maiorem interfecto rege eius Artaxe cum possem facere provinciam malui maiorum nostrorum exemplo regnum id Tigrani regis Artavasdis filio, nepoti autem Tigranis regis, per Ti. Neronem tradere, qui tum mihi privignus erat. Et eandem gentem postea desciscentem et rebellantem domitam per Gaium filium meum regi Ariobarzani regis Medorum Artabazi filio regendam tradidi, et post eius mortem filio eius Artavasdi; quo interfecto Tigranem qui erat ex regio genere Armeniorum oriundus in id regnum misi. Provincias omnis quae trans Hadrianum mare vergunt ad orientem Cyrenasque, iam ex parte magna regibus ea possidentibus, et antea Siciliam et Sardiniam occupatas bello servili reciperavi.

    [28] Colonias in Africa, Sicilia, Macedonia, utraque Hispania, Achaia, Asia, Syria, Gallia Narbonensi, Pisidia militum deduxi. Italia autem XXVIII colonias quae vivo me celeberrimae et frequentissimae fuerunt mea auctoritate deductas habet.

    [29] Signa militaria complura per alios duces amissa devictis hostibus recepi ex Hispania et Gallia et a Dalmateis. Parthos trium exercitum Romanorum spolia et signa reddere mihi supplicesque amicitiam populi Romani petere coegi. Ea autem signa in penetrali quod est in templo Martis Ultoris reposui.

    [30] Pannoniorum gentes, quas ante me principem populi Romani exercitus nunquam adit, devictas per Ti. Neronem, qui tum erat privignus et legatus meus, imperio populi Romani subieci, protulique fines Illyrici ad ripam fluminis Danui. Citra quod Dacorum transgressus exercitus meis auspicis victus profilgatusque est, et postea trans Danuvium ductus exercitus meus Dacorum gentes imperia populi Romani perferre coegit.

    [31] Ad me ex India regum legationes saepe missae sunt non visae ante id tempus apud quemquam Romanorum ducem. Nostram amicitiam appetiverunt per legatos Bastarnae Scythaeque et Sarmatarum qui sunt citra flumen Tanaim et ultra reges, Albanorumque rex et Hiberorum et Medorum.

    [32] Ad me supplices confugerunt reges Parthorum Tiridates et postea Phrates regis Phratis filius, Medorum Artavasdes, Adiabenorum Artaxares, Britannorum Dumnobellaunus et Tincommius, Sugambrorum Maelo, Marcomanorum Sueborum . . . rus. Ad me rex Parthorum Phrates Orodis filius filios suos nepotesque omnes misit in Italiam non bello superatus, sed amicitiam nostram per liberorum suorum pignora petens. Plurimaeque aliae gentes expertae sunt p. R. fidem me principe quibus antea cum populo Romano nullum extiterat legationum et amicitiae commercium.

    [33] A me gentes Parthorum et Medorum per legatos principes earum gentium reges petitos acceperunt: Parthi Vononem, regis Phratis filium, regis Orodis nepotem, Medi Ariobarzanem, regis Artavazdis filium, regis Ariobarzanis nepotem.

    [34] In consulatu sexto et septimo, postquam bella civilia exstinxeram, per consensum universorum potitus rerum omnium, rem publicam ex mea potestate in senatus populique Romani arbitrium transtuli. Quo pro merito meo senatus consulto Augustus appellatus sum et laureis postes aedium mearum vestiti publice coronaque civica super ianuam meam fixa est et clupeus aureus in curia Iulia positus, quem mihi senatum populumque Romanum dare virtutis clementiaeque et iustitiae et pietatis caussa testatum est per eius clupei inscriptionem. Post id tempus auctoritate omnibus praestiti, potestatis autem nihilo amplius habui quam ceteri qui mihi quoque in magistratu conlegae fuerunt.

    [35] Tertium decimum consulatum cum gerebam, senatus et equester ordo populusque Romanus universus appellavit me patrem patriae, idque in vestibulo aedium mearum inscribendum et in curia Iulia et in foro Aug. sub quadrigis quae mihi ex s.c. positae sunt censuit. Cum scripsi haec annum agebam septuagensumum sextum.

    [1] Summa pecuniae quam dedit vel in aerarium vel Plebei Romanae vel dimissis militibus: denarium sexiens milliens.

    [2] Opera fecit nova aedem Martis, Iovis Tonantis et Feretri, Apollinis, divi Iuli, Quirini, Minervae, Iunonis Reginae, Iovis Libertatis, Larum, deum Penatium, Iuventatis, Matris Magnae, Lupercal, pulvinar ad circum, curiam cum Chalcidico, forum Augustum, basilicam Iuliam, theatrum Marcelli, porticum Octaviam, nemus trans Tiberim Caesarum.

    [3] Refecit Capitolium sacrasque aedes numero octoginta duas, theatrum Pompei, aquarum rivos, viam Flaminiam.

    [4] Impensa praestita in spectacula scaenica et munera gladiatorum atque athletas et venationes et naumachiam et donata pecunia colonis, municipiis, oppidis terrae motu incendioque consumptis aut viritim amicis senatoribusque quorum census explevit innumerabilis.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER TERTIVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER TERTIVS

    [1] Dictatore habente comitia Caesare consules creantur Iulius Caesar et P. Servilius: is enim erat annus, quo per leges ei consulem fieri liceret. His rebus confectis, cum fides tota Italia esset angustior neque creditae pecuniae solverentur, constituit, ut arbitri darentur; per eos fierent aestimationes possessionum et rerum, quanti quaeque earum ante bellum fuisset, atque eae creditoribus traderentur. Hoc et ad timorem novarum tabularum tollendum minuendumve, qui fere bella et civiles dissensiones sequi consuevit, et ad debitorum tuendam existimationem esse aptissimum existimavit. Itemque praetoribus tribunisque plebis rogationes ad populum ferentibus nonnullos ambitus Pompeia lege damnatos illis temporibus, quibus in urbe praesidia legionum Pompeius habuerat, quae iudicia aliis audientibus iudicibus, aliis sententiam ferentibus singulis diebus erant perfecta, in integrum restituit, qui se illi initio civilis belli obtulerant, si sua opera in bello uti vellet, proinde aestimans, ac si usus esset, quoniam sui fecissent potestatem. Statuerat enim prius hos iudicio populi debere restitui, quam suo beneficio videri receptos, ne aut ingratus in referenda gratia aut arrogans in praeripiendo populi beneficio videretur.

    [2] His rebus et feriis Latinis comitiisque omnibus perficiendis XI dies tribuit dictaturaque se abdicat et ab urbe proficiscitur Brundisiumque pervenit. Eo legiones XII, equitatum omnem venire iusserat. Sed tantum navium repperit, ut anguste XV milia legionariorum militum, DC equites transportari possent. Hoc unum Caesari ad celeritatem conficiendi belli defuit. Atque hae ipsae copiae hoc infrequentiores imponuntur, quod multi Gallicis tot bellis defecerant, longumque iter ex Hispania magnum numerum deminuerat, et gravis autumnus in Apulia circumque Brundisium ex saluberrimis Galliae et Hispaniae regionibus omnem exercitum valetudine temptaverat.

    [3] Pompeius annuum spatium ad comparandas copias nactus, quod vacuum a bello atque ab hoste otiosum fuerat, magnam ex Asia Cycladibusque insulis, Corcyra, Athenis, Ponto, Bithynia, Syria, Cilicia, Phoenice, Aegypto classem coegerat, magnam omnibus locis aedificandam curaverat; magnam imperatam Asiae, Syriae regibusque omnibus et dynastis et tetrarchis et liberis Achaiae populis pecuniam exegerat, magnam societates earum provinciarum, quas ipse obtinebat, sibi numerare coegerat.

    [4] Legiones effecerat civium Romanorum VIIII: V ex Italia, quas traduxerat; unam ex Cilicia veteranam, quam factam ex duabus gemellam appellabat; unam ex Creta et Macedonia ex veteranis militibus, qui dimissi a superioribus imperatoribus in his provinciis consederant; duas ex Asia, quas Lentulus consul conscribendas curaverat. Praeterea magnum numerum ex Thessalia, Boeotia, Achaia Epiroque supplementi nomine in legiones distribuerat: his Antonianos milites admiscuerat. Praeter has exspectabat cum Scipione ex Syria legiones II. Sagittarios Creta, Lacedaemone, ex Ponto atque Syria reliquisque civitatibus III milia numero habebat, funditorum cohortes sexcenarias II, equitum VII milia. Ex quibus DC Gallos Deiotarus adduxerat, D Ariobarzanes ex Cappadocia; ad eundem numerum Cotys ex Thracia dederat et Sadalam filium miserat; ex Macedonia CC erant, quibus Rhascypolis praeerat, excellenti virtute; D ex Gabinianis Alexandria, Gallos Germanosque, quos ibi A. Gabinius praesidii causa apud regem Ptolomaeum reliquerat, Pompeius filius cum classe adduxerat; DCCC ex servis suis pastorumque suorum numero coegerat; CCC Tarcondarius Castor et Domnilaus ex Gallograecia dederant (horum alter una venerat, alter filium miserat); CC ex Syria a Commageno Antiocho, cui magna Pompeius praemia tribuit, missi erant, in his plerique hippotoxotae. Huc Dardanos, Bessos partim mercenarios, partim imperio aut gratia comparatos, item Macedones, Thessalos ac reliquarum gentium et civitatum adiecerat atque eum, quem supra demonstravimus, numerum expleverat.

    [5] Frumenti vim maximam ex Thessalia, Asia, Aegypto, Creta, Cyrenis reliquisque regionibus comparaverat. Hiemare Dyrrachii, Apolloniae omnibusque oppidis maritimis constituerat, ut mare transire Caesarem prohiberet, eiusque rei causa omni ora maritima classem disposuerat. Praeerat Aegyptiis navibus Pompeius filius, Asiaticis D. Laelius et C. Triarius, Syriacis C. Cassius, Rhodiis C. Marcellus cum C. Coponio, Liburnicae atque Achaicae classi Scribonius Libo et M. Octavius. Toti tamen officio maritimo M. Bibulus praepositus cuncta administrabat; ad hunc summa imperii respiciebat.

    [6] Caesar, ut Brundisium venit, contionatus apud milites, quoniam prope ad finem laborum ac periculorum esset perventum, aequo animo mancipia atque impedimenta in Italia relinquerent, ipsi expediti naves conscenderent, quo maior numerus militum posset imponi, omniaque ex victoria et ex sua liberalitate sperarent, conclamantibus omnibus, imperaret, quod vellet, quodcumque imperavisset, se aequo animo esse facturos, II. Non. Ian. naves solvit. Impositae, ut supra demonstratum est, legiones VII. Postridie terram attigit. Inter Cerauniorum saxa et alia loca periculosa quietam nactus stationem et portus omnes timens, quos teneri ab adversariis arbitrabatur, ad eum locum, qui appellabatur Palaeste, omnibus navibus ad unam incolumibus milites exposuit.

    [7] Erat Orici Lucretius Vespillo et Minucius Rufus cum Asiaticis navibus XVIII, quibus iussu D. Laelii praeerant, M. Bibulus cum navibus ex Corcyrae. Sed neque illi sibi confisi ex portu prodire sunt ausi, cum Caesar omnino XII naves longas praesidio duxisset, in quibus erant constratae IIII, neque Bibulus impeditis navibus dispersisque remigibus satis mature occurrit, quod prius ad continentem visus est Caesar, quam de eius adventu fama omnino in eas regiones perferretur.

    [8] Expositis militibus naves eadem nocte Brundisium a Caesare remittuntur, ut reliquae legiones equitatusque transportari possent. Huic officio praepositus erat Fufius Calenus legatus, qui celeritatem in transportandis legionibus adhiberet. Sed serius a terra provectae naves neque usae nocturna aura in redeundo offenderunt. Bibulus enim Corcyrae certior factus de adventu Caesaris, sperans alicui se parti onustarum navium occurrere posse, inanibus occurrit et nactus circiter XXX in eas indiligentiae suae ac doloris iracundiam erupit omnesque incendit eodemque igne nautas dominosque navium interfecit, magnitudine poenae reliquos terreri sperans. Hoc confecto negotio a Sasonis ad Curici portum stationes litoraque omnia longe lateque classibus occupavit custodiisque diligentius dispositis ipse gravissima hieme in navibus excubans neque ullum laborem aut munus despiciens, neque subsidium exspectans si in Caesaris complexum venire posset . . .

    [9] Discessu Liburnarum ex Illyrico M. Octavius cum eis, quas habebat, navibus Salonas pervenit. Ibi concitatis Dalmatis reliquisque barbaris Issam a Caesaris amicitia avertit; conventum Salonis cum neque pollicitationibus neque denuntiatione periculi permovere posset, oppidum oppugnare instituit. Est autem oppidum et loci natura et colle munitum. Sed celeriter cives Romani ligneis effectis turribus his sese munierunt et, cum essent infirmi ad resistendum propter paucitatem hominum crebris confecti vulneribus, ad extremum auxilium descenderunt servosque omnes puberes liberaverunt et praesectis omnium mulierum crinibus tormenta effecerunt. Quorum cognita sententia Octavius quinis castris oppidum circumdedit atque uno tempore obsidione et oppugnationibus eos premere coepit. Illi omnia perpeti parati maxime a re frumentaria laborabant. Cui rei missis ad Caesarem legatis auxilium ab eo petebant; reliqua, ut poterant, incommoda per se sustinebant. Et longo interposito spatio cum diuturnitas oppugnationis neglegentiores Octavianos effecisset, nacti occasionem meridiani temporis discessu eorum pueris mulieribusque in muro dispositis, ne quid cotidianae consuetudinis desideraretur, ipsi manu facta cum eis, quos nuper liberaverant, in proxima Octavii castra irruperunt. His expugnatis eodem impetu altera sunt adorti, inde tertia et quarta et deinceps reliqua omnibusque eos castris expulerunt et magno numero interfecto reliquos atque ipsum Octavium in naves confugere coegerunt. Hic fuit oppugnationis exitus. Iamque hiems appropinquabat, et tantis detrimentis acceptis Octavius desperata oppugnatione oppidi Dyrrachium sese ad Pompeium recepit.

    [10] Demonstravimus L. Vibullium Rufum, Pompei praefectum, bis in potestatem pervenisse Caesaris atque ab eo esse dimissum, semel ad Corfinium, iterum in Hispania. Hunc pro suis beneficiis Caesar idoneum iudicaverat, quem cum mandatis ad Cn. Pompeium mitteret, eundemque apud Cn. Pompeium auctoritatem habere intellegebat. Erat autem haec summa mandatorum: debere utrumque pertinaciae finem facere et ab armis discedere neque amplius fortunam periclitari. Satis esse magna utrimque incommoda accepta, quae pro disciplina et praeceptis habere possent, ut reliquos casus timerent: illum Italia expulsum amissa Sicilia et Sardinia duabusque Hispaniis et cohortibus in Italia atque Hispania civium Romanorum centum atque XXX; se morte Curionis et detrimento Africani exercitus tanto militumque deditione ad Curictam. Proinde sibi ac rei publicae parcerent, cum, quantum in bello fortuna posset, iam ipsi incommodis suis satis essent documento. Hoc unum esse tempus de pace agendi, dum sibi uterque confideret et pares ambo viderentur; si vero alteri paulum modo tribuisset fortuna, non esse usurum condicionibus pacis eum, qui superior videretur, neque fore aequa parte contentum, qui se omnia habiturum confideret. Condiciones pacis, quoniam antea convenire non potuissent, Romae ab senatu et a populo peti debere. Interea et rei publicae et ipsis placere oportere, si uterque in contione statim iuravisset se triduo proximo exercitum dimissurum. Depositis armis auxiliisque, quibus nunc confiderent, necessario populi senatusque iudicio fore utrumque contentum. Haec quo facilius Pompeio probari possent, omnes suas terrestres ubique copias dimissurum . . .

    [11] Vibullius his expositis [Corcyrae] non minus necessarium esse existimavit de repentino adventu Caesaris Pompeium fieri certiorem, uti ad id consilium capere posset, antequam de mandatis agi inciperetur, atque ideo continuato nocte ac die itinere atque omnibus oppidis mutatis ad celeritatem iumentis ad Pompeium contendit, ut adesse Caesarem nuntiaret. Pompeius erat eo tempore in Candavia iterque ex Macedonia in hiberna Apolloniam Dyrrachiumque habebat. Sed re nova perturbatus maioribus itineribus Apolloniam petere coepit, ne Caesar orae maritimae civitates occuparet. At ille expositis militibus eodem die Oricum proficiscitur. Quo cum venisset, L. Torquatus, qui iussu Pompei oppido praeerat praesidiumque ibi Parthinorum habebat, conatus portis clausis oppidum defendere, cum Graecos murum ascendere atque arma capere iuberet, illi autem se contra imperium populi Romani pugnaturos esse negarent, oppidani autem etiam sua sponte Caesarem recipere conarentur, desperatis omnibus auxiliis portas aperuit et se atque oppidum Caesari dedidit incolumisque ab eo conservatus est.

    [12] Recepto Caesar Orico nulla interposita mora Apolloniam proficiscitur. Cuius adventu audito L. Staberius, qui ibi praeerat, aquam comportare in arcem atque eam munire obsidesque ab Apolloniatibus exigere coepit. Illi vero daturos se negare, neque portas consuli praeclusuros, neque sibi iudicium sumpturos contra atque omnis Italia populusque Romanus indicavisset. Quorum cognita voluntate clam profugit Apollonia Staberius. Illi ad Caesarem legatos mittunt oppidoque recipiunt. Hos sequuntur Bullidenses, Amantini et reliquae finitimae civitates totaque Epiros et legatis ad Caesarem missis, quae imperaret, facturos pollicentur.

    [13] At Pompeius cognitis his rebus, quae erant Orici atque Apolloniae gestae, Dyrrachio timens diurnis eo nocturnisque itineribus contendit. Simul Caesar appropinquare dicebatur, tantusque terror incidit eius exercitui, quod properans noctem diei coniunxerat neque iter intermiserat, ut paene omnes ex Epiro finitimisque regionibus signa relinquerent, complures arma proicerent ac fugae simile iter videretur. Sed cum prope Dyrrachium Pompeius constitisset castraque metari iussisset, perterrito etiam tum exercitu princeps Labienus procedit iuratque se eum non deserturum eundemque casum subiturum, quemcumque ei fortuna tribuisset. Hoc idem reliqui iurant legati; tribuni militum centurionesque sequuntur, atque idem omnis exercitus iurat. Caesar praeoccupato itinere ad Dyrrachium finem properandi facit castraque ad flumen Apsum ponit in finibus Apolloniatium, ut bene meritae civitates tutae essent praesidio, ibique reliquarum ex Italia legionum adventum exspectare et sub pellibus hiemare constituit. Hoc idem Pompeius fecit et trans flumen Apsum positis castris eo copias omnes auxiliaque conduxit.

    [14] Calenus legionibus equitibusque Brundisii in naves impositis, ut erat praeceptum a Caesare, quantum navium facultatem habebat, naves solvit paulumque a portu progressus litteras a Caesare accipit, quibus est certior factus portus litoraque omnia classibus adversariorum teneri. Quo cognito se in portum recipit navesque omnes revocat. Una ex his, quae perseveravit neque imperio Caleni obtemperavit, quod erat sine militibus privatoque consilio administrabatur, delata Oricum atque a Bibulo expugnata est; qui de servis liberisque omnibus ad impuberes supplicium sumit et ad unum interficit. Ita exiguo tempore magnoque casu totius exercitus salus constitit.

    [15] Bibulus, ut supra demonstratum est, erat cum classe ad Oricum et, sicuti mari portibusque Caesarem prohibebat, ita ipse omni terra earum regionum prohibebatur; praesidiis enim dispositis omnia litora a Caesare tenebantur, neque lignandi atque aquandi neque naves ad terram religandi potestas fiebat. Erat res in magna difficultate, summisque angustiis rerum necessariarum premebantur, adeo ut cogerentur sicuti reliquum commeatum ita ligna atque aquam Corcyra navibus onerariis supportare; atque etiam uno tempore accidit, ut difficilioribus usi tempestatibus ex pellibus, quibus erant tectae naves, nocturnum excipere rorem cogerentur; quas tamen difficultates patienter atque aequo animo ferebant neque sibi nudanda litora et relinquendos portus existimabant. Sed cum essent in quibus demonstravi angustiis, ac se Libo cum Bibulo coniunxisset, loquuntur ambo ex navibus cum M. Acilio et Statio Murco legatis; quorum alter oppidi muris, alter praesidiis terrestribus praeerat: velle se de maximis rebus cum Caesare loqui, si sibi eius rei facultas detur. Huc addunt pauca rei confirmandae causa, ut de compositione acturi viderentur. Interim postulant ut sint indutiae, atque ab eis impetrant. Magnum enim, quod afferebant, videbatur, et Caesarem id summe sciebant cupere, et profectum aliquid Vibulli mandatis existimabatur.

    [16] Caesar eo tempore cum legione una profectus ad recipiendas ulteriores civitates et rem frumentariam expediendam, qua angusta utebatur, erat ad Buthrotum, oppidum oppositum Corcyrae. Ibi certior ab Acilio et Murco per litteras factus de postulatis Libonis et Bibuli legionem relinquit; ipse Oricum revertitur. Eo cum venisset, evocantur illi ad colloquium. Prodit Libo atque excusat Bibulum, quod is iracundia summa erat inimicitiasque habebat etiam privatas cum Caesare ex aedilitate et praetura conceptas: ob eam causam colloquium vitasse, ne res maximae spei maximaeque utilitatis eius iracundia impedirentur. Suam summam esse ac fuisse semper voluntatem, ut componeretur atque ab armis discederetur, sed potestatem eius rei nullam habere, propterea quod de consilii sententia summam belli rerumque omnium Pompeio permiserint. Sed postulatis Caesaris cognitis missuros ad Pompeium, atque illum reliqua per se acturum hortantibus ipsis. Interea manerent indutiae, dum ab illo rediri posset, neve alter alteri noceret. Huc addit pauca de causa et de copiis auxiliisque suis.

    [17] Quibus rebus neque tum respondendum Caesar existimavit, neque nunc, ut memoriae prodantur, satis causae putamus. Postulabat Caesar, ut legatos sibi ad Pompeium sine periculo mittere liceret, idque ipsi fore reciperent aut acceptos per se ad eum perducerent. Quod ad indutias pertineret, sic belli rationem esse divisam, ut illi classe naves auxiliaque sua impedirent, ipse ut aqua terraque eos prohiberet. Si hoc sibi remitti vellent, remitterent ipsi de maritimis custodiis; si illud tenerent, se quoque id retenturum. Nihilo minus tamen agi posse de compositione, ut haec non remitterentur, neque hanc rem illi esse impedimento. Libo neque legatos Caesaris recipere neque periculum praestare eorum, sed totam rem ad Pompeium reicere: unum instare de indutiis vehementissimeque contendere. Quem ubi Caesar intellexit praesentis periculi atque inopiae vitandae causa omnem orationem instituisse neque ullam spem aut condicionem pacis afferre, ad reliquam cogitationem belli sese recepit.

    [18] Bibulus multos dies terra prohibitus et graviore morbo ex frigore et labore implicitus, cum neque curari posset neque susceptum officium deserere vellet, vim morbi sustinere non potuit. Eo mortuo ad neminem unum summa imperii redit, sed separatim suam quisque classem ad arbitrium suum administrabat. Vibullius sedato tumultu, quem repentinus adventus Caesaris concitaverat, ubi primum e re visum est, adhibito Libone et L. Lucceio et Theophane, quibuscum communicare de maximis rebus Pompeius consueverat, de mandatis Caesaris agere instituit. Quem ingressum in sermonem Pompeius interpellavit et loqui plura prohibuit. “Quid mihi,” inquit, “aut vita aut civitate opus est, quam beneficio Caesaris habere videbor? cuius rei opinio tolli non poterit, cum in Italiam, ex qua profectus sum reductus existimabor bello perfecto.” Ab eis Caesar haec facta cognovit, qui sermoni interfuerunt; conatus tamen nihilo minus est aliis rationibus per colloquia de pace agere.

    [19] Inter bina castra Pompei atque Caesaris unum flumen tantum intererat Apsus, crebraque inter se colloquia milites habebant, neque ullum interim telum per pactiones loquentium traiciebatur. Mittit P. Vatinium legatum ad ripam ipsam fluminis, qui ea, quae maxime ad pacem pertinere viderentur, ageret et crebro magna voce pronuntiaret, liceretne civibus ad cives de pace legatos mittere, quod etiam fugitivis ab saltu Pyrenaeo praedonibusque licuisset, praesertim eum id agerent, ne cives cum civibus armis decertarent? Multa suppliciter locutus est, ut de sua atque omnium salute debebat, silentioque ab utrisque militibus auditus. Responsum est ab altera parte Aulum Varronem profiteri se altera die ad colloquium venturum atque una visurum, quemadmodum tuto legati venire et quae vellent exponere possent; certumque ei rei tempus constituitur. Quo cum esset postero die ventum, magna utrimque multitudo convenit, magnaque erat exspectatio eius rei, atque omnium animi intenti esse ad pacem videbantur. Qua ex frequentia, Titus Labienus prodit, sed missa oratione de pace, loqui atque altercari cum Vatinio incipit. Quorum mediam orationem interrumpunt subito undique tela immissa; quae ille obtectus armis militum vitavit; vulnerantur tamen complures, in his Cornelius Balbus, M. Plotius, L. Tiburtius, centuriones militesque nonnulli. Tum Labienus: “desinite ergo de compositione loqui; nam nobis nisi Caesaris capite relato pax esse nulla potest.”

    [20] Eisdem temporibus M. Caelius Rufus praetor causa debitorum suscepta initio magistratus tribunal suum iuxta C. Treboni, praetoris urbani, sellam collocavit et, si quis appellavisset de aestimatione et de solutionibus, quae per arbitrum fierent, ut Caesar praesens constituerat, fore auxilio pollicebatur. Sed fiebat aequitate decreti et humanitate Treboni, qui his temporibus clementer et moderate ius dicendum existimabat, ut reperiri non possent, a quibus initium appellandi nasceretur. Nam fortasse inopiam excusare et calamitatem aut propriam suam aut temporum queri et difficultates auctionandi proponere etiam mediocris est animi; integras vero tenere possessiones, qui se debere fateantur, cuius animi aut cuius impudentiae est? Itaque, hoc qui postularet reperiebatur nemo. Atque ipsis, ad quorum commodum pertinebat, durior inventus est Caelius. Et ab hoc profectus initio, ne frustra ingressus turpem causam videretur, legem promulgavit, ut sexenni die sine usuris creditae pecuniae solvantur.

    [21] Cum resisteret Servilius consul reliquique magistratus, et minus opinione sua efficeret, ad hominum excitanda studia sublata priore lege duas promulgavit: unam, qua mercedes habitationum annuas conductoribus donavit, aliam tabularum novarum, impetuque multitudinis in C. Trebonium facto et nonnullis vulneratis eum de tribunali deturbavit. De quibus rebus Servilius consul ad senatum rettulit, senatusque Caelium ab re publica removendum censuit. Hoc decreto eum consul senatu prohibuit et contionari conantem de rostris deduxit. Ille ignominia et dolore permotus palam se proficisci ad Caesarem simulavit; clam nuntiis ad Milonem missis, qui Clodio interfecto eo nomine erat damnatus, atque eo in Italiam evocato, quod magnis muneribus datis gladiatoriae familiae reliquias habebat, sibi coniiunxit atque eum in Thurinum ad sollicitandos pastores praemisit. Ipse cum Casilinum venisset, unoque tempore signa eius militaria atque arma Capuae essent comprensa et familia Neapoli visa, quae proditionem oppidi appararet, patefactis consiliis exclusus Capua et periculum veritus, quod conventus arma ceperat atque eum hostis loco habendum existimabat, consilio destitit atque eo itinere sese avertit.

    [22] Interim Milo dimissis circum municipia litteris, se ea, quae faceret, iussu atque imperio facere Pompei, quae mandata ad se per Vibullium delata essent, quos ex aere alieno laborare arbitrabatur, sollicitabat. Apud quos cum proficere nihil posset, quibusdam solutis ergastulis Cosam in agro Thurino oppugnare coepit. Eo cum a Q. Pedio praetore cum legione . . . lapide ictus ex muro periit. Et Caelius profectus, ut dictitabat, ad Caesarem pervenit Thurios. Ubi cum quosdam eius municipii sollicitaret equitibusque Caesaris Gallis atque Hispanis, qui eo praesidii causa missi erant, pecuniam polliceretur, ab his est interfectus. Ita magnarum initia rerum, quae occupatione magistratuum et temporum sollicitam Italiam habebant, celerem et facilem exitum habuerunt.

    [23] Libo profectus ab Orico cum classe, cui praeerat, navium L, Brundisium venit insulamque, quae contra portum Brundisinum est, occupavit, quod praestare arbitrabatur unum locum, qua necessarius nostris erat egressus, quam omnia litora ac portus custodia clausos teneri. Hic repentino adventu naves onerarias quasdam nactus incendit et unam frumento onustam abduxit magnumque nostris terrorem iniecit et noctu militibus ac sagittariis in terram expositis praesidium equitum deiecit et adeo loci opportunitate profecit, uti ad Pompeium litteras mitteret, naves reliquas, si vellet, subduci et refici iuberet: sua classe auxilia sese Caesaris prohibiturum.

    [24] Erat eo tempore Antonius Brundisii; is virtute militum confisus scaphas navium magnarum circiter LX cratibus pluteisque contexit eoque milites delectos imposuit atque eas in litore pluribus locis separatim disposuit navesque triremes duas, quas Brundisii faciendas curaverat, per causam exercendorum remigum ad fauces portus prodire iussit. Has cum audacius progressas Libo vidisset, sperans intercipi posse, quadriremes V ad eas misit. Quae cum navibus nostris appropinquassent, nostri veterani in portum refugiebant: illi studio incitati incautius sequebantur. Iam ex omnibus partibus subito Antonianae scaphae signo dato se in hostes incitaverunt primoque impeto unam ex his quadriremibus cum remigibus defensoribusque suis ceperunt, reliquas turpiter refugere coegerunt. Ad hoc detrimentum accessit, ut equitibus per oram maritimam ab Antonio dispositis aquari prohiberentur. Qua necessitate et ignominia permotus Libo discessit a Brundisio obsessionemque nostrorum omisit.

    [25] Multi iam menses erant et hiems praecipitaverat, neque Brundisio naves legionesque ad Caesarem veniebant. Ac nonnullae eius rei praetermissae occasiones Caesari videbantur, quod certi saepe flaverant venti, quibus necessario committendum existimabat. Quantoque eius amplius processerat temporis, tanto erant alacriores ad custodias, qui classibus praeerant, maioremque fiduciam prohibendi habebant, et crebris Pompei litteris castigabantur, quoniam primo venientem Caesarem non prohibuissent, ut reliquos eius exercitus impedirent, duriusque cotidie tempus ad transportandum lenioribus ventis exspectabant. Quibus rebus permotus Caesar Brundisium ad suos severius scripsit, nacti idoneum ventum ne occasionem navigandi dimitterent, sive ad litora Apolloniatium [sive ad Labeatium] cursum dirigere atque eo naves eicere possent. Haec a custodiis classium loca maxime vacabant, quod se longius a portibus committere non audebant.

    [26] Illi adhibita audacia et virtute administrantibus M. Antonio et Fufio Caleno, multum ipsis militibus hortantibus neque ullum periculum pro salute Caesaris recusantibus nacti austrum naves solvunt atque altero die Apolloniam praetervehuntur. Qui cum essent ex continenti visi, Coponius, qui Dyrrachii classi Rhodiae praeerat, naves ex portu educit, et cum iam nostris remissiore vento appropinquasset, idem auster increbuit nostrisque praesidio fuit. Neque vero ille ob eam causam conatu desistebat, sed labore et perseverantia nautarum etiam vim tempestatis superari posse sperabat praetervectosque Dyrrachium magna vi venti nihilo secius sequebatur. Nostri usi fortunae beneficio tamen impetum classis timebant, si forte ventus remisisset. Nacti portum, qui appellatur Nymphaeum, ultra Lissum milia passuum III, eo naves introduxerunt (qui portus ab Africo tegebatur, ab austro non erat tutus) leviusque tempestatis quam classis periculum aestimaverunt. Quo simulatque introitum est, incredibili felicitate auster, qui per biduum flaverat, in Africum se vertit.

    [27] Hic subitam commutationem fortunae videre licuit. Qui modo sibi timuerant, hos tutissimus portus recipiebat; qui nostris navibus periculum intulerant, de suo timere cogebantur. Itaque tempore commutato tempestas et nostros texit et naves Rhodias afflixit, ita ut ad unam omnes, constratae numero XVI, eliderentur et naufragio interirent, et ex magno remigum propugnatorumque numero pars ad scopulos allisa interficeretur, pars ab nostris detraheretur; quos omnes conservatos Caesar domum dimisit.

    [28] Nostrae naves duae tardius cursu confecto in noctem coniectae, cum ignorarent, quem locum reliquae cepissent, contra Lissum in ancoris constiterunt. Has scaphis minoribusque navigiis compluribus immissis Otacilius Crassus, qui Lissi praeerat, expugnare parabat; simul de deditione eorum agebat et incolumitatem deditis pollicebatur. Harum altera navis CCXX e legione tironum sustulerat, altera ex veterana paulo minus CC. Hic cognosci licuit, quantum esset hominibus praesidii in animi firmitudine. Tirones enim multitudine navium perterriti et salo nauseaque confecti iureiurando accepto, nihil eis nocituros hostes, se Otacilio dediderunt; qui omnes ad eum producti contra religionem iurisiurandi in eius conspectu crudelissime interficiuntur. At veteranae legionis milites, item conflictati et tempestatis et sentinae vitiis, neque ex pristina virtute remittendum aliquid putaverunt, et tractandis condicionibus et simulatione deditionis extracto primo noctis tempore gubernatorem in terram navem eicere cogunt, ipsi idoneum locum nacti reliquam noctis partem ibi confecerunt et luce prima missis ad eos ab Otacilio equitibus, qui eam partem orae maritimae asservabant, circiter CCCC, quique eos armati ex praesidio secuti sunt, se defenderunt et nonnullis eorum interfectis incolumes se ad nostros receperunt.

    [29] Quo facto conventus civium Romanorum, qui Lissum obtinebant, quod oppidum eis antea Caesar attribuerat muniendumque curaverat, Antonium recepit omnibusque rebus iuvit. Otacilius sibi timens ex oppido fugit et ad Pompeium pervenit. Expositis omnibus copiis Antonius, quarum erat summa veteranarum trium legionum uniusque tironum et equitum DCCC, plerasque naves in Italiam remittit ad reliquos milites equitesque transportandos, pontones, quod est genus navium Gallicarum, Lissi relinquit, hoc consilio, ut si forte Pompeius vacuam existimans Italiam eo traiecisset exercitum, quae opinio erat edita in vulgus, aliquam Caesar ad insequendum facultatem haberet, nuntiosque ad eum celeriter mittit, quibus regionibus exercitum exposuisset et quid militum transvexisset.

    [30] Haec eodem fere tempore Caesar atque Pompeius cognoscunt. Nam praetervectas Apolloniam Dyrrachiumque naves viderant ipsi, ut iter secundum eas terras direxerant, sed quo essent eae delatae, primus diebus ignorabant. Cognitaque re diversa sibi ambo consilia capiunt: Caesar, ut quam primum se cum Antonio coniungeret; Pompeius, ut venientibus in itinere se opponeret, si imprudentes ex insidiis, adoriri posset, eodemque die uterque eorum ex castris stativis a flumine Apso exercitum educunt: Pompeius clam et noctu, Caesar palam atque interdiu. Sed Caesari circuitu maiore iter erat longius, adverso flumine, ut vado transire posset; Pompeius, quia expedito itinere flumen ei transeundum non erat, magnis itineribus ad Antonium contendit atque eum ubi appropinquare cognovit, idoneum locum nactus ibi copias collocavit suosque omnes in castris continuit ignesque fieri prohibuit, quo occultior esset eius adventus. Haec ad Antonium statim per Graecos deferuntur. Ille missis ad Caesarem nuntiis unum diem sese castris tenuit; altero die ad eum pervenit Caesar. Cuius adventu cognito Pompeius, ne duobus circumcluderetur exercitibus, ex eo loco discedit omnibusque copiis ad Asparagium Dyrrachinorum pervenit atque ibi idoneo loco castra ponit.

    [31] His temporibus Scipio detrimentis quibusdam circa montem Amanum acceptis imperatorem se appellaverat. Quo facto civitatibus tyrannisque magnas imperaverat pecunias, item a publicanis suae provinciae debitam biennii pecuniam exegerat et ab eisdem insequentis anni mutuam praeceperat equitesque toti provinciae imperaverat. Quibus coactis, finitimis hostibus Parthis post se relictis, qui paulo ante M. Crassum imperatorem interfecerant et M. Bibulum in obsidione habuerant, legiones equitesque ex Syria deduxerat. Summamque in sollicitudinem ac timorem Parthici belli provincia cum venisset, ac nonnullae militum voces cum audirentur, sese, contra hostem si ducerentur, ituros, contra civem et consulem arma non laturos, deductis Pergamum atque in locupletissimas urbes in hiberna legionibus maximas largitiones fecit et confirmandorum militum causa diripiendas his civitates dedit.

    [32] Interim acerbissime imperatae pecuniae tota provincia exigebantur. Multa praeterea generatim ad avaritiam excogitabantur. In capita singula servorum ac liberorum tributum imponebatur; columnaria, ostiaria, frumentum, milites, arma, remiges, tormenta, vecturae imperabantur; cuius modo rei nomen reperiri poterat, hoc satis esse ad cogendas pecunias videbatur. Non solum urbibus, sed paene vicis castellisque singulis cum imperio praeficiebantur. Qui horum quid acerbissime crudelissimeque fecerat, is et vir et civis optimus habebatur. Erat plena lictorum et imperiorum provincia, differta praefectis atque exactoribus: qui praeter imperatas pecunias suo etiam privato compendio serviebant; dictitabant enim se domo patriaque expulsos omnibus necessariis egere rebus, ut honesta praescriptione rem turpissimam tegerent. Accedebant ad haec gravissimae usurae, quod in bello plerumque accidere consuevit universis imperatis pecuniis; quibus in rebus prolationem diei donationem esse dicebant. Itaque aes alienum provinciae eo biennio multiplicatum est. Neque minus ob eam causam civibus Romanis eius provinciae, sed in singulos conventus singulasque civitates certae pecuniae imperabantur, mutuasque illas ex senatusconsulto exigi dictitabant; publicanis, ut in Syria fecerant, insequentis anni vectigal promutuum.

    [33] Praeterea Ephesi a fano Dianae depositas antiquitus pecunias Scipio tolli iubebat. Certaque eius rei die constituta cum in fanum ventum esset adhibitis compluribus ordinis senatorii, quos advocaverat Scipio, litterae ei redduntur a Pompeio, mare transisse cum legionibus Caesarem: properaret ad se cum exercitu venire omniaque posthaberet. His litteris acceptis quos advocaverat dimittit; ipse iter in Macedoniam parare incipit paucisque post diebus est profectus. Haec res Ephesiae pecuniae salutem attulit.

    [34] Caesar Antonii exercitu coniuncto deducta Orico legione, quam tuendae orae maritimae causa posuerat, temptandas sibi provincias longiusque procedendum existimabat et, cum ad eum ex Thessalia Aetoliaque legati venissent, qui praesidio misso pollicerentur earum gentium civitates imperata facturas, L. Cassium Longinum cum legione tironum, quae appellabatur XXVII, atque equitibus CC in Thessaliam, C. Calvisium Sabinum cum cohortibus V paucisque equitibus in Aetoliam misit; maxime eos, quod erant propinquae regiones, de re frumentaria ut providerent, hortatus est. Cn. Domitium Calvinum cum legionibus duabus, XI et XII, et equitibus D in Macedoniam proficisci iussit; cuius provinciae ab ea parte, quae libera appellabatur, Menedemus, princeps earum regionum, missus legatus omnium suorum excellens studium profitebatur.

    [35] Ex his Calvisius primo adventu summa omnium Aetolorum receptus voluntate, praesidiis adversariorum Calydone et Naupacto eiectis, omni Aetolia potitus est. Cassius in Thessaliam cum legione pervenit. Hic cum essent factiones duae, varia voluntate civitatum utebatur: Hegesaretos, veteris homo potentiae, Pompeianis rebus studebat; Petraeus, summae nobilitatis adulescens, suis ac suorum opibus Caesarem enixe iuvabat.

    [36] Eodemque tempore Domitius in Macedoniam venit; et cum ad eum frequentes civitatum legationes convenire coepissent, nuntiatum est adesse Scipionem cum legionibus, magna opinione et fama omnium; nam plerumque in novitate rem fama antecedit. Hic nullo in loco Macedoniae moratus magno impetu tetendit ad Domitium et, cum ab eo milia passuum XX afuisset, subito se ad Cassium Longinum in Thessaliam convertit. Hoc adeo celeriter fecit, ut simul adesse et venire nuntiaretur, et quo iter expeditius faceret, M. Favonium ad flumen Aliacmonem, quod Macedoniam a Thessalia dividit, cum cohortibus VIII praesidio impedimentis legionum reliquit castellumque ibi muniri iussit. Eodem tempore equitatus regis Cotyis ad castra Cassii advolavit, qui circum Thessaliam esse consuerat. Tum timore perterritus Cassius cognito Scipionis adventu visisque equitibus, quos Scipionis esse arbitrabatur, ad montes se convertit, qui Thessaliam cingunt, atque ex his locis Ambraciam versus iter facere coepit. At Scipionem properantem sequi litterae sunt consecutae a M. Favonio, Domitium cum legionibus adesse neque se praesidium, ubi constitutus esset, sine auxilio Scipionis tenere posse. Quibus litteris acceptis consilium Scipio iterque commutat; Cassium sequi desistit, Favonio auxilium ferre contendit. Itaque die ac nocte continuato itinere ad eum pervenit, tam opportuno tempore, ut simul Domitiani exercitus pulvis cerneretur, et primi antecursores Scipionis viderentur. Ita Cassio industria Domitii, Favonio Scipionis celeritas salutem attulit.

    [37] Scipio biduum castris stativis moratus ad flumen, quod inter eum et Domitii castra fluebat, Aliacmonem, tertio die prima luce exercitum vado traducit et castris positis postero die mane copias ante frontem castrorum instruit. Domitius tum quoque sibi dubitandum non putavit, quin productis legionibus proelio decertaret. Sed cum esset inter bina castra campus circiter milium passuum II, Domitius castris Scipionis aciem suam subiecit; ille a vallo non discedere perseveravit. Ac tamen aegre retentis Domitianis militibus est factum, ne proelio contenderetur, et maxime, quod rivus difficilibus ripis subiectus castris Scipionis progressus nostrorum impediebat. Quorum studium alacritatemque pugnandi cum cognovisset Scipio, suspicatus fore, ut postero die aut invitus dimicare cogeretur aut magna cum infamia castris se contineret, qui magna exspectatione venisset, temere progressus turpem habuit exitum et noctu ne conclamatis quidem vasis flumen transit atque in eandem partem, ex qua venerat, redit ibique prope flumen edito natura loco castra posuit. Paucis diebus interpositis noctu insidias equitum collocavit, quo in loco superioribus fere diebus nostri pabulari consueverant; et cum cotidiana consuetudine Qu. Varus, praefectus equitum Domitii, venisset, subito illi ex insidiis consurrexerunt. Sed nostri fortiter impetum eorum tulerunt, celeriterque ad suos quisque ordines rediit, atque ultro universi in hostes impetum fecerunt; ex his circiter LXXX interfectis, reliquis in fugam coniectis, duobus amissis in castra se receperunt.

    [38] His rebus gestis Domitius, sperans Scipionem ad pugnam elici posse, simulavit sese angustiis rei frumentariae adductum castra movere, vasisque militari more conclamatis progressus milia passuum III loco idoneo et occulto omnem exercitum equitatumque collocavit. Scipio ad sequendum paratus equitus magnam partem ad explorandum iter Domitii et cognoscendum praemisit. Qui cum essent progressi, primaeque turmae insidias intravissent, ex fremitu equorum illata suspicione ad suos se recipere coeperunt, quique hos sequebantur celerem eorum receptum conspicati restiterunt. Nostri, cognitis insidiis, ne frustra reliquos exspectarent, duas nacti turmas exceperunt (in his fuit M. Opimius, praefectus equitum), reliquos omnes aut interfecerunt aut captos ad Domitium deduxerunt.

    [39] Deductis orae maritimae praesidiis Caesar, ut supra demonstratum est, III cohortes Orici oppidi tuendi causa reliquit isdemque custodiam navium longarum tradidit, quas ex Italia traduxerat. Huic officio oppidoque Acilius Caninus legatus praeerat. Is naves nostras interiorem in portum post oppidum reduxit et ad terram deligavit faucibusque portus navem onerariam submersam obiecit et huic alteram coniunxit; super quam turrim effectam ad ipsum introitum portus opposuit et militibus complevit tuendamque ad omnes repentinos casus tradidit.

    [40] Quibus cognitis rebus Cn. Pompeius filius, qui classi Aegyptiae praeerat, ad Oricum venit submersamque navim remulco multisque contendens funibus adduxit atque alteram navem, quae erat ad custodiam ab Acilio posita, pluribus aggressus navibus, in quibus ad libram fecerat turres, ut ex superiore pugnans loco integrosque semper defatigatis submittens et reliquis partibus simul ex terra scalis et classe moenia oppidi temptans, uti adversariorum manus diduceret, labore et multitudine telorum nostros vicit, deiectisque defensoribus, qui omnes scaphis excepti refugerant, eam navem expugnavit, eodemque tempore ex altera parte molem tenuit naturalem obiectam, quae paene insulam oppidum effecerat, et IIII biremes subiectis scutulis impulsas vectibus in interiorem portum traduxit. Ita ex utraque parte naves longas aggressus, quae erant deligatae ad terram atque inanes, IIII ex his abduxit, reliquas incendit. Hoc confecto negotio D. Laelium ab Asiatica classe abductum reliquit, qui commeatus Bullide atque Amantia importari in oppidum prohibebat. Ipse Lissum profectus naves onerarias XXX a M. Antonio relictas intra portum aggressus omnes incendit; Lissum expugnare conatus defendentibus civibus Romanis, qui eius conventus erant, militibusque, quos praesidii causa miserat Caesar, triduum moratus paucis in oppugnatione amissis re infecta inde discessit.

    [41] Caesar, postquam Pompeium ad Asparagium esse cognovit, eodem cum exercitu profectus expugnato in itinere oppido Parthinorum, in quo Pompeius praesidium habebat, tertio die ad Pompeium pervenit iuxtaque eum castra posuit et postridie eductis omnibus copiis acie instructa decernendi potestatem Pompeio fecit. Ubi illum suis locis se tenere animadvertit, reducto in castra exercitu aliud sibi consilium capiendum existimavit. Itaque postero die omnibus copiis magno circuitu difficili angustoque itinere Dyrrachium profectus est sperans Pompeium aut Dyrrachium compelli aut ab eo intercludi posse, quod omnem commeatum totiusque belli apparatum eo contulisset; ut accidit Pompeius enim primo ignorans eius consilium, quod diverso ab ea regione itinere profectum videbat, angustiis rei frumentariae compulsum discessisse existimabat; postea per exploratores certior factus postero die castra movit, breviore itinere se occurrere ei posse sperans. Quod fore suspicatus Caesar militesque adhortatus, ut aequo animo laborem ferrent, parvam partem noctis itinere intermisso mane Dyrrachium venit, cum primum agmen Pompei procul cerneretur, atque ibi castra posuit.

    [42] Pompeius interclusus Dyrrachio, ubi propositum tenere non potuit, secundo usus consilio edito loco, qui appellatur Petra aditumque habet navibus mediocrem atque eas a quibusdam protegit ventis, castra communit. Eo partem navium longarum convenire, frumentum commeatumque ab Asia atque omnibus regionibus, quas tenebat, comportari imperat. Caesar longius bellum ductum iri existimans et de Italicis commeatibus desperans, quod tanta diligentia omni litora a Pompeianis tenebantur, classesque ipsius, quas hieme in Sicilia, Gallia, Italia fecerat, morabantur, in Epirum rei frumentariae causa Q. Tillium et L. Canuleium legatum misit, quodque hae regiones aberant longius, locis certis horrea constituit vecturasque frumenti finitimis civitatibus descripsit. Item Lisso Parthinisque et omnibus castellis quod esset frumenti conquiri iussit. Id erat perexiguum cum ipsius agri natura, quod sunt loca aspera ac montuosa ac plerumque frumento utuntur importato, tum quod Pompeius haec providerat et superioribus diebus praedae loco Parthinos habuerat frumentumque omne conquisitum spoliatis effossisque eorum domibus per equites comportarat.

    [43] Quibus rebus cognitis Caesar consilium capit ex loci natura. Erant enim circum castra Pompei permulti editi atque asperi colles. Hos primum praesidiis tenuit castellaque ibi communit. Inde, ut loci cuiusque natura ferebat, ex castello in castellum perducta munitione circumvallare Pompeium instituit, haec spectans, quod angusta re frumentaria utebatur quodque Pompeius multitudine equitum valebat, quo minore periculo undique frumentum commeatumque exercitui supportare posset, simul, uti pabulatione Pompeium prohiberet equitatumque eius ad rem gerendam inutilem efficeret, tertio, ut auctoritatem qua ille maxime apud exteras nationes niti videbatur, minueret, cum fama per orbem terrarum percrebuisset, illum a Caesare obsideri neque audere proelio dimicare.

    [44] Pompeius neque a mari Dyrrachioque discedere volebat, quod omnem apparatum belli, tela, arma, tormenta ibi collocaverat frumentumque exercitui navibus supportabat, neque munitiones Caesaris prohibere poterat, nisi proelio decertare vellet; quod eo tempore statuerat non esse faciendum. Relinquebatur, ut extremam rationem belli sequens quam plurimos colles occuparet et quam latissimas regiones praesidiis teneret Caesarisque copias, quam maxime posset, distineret; idque accidit. Castellis enim XXIIII effectis XV milia passuum circuitu amplexus hoc spatio pabulabatur; multaque erant intra eum locum manu sata, quibus interim iumenta pasceret. Atque ut nostri perpetua munitione providebant, ne quo loco erumperent Pompeiani ac nostros post tergum adorirentur, ita illi interiore spatio perpetuas munitiones efficiebant, ne quem locum nostri intrare atque ipsos a tergo circumvenire possent. Sed illi operibus vincebant, quod et numero militum praestabant et interiore spatio minorem circuitum habebant. Quaecumque erant loca Caesari capienda, etsi prohibere Pompeius totis copiis et dimicare non constituerat, tamen suis locis sagittarios funditoresque mittebat, quorum magnum habebat numerum, multique ex nostris vulnerabantur, magnusque incesserat timor sagittarum, atque omnes fere milites aut ex coactis aut ex centonibus aut ex coriis tunicas aut tegimenta fecerant, quibus tela vitarent.

    [45] In occupandis praesidiis magna vi uterque nitebatur: Caesar, ut quam angustissime Pompeium contineret; Pompeius, ut quam plurimos colles quam maximo circuitu occuparet, crebraque ob eam causam proelia fiebant. In his cum legio Caesaris nona praesidium quoddam occupavisset et munire coepisset, huic loco propinquum et contrarium collem Pompeius occupavit nostrosque opere prohibere coepit et, cum una ex parte prope aequum aditum haberet, primum sagittariis funditoribusque circumiectis, postea levis armaturae magna multitudine missa tormentisque prolatis munitiones impediebat; neque erat facile nostris uno tempore propugnare et munire. Caesar, cum suos ex omnibus partibus vulnerari videret, recipere se iussit et loco excedere. Erat per declive receptus. Illi autem hoc acrius instabant neque regredi nostros patiebantur, quod timore adducti locum relinquere videbantur. Dicitur eo tempore glorians apud suos Pompeius dixisse: non recusare se, quin nullius usus imperator existimaretur, si sine maximo detrimento legiones Caesaris sese recepissent inde, quo temere essent progressae.

    [46] Caesar receptui suorum timens crates ad extremum tumulum contra hostem proferri et adversas locari, intra has mediocri latitudine fossam tectis militibus obduci iussit locumque in omnes partes quam maxime impediri. Ipse idoneis locis funditores instruxit, ut praesidio nostris se recipientibus essent. His rebus comparatis legionem reduci iussit. Pompeiani hoc insolentius atque audacius nostros premere et instare coeperunt cratesque pro munitione obiectas propulerunt, ut fossas transcenderent. Quod cum animadvertisset Caesar, veritus, ne non reducti, sed reiecti viderentur, maiusque detrimentum caperetur, a medio fere spatio suos per Antonium, qui ei legioni praeerat, cohortatus tuba signum dari atque in hostes impetum fieri iussit. Milites legionis VIIII subito conspirati pila coniecerunt et ex inferiore loco adversus clivum incitati cursu praecipites Pompeianos egerunt et terga vertere coegerunt; quibus ad recipiendum crates derectae longuriique obiecti et institutae fossae magno impedimento fuerunt. Nostri vero, qui satis habebant sine detrimento discedere, compluribus interfectis V omnino suorum amissis quietissime se receperunt pauloque citra eum locum aliis comprehensis collibus munitiones perfecerunt.

    [47] Erat nova et inusitata belli ratio cum tot castellorum numero tantoque spatio et tantis munitionibus et toto obsidionis genere, tum etiam reliquis rebus. Nam quicumque alterum obsidere conati sunt, perculsos atque infirmos hostes adorti aut proelio superatos aut aliqua offensione permotos continuerunt, cum ipsi numero equitum militumque praestarent; causa autem obsidionis haec fere esse consuevit, ut frumento hostes prohiberent. At tum integras atque incolumes copias Caesar inferiore militum numero continebat, cum illi omnium rerum copia abundarent; cotidie enim magnus undique navium numerus conveniebat, quae commeatum supportarent, neque ullus flare ventus poterat, quin aliqua ex parte secundum cursum haberent. Ipse autem consumptis omnibus longe lateque frumentis summis erat in angustiis. Sed tamen haec singulari patientia milites ferebant. Recordabantur enim eadem se superiore anno in Hispania perpessos labore et patientia maximum bellum confecisse, meminerant ad Alesiam magnam se inopiam perpessos, multo etiam maiorem ad Avaricum, maximarum gentium victores discessisse. Non illi hordeum cum daretur, non legumina recusabant; pecus vero cuius rei summa erat ex Epiro copia, magno in honore habebant.

    [48] Est autem genus radicis inventum ab eis, qui fuerant vacui ab operibus, quod appellatur chara, quod admixtum lacte multum inopiam levabat. Id ad similitudinem panis efficiebant. Eius erat magna copia. Ex hoc effectos panes, cum in colloquiis Pompeiani famem nostris obiectarent, vulgo in eos iaciebant, ut spem eorum minuerent.

    [49] Iamque frumenta maturescere incipiebant, atque ipsa spes inopiam sustentabat, quod celeriter se habituros copiam confidebant; crebraeque voces militum in vigiliis colloquiisque audiebantur, prius se cortice ex arboribus victuros, quam Pompeium e manibus dimissuros. Libenter etiam ex perfugis cognoscebant equos eorum tolerari, reliqua vero iumenta interisse; uti autem ipsos valetudine non bona, cum angustiis loci et odore taetro ex multitudine cadaverum et cotidianis laboribus insuetos operum, tum aquae summa inopia affectos. Omnia enim flumina atque omnes rivos, qui ad mare pertinebant, Caesar aut averterat aut magnis operibus obstruxerat, atque ut erant loca montuosa et aspera, angustias vallium sublicis in terram demissis praesaepserat terramque aggesserat, ut aquam contineret. Itaque illi necessario loca sequi demissa ac palustria et puteos fodere cogebantur atque hunc laborem ad cotidiana opera addebant; qui tamen fontes a quibusdam praesidiis aberant longius et celeriter aestibus exarescebant. At Caesaris exercitus optima valetudine summaque aquae copia utebatur, tum commeatus omni genere praeter frumentum abundabat; quibus cotidie melius succedere tempus maioremque spem maturitate frumentorum proponi videbant.

    [50] In novo genere belli novae ab utrisque bellandi rationes reperiebantur. Illi, cum animadvertissent ex ignibus noctu cohortes nostras ad munitiones excubare, silentio aggressi universi intra multitudinem sagittas coniciebant et se confestim ad suos recipiebant. Quibus rebus nostri usu docti haec reperiebant remedia, ut alio loco ignes facerent . . .

    [51] Interim certior factus P. Sulla, quem discedens catris praefecerat Caesar, auxillo cohorti venit cum legionibus duabus; cuius adventu facile sunt repulsi Pompeiani. Neque vero conspectum aut impetum nostrorum tulerunt, primisque deiectis reliqui se verterunt et loco cesserunt. Sed insequentes nostros, ne longius prosequerentur, Sulla revocavit. At plerique existimant, si acrius insequi voluisset, bellum eo die potuisse finire. Cuius consilium reprehendendum non videtur. Aliae enim sunt legati partes atque imperatoris: alter omnia agere ad praescriptum, alter libere ad summam rerum consulere debet. Sulla a Caesare in castris relictus liberatis suis hoc fuit contentus neque proelio decertare voluit, quae res tamen fortasse aliquem reciperet casum, ne imperatorias sibi partes sumpsisse videretur. Pompeianis magnam res ad receptum difficultatem afferebat. Nam ex iniquo progressi loco in summo constiterant; si per declive sese reciperent, nostros ex superiore insequentes loco verebantur; neque multum ad solis occasum temporis supererat; spe enim conficiendi negotii prope in noctem rem duxerant. Ita necessario atque ex tempore capto consilio Pompeius tumulum quendam occupavit, qui tantum aberat a nostro castello, ut telum tormento missum adigi non posset. Hoc consedit loco atque eum communivit omnesque ibi copias continuit.

    [52] Eodem tempore duobus praeterea locis pugnatum est: nam plura castella Pompeius pariter distinendae manus causa temptaverat, ne ex proximis praesidiis succurri posset. Uno loco Volcatius Tullus impetum legionis sustinuit cohortibus tribus atque eam loco depulit; altero Germani munitiones nostras egressi compluribus interfectis sese ad suos incolumes receperunt.

    [53] Ita uno die VI proeliis factis, tribus ad Dyrrachium, tribus ad munitiones, cum horum omnium ratio haberetur, ad duo milia numero ex Pompeianis cecidisse reperiebamus, evocatos centurionesque complures (in eo fuit numero Valerius Flaccus L. filius eius, qui praetor Asiam obtinuerat); signaque sunt militaria sex relata. Nostri non amplius XX omnibus sunt proeliis desiderati. Sed in castello nemo fuit omnino militum, quin vulneraretur, quattuorque ex una cohorte centuriones oculos amiserunt. Et cum laboris sui periculique testimonium afferre vellent, milia sagittarum circiter XXX in castellum coniecta Caesari renumeraverunt, scutoque ad eum relato Scaevae centurionis inventa sunt in eo foramina CXX. Quem Caesar, ut erat de se meritus et de re publica, donatum milibus CC collaudatumque ab octavis ordinibus ad primipilum se traducere pronuntiavit (eius enim opera castellum magna ex parte conservatum esse constabat) cohortemque postea duplici stipendio, frumento, veste, cibariis militaribusque donis amplissime donavit.

    [54] Pompeius noctu magnis additis munitionibus reliquis diebus turres exstruxit, et in altitudinem pedum XV effectis operibus vineis eam partem castrorum obtexit, et quinque intermissis diebus alteram noctem subnubilam nactus obstructis omnibus castrorum portis et ad impediendum obicibus obiectis tertia inita vigilia silentio exercitum eduxit et se in antiquas munitiones recepit.

    [55] Omnibus deinceps diebus Caesar exercitum in aciem aequum in locum produxit, si Pompeius proelio decertare vellet, ut paene castris Pompei legiones subiceret; tantumque a vallo eius prima acies aberat, uti ne telum tormento adigi posset. Pompeius autem, ut famam opinionemque hominum teneret, sic pro castris exercitum constituebat, ut tertia acies vallum contingeret, omnis quidem instructus exercitus telis ex vallo coniectis protegi posset.

    [56] Aetolia, Acarnania, Amphilochis per Cassium Longinum et Calvisium Sabinum, ut demonstravimus, receptis temptandam sibi Achaiam ac paulo longius progrediendum existimabat Caesar. Itaque eo Calenum misit eique Sabinum et Cassium cum cohortibus adiungit. Quorum cognito adventu Rutilius Lupus, qui Achaiam missus a Pompeio obtinebat, Isthmum praemunire instituit, ut Achaia Fufium prohiberet. Calenus Delphos, Thebas, Orchomenum voluntate ipsarum civitatium recepit, nonnullas urbes per vim expugnavit, reliquas civitates circummissis legationibus amicitia Caesari conciliare studebat. In his rebus fere erat Fufius occupatus.

    [57] Haec cum in Achaia atque apud Dyrrachium gererentur, Scipionemque in Macedoniam venisse constaret, non oblitus pristini instituti Caesar mittit ad eum A. Clodium, suum atque illius familiarem, quem ab illo traditum initio et commendatum in suorum necessariorum numero habere instituerat. Huic dat litteras mandataque ad eum; quorum haec erat summa: sese omnia de pace expertum nihil adhuc effecisse: hoc arbitrari vitio factum eorum, quos esse auctores eius rei voluisset, quod sua mandata perferre non opportuno tempore ad Pompeium vererentur. Scipionem ea esse auctoritate, ut non solum libere quae probasset exponere, sed etiam ex magna parte compellere atque errantem regere posset; praeesse autem suo nomine exercitui, ut praeter auctoritatem vires quoque ad coercendum haberet. Quod si fecisset, quietem Italiae, pacem provinciarum, salutem imperii uni omnes acceptam relaturos. Haec ad eum mandata Clodius refert ac primis diebus, ut videbatur, libenter auditus reliquis ad colloquium non admittitur, castigato Scipione a Favonio, ut postea confecto bello reperiebamus, infectaque re sese ad Caeaarem recepit.

    [58] Caesar, quo facilius equitatum Pompeianum ad Dyrrachium contineret et pabulatione prohiberet, aditus duos, quos esse angustos demonstravimus, magnis operibus praemunivit castellaque his locis posuit. Pompeius, ubi nihil profici equitatu cognovit, paucis intermissis diebus rursus eum navibus ad se intra munitiones recipit. Erat summa inopia pabuli, adeo ut foliis ex arboribus strictis et teneris harundinum radicibus contusis equos alerent (frumenta enim, quae fuerant intra munitiones sata, consumpserant); cogebantur Corcyra atque Acarnania longo interiecto navigationis spatio pabulum supportare, quodque erat eius rei minor copia, hordeo adaugere atque his rationibus equitatum tolerare. Sed postquam non modo hordeum pabulumque omnibus locis herbaeque desectae, sed etiam frons ex arboribus deficiebat, corruptis equis macie conandum sibi aliquid Pompeius de eruptione existimavit.

    [59] Erant apud Caesarem in equitum numero Allobroges duo fratres, Raucillus et Egus, Adbucilli filii, qui principatum in civitate multis annis obtinuerat, singulari virtute homines, quorum opera Caesar omnibus Gallicis bellis optima fortissimaque erat usus. His domi ob has causas amplissimos magistratus mandaverat atque eos extra ordinem in senatum legendos curaverat agrosque in Gallia ex hostibus captos praemiaque rei pecuniariae magna tribuerat locupletesque ex egentibus fecerat. Hi propter virtutem non solum apud Caesarem in honore erant, sed etiam apud exercitum cari habebantur; sed freti amicitia Caesaris et stulta ac barbara arrogantia elati despiciebant suos stipendiumque equitum fraudabant et praedam omnem domum avertebant. Quibus illi rebus permoti universi Caesarem adierunt palamque de eorum iniuriis sunt questi et ad cetera addiderunt falsum ab his equitum numerum deferri, quorum stipendium averterent.

    [60] Caesar neque tempus illud animadversionis esse existimans et multa virtuti eorum concedens rem totam distulit; illos secreto castigavit, quod quaestui equites haberent, monuitque, ut ex sua amicitia omnia exspectarent et ex praeteritis suis officiis reliqua sperarent. Magnam tamen haec res illis offensionem et contemptionem ad omnes attulit, idque ita esse cum ex aliorum obiectationibus tum etiam ex domestico iudicio atque animi conscientia intellegebant. Quo pudore adducti et fortasse non se liberari, sed in aliud tempus reservari arbitrati discedere a nobis et novam temptare fortunam novasque amicitias experiri constituerunt. Et cum paucis collocuti clientibus suis, quibus tantum facinus committere audebant, primum conati sunt praefectum equitum C. Volusenum interficere, ut postea bello confecto cognitum est, ut cum munere aliquo perfugisse ad Pompeium viderentur; postquam id difficilius visum est neque facultas perficiendi dabatur, quam maximas potuerunt pecunias mutuati, proinde ac si suis satisfacere et fraudata restituere vellent, multis coemptis equis ad Pompeium transierunt cum eis, quos sui consilii participes habebant.

    [61] Quos Pompeius, quod erant honesto loco nati et instructi liberaliter magnoque comitatu et multis iumentis venerant virique fortes habebantur et in honore apud Caesarem fuerant, quodque novum et praeter consuetudinem acciderat, omnia sua praesidia circumduxit atque ostentavit. Nam ante id tempus nemo aut miles aut eques a Caesare ad Pompeium transierat, cum paene cotidie a Pompeio ad Caesarem perfugerent, vulgo vero universi in Epiro atque Aetolia conscripti milites earumque regionum omnium, quae a Caesare tenebantur. Sed hi cognitis omnibus rebus, seu quid in munitionibus perfectum non erat, seu quid a peritioribus rei militaris desiderari videbatur, temporibusque rerum et spatiis locorum, custodiarum varia diligentia animadversa, prout cuiusque eorum, qui negotiis praeerant, aut natura aut studium ferebat, haec ad Pompeium omnia detulerunt.

    [62] Quibus ille cognitis rebus eruptionisque iam ante capto consilio, ut demonstratum est, tegimenta galeis milites ex viminibus facere atque aggerem iubet comportare. His paratis rebus magnum numerum levis armaturae et sagittariorum aggeremque omnem noctu in scaphas et naves actuarias imponit et de media nocte cohortes LX ex maximis castris praesidiisque deductas ad eam partem munitionum ducit, quae pertinebant ad mare longissimeque a maximis castris Caesaris aberant. Eodem naves, quas demonstravimus, aggere et levis armaturae militibus completas, quasque ad Dyrrachium naves longas habebat, mittit et, quid a quoque fieri velit, praecipit. Ad eas munitiones Caesar Lentulum Marcellinum quaestorem cum legione VIIII positum habebat. Huic, quod valetudine minus commoda utebatur, Fulvium Postumum adiutorem submiserat.

    [63] Erat eo loco fossa pedum XV et vallum contra hostem in altitudinem pedum X, tantundemque eius valli agger in latitudinem patebat: ab eo intermisso spatio pedum DC alter conversus in contrariam partem erat vallus humiliore paulo munitione. Hoc enim superioribus diebus timens Caesar, ne navibus nostri circumvenirentur, duplicem eo loco fecerat vallum, ut, si ancipiti proelio dimicaretur, posset resisti. Sed operum magnitudo et continens omnium dierum labor, quod milium passuum in circuitu XVII munitiones erat complexus, perficiendi spatium non dabat. Itaque contra mare transversum vallum, qui has duas munitiones coniungeret, nondum perfecerat. Quae res nota erat Pompeio delata per Allobrogas perfugas, magnumque nostris attulerat incommodum. Nam ut ad mare duo cohortes nonae legionis excubuerant, accessere subito prima luce Pompeiani; simul navibus circumvecti milites in exteriorem vallum tela iaciebant, fossaeque aggere complebantur, et legionarii interioris munitionis defensores scalis admotis tormentis cuiusque generis telisque terrebant, magnaque multitudo sagittariorum ab utraque parte circumfundebatur. Multum autem ab ictu lapidum, quod unum nostris erat telum, viminea tegimenta galeis imposita defendebant. Itaque cum omnibus rebus nostri premerentur atque aegre resisterent animadversum est vitium munitionis, quod supra demonstratum est, atque inter duos vallos, qua perfectum opus non erat, Pompeiani navibus expositi in aversos nostros impetum fecerunt atque ex utraque munitione deiectos terga vertere coegerunt.

    [64] Hoc tumultu nuntiato Marcellinus cohortes subsidio nostris laborantibus submittit ex castris; quae fugientes conspicatae neque illos suo adventu confirmare potuerunt neque ipsae hostium impetum tulerunt. Itaque quodcumque addebatur subsidii, id corruptum timore fugientium terrorem et periculum augebat; hominum enim multitudine receptus impediebatur. In eo proelio cum gravi vulnere esset affectus aquilifer et a viribus deficeretur, conspicatus equites nostros, “hanc ego,” inquit, “et vivus multos per annos magna diligentia defendi et nunc moriens eadem fide Caesari restituo. Nolite, obsecro, committere, quod ante in exercitu Caesaris non accidit, ut rei militaris dedecus admittatur, incolumemque ad eum deferte.” Hoc casu aquila conservatur omnibus primae cohortis centurionibus interfectis praeter principem priorem.

    [65] Iamque Pompeiani magna caede nostrorum castris Marcellini appropinquabant non mediocri terrore illato reliquis cohortibus, et M. Antonius, qui proximum locum praesidiorum tenebat, ea re nuntiata cum cohortibus XII descendens ex loco superiore cernebatur. Cuius adventus Pompeianos compressit nostrosque firmavit, ut se ex maximo timore colligerent. Neque multo post Caesar significatione per castella fumo facta, ut erat superioris temporis consuetudo, deductis quibusdam cohortibus ex praesidiis eodem venit. Qui cognito detrimento eum animadvertisset Pompeium extra munitiones egressum, castra secundum mare munire, ut libere pabulari posset nec minus aditum navibus haberet, commutata ratione belli, quoniam propositum non tenuerat, castra iuxta Pompeium munire iussit.

    [66] Qua perfecta munitione animadversum est a speculatoribus Caesaris, cohortes quasdam, quod instar legionis videretur, esse post silvam et in vetera castra duci. Castrorum sic situs erat. Superioribus diebus nona Caesaris legio, cum se obiecisset Pompeianis copiis atque opere, ut demonstravimus, circummuniret, castra eo loco posuit. Haec silvam quandam contingebant neque longius a mari passibus CCC aberant. Post mutato consilio quibusdam de causis Caesar paulo ultra eum locum castra transtulit, paucisque intermissis diebus eadem Pompeius occupaverat et, quod eo loco plures erat legiones habiturus, relicto interiore vallo maiorem adiecerat munitionem. Ita minora castra inclusa maioribus castelli atque arcis locum obtinebant. Item ab angulo castrorum sinistro munitionem ad flumen perduxerat circiter passus CCCC, quo liberius a periculo milites aquarentur. Sed is quoque mutato consilio quibusdam de causis, quas commemorari necesse non est, eo loco excesserat. Ita complures dies inania manserant castra; munitiones quidem omnes integrae erant.

    [67] Eo signa legionis illata speculatores Caesari renuntiarunt. Hoc idem visum ex superioribus quibusdam castellis confirmaverunt. Is locus aberat a novis Pompei castris circiter passus quingentos. Hanc legionem sperans Caesar se opprimere posse et cupiens eius diei detrimentum sarcire, reliquit in opere cohortes duas, quae speciem munitionis praeberent; ipse diverso itinere quam potuit occultissime reliquas cohortes, numero XXXIII, in quibus erat legio nona multis amissis centurionibus deminutoque militum numero, ad legionem Pompei castraque minora duplici acie eduxit. Neque eum prima opinio fefellit. Nam et pervenit prius, quam Pompeius sentire posset, et tametsi erant munitiones castrorum magnae, tamen sinistro cornu, ubi erat ipse, celeriter aggressus Pompeianos ex vallo deturbavit. Erat obiectus portis ericius. Hic paulisper est pugnatum, cum irrumpere nostri conarentur, illi castra defenderent, fortissime T. Pulieone, cuius opera proditum exercitum C. Antoni demonstravimus, eo loco propugnante. Sed tamen nostri virtute vicerunt excisoque ericio primo in maiora castra, post etiam in castellum, quod erat inclusum maioribus castris, irruperunt, quo pulsa legio sese receperat, et nonnullos ibi repugnantes interfecerunt.

    [68] Sed fortuna, quae plurimum potest cum in reliquis rebus tum praecipue in bello, parvis momentis magnas rerum commutationes efficit; ut tum accidit. Munitionem, quam pertinere a castris ad flumen supra demonstravimus, dextri Caesaris cornu cohortes ignorantia loci sunt secutae, cum portam quaererent castrorumque eam munitionem esse arbitrarentur. Quod cum esset animadversum coniunctam esse flumini, prorutis munitionibus defendente nullo transcenderunt, omnisque noster equitatus eas cohortes est secutus.

    [69] Interim Pompeius hac satis longa interiecta mora et re nuntiata V legiones ab opere deductas subsidio suis duxit, eodemque tempore equitatus eius nostris equitibus appropinquabat, et acies instructa a nostris, qui castra occupaverant, cernebatur, omniaque sunt subito mutata. Legio Pompeiana celeris spe subsidii confirmata ab decumana porta resistere conabatur atque ultro in nostros impetum faciebat. Equitatus Caesaris, quod angusto itinere per aggeres ascendebat, receptui suo timens initium fugae faciebat. Dextrum cornu, quod erat a sinistro seclusum, terrore equitum animadverso, ne intra munitionem opprimeretur, ea parte, quam proruerat, sese recipiebat, ac plerique ex his, ne in angustias inciderent, ex X pedum munitione se in fossas praecipitabant, primisque oppressis reliqui per horum corpora salutem sibi atque exitum pariebant. Sinistro cornu milites, cum ex vallo Pompeium adesse et suos fugere cernerent, veriti, ne angustiis intercluderentur, cum extra et intus hostem haberent, eodem, quo venerant, receptu sibi consulebant, omniaque erant tumultus, timoris, fugae plena, adeo ut, cum Caesar signa fugientium manu prenderet et consistere iuberet, alii admissis equis eodem cursu confugerent, alii metu etiam signa dimitterent, neque quisquam omnino consisteret.

    [70] His tantis malis haec subsidia succurrebant, quo minus omnis deleretur exercitus, quod Pompeius insidias timens, credo, quod haec praeter spem acciderant eius, qui paulo ante ex castris fugientes suos conspexerat, munitionibus appropinquare aliquamdiu non audebat, equitesque eius angustis spatiis atque his ab Caesaris militibus occupatis ad insequendum tardabantur. Ita parvae res magnum in utramque partem momentum habuerunt. Munitiones enim a castris ad flumen perductae expugnatis iam castris Pompei prope iam expeditam Caesaris victoriam interpellaverunt, eadem res celeritate insequentium tardata nostris salutem attulit.

    [71] Duobus his unius diei proeliis Caesar desideravit milites DCCCCLX et notos equites Romanos Tuticanum Gallum, senatoris filium, C. Fleginatem Placentia, A. Granium Puteolis, M. Sacrativirum Capua, tribunos militum et centuriones XXXII; sed horum omnium pars magna in fossis munitionibusque et fluminis ripis oppressa suorum in terrore ac fuga sine ullo vulnere interiit; signaque sunt militaria amissa XXXII. Pompeius eo proelio imperator est appellatus. Hoc nomen obtinuit atque ita se postea salutari passus est, sed neque in litteris scribere est solitus, neque in fascibus insignia laureae praetulit. At Labienus, cum ab eo impetravisset, ut sibi captivos tradi iuberet, omnes productos ostentationis, ut videbatur, causa, quo maior perfugae fides haberetur, commilitones appellans et magna verborum contumelia interrogans, solerentne veterani milites fugere, in omnium conspectu interfecit.

    [72] His rebus tantum fiduciae ac spiritus Pompeianis accessit, ut non de ratione belli cogitarent, sed vicisse iam viderentur. Non illi paucitatem nostrorum militum, non iniquitatem loci atque angustias praeoccupatis castris et ancipitem terrorem intra extraque munitiones, non abscisum in duas partes exercitum, cum altera alteri auxilium ferre non posset, causae fuisse cogitabant. Non ad haec addebant non concursu acri facto, non proelio dimicatum, sibique ipsos multitudine atque angustiis maius attulisse detrimentum, quam ab hoste accepissent. Non denique communes belli casus recordabantur, quam parvulae saepe causae vel falsae suspicionis vel terroris repentini vel obiectae religionis magna detrimenta intulissent, quotiens vel ducis vitio vel culpa tribuni in exercitu esset offensum; sed, proinde ac si virtute vicissent, neque ulla commutatio rerum posset accidere, per orbem terrarum fama ac litteris victoriam eius diei concelebrabant.

    [73] Caesar a superioribus consiliis depulsus omnem sibi commutandam belli rationem existimavit. Itaque uno tempore praesidiis omnibus deductis et oppugnatione dimissa coactoque in unum locum exercitu contionem apud milites habuit hortatusque est, ne ea, quae accidissent, graviter ferrent neve his rebus terrerentur multisque secundis proeliis unum adversum et id mediocre opponerent. Habendam fortunae gratiam, quod Italiam sine aliquo vulnere cepissent, quod duas Hispanias bellicosissimorum hominum peritissimis atque exercitatissimis ducibus pacavissent, quod finitimas frumentariasque provincias in potestatem redegissent; denique recordari debere, qua felicitate inter medias hostium classes oppletis non solum portibus, sed etiam litoribus omnes incolumes essent transportati. Si non omnia caderent secunda, fortunam esse industria sublevandam. Quod esset acceptum detrimenti, cuiusvis potius quam suae culpae debere tribui. Locum se aequum ad dimicandum dedisse, potitum esse hostium castris, expulisse ac superasse pugnantes. Sed sive ipsorum perturbatio sive error aliquis sive etiam fortuna partam iam praesentemque victoriam interpellavisset, dandam omnibus operam, ut acceptum incommodum virtute sarciretur. Quod si esset factum, futurum, uti ad Gergoviam contigisset, ut detrimentum in bonum verteret, atque qui ante dimicare timuissent, ultro se proelio offerrent.

    [74] Hac habita contione nonnullos signiferos ignominia notavit ac loco movit. Exercitui quidem omni tantus incessit ex incommodo dolor tantumque studium infamiae sarciendae, ut nemo aut tribuni aut centurionis imperium desideraret, et sibi quisque etiam poenae loco graviores imponeret labores, simulque omnes arderent cupiditate pugnandi, cum superioris etiam ordinis nonnulli ratione permoti manendum eo loco et rem proelio committendam existimarent. Contra ea Caesar neque satis militibus perterritis confidebat spatiumque interponendum ad recreandos animos putabat, et relictis munitionibus magnopere rei frumentariae timebat.

    [75] Itaque nulla interposita mora sauciorum modo et aegrorum habita ratione impedimenta omnia silentio prima nocte ex castris Apolloniam praemisit. Haec conquiescere ante iter confectum vetuit. His una legio missa praesidio est. His explicitis rebus duas in castris legiones retinuit, reliquas de quarta vigilia compluribus portis eductas eodem itinere praemisit parvoque spatio intermisso, ut et militare institutum servaretur, et quam serissime eius profectio cognosceretur conclamari iussit statimque egressus et novissimum agmen consecutus celeriter ex conspectu castrorum discessit. Neque vero Pompeius cognito consilio eius moram ullam ad insequendum intulit; sed eodem spectans, si itinere impeditos perterritos deprehendere posset, exercitum e castris eduxit equitatumque praemisit ad novissimum agmen demorandum, neque consequi potuit, quod multum expedito itinere antecesserat Caesar. Sed cum ventum esset ad flumen Genusum, quod ripis erat impeditis, consecutus equitatus novissimos proelio detinebat. Huic suos Caesar equites opposuit expeditosque antesignanos admiscuit CCCC; qui tantum profecerunt, ut equestri proelio commisso pellerent omnes compluresque interficerent ipsique incolumes se ad agmen reciperent.

    [76] Confecto iusto itinere eius diei Caesar traductoque exercitu flumen Genusum veteribus suis in castris contra Asparagium consedit militesque omnes intra vallum continuit equitatumque per causam pabulandi emissum confestim decumana porta in castra se recipere iussit. Simili ratione Pompeius confecto eius diei itinere in suis veteribus castris ad Asparagium consedit. Eius milites, quod ab opere integris munitionibus vacabant, alii lignandi pabulandique causa longius progrediebantur, alii, quod subito consilium profectionis ceperant magna parte impedimentorum et sarcinarum relicta, ad haec repetenda invitati propinquitate superiorum castrorum, depositis in contubernio armis, vallum relinquebant. Quibus ad sequendum impeditis Caesar, quod fore providerat, meridiano fere tempore signo profectionis dato exercitum educit duplicatoque eius diei itinere VIII milia passuum ex eo loco procedit; quod facere Pompeius discessu militum non potuit.

    [77] Postero die Caesar similiter praemissis prima nocte impedimentis de quarta vigilia ipse egreditur, ut, si qua esset imposita dimicandi necessitas, subitum casum expedito exercitu subiret. Hoc idem reliquis fecit diebus. Quibus rebus perfectum est, ut altissimis fluminibus atque impeditissimis itineribus nullum acciperet incommodum. Pompeius primi diei mora illata et reliquorum dierum frustra labore suscepto, cum se magnis itineribus extenderet et praegressos consequi cuperet, quarto die finem sequendi fecit atque aliud sibi consilium capiendum existimavit.

    [78] Caesari ad saucios deponendos, stipendium exercitui dandum, socios confirmandos, praesidium urbibus relinquendum necesse erat adire Apolloniam. Sed his rebus tantum temporis tribuit, quantum erat properanti necesse; timens Domitio, ne adventu Pompei praeoccuparetur, ad eum omni celeritate et studio incitatus ferebatur. Totius autem rei consilium his rationibus explicabat, ut, si Pompeius eodem contenderet, abductum illum a mari atque ab eis copiis, quas Dyrrachii comparaverat, abstractum pari condicione belli secum decertare cogeret; si in Italiam transiret, coniuncto exercitu cum Domitio per Illyricum Italiae subsidio proficisceretur; si Apolloniam Oricumque oppugnare et se omni maritima ora excludere conaretur, obsesso Scipione necessario illum suis auxilium ferre cogeret. Itaque praemissis nuntiis ad Cn. Domitium Caesar ei scripsit et, quid fieri vellet, ostendit, praesidioque Apolloniae cohortibus IIII, Lissi I, III Orici relictis, quique erant ex vulneribus aegri depositis, per Epirum atque Athamaniam iter facere coepit. Pompeius quoque de Caesaris consilio coniectura iudicans ad Scipionem properandum sibi existimabat: si Caesar iter illo haberet, ut subsidium Scipioni ferret; si ab ora maritima Oricoque discedere nollet, quod legiones equitatumque ex Italia exspectaret, ipse ut omnibus copiis Domitium aggrederetur.

    [79] His de causis uterque eorum celeritati studebat, et suis ut esset auxilio, et ad opprimendos adversarios ne occasioni temporis deesset. Sed Caesarem Apollonia a directo itinere averterat; Pompeius per Candaviam iter in Macedoniam expeditum habebat. Accessit etiam ex improviso aliud incommodum, quod Domitius, qui dies complures castris Scipionis castra collata habuisset, rei frumentariae causa ab eo discesserat et Heracliam, quae est subiecta Candaviae, iter fecerat, ut ipsa fortuna illum obicere Pompeio videretur. Haec ad id tempus Caesar ignorabat. Simul a Pompeio litteris per omnes provincias civitatesque dimissis proelio ad Dyrrachium facto latius inflatiusque multo, quam res erat gesta, fama percrebuerat, pulsum fugere Caesarem paene omnibus copiis amissis; haec itinera infesta reddiderat, haec civitates nonnullas ab eius amicitia avertebat. Quibus accidit rebus, ut pluribus dimissi itineribus a Caesare ad Domitium et a Domitio ad Caesarem nulla ratione iter conficere possent. Sed Allobroges, Roucilli atque Aeci familiares, quos perfugisse ad Pompeium demonstravimus, conspicati in itinere exploratores Domitii, seu pristina sua consuetudine, quod una in Gallia bella gesserant, seu gloria elati cuncta, ut erant acta, exposuerunt et Caesaris profectionem et adventum Pompei docuerunt. A quibus Domitius certior factus vix IIII horarum spatio antecedens hostium beneficio periculum vitavit et ad Aeginium, quod est oppidum obiectum Thessaliae, Caesari venienti occurrit.

    [80] Coniuncto exercitu Caesar Gomphos pervenit, quod est oppidum primum Thessaliae venientibus ab Epiro; quae gens paucis ante mensibus ultro ad Caesarem legatos miserat, ut suis omnibus facultatibus uteretur, praesidiumque ab eo militum petierat. Sed eo fama iam praecurrerat, quam supra docuimus, de proelio Dyrrachino, quod multis auxerat partibus. Itaque Androsthenes, praetor Thessaliae, cum se victoriae Pompei comitem esse mallet quam socium Caesaris in rebus adversis, omnem ex agris multitudinem servorum ac liberorum in oppidum cogit portasque praecludit et ad Scipionem Pompeiumque nuntios mittit, ut sibi subsidio veniant: se confidere munitionibus oppidi, si celeriter succurratur; longinquam oppugnationem sustinere non posse. Scipio discessu exercituum ab Dyrrachio cognito Larisam legiones adduxerat; Pompeius nondum Thessaliae appropinquabat. Caesar castris munitis scalas musculosque ad repentinam oppugnationem fieri et crates parari iussit. Quibus rebus effectis cohortatus milites docuit, quantum usum haberet ad sublevandam omnium rerum inopiam potiri oppido pleno atque opulento, simul reliquis civitatibus huius urbis exemplo inferre terrorem et id fieri celeriter, priusquam auxilia concurrerent. Itaque usus singulari militum studio eodem, quo venerat, die post horam nonam oppidum altissimis moenibus oppugnare aggressus ante solis occasum expugnavit et ad diripiendum militibus concessit statimque ab oppido castra movit et Metropolim venit, sic ut nuntios expugnati oppidi famamque antecederet.

    [81] Metropolitae primum eodem usi consilio isdem permoti rumoribus portas clauserunt murosque armatis compleverunt; sed postea casu civitatis Gomphensis cognito ex captivis, quos Caesar ad murum producendos curaverat, portas aperuerunt. Quibus diligentissime conservatis collata fortuna Metropolitum cum casu Gomphensium nulla Thessaliae fuit civitas praeter Larisaeos, qui magnis exercitibus Scipionis tenebantur, quin Caesari parerent atque imperata facerent. Ille idoneum locum in agris nactus, <ad frumentorum commeatus> quae prope iam matura erant, ibi adventum exspectare Pompei eoque omnem belli rationem conferre constituit.

    [82] Pompeius paucis post diebus in Thessaliam pervenit contionatusque apud cunctum exercitum suis agit gratias, Scipionis milites cohortatur, ut parta iam victoria praedae ac praemiorum velint esse participes, receptisque omnibus in una castra legionibus suum cum Scipione honorem partitur classicumque apud eum cani et alterum illi iubet praetorium tendi. Auctis copiis Pompei duobusque magnis exercitibus coniunctis pristina omnium confirmatur opinio, et spes victoriae augetur, adeo ut, quicquid intercederet temporis, id morari reditum in Italiam videretur, et si quando quid Pompeius tardius aut consideratius faceret, unius esse negotium diei, sed illum delectari imperio et consulares praetoriosque servorum habere numero dicerent. Iamque inter se palam de praemiis ac de sacerdotiis contendebant in annosque consulatum definiebant, alii domos bonaque eorum, qui in castris erant Caesaris, petebant; magnaque inter eos in consilio fuit controversia, oporteretne Lucili Hirri, quod is a Pompeio ad Parthos missus esset, proximis comitiis praetoriis absentis rationem haberi, cum eius necessarii fidem implorarent Pompei, praestaret, quod proficiscenti recepisset, ne per eius auctoritatem deceptus videretur, reliqui, in labore pari ac periculo ne unus omnes antecederet, recusarent.

    [83] Iam de sacerdotio Caesaris Domitius, Scipio Spintherque Lentulus cotidianis contentionibus ad gravissimas verborum contumelias palam descenderunt, cum Lentulus aetatis honorem ostentaret, Domitius urbanam gratiam dignitatemque iactaret, Scipio affinitate Pompei confideret. Postulavit etiam L. Afranium proditionis exercitus Acutius Rufus apud Pompeium, quod gestum in Hispania diceret. Et L. Domitius in consilio dixit placere sibi bello confecto ternas tabellas dari ad iudicandum eis, qui ordinis essent senatorii belloque una cum ipsis interfuissent, sententiasque de singulis ferrent, qui Romae remansissent quique intra praesidia Pompei fuissent neque operam in re militari praestitissent: unam fore tabellam, qui liberandos omni periculo censerent; alteram, qui capitis damnarent; tertiam, qui pecunia multarent. Postremo omnes aut de honoribus suis aut de praemiis pecuniae aut de persequendis inimicitiis agebant nec, quibus rationibus superare possent, sed, quemadmodum uti victoria deberent, cogitabant.

    [84] Re frumentaria praeparata confirmatisque militibus et satis longo spatio temporis a Dyrrachinis proeliis intermisso, quo satis perspectum habere militum animum videretur, temptandum Caesar existimavit, quidnam Pompeius propositi aut voluntatis ad dimicandum haberet. Itaque exercitum ex castris eduxit aciemque instruxit, primum suis locis pauloque a castris Pompei longius, continentibus vero diebus, ut progrederetur a castris suis collibusque Pompeianis aciem subiceret. Quae res in dies confirmatiorem eius exercitum efficiebat. Superius tamen institutum in equitibus, quod demonstravimus, servabat, ut, quoniam numero multis partibus esset inferior, adulescentes atque expeditos ex antesignanis electis ad pernicitatem armis inter equites proeliari iuberet, qui cotidiana consuetudine usum quoque eius generis proeliorum perciperent. His erat rebus effectum, ut equitum mille etiam apertioribus locis VII milium Pompeianorum impetum, cum adesset usus, sustinere auderent neque magnopere eorum multitudine terrerentur. Namque etiam per eos dies proelium secundum equestre fecit atque unum Allobrogem ex duobus, quos perfugisse ad Pornpeium supra docuimus, cum quibusdam interfecit.

    [85] Pompeius, qui castra in colle habebat, ad infimas radices montis aciem instruebat semper, ut videbatur, exspectans, si iniquis locis Caesar se subiceret. Caesar nulla ratione ad pugnam elici posse Pompeium existimans hanc sibi commodissimam belli rationem iudicavit, uti castra ex eo loco moveret semperque esset in itineribus, haec spectans, ut movendis castris pluribusque adeundis locis commodiore re frumentaria uteretur, simulque in itinere ut aliquam occasionem dimicandi nancisceretur et insolitum ad laborem Pompei exercitum cotidianis itineribus defatigaret. His constitutis rebus, signo iam profectionis dato tabernaculisque detensis animadversum est paulo ante extra cotidianam consuetudinem longius a vallo esse aciem Pompei progressam, ut non iniquo loco posse dimicari videretur. Tum Caesar apud suos, cum iam esset agmen in portis, “differendum est” inquit, “iter in praesentia nobis et de proelio cogitandum, sicut semper depoposcimus; animo simus ad dimicandum parati: non facile occasionem postea reperiemus”; confestimque expeditas copias educit.

    [86] Pompeius quoque, ut postea cognitum est, suorum omnium hortatu statuerat proelio decertare. Namque etiam in consilio superioribus diebus dixerat, priusquam concurrerent acies, fore uti exercitus Caesaris pelleretur. Id cum essent plerique admirati, “scio me,” inquit, “paene incredibilem rem polliceri; sed rationem consilii mei accipite, quo firmiore animo in proelium prodeatis. Persuasi equitibus nostris (idque mihi facturos confirmaverunt), ut, cum propius sit accessum, dextrum Caesaris cornu ab latere aperto aggrederentur et circumventa ab tergo acie prius perturbatum exercitum pellerent, quam a nobis telum in hostem iaceretur. Ita sine periculo legionum et paene sine vulnere bellum conficiemus. Id autem difficile non est, cum tantum equitatu valeamus.” Simul denuntiavit, ut essent animo parati in posterum et, quoniam fieret dimicandi potestas, ut saepe rogitavissent, ne suam neu reliquorum opinionem fallerent.

    [87] Hunc Labienus excepit et, cum Caesaris copias despiceret, Pompei consilium summis laudibus efferret, “noli,” inquit, “existimare, Pompei, hunc esse exercitum, qui Galliam Germaniamque devicerit. Omnibus interfui proeliis neque temere incognitam rem pronuntio. Perexigua pars illius exercitus superest; magna pars deperiit, quod accidere tot proeliis fuit necesse, multos autumni pestilentia in Italia consumpsit, multi domum discesserunt, multi sunt relicti in continenti. An non audistis ex eis, qui per causam valetudinis remanserunt, cohortes esse Brundisi factas? Hae copiae, quas videtis, ex dilectibus horum annorum in citeriore Gallia sunt refectae, et plerique sunt ex coloniis Transpadanis. Ac tamen quod fuit roboris duobus proeliis Dyrrachinis interiit.” Haec cum dixisset, iuravit se nisi victorem in castra non reversurum reliquosque, ut idem facerent, hortatus est. Hoc laudans Pompeius idem iuravit; nec vero ex reliquis fuit quisquam, qui iurare dubitaret. Haec cum facta sunt in consilio, magna spe et laetitia omnium discessum est; ac iam animo victoriam praecipiebant, quod de re tanta et a tam perito imperatore nihil frustra confirmari videbatur.

    [88] Caesar, cum Pompei castris appropinquasset, ad hunc modum aciem eius instructam animadvertit. Erant in sinistro cornu legiones duae traditae a Caesare initio dissensionis ex senatus consulto; quarum una prima, altera tertia appellabatur. In eo loco ipse erat Pompeius. Mediam aciem Scipio cum legionibus Syriacis tenebat. Ciliciensis legio coniuncta cum cohortibus Hispanis, quas traductas ab Afranio docuimus, in dextro cornu erant collocatae. Has firmissimas se habere Pompeius existimabat. Reliquas inter aciem mediam cornuaque interiecerat numeroque cohortes CX expleverat. Haec erant milia XLV, evocatorum circiter duo, quae ex beneficiariis superiorum exercituum ad eum convenerant; quae tot acie disperserat. Reliquas cohortes VII castris propinquisque castellis praesidio disposuerat. Dextrum cornu eius rivus quidam impeditis ripis muniebat; quam ob causam cunctum equitatum, sagittarios funditoresque omnes sinistro cornu obiecerat.

    [89] Caesar superius institutum servans decimam legionem in dextro cornu, nonam in sinistro collocaverat, tametsi erat Dyrrachinis proeliis vehementer attenuata, et huic sic adiunxit octavam, ut paene unam ex duabus efficeret, atque alteram alteri praesidio esse iusserat. Cohortes in acie LXXX constitutas habebat, quae summa erat milium XXII; cohortes VII castris praesidio reliquerat. Sinistro cornu Antonium, dextro P. Sullam, media acie Cn. Domitium praeposuerat. Ipse contra Pompeium constitit. Simul his rebus animadversis, quas demonstravimus, timens, ne a multitudine equitum dextrum cornu circumveniretur, celeriter ex tertia acie singulas cohortes detraxit atque ex his quartam instituit equitatuique opposuit et, quid fieri vellet, ostendit monuitque eius diei victoriam in earum cohortium virtute constare. Simul tertiae aciei totique exercitui imperavit, ne iniussu suo concurreret: se, cum id fieri vellet, vexillo signum daturum.

    [90] Exercitum cum militari more ad pugnam cohortaretur suaque in eum perpetui temporis officia praedicaret, imprimis commemoravit: testibus se militibus uti posse, quanto studio pacem petisset; quae per Vatinium in colloquiis, quae per Aulum Clodium eum Scipione egisset, quibus modis ad Oricum cum Libone de mittendis legatis contendisset. Neque se umquam abuti militum sanguine neque rem publicam alterutro exercitu privare voluisse. Hac habita oratione exposcentibus militibus et studio pugnae ardentibus tuba signum dedit.

    [91] Erat C. Crastinus evocatus in exercitu Caesaris, qui superiore anno apud eum primum pilum in legione X duxerat, vir singulari virtute. Hic signo dato, “sequimini me,” inquit, “manipulares mei qui fuistis, et vestro imperatori quam constituistis operam date. Unum hoc proelium superest; quo confecto et ille suam dignitatem et nos nostram libertatem recuperabimus.” Simul respiciens Caesarem, “faciam,” inquit, “hodie, imperator, ut aut vivo mihi aut mortuo gratias agas.” Haec cum dixisset, primus ex dextro cornu procucurrit, atque eum electi milites circiter CXX voluntarii eiusdem cohortis sunt prosecuti.

    [92] Inter duas acies tantum erat relictum spatii, ut satis esset ad concursum utriusque exercitus. Sed Pompeius suis praedixerat, ut Caesaris impetum exciperent neve se loco moverent aciemque eius distrahi paterentur; idque admonitu C. Triarii fecisse dicebatur, ut primus incursus visque militum infringeretur aciesque distenderetur, atque in suis ordinibus dispositi dispersos adorirentur; leviusque casura pila sperabat in loco retentis militibus, quam si ipsi immissis telis occurrissent, simul fore, ut duplicato cursu Caesaris milites exanimarentur et lassitudine conficerentur. Quod nobis quidem nulla ratione factum a Pompeio videtur, propterea quod est quaedam animi incitatio atque alacritas naturaliter innata omnibus, quae studio pugnae incenditur; hanc non reprimere, sed augere imperatores debent; neque frustra antiquitus institutum est, ut signa undique concinerent clamoremque universi tollerent; quibus rebus et hostes terreri et suos incitari existimaverunt.

    [93] Sed nostri milites dato signo cum infestis pilis procucurrissent atque animum advertissent non concurri a Pompeianis, usu periti ac superioribus pugnis exercitati sua sponte cursum represserunt et ad medium fere spatium constiterunt, ne consumptis viribus appropinquarent, parvoque intermisso temporis spatio ac rursus renovato cursu pila miserunt celeriterque, ut erat praeceptum a Caesare, gladios strinxerunt. Neque vero Pompeiani huic rei defuerunt. Nam et tela missa exceperunt et impetum legionum tulerunt et ordines suos servarunt pilisque missis ad gladios redierunt. Eodem tempore equites ab sinistro Pompei cornu, ut erat imperatum, universi procucurrerunt, omnisque multitudo sagittariorum se profudit. Quorum impetum noster equitatus non tulit, sed paulatim loco motus cessit, equitesque Pompei hoc acrius instare et se turmatim explicare aciemque nostram a latere aperto circumire coeperunt. Quod ubi Caesar animadvertit, quartae aciei, quam instituerat sex cohortium, dedit signum. Illi celeriter procucurrerunt infestisque signis tanta vi in Pompei equites impetum fecerunt, ut eorum nemo consisteret, omnesque conversi non solum loco excederent, sed protinus incitati fuga montes altissimos peterent. Quibus submotis omnes sagittarii funditoresque destituti inermes sine praesidio interfecti sunt. Eodem impetu cohortes sinistrum cornu pugnantibus etiam tum ac resistentibus in acie Pompeianis circumierunt eosque a tergo sunt adorti.

    [94] Eodem tempore tertiam aciem Caesar, quae quieta fuerat et se ad id tempus loco tenuerat, procurrere iussit. Ita cum recentes atque integri defessis successissent, alii autem a tergo adorirentur, sustinere Pompeiani non potuerunt, atque universi terga verterunt. Neque vero Caesarem fefellit, quin ab eis cohortibus, quae contra equitatum in quarta acie collocatae essent, initium victoriae oriretur, ut ipse in cohortandis militibus pronuntiaverat. Ab his enim primum equitatus est pulsus, ab isdem factae caedes sagittariorum ac funditorum, ab isdem acies Pornpeiana a sinistra parte circumita atque initium fugae factum. Sed Pompeius, ut equitatum suum pulsum vidit atque eam partem, cui maxime confidebat, perterritam animadvertit, aliis quoque diffisus acie excessit protinusque se in castra equo contulit et eis centurionibus, quos in statione ad praetoriam portam posuerat, clare, ut milites exaudirent, “tuemini,” inquit, “castra et defendite diligenter, si quid durius acciderit. Ego reliquas portas circumeo et castrorum praesidia confirmo.” Haec cum dixisset, se in praetorium contulit summae rei diffidens et tamen eventum exspectans.

    [95] Caesar Pompeianis ex fuga intra vallum compulsis nullum spatium perterritis dari oportere existimans milites cohortatus est, ut beneficio fortunae uterentur castraque oppugnarent. Qui, etsi magno aestu fatigati (nam ad meridiem res erat perducta), tamen ad omnem laborem animo parati imperio paruerunt. Castra a cohortibus, quae ibi praesidio erant relictae, industrie defendebantur, multo etiam acrius a Thracibus barbarisque auxiliis. Nam qui acie refugerant milites, et animo perterriti et lassitudine confecti, missis plerique armis signisque militaribus, magis de reliqua fuga quam de castrorum defensione cogitabant. Neque vero diutius, qui in vallo constiterant, multitudinem telorum sustinere potuerunt, sed confecti vulneribus locum reliquerunt, protinusque omnes ducibus usi centurionibus tribunisque militum in altissimos montes, qui ad castra pertinebant, confugerunt.

    [96] In castris Pompei videre licuit trichilas structas, magnum argenti pondus expositum, recentibus caespitibus tabernacula constrata, Lucii etiam Lentuli et nonnullorum tabernacula protecta edera, multaque praeterea, quae nimiam luxuriam et victoriae fiduciam designarent, ut facile existimari posset nihil eos de eventu eius diei timuisse, qui non necessarias conquirerent voluptates. At hi miserrimo ac patientissimo exercitui Caesaris luxuriam obiciebant, cui semper omnia ad necessarium usum defuissent. Pompeius, iam cum intra vallum nostri versarentur, equum nactus, detractis insignibus imperatoris, decumana porta se ex castris eiecit protinusque equo citato Larisam contendit. Neque ibi constitit, sed eadem celeritate, paucos suos ex fuga nactus, nocturno itinere non intermisso, comitatu equitum XXX ad mare pervenit navemque frumentariam conscendit, saepe, ut dicebatur, querens tantum se opinionem fefellisse, ut, a quo genere hominum victoriam sperasset, ab eo initio fugae facto paene proditus videretur.

    [97] Caesar castris potitus a militibus contendit, ne in praeda occupati reliqui negotii gerendi facultatem dimitterent. Qua re impetrata montem opere circummunire instituit. Pompeiani, quod is mons erat sine aqua, diffisi ei loco relicto monte universi iugis eius Larisam versus se recipere coeperunt. Qua re animadversa Caesar copias suas divisit partemque legionum in castris Pompei remanere iussit, partem in sua castra remisit, IIII secum legiones duxit commodioreque itinere Pompeianis occurrere coepit et progressus milia passuum VI aciem instruxit. Qua re animadversa Pompeiani in quodam monte constiterunt. Hunc montem flumen subluebat. Caesar milites cohortatus, etsi totius diei continenti labore erant confecti noxque iam suberat, tamen munitione flumen a monte seclusit, ne noctu aquari Pompeiani possent. Quo perfecto opere illi de deditione missis legatis agere coeperunt. Pauci ordinis senatorii, qui se cum eis coniunxerant, nocte fuga salutem petiverunt.

    [98] Caesar prima luce omnes eos, qui in monte consederant, ex superioribus locis in planitiem descendere atque arma proicere iussit. Quod ubi sine recusatione fecerunt passisque palmis proiecti ad terram flentes ab eo salutem petiverunt, consolatus consurgere iussit et pauca apud eos de lenitate sua locutus, quo minore essent timore, omnes conservavit militibusque suis commendavit, ne qui eorum violaretur, neu quid sui desiderarent. Hac adhibita diligentia ex castris sibi legiones alias occurrere et eas, quas secum duxerat, in vicem requiescere atque in castra reverti iussit eodemque die Larisam pervenit.

    [99] In eo proelio non amplius CC milites desideravit, sed centuriones, fortes viros, circiter XXX amisit. Interfectus est etiam fortissime pugnans Crastinus, cuius mentionem supra fecimus, gladio in os adversum coniecto. Neque id fuit falsum, quod ille in pugnam proficiscens dixerat. Sic enim Caesar existimabat, eo proelio excellentissimam virtutem Crastini fuisse, optimeque eum de se meritum iudicabat. Ex Pompeiano exercitu circiter milia XV cecidisse videbantur, sed in deditionem venerunt amplius milia XXIIII (namque etiam cohortes, quae praesidio in castellis fuerant, sese Sullae dediderunt), multi praeterea in finitimas civitates refugerunt; signaque militaria ex proelio ad Caesarem sunt relata CLXXX et aquilae VIIII. L. Domitius ex castris in montem refugiens, cum vires eum lassitudine defecissent, ab equitibus est interfectus.

    [100] Eodem tempore D. Laelius cum classe ad Brundisium venit eademque ratione, qua factum a Libone antea demonstravimus, insulam obiectam portui Brundisino tenuit. Similiter Vatinius, qui Brundisio praeerat, tectis instructisque scaphis elicuit naves Laelianas atque ex his longius productam unam quinqueremem et minores duas in angustiis portus cepit itemque per equites dispositos aqua prohibere classiarios instituit. Sed Laelius tempore anni commodiore usus ad navigandum onerariis navibus Corcyra Dyrrachioque aquam suis supportabat, neque a proposito deterrebatur neque ante proelium in Thessalia factum cognitum aut ignominia amissarum navium aut necessariarum rerum inopia ex portu insulaque expelli potuit.

    [101] Isdem fere temporibus C. Cassius cum classe Syrorum et Phoenicum et Cilicum in Siciliam venit, et cum esset Caesaris classis divisa in duas partes, dimidiae parti praeesset P. Sulpicius praetor ad Vibonem, dimidiae M. Pomponius ad Messanam, prius Cassius ad Messanam navibus advolavit, quam Pomponius de eius adventu cognosceret, perturbatumque eum nactus nullis custodiis neque ordinibus certis, magno vento et secundo completas onerarias naves taeda et pice et stuppa reliquisque rebus, quae sunt ad incendia, in Pomponianam classem immisit atque omnes naves incendit XXXV, e quibus erant XX constratae. Tantusque eo facto timor incessit, ut, cum esset legio praesidio Messanae, vix oppidum defenderetur, et nisi eo ipso tempore quidam nuntii de Caesaris victoria per dispositos equites essent allati, existimabant plerique futurum fuisse, uti amitteretur. Sed opportunissime nuntiis allatis oppidum est defensum; Cassiusque ad Sulpicianam inde classem profectus est Vibonem, applicatisque nostris ad terram navibus pari atque antea ratione Cassius secundum nactus ventum onerarias naves praeparatas ad incendium immisit, et flamma ab utroque cornu comprensa naves sunt combustae quinque. Cumque ignis magnitudine venti latius serperet, milites, qui ex veteribus legionibus erant relicti praesidio navibus ex numero aegrorum, ignominiam non tulerunt, sed sua sponte naves conscenderunt et a terra solverunt impetuque facto in Cassianam classem quinqueremes duas, in quarum altera erat Cassius, ceperunt; sed Cassius exceptus scapha refugit; praeterea duae sunt depressae triremes. Neque multo post de proelio facto in Thessalia cognitum est, ut ipsis Pompeianis fides fieret; nam ante id tempus fingi a legatis amicisque Caesaris arbitrabantur. Quibus rebus cognitis ex his locis Cassius cum classe discessit.

    [102] Caesar omnibus rebus relictis persequendum sibi Pompeium existimavit, quascumque in partes se ex fuga recepisset, ne rursus copias comparare alias et bellum renovare posset, et quantumcumque itineris equitatu efficere poterat, cotidie progrediebatur legionemque unam minoribus itineribus subsequi iussit. Erat edictum Pompei nomine Amphipoli propositum, uti omnes eius provinciae iuniores, Graeci civesque Romani, iurandi causa convenirent. Sed utrum avertendae suspicionis causa Pompeius proposuisset, ut quam diutissime longioris fugae consilium occultaret, an ut novis dilectibus, si nemo premeret, Macedoniam tenere conaretur, existimari non poterat. Ipse ad ancoram unam noctem constitit et vocatis ad se Amphipoli hospitibus et pecunia ad necessarios sumptus corrogata, cognito Caesaris adventu, ex eo loco discessit et Mytilenas paucis diebus venit. Biduum tempestate retentus navibusque aliis additis actuariis in Ciliciam atque inde Cyprum pervenit. Ibi cognoscit consensu omnium Antiochensium civiumque Romanorum, qui illic negotiarentur, arma capta esse excludendi sui causa nuntiosque dimissos ad eos, qui se ex fuga in finitimas civitates recepisse dicerentur, ne Antiochiam adirent: id si fecissent, magno eorum capitis periculo futurum. Idem hoc L. Lentulo, qui superiore anno consul fuerat, et P. Lentulo consulari ac nonnullis aliis acciderat Rhodi; qui cum ex fuga Pompeium sequerentur atque in insulam venissent, oppido ac portu recepti non erant missisque ad eos nuntiis, ut ex his locis discederent contra voluntatem suam naves solverant. Iamque de Caesaris adventu fama ad civitates perferebatur.

    [103] Quibus cognitis rebus Pompeius deposito adeundae Syriae consilio pecunia societatis sublata et a quibusdam privatis sumpta et aeris magno pondere ad militarem usum in naves imposito duobusque milibus hominum armatis, partim quos ex familiis societatum delegerat, partim a negotiatoribus coegerat, quosque ex suis quisque ad hanc rem idoneos existimabat, Pelusium pervenit. Ibi casu rex erat Ptolomaeus, puer aetate, magnis copiis cum sorore Cleopatra bellum gerens, quam paucis ante mensibus per suos propinquos atque amicos regno expulerat; castraque Cleopatrae non longo spatio ab eius castris distabant. Ad eum Pompeius misit, ut pro hospitio atque amicitia patris Alexandria reciperetur atque illius opibus in calamitate tegeretur. Sed qui ab eo missi erant, confecto legationis officio liberius cum militibus regis colloqui coeperunt eosque hortari, ut suum officium Pompeio praestarent, neve eius fortunam despicerent. In hoc erant numero complures Pompei milites, quos ex eius exercitu acceptos in Syria Gabinius Alexandriam traduxerat belloque confecto apud Ptolomaeum, patrem pueri, reliquerat.

    [104] His tum cognitis rebus amici regis, qui propter aetatem eius in procuratione erant regni, sive timore adducti, ut postea praedicabant, sollicitato exercitu regio ne Pompeius Alexandriam Aegyptumque occuparet, sive despecta eius fortuna, ut plerumque in calamitate ex amicis inimici exsistunt, his, qui erant ab eo missi, palam liberaliter responderunt eumque ad regem venire iusserunt; ipsi clam consilio inito Achillam, praefectum regium, singulari hominem audacia, et L. Septimium, tribunum militum, ad interficiendum Pompeium miserunt. Ab his liberaliter ipse appellatus et quadam notitia Septimii productus, quod bello praedonum apud eum ordinem duxerat, naviculam parvulam conscendit cum paucis suis: ibi ab Achilla et Septimio interficitur. Item L. Lentulus comprehenditur ab rege et in custodia necatur.

    [105] Caesar, cum in Asiam venisset, reperiebat T. Ampium conatum esse pecunias tollere Epheso ex fano Dianae eiusque rei causa senatores omnes ex provincia evocasse, ut his testibus in summa pecuniae uteretur, sed interpellatum adventu Caesaris profugisse. Ita duobus temporibus Ephesiae pecuniae Caesar auxilium tulit. Item constabat Elide in templo Minervae repetitis atque enumeratis diebus, quo die proelium secundum Caesar fecisset, simulacrum Victoriae, quod ante ipsam Minervam collocatum esset et ante ad simulacrum Minervae spectavisset, ad valvas se templi limenque convertisse. Eodemque die Antiochiae in Syria bis tantus exercitus clamor et signorum sonus exauditus est, ut in muris armata civitas discurreret. Hoc idem Ptolomaide accidit. Pergami in occultis ac reconditis templi, quo praeter sacerdotes adire fas non est, quae Graeci adyta appellant, tympana sonuerunt. Item Trallibus in templo Victoriae, ubi Caesaris statuam consecraverant, palma per eos dies inter coagmenta lapidum ex pavimento exstitisse ostendebatur.

    [106] Caesar paucos dies in Asia moratus, cum audisset Pompeium Cypri visum, coniectans eum in Aegyptum iter habere propter necessitudines regni reliquasque eius loci opportunitates cum legione una, quam se ex Thessalia sequi iusserat, et altera, quam ex Achaia a Q. Fufio legato evocaverat, equitibusque DCCC et navibus longis Rhodiis X et Asiaticis paucis Alexandriam pervenit. In his erant legionibus hominum milia tria CC; reliqui vulneribus ex proeliis et labore ac magnitudine itineris confecti consequi non potuerant. Sed Caesar confisus fama rerum gestarum infirmis auxiliis proficisci non dubitaverat, aeque omnem sibi locum tutum fore existimans. Alexandriae de Pompei morte cognoscit atque ibi primum e nave egrediens clamorem militum audit, quos rex in oppido praesidii causa reliquerat, et concursum ad se fieri videt, quod fasces anteferrentur. In hoc omnis multitudo maiestatem regiam minui praedicabat. Hoc sedato tumultu crebrae continuis diebus ex concursu multitudinis concitationes fiebant, compluresque milites in viis urbis omnibus partibus interficiebantur.

    [107] Quibus rebus animadversis legiones sibi alias ex Asia adduci iussit, quas ex Pompeianis militibus confecerat. Ipse enim necessario etesiis tenebatur, qui navigantibus Alexandria flant adversissimi venti. Interim controversias regum ad populum Romanum et ad se, quod esset consul, pertinere existimans atque eo magis officio suo convenire, quod superiore consulatu cum patre Ptolomaeo et lege et senatusconsulto societas erat facta, ostendit sibi placere regem Ptolomaeum atque eius sororem Cleopatram exercitus, quos haberent, dimittere et de controversiis iure apud se potius quam inter se armis disceptare.

    [108] Erat in procuratione regni propter aetatem pueri nutricius eius, eunuchus nomine Pothinus. Is primum inter suos queri atque indignari coepit regem ad causam dicendam evocari; deinde adiutores quosdam consilii sui nactus ex regis amicis exercitum a Pelusio clam Alexandriam evocavit atque eundem Achillam, cuius supra meminimus, omnibus copiis praefecit. Hunc incitatum suis et regis inflatum pollicitationibus, quae fieri vellet, litteris nuntiisque edocuit. In testamento Ptolomaei patris heredes erant scripti ex duobus filiis maior et ex duabus filiabus ea, quae aetate antecedebat. Haec uti fierent, per omnes deos perque foedera, quae Romae fecisset, eodem testamento Ptolomaeus populum Romanum obtestabatur. Tabulae testamenti unae per legatos eius Romam erant allatae, ut in aerario ponerentur (hic cum propter publicas occupationes poni non potuissent, apud Pompeium sunt depositae), alterae eodem exemplo relictae atque obsignatae Alexandriae proferebantur.

    [109] De his rebus cum ageretur apud Caesarem, isque maxime vellet pro communi amico atque arbitro controversias regum componere, subito exercitus regius equitatusque omnis venire Alexandriam nuntiatur. Caesaris copiae nequaquam erant tantae, ut eis, extra oppidum si esset dimicandum, confideret. Relinquebatur, ut se suis locis oppido teneret consiliumque Achillae cognosceret. Milites tamen omnes in armis esse iussit regemque hortatus est, ut ex suis necessariis, quos haberet maximae auctoritatis, legatos ad Achillam mitteret et, quid esset suae voluntatis, ostenderet. A quo missi Dioscorides et Serapion, qui ambo legati Romae fuerant magnamque apud patrem Ptolomaeum auctoritatem habuerant, ad Achillam pervenerunt. Quos ille, cum in conspectum eius venissent, priusquam audiret aut, cuius rei causa missi essent, cognosceret, corripi atque interfici iussit; quorum alter accepto vulnere occupatus per suos pro occiso sublatus, alter interfectus est. Quo facto regem ut in sua potestate haberet, Caesar efficit, magnam regium nomen apud suos auctoritatem habere existimans et ut potius privato paucorum et latronum quam regio consilio susceptum bellum videretur.

    [110] Erant cum Achilla eae copiae, ut neque numero neque genere hominum neque usu rei militaris contemnendae viderentur. Milia enim XX in armis habebat. Haec constabant ex Gabinianis militibus qui iam in consuetudinem Alexandrinae vitae ac licentiae venerant et nomen disciplinamque populi Romani dedidicerant uxoresque duxerant, ex quibus plerique liberos habebant. Huc accedebant collecti ex praedonibus latronibusque Syriae Ciliciaeque provinciae finitimarumque regionum. Multi praeterea capitis damnati exulesque convenerant; fugitivis omnibus nostris certus erat Alexandriae receptus certaque vitae condicio, ut dato nomine militum essent numero; quorum si quis a domino prehenderetur, consensu militum eripiebatur, qui vim suorum, quod in simili culpa versabantur, ipsi pro suo periculo defendebant. Hi regum amicos ad mortem deposcere, hi bona locupletum diripere, stipendii augendi causa regis domum obsidere, regno expellere alios, alios arcessere vetere quodam Alexandrini exercitus instituto consuerant. Erant praeterea equitum milia duo. Inveteraverant hi omnes compluribus Alexandriae bellis; Ptolomaeum patrem in regnum reduxerant, Bibuli filios duos interfecerant, bella cum Aegyptiis gesserant. Hunc usum rei militaris habebant.

    [111] His copiis fidens Achillas paucitatemque militum Caesaris despiciens occupabat Alexandriam praeter eam oppidi partem, quam Caesar cum militibus tenebat, primo impetu domum eius irrumpere conatus; sed Caesar dispositis per vias cohortibus impetum eius sustinuit. Eodemque tempore pugnatum est ad portum, ac longe maximam ea res attulit dimicationem. Simul enim diductis copiis pluribus viis pugnabatur, et magna multitudine naves longas occupare hostes conabantur; quarum erant L auxilio missae ad Pompeium proelioque in Thessalia facto domum redierant, quadriremes omnes et quinqueremes aptae instructaeque omnibus rebus ad navigandum, praeter has XXII, quae praesidii causa Alexandriae esse consuerant, constratae omnes; quas si occupavissent, classe Caesari erepta portum ac mare totum in sua potestate haberent, commeatu auxiliisque Caesarem prohiberent. Itaque tanta est contentione actum, quanta agi debuit, cum illi celerem in ea re victoriam, hi salutem suam consistere viderent. Sed rem obtinuit Caesar omnesque eas naves et reliquas, quae erant in navalibus, incendit, quod tam late tueri parva manu non poterat, confestimque ad Pharum navibus milites exposuit.

    [112] Pharus est in insula turris magna altitudine, mirificis operibus exstructae; quae nomen ab insula accepit. Haec insula obiecta Alexandriae portum efficit; sed a superioribus regibus in longitudinem passuum a DCCC in mare iactis molibus angusto itinere ut ponte cum oppido coniungitur. In hac sunt insula domicilia Aegyptiorum et vicus oppidi magnitudine; quaeque ibi naves imprudentia aut tempestate paulum suo cursu decesserunt, has more praedonum diripere consuerunt. Eis autem invitis, a quibus Pharus tenetur, non potest esse propter angustias navibus introitus in portum. Hoc tum veritus Caesar, hostibus in pugna occupatis, militibus expositis Pharum prehendit atque ibi praesidium posuit. Quibus est rebus effectum, uti tuto frumentum auxiliaque navibus ad eum supportari possent. Dimisit enim circum omnes propinquas provincias atque inde auxilia evocavit. Reliquis oppidi partibus sic est pugnatum, ut aequo proelio discederetur et neutri pellerentur (id efficiebant angustiae loci), paucisque utrimque interfectis Caesar loca maxime necessaria complexus noctu praemuniit. In eo tractu oppidi pars erat regiae exigua, in quam ipse habitandi causa initio erat inductus, et theatrum coniunctum domui quod arcis tenebat locum aditusque habebat ad portum et ad reliqua navalia. Has munitiones insequentibus auxit diebus, ut pro muro obiectas haberet neu dimicare invitus cogeretur. Interim filia minor Ptolomaei regis vacuam possessionem regni sperans ad Achillam sese ex regia traiecit unaque bellum administrare coepit. Sed celeriter est inter eos de principatu controversia orta; quae res apud milites largitiones auxit; magnis enim iacturis sibi quisque eorum animos conciliabat. Haec dum apud hostes geruntur, Pothinus, nutricius pueri et procurator regni in parte Caesaris, cum ad Achillam nuntios mitteret hortareturque, ne negotio desisteret neve animo deficeret, indicatis deprehensisque internuntiis a Caesare est interfectus. Haec initia belli Alexandrini fuerunt.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER SECVNDVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO CIVILI LIBER SECVNDVS

    [1] Dum haec in Hispania geruntur, C. Trebonius legatus, qui ad oppugnationem Massiliae relictus erat, duabus ex partibus aggerem, vineas turresque ad oppidum agere instituit. Una erat proxima portui navalibusque, altera ad portam, qua est aditus ex Gallia atque Hispania, ad id mare, quod adiacet ad ostium Rhodani. Massilia enim fere tribus ex oppidi partibus mari alluitur; reliqua quarta est, quae aditum habeat ab terra. Huius quoque spatii pars ea, quae ad arcem pertinet, loci natura et valle altissima munita longam et difficilem habet oppugnationem. Ad ea perficienda opera C. Trebonius magnam iumentorum atque hominum multitudinem ex omni provincia vocat; vimina materiamque comportari iubet. Quibus comparatis rebus aggerem in altitudinem pedum LXXX exstruit.

    [2] Sed tanti erant antiquitus in oppido omnium rerum ad bellum apparatus tantaque multitudo tormentorum, ut eorum vim nullae contextae viminibus vineae sustinere possent. Asseres enim pedum XII cuspidibus praefixi atque hi maximis ballistis missi per IIII ordines cratium in terra defigebantur. Itaque pedalibus lignis coniunctis inter se porticus integebantur, atque hac agger inter manus proferebatur. Antecedebat testudo pedum LX aequandi loci causa facta item ex fortissimis lignis, convoluta omnibus rebus, quibus ignis iactus et lapides defendi possent. Sed magnitudo operum, altitudo muri atque turrium, multitudo tormentorum omnem administrationem tardabat. Crebrae etiam per Albicos eruptiones fiebant ex oppido ignesque aggeri et turribus inferebantur; quae facile nostri milites repellebant magnisque ultro illatis detrimentis eos, qui eruptionem fecerant, in oppidum reiciebant.

    [3] Interim L Nasidius, a Cn. Pompeio cum classe navium XVI, in quibus paucae erant aeratae, L. Domitio Massiliensibusque subsidio missus, freto Siciliae imprudente atque inopinante Curione pervehitur appulsisque Messanam navibus atque inde propter repentinum terrorem principum ac senatus fuga facta navem ex navalibus eorum deducit. Hac adiuncta ad reliquas naves cursum Massiliam versus perficit praemissaque clam navicula Domitium Massiliensesque de suo adventu certiores facit eosque magnopere hortatur, ut rursus cum Bruti classe additis suis auxiliis confligant.

    [4] Massilienses post superius incommodum veteres ad eundem numerum ex navalibus productas naves refecerant summaque industria armaverant (remigum, gubernatorum magna copia suppetebat) piscatoriasque adiecerant atque contexerant, ut essent ab ictu telorum remiges tuti; has sagittariis tormentisque compleverunt. Tali modo instructa classe omnium seniorum, matrum familiae, virginum precibus et fletu excitati, extremo tempore civitati subvenirent, non minore animo ac fiducia, quam ante dimicaverant, naves conscendunt. Communi enim fit vitio naturae, ut inusitatis atque incognitis rebus magis confidamus vehementiusque exterreamur; ut tum accidit. Adventus enim L. Nasidii summa spe et voluntate civitatem compleverat. Nacti idoneum ventum ex portu exeunt et Tauroenta, quod est castellum Massilensium, ad Nasidium perveniunt ibique naves expediunt rursusque se ad confligendum animo confirmant et consilia communicant. Dextra pars attribuitur Massiliensibus, sinistra Nasidio.

    [5] Eodem Brutus contendit aucto navium numero. Nam ad eas, quae factae erant Arelate per Caesarem, captivae Massiliensium accesserant sex. Has superioribus diebus refecerat atque omnibus rebus instruxerat. Itaque suos cohortatus, quos integros superarissent ut victos contemnerent, plenus spei bonae atque animi adversus eos proficiscitur. Facile erat ex castris C. Trebonii atque omnibus superioribus locis prospicere in urbem, ut omnis iuventus, quae in oppido remanserat, omnesque superioris aetatis cum liberis atque uxoribus ex publicis locis custodiisque aut e muro ad caelum manus tenderent, aut templa deorum immortalium adirent et ante simulacra proiecti victoriam ab diis exposcerent. Neque erat quisquam omnium, quin in eius diei casu suarum omnium fortunarum eventum consistere existimaret. Nam et honesti ex iuventute et cuiusque aetatis amplissimi nominatim evocati atque obsecrati naves conscenderant ut, si quid adversi accidisset, ne ad conandum quidem sibi quicquam reliqui fore viderent; si superavissent, vel domesticis opibus vel externis auxiliis de salute urbis confiderent.

    [6] Commisso proelio Massiliensibus res nulla ad virtutem defuit; sed memores eorum praeceptorum, quae paulo ante ab suis aeceperant, hoc animo decertabant, ut nullum aliud tempus ad conandum habituri viderentur, et quibus in pugna vitae periculum accideret, non ita multo se reliquorum civium fatum antecedere existimarent, quibus urbe capta eadem esset belli fortuna patienda. Diductisque nostris paulatim navibus et artificio gubernatorum et mobilitati navium locus dabatur, et si quando nostri facultatem nacti ferreis manibus iniectis navem religaverant, undique suis laborantibus succurrebant. Neque vero coniuncti Albici comminus pugnando deficiebant neque multum cedebant virtute nostris. Simul ex minoribus navibus magna vis eminus missa telorum multa nostris de improviso imprudentibus atque impeditis vulnera inferebant. Conspicataeque naves triremes duae navem D. Bruti, quae ex insigni facile agnosci poterat, duabus ex partibus sese in eam incitaverant Sed tantum re provisa Brutus celeritate navis enisus est, ut parvo momento antecederet. Illae adeo graviter inter se incitatae conflixerunt, ut vehementissime utraque ex concursu laborarent, altera vero praefracto rostro tota collabefieret. Qua re animadversa, quae proximae ei loco ex Bruti classe naves erant, in eas impeditas impetum faciunt celeriterque ambas deprimunt.

    [7] Sed Nasidianae naves nullo usui fuerunt celeriterque pugna excesserunt; non enim has aut conspectus patriae aut propinquorum praecepta ad extremum vitae periculum adire cogebant. Itaque ex eo numero navium nulla desiderata est: ex Massiliensium classe V sunt depressae, IV captae, una cum Nasidianis profugit; quae omnes citeriorem Hispaniam petiverunt. At ex reliquis una praemissa Massiliam huius nuntii perferendi gratia cum iam appropinquaret urbi, omnis sese multitudo ad cognoscendum effudit, et re cognita tantus luctus excepit, ut urbs ab hostibus capta eodem vestigio videretur. Massilienses tamen nihilo secius ad defensionem urbis reliqua apparare coeperunt.

    [8] Est animadversum ab legionibus, qui dextram partem operis administrabant, ex crebris hostium eruptionibus magno sibi esse praesidio posse, si ibi pro castello ac receptaculo turrim ex latere sub muro fecissent. Quam primo ad repentinos incursus humilem parvamque fecerunt. Huc se referebant; hinc, si qua maior oppresserat vis, propugnabant; hinc ad repellendum et prosequendum hostem procurrebant. Patebat haec quoquoversus pedes XXX, sed parietum crassitudo pedes V. Postea vero, ut est rerum omnium magister usus, hominum adhibita sollertia inventum est magno esse usui posse, si haec esset in altitudinem turris elata. Id hac ratione perfectum est.

    [9] Ubi turris altitudo perducta est ad contabulationem, eam in parietes instruxerunt, ita ut capita tignorum extrema parietum structura tegerentur, ne quid emineret, ubi ignis hostium adhaeresceret. Hanc super contignationem, quantum tectum plutei ac vinearum passum est, laterculo adstruxerunt supraque eum locum duo tigna transversa iniecerunt non longe ab extremis parietibus, quibus suspenderent eam contignationem, quae turri tegimento esset futura, supraque ea tigna directo transversas trabes iniecerunt easque axibus religaverunt (has trabes paulo longiores atque eminentiores, quam extremi parietes erant, effecerant, ut esset ubi tegimenta praependere possent ad defendendos ictus ac repellendos, cum infra eam contignationem parietes exstruerentur) eamque contabulationem summam lateribus lutoque constraverunt, ne quid ignis hostium nocere posset, centonesque insuper iniecerunt, ne aut tela tormentis immissa tabulationem perfringerent, aut saxa ex catapultis latericium discuterent. Storias autem ex funibus ancorariis tres in longitudinem parietum turris latas IIII pedes fecerunt easque ex tribus partibus, quae ad hostes vergebant, eminentibus trabibus circum turrim praependentes religaverunt; quod unum genus tegimenti aliis locis erant experti nullo telo neque tormento traici posse. Ubi vero ea pars turris, quae erat perfecta, tecta atque munita est ab omni ictu hostium, pluteos ad alia opera abduxerunt; turris tectum per se ipsum pressionibus ex contignatione prima supendere ac tollere coeperunt. Ubi, quantum storiarum demissio patiebatur, tantum elevarant, intra haec tegimenta abditi atque muniti parietes lateribus exstruebant rursusque alia pressione ad aedificandum sibi locum expediebant. Ubi tempus alterius contabulationis videbatur, tigna item ut primo tecta extremis lateribus instruebant exque ea contignatione rursus summam contabulationem storiasque elevabant. Ita tuto ac sine ullo vulnere ac periculo sex tabulata exstruxerunt fenestrasque, quibus in locis visum est, ad tormenta mittenda in struendo reliquerunt.

    [10] Ubi ex ea turri, quae circum essent opera, tueri se posse confisi sunt, musculum pedes LX longum ex materia bipedali, quem a turri latericia ad hostium turrim murumque perducerent, facere instituerunt; cuius musculi haec erat forma. Duae primum trabes in solo aeque longae distantes inter se pedes IIII collocantur, inque eis columellae pedum in altitudinem V defiguntur. Has inter se capreolis molli fastigio coniungunt, ubi tigna, quae musculi tegendi causa ponant, collocentur. Eo super tigna bipedalia iniciunt eaque laminis clavisque religant. Ad extremum musculi tectum trabesque extremas quadratas regulas IIII patentes digitos defigunt, quae lateres, qui super musculo struantur, contineant. Ita fastigato atque ordinatim structo, ut trabes erant in capreolis collocatae, lateribus lutoque musculus, ut ab igni, qui ex muro iaceretur, tutus esset, contegitur. Super lateres coria inducuntur, ne canalibus aqua immissa lateres diluere posset. Coria autem, ne rursus igni ac lapidibus corrumpantur, centonibus conteguntur. Hoc opus omne tectum vineis ad ipsam turrim perficiunt subitoque inopinantibus hostibus machinatione navali, phalangis subiectis, ad turrim hostium admovent, ut aedificio iungatur.

    [11] Quo malo perterriti subito oppidani saxa quam maxima possunt vectibus promovent praecipitataque muro in musculum devolvunt. Ictum firmitas materiae sustinet, et quicquid incidit fastigio musculi elabitur. Id ubi vident, mutant consilium: cupas taeda ac pice refertas incendunt easque de muro in musculum devolvunt. Involutae labuntur, delapsae ab lateribus longuriis furcisque ab opere removentur. Interim sub musculo milites vectibus infima saxa turris hostium, quibus fundamenta continebantur, convellunt. Musculus ex turri latericia a nostris telis tormentisque defenditur; hostes ex muro ac turibus submoventur: non datur libera muri defendendi facultas. Compluribus iam lapidibus ex ea, quae suberat, turri subductis repentina ruina pars eius turris concidit, pars reliqua consequens procumbebat: cum hostes urbis direptione perterriti inermes cum infulis se porta foras universi proripiunt ad legatos atque exercitum supplices manus tendunt.

    [12] Qua nova re oblata omnis administratio belli consistit, militesque aversi a proelio ad studium audiendi et cognoscendi feruntur. Ubi hostes ad legatos exercitumque pervenerunt, universi se ad pedes proiciunt; orant, ut adventus Caesaris exspectetur: captam suam urbem videre: opera perfecta, turrim subrutam; itaque ab defensione desistere. Nullam exoriri moram posse, quominus, cum venisset, si imperata non facerent ad nutum, e vestigio diriperentur. Docent, si omnino turris concidisset, non posse milites contineri, quin spe praedae in urbem irrumperent urbemque delerent. Haec atque eiusdem generis complura ut ab hominibus doctis magna cum misericordia fletuque pronuntiantur.

    [13] Quibus rebus commoti legati milites ex opere deducunt, oppugnatione desistunt; operibus custodias relinquunt. Indutiarum quodam genere misericordia facto adventus Caesaris exspectatur. Nullum ex muro, nullum a nostris mittitur telum; ut re confecta omnes curam et diligentiam remittunt. Caesar enim per litteras Trebonio magnopere mandaverat, ne per vim oppidum expugnari pateretur, ne gravius permoti milites et defectionis odio et contemptione sui et diutino labore omnes puberes interficerent; quod se facturos minabantur, aegreque tunc sunt retenti, quin oppidum irrumperent, graviterque eam rem tulerunt, quod stetisse per Trebonium, quominus oppido potirentur, videbatur.

    [14] At hostes sine fide tempus atque occasionem fraudis ac doli quaerunt interiectisque aliquot diebus nostris languentibus atque animo remissis subito meridiano tempore, cum alius discessisset, alius ex diutino labore in ipsis operibus quieti se dedisset, arma vero omnia reposita contectaque essent, portis se foras erumpunt, secundo magnoque vento ignem operibus inferunt. Hunc sic distulit ventus, uti uno tempore agger, plutei, testudo, turris, tormenta flammam conciperent et prius haec omnia consumerentur, quam, quemadmodum accidisset, animadverti posset. Nostri repentina fortuna permoti arma, quae possunt, arripiunt; alii ex castris sese incitant. Fit in hostes impetus; sed de muro sagittis tormentisque fugientes persequi prohibentur. Illi sub murum se recipiunt ibique musculum turrimque latericiam libere incendunt. Ita multorum mensium labor hostium perfidia et vi tempestatis puncto temporis interiit. Temptaverunt hoc idem Massilienses postero die. Eandem nacti tempestatem maiore cum fiducia ad alteram turrim aggeremque eruptione pugnaverunt multumque ignem intulerunt. Sed ut superioris temporis contentionem nostri omnem remiserant, ita proximi diei casu admoniti omnia ad defensionem paraverant. Itaque multis interfectis reliquos infecta re in oppidum reppulerunt.

    [15] Trebonius ea, quae sunt amissa, multo majore militum studio administrare et reficere instituit. Nam ubi tantos suos labores et apparatus male cecidisse viderunt indutiisque per scelus violatis suam virtutem irrisui fore perdoluerunt, quod, unde agger omnino comportari posset, nihil erat reliquum, omnibus arboribus longe lateque in finibus Massiliensium excisis et convectis, aggerem novi generis atque inauditum ex latericiis duobus muris senum pedum crassitudine atque eorum murorum contignatione facere instituerunt aequa fere altitudine, atque ille congesticius ex materia fuerat agger. Ubi aut spatium inter muros aut imbecillitas materiae postulare videretur, pilae interponuntur, traversaria tigna iniciuntur, quae firmamento esse possint, et quicquid est contignatum cratibus consternitur, crates luto integuntur. Sub tecto miles dextra ac sinistra muro tectus, adversus plutei obiectu, operi quaecumque sunt usui sine periculo supportat. Celeriter res administratur; diuturni laboris detrimentum sollertia et virtute militum brevi reconciliatur. Portae, quibus locis videtur, eruptionis causa in muro relinquuntur.

    [16] Quod ubi hostes viderunt, ea, quae vix longinquo spatio refici non posse sperassent, paucorum dierum opera et labore ita refecta, ut nullus perfidiae neque eruptioni locus esset nec quicquam omnino relinqueretur, qua aut telis militibus aut igni operibus noceri posset, eodemque exemplo sentiunt totam urbem, qua sit aditus ab terra, muro turribusque circumiri posse, sic ut ipsis consistendi in suis munitionibus locus non esset, cum paene inaedificata muris ab exercitu nostro moenia viderentur ac telum manu coniceretur, suorumque tormentorum usum, quibus ipsi magna speravissent, spatio propinquitatis interire parique condicione ex muro ac turribus bellandi data se virtute nostris adaequare non posse intellegunt, ad easdem deditionis condiciones recurrunt.

    [17] M. Varro in ulteriore Hispania initio cognitis eis rebus, quae sunt in Italia gestae, diffidens Pompeianis rebus amicissime de Caesare loquebatur: praeoccupatum sese legatione ab Cn. Pompeio teneri obstrictum fide; necessitudinem quidem sibi nihilo minorem cum Caesare intercedere, neque se ignorare, quod esset officium legati, qui fiduciariam operam obtineret, quae vires suae, quae voluntas erga Caesarem totius provinciae. Haec omnibus ferebat sermonibus neque se in ullam partem movebat. Postea vero, cum Caesarem ad Massiliam detineri cognovit, copias Petreii cum exercitu Afranii esse coniunctas, magna auxilia convenisse, magna esse in spe atque exspectari et consentire omnem citeriorem provinciam, quaeque postea acciderant, de angustiis ad Ilerdam rei fumentariae, accepit, atque haec ad eum latius atque inflatius Afranius perscribebat, se quoque ad motus fortunae movere coepit.

    [18] Delectum habuit tota provincia, legionibus completis duabus cohortes circiter XXX alarias addidit. Frumenti magnum numerum coegit, quod Massiliensibus, item quod Afranio Petreioque mitteret. Naves longas X Gaditanis ut facerent imperavit, complures praeterea [in] Hispali faciendas curavit. Pecuniam omnem omniaque ornamenta ex fano Herculis in oppidum Gades contulit; eo sex cohortes praesidii causa ex provincia misit Gaiumque Gallonium, equitem Romanum, familiarem Domitii, qui eo procurandae hereditatis causa venerat missus a Domitio, oppido Gadibus praefecit; arma omnia privata ac publica in domum Gallonii contulit. Ipse habuit graves in Caesarem contiones. Saepe ex tribunali praedicavit adversa Caesarem proelia fecisse, magnum numerum ab eo militum ad Afranium perfugisse: haec se certis nuntiis, certis auctoribus comperisse. Quibus rebus perterritos cives Romanos eius provinciae sibi ad rem publicam administrandam HS CCXXX et argenti pondo XX milia, tritici modium CXX milia polliceri coegit. Quas Caesari esse amicas civitates arbitrabatur, his graviora onera iniungebat praesidiaque eo deducebat et iudicia in privatos reddebat qui verba atque orationem adversus rem publicam habuissent: eorum bona in publicum addicebat, Provinciam omnem in sua et Pompei verba iusiurandum adigebat. Cognitis eis rebus, quae sunt gestae in citeriore Hispania, bellum parabat. Ratio autem haec erat belli, ut se cum II legionibus Gades conferret, naves frumentumque omne ibi contineret; provinciam enim omnem Caesaris rebus favere cognoverat. In insula frumento navibusque comparatis bellum duci non difficile existimabat. Caesar, etsi multis necessariisque rebus in Italiam revocabatur, tamen constituerat nullam partem belli in Hispaniis relinquere, quod magna esse Pompei beneficia et magnas clientelas in citeriore provincia sciebat.

    [19] Itaque duabus legionibus missis in ulteriorem Hispaniam cum Q. Cassio, tribuno plebis, ipse DC cum equitibus magnis itineribus progreditur edictumque praemittit, ad quam diem magistratus principesque omnium civitatum sibi esse praesto Cordubae vellet. Quo edicto tota provincia pervulgato nulla fuit civitas, quin ad id tempus partem senatus Cordubam mitteret, non civis Romanus paulo notior, quin ad diem conveniret. Simul ipse Cordubae conventus per se portas Varroni clausit, custodias vigiliasque in turribus muroque disposuit, cohortes duas, quae colonicae appellabantur, cum eo casu venissent, tuendi oppidi causa apud se retinuit. Eisdem diebus Carmonenses, quae est longe firmissima totius provinciae civitas, deductis tribus in arcem oppidi cobortibus a Varrone praesidio, per se cohortes eiecit portasque praeclusit.

    [20] Hoc vero magis properare Varro, ut cum legionibus quam primum Gades contenderet, ne itinere aut traiectu intercluderetur: tanta ac tam secunda in Caesarem voluntas provinciae reperiebatur. Progresso ei paulo longius litterae Gadibus redduntur: simulatque sit cognitum de edicto Caesaris, consensisse Gaditanos principes cum tribunis cohortium, quae essent ibi in praesidio, ut Gallonium ex oppido expellerent, urbem insulamque Caesari servarent. Hoc inito consilio denuntiavisse Gallonio, ut sua sponte, dum sine periculo liceret, excederet Gadibus; si id non fecisset, sibi consilium capturos. Hoc timore adductum Gallonium Gadibus excessisse. His cognitis rebus altera ex duabus legionibus, quae vernacula appellabatur, ex castris Varronis adstante et inspectante ipso signa sustulit seseque Hispalim recepit atque in foro et porticibus sine maleficio consedit. Quod factum adeo eius conventus cives Romani comprobaverunt, ut domum ad se quisque hospitio cupidissime reciperet. Quibus rebus perterritus Varro, cum itinere converso sese Italicam venturum praemisisset, certior ab suis factus est praeclusas esse portas. Tum vero omni interclusus itinere ad Caesarem mittit, paratum se esse legionem, cui iusserit, tradere. Ille ad eum Sextum Caesarem mittit atque huic tradi iubet. Tradita legione Varro Cordubam ad Caesarem venit; relatis ad eum publicis cum fide rationibus quod penes eum est pecuniae tradit et, quid ubique habeat frumenti et navium, ostendit.

    [21] Caesar contione habita Cordubae omnibus generatim gratias agit: civibus Romanis, quod oppidum in sua potestate studuissent habere; Hispanis, quod praesidia expulissent; Gaditanis, quod conatus adversariorum infregissent seseque in libertatem vindicassent; tribunis militum centurionibusque, qui eo praesidii causa venerant, quod eorum consilia sua virtute confirmassent. Pecunias, quas erant in publicum Varroni cives Romani polliciti, remittit; bona restituit eis, quos liberius locutos hanc poenam tulisse cognoverat. Tributis quibusdam populis publicis privatisque praemiis reliquos in posterum bona spe complet biduumque Cordubae commoratus Gades proficiscitur; pecunias monumentaque, quae ex fano Herculis collata erant in privatam domum, referri in templum iubet. Provinciae Q. Cassium praeficit; huic III legiones attribuit. Ipse eis navibus, quas M. Varro quasque Gaditani iussu Varronis fecerant, Tarraconem paucis diebus pervenit. Ibi totius fere citerioris provinciae legationes Caesaris adventum exspectabant. Eadem ratione privatim ac publice quibusdam civitatibus habitis honoribus Tarracone discedit pedibusque Narbonem atque inde Massiliam pervenit. Ibi legem de dictatore latam seseque dictatorem dictum a M. Lepido praetore cognoscit.

    [22] Massilienses omnibus defessi malis, rei frumentariae ad summam inopiam adducti, bis navali proelio superati, crebris eruptionibus fusi, gravi etiam pestilentia conflictati ex diutina conclusione et mutatione victus (panico enim vetere atque hordeo corrupto omnes alebantur, quod ad huiusmodi casus antiquitus paratum in publicum contulerant) deiecta turri, labefacta magna parte muri, auxiliis provinciarum et exercituum desperatis, quos in Caesaris potestatem venisse cognoverant, sese dedere sine fraude constituunt. Sed paucis ante diebus L. Domitius cognita Massiliensium voluntate navibus III comparatis, ex quibus duas familiaribus suis attribuerat, unam ipse conscenderat nactus turbidam tempestatem profectus est. Hunc conspicatae naves, quae iussu Bruti consuetudine cotidiana ad portum excubabant, sublatis ancoris sequi coeperunt. Ex his unum ipsius navigium contendit et fugere perseveravit auxilioque tempestatis ex conspectu abiit, duo perterrita concursu nostrarum navium sese in portum receperunt. Massilienses arma tormentaque ex oppido, ut est imperatum, proferunt, naves ex portu navalibusque educunt, pecuniam ex publico tradunt. Quibus rebus confectis Caesar magis eos pro nomine et vetustate, quam pro meritis in se civitatis conservans duas ibi legiones praesidio relinquit, ceteras in Italiam mittit; ipse ad urbem proficiscitur.

    [23] Eisdem temporibus C. Curio in Africam profectus ex Sicilia et iam ab initio copias P. Attii Vari despiciens duas legiones ex IIII, quas a Caesare acceperat, D equites transportabat biduoque et noctibus tribus navigatione consumptis appellit ad eum locum, qui appellatur Anquillaria. Hic locus abest a Clupeis passuum XXII milia habetque non incommodam aestate stationem et duobus eminentibus promuntoriis continetur. Huius adventum L. Caesar filius cum X longis navibus ad Clupea praestolans, quas naves Uticae ex praedonum bello subductas P. Attius reficiendas huius belli causa curaverat, veritus navium multitudinem ex alto refugerat appulsaque ad proximum litus trireme constrata et in litore relicta pedibus Adrumetum perfugerat. Id oppidum C. Considius Longus unius legionis praesidio tuebatur. Reliquae Caesaris naves <cognita> eius fuga se Adrumetum receperunt. Hunc secutus Marcius Rufus quaestor navibus XII, quas praesidio onerariis navibus Curio ex Sicilia eduxerat, postquam in litore relictam navem conspexit, hanc remulco abstraxit; ipse ad C. Curionem cum classe redit.

    [24] Curio Marcium Uticam navibus praemittit; ipse eodem cum exercitu proficiscitur biduique iter progressus ad flumen Bagradam pervenit. Ibi C. Caninium Rebilum legatum cum legionibus reliquit; ipse cum equitatu antecedit ad castra exploranda Cornelia, quod is locus peridoneus castris habebatur. Id autem est iugum directum eminens in mare, utraque ex parte praeruptum atque asperum, sed tamen paulo leniore fastigio ab ea parte, quae ad Uticam vergit. Abest directo itinere ab Utica paulo amplius passuum milibus III. Sed hoc itinere est fons, quo mare succedit longius, lateque is locus restagnat; quem si qui vitare voluerit, sex milium circuitu in oppidum pervenit.

    [25] Hoc explorato loco Curio castra Vari conspicit muro oppidoque coniuncta ad portam, quae appellatur Belica, admodum munita natura loci, una ex parte ipso oppido Utica, altera [a] theatro, quod est ante oppidum, substructionibus eius operis maximis, aditu ad castra difficili et angusto. Simul animadvertit multa undique portari atque agi plenissimis viis, quae repentini tumultus timore ex agris in urbem conferantur. Huc equitatum mittit, ut diriperet atque haberet loco praedae; eodemque tempore his rebus subsidio DC Numidae ex oppido peditesque CCCC mittuntur a Varo, quos auxilii causa rex Iuba paucis diebus ante Uticam miserat. Huic et paternum hospitium cum Pompeio et simultas cum Curione intercedebat, quod tribunus plebis legem promulgaverat, qua lege regnum Iubae publicaverat. Concurrunt equites inter se; neque vero primum impetum nostrorum Numidae ferre potuerunt, sed interfectis circiter CXX reliqui se in castra ad oppidum receperunt. Interim adventu longarum navium Curio pronuntiare onerariis navibus iubet, quae stabant ad Uticam numero circiter CC, se in hostium habiturum loco, qui non e vestigio ad castra Cornelia naves traduxisset. Qua pronuntiatione facta temporis puncto sublatis ancoris omnes Uticam relinquunt et quo imperatum est transeunt. Quae res omnium rerum copia complevit exercitum.

    [26] His rebus gestis Curio se in castra ad Bagradam recipit atque universi exercitus conclamatione imperator appellatur posteroque die exercitum Uticam ducit et prope oppidum castra ponit. Nondum opere castrorum perfecto equites ex statione nuntiant magna auxilia equitum peditumque ab rege missa Uticam venire; eodemque tempore vis magna pulveris cernebatur, et vestigio temporis primum agmen erat in conspectu. Novitate rei Curio permotus praemittit equites, qui primum impetum sustineant ac morentur; ipse celeriter ab opere deductis legionibus aciem instruit. Equitesque committunt proelium et, priusquam plane legiones explicari et consistere possent, tota auxilia regis impedita ac perturbata, quod nullo ordine et sine timore iter fecerant, in fugam coniciunt equitatuque omni fere incolumi, quod se per litora celeriter in oppidum recepit, magnum peditum numerum interficiunt.

    [27] Proxima nocte centuriones Marsi duo ex castris Curionis cum manipularibus suis XXII ad Attium Varum perfugiunt. Hi, sive vere quam habuerant opinionem ad eum perferunt, sive etiam auribus Vari serviunt (nam, quae volumus, et credimus libenter et, quae sentimus ipsi, reliquos sentire speramus), confirmant quidem certe totius exercitus animos alienos esse a Curione maximeque opus esse in conspectum exercitus venire et colloquendi dare facultatem. Qua opinione adductus Varus postero die mane legiones ex castris educit. Facit idem Curio, atque una valle non magna interiecta suas uterque copias instruit.

    [28] Erat in exercitu Vari Sextus Quintilius Varus, quem fuisse Corfinii supra demonstratum est. Hic dimissus a Caesare in Africam venerat, legionesque eas traduxerat Curio, quas superioribus temporibus Corfinio receperat Caesar, adeo ut paucis mutatis centurionibus eidem ordines manipulique constarent. Hanc nactus appellationis causam Quintilius circumire aciem Curionis atque obsecrare milites coepit, ne primam sacramenti, quod apud Domitium atque apud se quaestorem dixissent, memoriam deponerent, neu contra eos arma ferrent, qui eadem essent usi fortuna eademque in obsidione perpessi, neu pro his pugnarent, a quibus cum contumelia perfugae appellarentur. Huc pauca ad spem largitionis addidit, quae ab sua liberalitate, si se atque Attium secuti essent, exspectare deberent. Hac habita oratione nullam in partem ab exercitu Curionis fit significatio, atque ita suas uterque copias reducit.

    [29] At in castris Curionis magnus omnium incessit timor animis. Is variis hominum sermonibus celeriter augetur. Unusquisque enim opiniones fingebat et ad id, quod ab alio audierat, sui aliquid timoris addebat. Hoc ubi uno auctore ad plures permanaverat, atque alius alii tradiderat, plures auctores eius rei videbantur. [Civile bellum; genus hominum; cui liceret libere facere et sequi quod vellet; legiones eae, quae paulo ante apud adversarios fuerant; nam etiam Caesaris beneficium mutaverat consuetudo qua offerrentur; municipia etiam diversis partibus coniuncta, namque ex Marsis Pelignisque veniebant, ut qui superiore nocte in contuberniis commilitesque; nonnulli graviora; sermones militum; dubia durius accipiebantur, nonnulla etiam ab eis, qui diligentiores videri volebant, fingebantur.]

    [30] Quibus de causis consilio convocato de summa rerum deliberare incipit. Erant sententiae, quae conandum omnibus modis castraque Vari oppugnanda censerent, quod in huiusmodi militum consiliis otium maxime contrarium esse arbitrarentur; postremo praestare dicebant per virtutem in pugna belli fortunam experiri, quam desertos et circumventos ab suis gravissimum supplicium perpeti. Erant, qui censerent de tertia vigilia in castra Cornelia recedendum, ut maiore spatio temporis interiecto militum mentes sanarentur, simul, si quid gravius accidisset, magna multitudine navium et tutius et facilius in Siciliam receptus daretur.

    [31] Curio utrumque improbans consilium, quantum alteri sententiae deesset animi, tantum alteri superesse dicebat: hos turpissimae fugae rationem habere, illos etiam iniquo loco dimicandum putare. “Qua enim,” inquit, “fiducia et opere et natura loci munitissima castra expugnari posse confidimus? Aut vero quid proficimus, si accepto magno detrimento ab oppugnatione castrorum discedimus? Quasi non et felicitas rerum gestarum exercitus benevolentiam imperatoribus et res adversae odia colligant! Castrorum autem mutatio quid habet nisi turpem fugam et desperationem omnium et alienationem exercitus? Nam neque pudentes suspicari oportet sibi parum credi, neque improbos scire sese timeri, quod his licentiam timor augeat noster, illis studia deminuat.” “Quod si iam,” inquit, “haec explorata habeamus, quae de exercitus alienatione dicuntur, quae quidem ego aut omnino falsa aut certe minora opinione esse confido, quanto haec dissimulari et occultari, quam per nos confirmari praestet? An non, uti corporis vulnera, ita exercitus incommoda sunt tegenda, ne spem adversariis augeamus? At etiam, ut media nocte proficiscamur, addunt, quo maiorem, credo, licentiam habeant, qui peccare conentur. Namque huiusmodi res aut pudore aut metu tenentur; quibus rebus nox maxime adversaria est. Quare neque tanti sum animi, ut sine spe castra oppugnanda censeam, neque tanti timoris, uti spe deficiam, atque omnia prius experienda arbitror magnaque ex parte iam me una vobiscum de re iudicium facturum confido.”

    [32] Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo sit eorum usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio atque auctoritate eorum suam fecerit. “Vos enim vestrumque factum omnia,” inquit, “deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt. Pompeius enim nullo proelio pulsus vestri facti praeiudicio demotus Italia excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae fidei commisit. At sunt, qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. Quid enim est illis optatius, quam uno tempore et nos circumvenire et vos nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis sentire possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant? An vero in Hispania res gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos superatos duces, duas receptas provincias? haec acta diebus XL, quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar? An, qui incolumes resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum vestri officii praemia percipere debeatis? Desertos enim se ac proditos a vobis dicunt et prioris sacramenti mentionem faciunt. Vosne vero L. Domitium, an vos Domitius deseruit? Nonne extremam pati fortunam paratos proiecit ille? nonne sibi clam salutem fuga petivit? nonne proditi per illum Caesaris beneficio estis conservati? Sacramento quidem vos tenere qui potuit, cum proiectis fascibus et deposito imperio privatus et captus ipse in alienam venisset potestatem? Relinquitur nova religio, ut eo neglecto sacramento, quo tenemini, respiciatis illud, quod deditione ducis et capitis deminutione sublatum est. At, credo, si Caesarem probatis, in me offenditis. Qui de meis in vos meritis praedicaturus non sum, quae sunt adhuc et mea voluntate et vestra exspectatione leviora; sed tamen sui laboris milites semper eventu belli praemia petiverunt, qui qualis sit futurus, ne vos quidem dubitatis: diligentiam quidem nostram aut, quem ad finem adhuc res processit, fortunam cur praeteream? An paenitet vos, quod salvum atque incolumem exercitum nulla omnino nave desiderata traduxerim? quod classem hostium primo impetu adveniens profligaverim? quod bis per biduum equestri proelio superaverim? quod ex portu sinuque adversariorum CC naves oneratas abduxerim eoque illos compulerim, ut neque pedestri itinere neque navibus commeatu iuvari possint? Hac vos fortuna atque his ducibus repudiatis Corfiniensem ignominiam, Italiae fugam, Hispaniarum deditionem, Africi belli praeiudicia, sequimini! Equidem me Caesaris militem dici volui, vos me imperatoris nomine appellavistis. Cuius si vos paenitet, vestrum vobis beneficium remitto, mihi meum nomen restituite, ne ad contumeliam honorem dedisse videamini.”

    [33] Qua oratione permoti milites crebro etiam dicentem interpellabant, ut magno cum dolore infidelitatis suspicionem sustinere viderentur, discedentem vero ex contione universi cohortantur, magno sit animo, necubi dubitet proelium committere et suam fidem virtutemque experiri. Quo facto commutata omnium et voluntate et opinione consensu summo constituit Curio, cum primum sit data potestas, proelio rem committere posteroque die productos eodem loco, quo superioribus diebus constiterat, in acie collocat. Ne Varus quidem dubitat copias producere, sive sollicitandi milites sive aequo loco dimicandi detur occasio, ne facultatem praetermittat.

    [34] Erat vallis inter duas acies, ut supra demonstratum est, non ita magna, at difficili et arduo ascensu. Hanc uterque, si adversariorum copiae transire conarentur, exspectabat, quo aequiore loco proelium committeret. Simul ab sinistro cornu P. Attii equitatus omnis et una levis armaturae interiecti complures, cum se in vallem demitterent, cernebantur. Ad eos Curio equitatum et duas Marrucinorum cohortes mittit; quorum primum impetum equites hostium non tulerunt, sed admissis equis ad suos refugerunt; relicti ab his, qui una procurrerant levis armaturae, circumveniebantur atque interficiebantur ab nostris. Huc tota Vari conversa acies suos fugere et concidi videbat. Tunc Rebilus, legatus Caesaris, quem Curio secum ex Sicilia duxerat, quod magnum habere usum in re militari sciebat, “perterritum,” inquit, “hostem vides, Curio: quid dubitas uti temporis opportunitate?” Ille unum elocutus, ut memoria tenerent milites ea, quae pridie sibi confirmassent, sequi sese iubet et praecurrit ante omnes. Adeo erat impedita vallis, ut in ascensu nisi sublevati a suis primi non facile eniterentur. Sed praeoccupatus animus Attianorum militum timore et fuga et caede suorum nihil de resistendo cogitabat, omnesque se iam ab equitatu circumveniri arbitrabantur. Itaque priusquam telum abici posset, aut nostri propius accederent, omnis Vari acies terga vertit seque in castra recepit.

    [35] Qua in fuga Fabius Pelignus quidam ex infimis ordinibus de exercitu Curionis primus agmen fugientium consecutus magna voce Varum nomine appellans requirebat, uti unus esse ex eius militibus et monere aliquid velle ac dicere videretur. Ubi ille saepius appellatus aspexit ac restitit et, quis esset aut quid vellet, quaesivit, umerum apertum gladio appetit paulumque afuit, quin Varum interficeret; quod ille periculum sublato ad eius conatum scuto vitavit. Fabius a proximis militibus circumventus interficitur. Hac fugientium multitudine ac turba portae castrorum occupantur atque iter impeditur, pluresque in eo loco sine vulnere quam in proelio aut fuga intereunt, neque multum afuit, quin etiam castris expellerentur, ac nonnulli protinus eodem cursu in oppidum contenderunt. Sed cum loci natura et munitio castrorum aditum prohibebant, tum quod ad proelium egressi Curionis milites eis rebus indigebant, quae ad oppugnationem castrorum erant usui. Itaque Curio exercitum in castra reducit suis omnibus praeter Fabium incolumibus, ex numero adversariorum circiter DC interfectis ac mille vulneratis; qui omnes discessu Curionis multique praeterea per simulationem vulnerum ex castris in oppidum propter timorem sese recipiunt. Qua re animadversa Varus et terrore exercitus cognito bucinatore in castris et paucis ad speciem tabernaculis relictis de tertia vigilia silentio exercitum in oppidum reducit.

    [36] Postero die Curio obsidere Uticam et vallo circummunire instituit. Erat in oppido multitudo insolens belli diuturnitate otii, Uticenses pro quibusdam Caesaris in se beneficiis illi amicissimi, conventus is qui ex variis generibus constaret, terror ex superioribus proeliis magnus. Itaque de deditione omnes palam loquebantur et cum P. Attio agebant, ne sua pertinacia omnium fortunas perturbari vellet. Haec cum agerentur, nuntii praemissi ab rege Iuba venerunt, qui illum adesse cum magnis copiis dicerent et de custodia ac defensione urbis hortarentur. Quae res eorum perterritos animos confirmavit.

    [37] Nuntiabantur haec eadem Curioni, sed aliquamdiu fides fieri non poterat: tantam habebat suarum rerum fiduciam. Iamque Caesaris in Hispania res secundae in Africam nuntiis ac litteris perferebantur. Quibus omnibus rebus sublatus nihil contra se regem nisurum existimabat. Sed ubi certis auctoribus comperit minus V et XX milibus longe ab Utica eius copias abesse, relictis munitionibus sese in castra Cornelia recepit. Huc frumentum comportare, castra munire, materiam conferre coepit statimque in Siciliam misit, uti duae legiones reliquusque equitatus ad se mitteretur. Castra erant ad bellum ducendum aptissima natura loci et munitione et maris propinquitate et aquae et salis copia, cuius magna vis iam ex proximis erat salinis eo congesta. Non materia multitudine arborum, non frumentum, cuius erant plenissimi agri, deficere poterat. Itaque omnium suorum consensu Curio reliquas copias exspectare et bellum ducere parabat.

    [38] His constitutis rebus probatisque consiliis ex perfugis quibusdam oppidanis audit Iubam revocatum finitimo bello et controversiis Leptitanorum restitisse in regno, Saburram, eius praefectum, cum mediocribus copiis missum Uticae appropinquare. His auctoribus temere credens consilium commutat et proelio rem committere constituit. Multum ad hanc rem probandam adiuvat adulescentia, magnitudo animi, superioris temporis proventus, fiducia rei bene gerendae. His rebus impulsus equitatum omnem prima nocte ad castra hostium mittit ad flumen Bagradam, quibus praeerat Saburra, de quo ante erat auditum; sed rex omnibus copiis insequebatur et sex milium passuum intervallo a Saburra consederat. Equites missi nocte iter conficiunt, imprudentes atque inopinantes hostes aggrediuntur. Numidae enim quadam barbara consuetudine nullis ordinibus passim consederant. Hos oppressos somno et dispersos adorti magnum eorum numerum interficiunt; multi perterriti profugiunt. Quo facto ad Curionem equites revertuntur captivosque ad eum reducunt.

    [39] Curio cum omnibus copiis quarta vigilia exierat cohortibus V castris praesidio relictis. Progressus milia passuum VI equites convenit, rem gestam cognovit; e captivis quaerit, quis castris ad Bagradam praesit: respondent Saburram. Reliqua studio itineris conficiendi quaerere praetermittit proximaque respiciens signa, “videtisne,” inquit, “milites, captivorum orationem cum perfugis convenire? abesse regem, exiguas esse copias missas, quae paucis equitibus pares esse non potuerint? Proinde ad praedam, ad gloriam properate, ut iam de praemiis vestris et de referenda gratia cogitare incipiamus.” Erant per se magna, quae gesserant equites, praesertim cum eorum exiguus numerus cum tanta multitudine Numidarum confertur. Haec tamen ab ipsis inflatius commemorabantur, ut de suis homines laudibus libenter praedicant. Multa praeterea spolia praeferebantur, capti homines equique producebantur, ut, quicquid intercederet temporis, hoc omne victoriam morari videretur. Ita spei Curionis militum studia non deerant. Equites sequi iubet sese iterque accelerat, ut quam maxime ex fuga perterritos adoriri posset. At illi itinere totius noctis confecti subsequi non poterant, atque alii alio loco resistebant. Ne haec quidem Curionem ad spem morabantur.

    [40] Iuba certior factus a Saburra de nocturno proelio II milia Hispanorum et Gallorum equitum, quos suae custodiae causa circum se habere consuerat, et peditum eam partem, cui maxime confidebat, Saburrae submisit; ipse cum reliquis copiis elephantisque LX lentius subsequitur. Suspicatus praemissis equitibus ipsum affore Curionem Saburra copias equitum peditumque instruit atque his imperat, ut simulatione timoris paulatim cedant ac pedem referant: sese, cum opus esset, signum proelii daturum et, quod rem postulare cognovisset, imperaturum. Curio ad superiorem spem addita praesentis temporis opinione hostes fugere arbitratus copias ex locis superioribus in campum deducit.

    [41] Quibus ex locis cum longius esset progressus, confecto iam labore exercitu XII milium spatio constitit. Dat suis signum Saburra, aciem constituit et circumire ordines atque hortari incipit; sed peditatu dumtaxat procul ad speciem utitur, equites in aciem immittit. Non deest negotio Curio suosque hortatur, ut spem omnem in virtute reponant. Ne militibus quidem ut defessis neque equitibus ut paucis et labore confectis studium ad pugnandum virtusque deerat; sed hi erant numero CC, reliqui in itinere substiterant. Hi, quamcumque in partem impetum fecerant, hostes loco cedere cogebant, sed neque longius fugientes prosequi neque vehementius equos incitare poterant. At equitatus hostium ab utroque cornu circumire aciem nostram et aversos proterere incipit. Cum cohortes ex acie procucurrissent, Numidae integri celeritate impetum nostrorum effugiebant rursusque ad ordines suos se recipientes circumibant et ab acie excludebant. Sic neque in loco manere ordinesque servare neque procurrere et casum subire tutum videbatur. Hostium copiae submissis ab rege auxiliis crebro augebantur; nostros vires lassitudine deficiebant, simul ei, qui vulnera acceperant, neque acie excedere neque in locum tutum referri poterant, quod tota acies equitatu hostium circumdata tenebatur. Hi de sua salute desperantes, ut extremo vitae tempore homines facere consuerunt, aut suam mortem miserabantur aut parentes suos commendabant, si quos ex eo periculo fortuna servare potuisset. Plena erant omnia timoris et luctus.

    [42] Curio, ubi perterritis omnibus neque cohortationes suas neque preces audiri intellegit, unam ut in miseris rebus spem reliquam salutis esse arbitratus, proximos colles capere universos atque eo signa inferri iubet. Hos quoque praeoccupat missus a Saburra equitatus. Tum vero ad summam desperationem nostri perveniunt et partim fugientes ab equitatu interficiuntur, partim integri procumbunt. Hortatur Curionem Cn. Domitius, praefectus equitum, cum paucis equitibus circumsistens, ut fuga salutem petat atque in castra contendat, et se ab eo non discessurum pollicetur. At Curio numquam se amisso exercitu, quem a Caesare fidei commissum acceperit, in eius conspectum reversurum confirmat atque ita proelians interficitur. Equites ex proelio perpauci se recipiunt; sed ei, quos ad novissimum agmen equorum reficiendorum causa substitisse demonstratum est, fuga totius exercitus procul animadversa sese incolumes in castra conferunt. Milites ad unum omnes interficiuntur.

    [43] His rebus cognitis Marcius Rufus quaestor in castris relictus a Curione cohortatur suos, ne animo deficiant. Illi orant atque obsecrant, ut in Siciliam navibus reportentur. Pollicetur magistrisque imperat navium, ut primo vespere omnes scaphas ad litus appulsas habeant. Sed tantus fuit omnium terror, ut alii adesse copias Iubae dicerent, alii cum legionibus instare Varum iamque se pulverem venientium cernere, quarum rerum nihil omnino acciderat, alii classem hostium celeriter advolaturam suspicarentur. Itaque perterritis omnibus sibi quisque consulebat. Qui in classe erant, proficisci properabant. Horum fuga navium onerariarum magistros incitabat; pauci lenunculi ad officium imperiumque conveniebant. Sed tanta erat completis litoribus contentio, qui potissimum ex magno numero conscenderent, ut multitudine atque onere nonnulli deprimerentur, reliqui hoc timore propius adire tardarentur.

    [44] Quibus rebus accidit, ut pauci milites patresque familiae, qui aut gratia aut misericordia valerent aut naves adnare possent, recepti in Siciliam incolumes pervenirent. Reliquae copiae missis ad Varum noctu legatorum numero centurionibus sese ei dediderunt. Quarum cohortium milites postero die ante oppidum Iuba conspicatus suam esse praedicans praedam magnam partem eorum interfici iussit, paucos electos in regnum remisit, cum Varus suam fidem ab eo laedi quereretur neque resistere auderet. Ipse equo in oppidum vectus prosequentibus compluribus senatoribus, quo in numero erat Ser. Sulpicius et Licinius Damasippus paucis, quae fieri vellet, Uticae constituit atque imperavit diebusque post paucis se in regnum cum omnibus copiis recepit.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER OCTAVVSab A. Hirtio scriptus

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER OCTAVVSab A. Hirtio scriptus

    1 Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere, rem difficillimam suscepi. 2 Caesaris nostri commentarios rerum gestarum Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius scriptis, contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum videmus, sed vitae Caesaris. 3 Quos utinam qui legent scire possint quam invitus susceperim scribendos, qua facilius caream stultitiae atque arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. 4 Constat enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum elegantia commentariorum superetur: 5 qui sunt editi, ne scientia tantarum rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta, non praebita, facultas scriptoribus videatur. 6 Cuius tamen rei maior nostra quam reliquorum est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos etiam, quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. 7 Erat autem in Caesare cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima scientia suorum consiliorum explicandorum. 8 Mihi ne illud quidem accidit, ut Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro testimonio sumus dicturi. 9 Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.

    [1] 1 Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia nuntiabantur coniurationesque facere. 2 Cuius rei verisimilis causa adferebatur, quod Gallis omnibus cognitum esset neque ulla multitudine in unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent se vindicare in libertatem.

    [2] 1 Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal. Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit legionem XI, quae proxima fuerat. 2 Binis cohortibus ad impedimenta tuenda relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui, cum latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non potuerint contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.

    [3] 1 Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu opprimerentur quam confugere in oppida possent. 2 Namque etiam illud vulgare incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia pabuli frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut hostes incendiis terrerentur. 3 Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut privatis hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant. 4 Frustra: nam Caesar magnis itineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati spatium de aliena potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis adducebat. 5 Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.

    [4] 1 Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia nummum praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse se recipit die XXXX Bibracte. 2 Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum legatos mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi querebantur. 3 Qua re cognita, cum dies non amplius decem et octo in hibernis esset moratus, legiones XIIII et VI ex hibernis ab Arare educit, quas ibi collocatas explicandae rei frumentariae causa superiore commentario demonstratum est: ita cum duabus legionibus ad persequendos Carnutes proficiscitur.

    [5] 1 Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt. 2 Caesar erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit. 3 Equites tamen et auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse dicebantur hostes; nec frustra: 4 nam plerumque magna praeda potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.

    [6] 1 Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet convenientes manus dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione esset, exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum posse conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in hibernis Cenabi collocavit; 2 ipse, cum crebris legationibus Remorum certior fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant, finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio Atrebate exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in fines Suessionum, qui Remis erant attributi, facerent impressionem, pertinere autem non tantum ad dignitatem sed etiam ad salutem suam iudicaret nullam calamitatem socios optime de re publica meritos accipere, 3 legionem ex hibernis evocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret, alteramque ex duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem legionibus expeditionum onus iniungebat.

    [7] 1 His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. 2 Equites officio functi renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum), sed qui speculandi causa essent remissi. 3 A quibus cum quaereret Caesar quo loco multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium eorum, inveniebat Bellovacos omnes qui arma ferre possent in unum locum convenisse, 4 itemque Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebates; locum castris excelsum in silva circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores silvas contulisse. 5 Complures esse principes belli auctores, sed multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen populi Romani intellexissent. 6 Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum et vicinitas propinqua et multitudo esset infinita. 7 Constituisse autem Bellovacos omnium principum consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum tribus legionibus veniret, offerre se ad dimicandum, ne miseriore ac duriore postea condicione cum toto exercitu decertare cogerentur; 8 si maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent, pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset, et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.

    [8] 1 Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit, quo celerius hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem. 2 Singularis enim virtutis veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat, summae spei delectaeque iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen in collatione reliquarum nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem. 3 Itaque consilio advocato, rebus eis quae ad se essent delatae omnibus expositis animos multitudinis confirmat. 4 Si forte hostes trium legionum numero posset elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut legio septima, octava, nona ante omnia irent impedimenta, deinde omnium impedimentorum agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus esse consuevit, cogeret undecima, ne maioris multitudinis species accidere hostibus posset quam ipsi depoposcissent. 5 Hac ratione paene quadrato agmine instructo in conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.

    [9] 1 Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata, sive certaminis periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri consili copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar, etsi dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris hostium confert. 3 Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [haec] ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum lateribus deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici propugnatorum ordine defenderentur, 4 quorum alter ex pontibus, quo tutior altitudine esset, hoc audacius longiusque permitteret tela, alter, qui propior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte ab incidentibus telis tegeretur. Portis fores altioresque turres imposuit.

    [10] 1 Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra munitione ipsa videbat posse defendi. 2 Interim crebro paucis utrimque procurrentibus inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius summovebant. 3 Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur), ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur; 4 quae res, etsi mediocre detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius, quem profectum ad auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus venerat; qui, tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum adventu barbari nitebantur.

    [11] 1 Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris palude et loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse, litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIlI, quae cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret; 2 ipse equites in vicem Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas hostium incursiones sustinerent.

    [12] 1 Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur, quod plerumque accidit diuturnitate, Bellovaci delecta manu peditum cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum 2 silvestribus locis insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum elicerent nostros, deinde circumventos aggrederentur. 3 Cuius mali sors incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum repente hostium equites animadvertissent ac numero superiores paucitatem contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati. 4 Quo facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli se receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum; 5 qui cum vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorum neque aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari sine se voluerat. 6 Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio, principe et praefecto Remorum interfecto, 7 nostrique detrimento admonentur diligentius exploratis locis stationes disponere ac moderatius cedentem insequi hostem.

    [13] 1 Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque castrorum, quae ad vada transitusque fiebant paludis. 2 Qua contentione Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent paucisque resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter refugerunt, 3 nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius profugerent. 4 Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso mediocri casu timidiores essent.

    [14] 1 Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum veriti similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate aut viribus inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta. 2 Quorum perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius agmen impedimentorum suorum processisset. 3 At Caesar neque resistentes adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones admovendas ut discedere ex eo loco sine periculo barbari militibus instantibus non possent. 4 Ita, cum palude impedita a castris castra dividi videret, quae transeundi difficultas celeritatem insequendi tardare posset, atque id iugum quod trans paludem paene ad hostium castra pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum adverteret, pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus muniebatur. 5 Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo loco constituit unde tormento missa tela in hostium cuneos conici possent.

    [15] 1 Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere non possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. 2 Quorum pertinacia cognita Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco mutatis muniri iubet castra. 3 Absolutis operibus pro vallo legiones instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit. 4 Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque pernoctare aut diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium sui recipiendi ceperunt. 5 Fasces, ut consueverant (namque in acie sedere Gallos consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per manus stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato uno tempore incenderunt. 6 Ita continens flamma copias omnes repente a conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari vehementissimo cursu refugerunt.

    [16] 1 Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur, legiones promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte in eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur iniquum, tardius procedit. 2 Equites cum intrare fumum et flammam densissimam timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum ipsi priores partes animadverterent equorum, insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi Bellovacis dederunt. 4 Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo detrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra posuerunt. 5 Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.

    [17] 1 Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur. 2 Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam potest maxime appropinquat.

    [18] 1 Hostes in insidiis dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc insidiis circumdederunt. 2 Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem recusarent, turmatim in eum locum devenerunt. 3 Quorum adventu cum sibi Correus oblatam occasionem rei gerendae existimaret, primum cum paucis se ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. 4 Nostri constanter incursum sustinent insidiatorum neque plures in unum locum conveniunt; quod plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem accidit, tum multitudine ipsorum detrimentum accipitur.

    [19] 1 Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis. 2 Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi constanter proeliantur. 3 Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc ipso fiunt superiores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant detrimentum. 4 Accedunt propius interim legiones, crebrique eodem tempore et nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis adesse. 5 Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse cum legionibus viderentur; 6 hostes concidunt animis atque itineribus diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. 7 Victi tamen perculsique maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur), 8 cum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia victores in se tela conicere.

    [20] 1 Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu traducto progreditur. 2 At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum beneficio casum evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo, amisso equitatu et fortissimis peditibus, cum adventare Romanos existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati obsidesque ad Caesarem mittantur.

    [21] 1 Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos, a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. 2 Ceteri e vestigio mittunt ad Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate numquam profecto esset illaturus. 3 Adflictas opes equestri proelio Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse nuntios caedis. 4 Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.

    [22] 1 Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum deditione esse perductos. 2 Scire atque intellegere se causam peccati facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum pollere, ut invitis principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu plebis bellum concitare et gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea poena quam sibi ipsi contraxissent.

    [23] 1 Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt. Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur eventum; 2 obsides dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. 3 Nam superiore anno Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere, infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. 4 Quem quia non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem faceret, Gaium Volusenum Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui curaret interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones. 5 Cum in colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus arripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu gladio caput percussit. 6 Cum utrimque gladii destricti essent, non tam pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod insidiis cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.

    [24] 1 Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in partes exercitum dimittere constituit. 2 M. Antonium quaestorem cum legione duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat, satis firmas duas legiones habere existimabat. 3 Titum Labienum ad se evocat; legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat, qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. 4 Ipse ad vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis, pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.

    [25] 1 Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia dimisisset atque omnia caedibus, incendiis, rapinis vastasset, magno numero hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros mittit, 2 quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata umquam nisi exercitu coacta faciebat.

    [26] 1 Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. 2 Quo cum adventaret atque ex captivis certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium, Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus committere auderet, castra posuit loco munito. 3 Dumnacus, cum appropinquare Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones conversis castra Romanorum oppugnare instituit. 4 Cum complures dies in oppugnatione consumpsisset et magno suorum detrimento nullam partem munitionum convellere potuisset, rursus ad obsidendum Lemonum redit.

    [27] 1 Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit, obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in Pictonibus gerantur. 2 Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium Duratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte propter magnitudinem transeundum, copias traduxisset. 3 Fabius, etsi nondum in conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit hostes perterritos eum locum, quem petebant, petituros. 4 Itaque cum copiis ad eundem pontem contendit equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum, quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet castra. 5 Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi magna praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se recipiunt in castra.

    [28] 1 Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. 2 Cuius praeceptis ut res gereretur, Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis et animi et prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus turmas partim idoneis locis disponit, parte equitum proelium committit. 3 Confligit audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium acri certamine. 4 Namque nostri contemptis pridie superatis hostibus, cum subsequi legiones meminissent, et pudore cedendi et cupiditate per se conficiendi proeli fortissime contra pedites proeliantur, 5 hostesque nihil amplius copiarum accessurum credentes, ut pridie cognoverant, delendi equitatus nostri nacti occasionem videbantur.

    [29] 1 Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae legiones in conspectum hostium veniunt. 2 Quibus visis perculsae barbarorum turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine, magno clamore discursuque passim fugae se mandant. 3 At nostri equites, qui paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum vires ad persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio interficiunt. 4 Itaque amplius milibus XII aut armatorum aut eorum qui eo timore arma proiecerant interfectis omnis multitudo capitur impedimentorum.

    [30] 1 Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem vocatis, exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimenta et commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex fuga collectis provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in provinciam voluisse impetum cognitum est, 2 Caninius legatus cum legionibus duabus ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae magna infamia perditorum hominum latrociniis caperetur.

    [31] 1 Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse accisas sciebat. 2 Non enim dubitabat quin recenti calamitate summissiores essent futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent concitari. 3 Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis civitatibus Fabium consequitur. 4 Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae Aremoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legionumque imperata sine mora faciunt. 5 Dumnacus suis finibus expulsus errans latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.

    [32] 1 At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. 2 Ibi cum Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset, semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem haberet, oppidum Uxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.

    [33] 1 Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur, effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; 2 a quibus paulatim, quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.

    [34] 1 Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi cum expeditis ad importandum frumentum proficisci. 2 Eo consilio probato proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes et Lucterius educunt. 3 Hi paucos dies morati ex finibus Cadurcorum, qui partim re frumentaria sublevare eos cupiebant, partim prohibere quo minus sumerent non poterant, magnum numerum frumenti comparant, nonnumquam autem expeditionibus nocturnis castella nostrorum adoriuntur. 4 Quam ob causam Gaius Caninius toto oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus effectum tueri non possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.

    [35] 1 Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum supportarent. 2 Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris praesidio cum parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad oppidum ducit. 3 Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima silvestribus angustisque itineribus frumentum importare in oppidum instituit. 4 Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent, exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius celeriter cum cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam lucem impetum fecit. 5 Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia; quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se recipit in castra.

    [36] 1 Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. 2 Qua re ex compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti perferret. 3 Sed in experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum expeditam ducit. 4 Cum propius hostes accessisset, ab exploratoribus quos praemiserat cognoscit castra eorum, ut barbarorum fere consuetudo est, relictis locis superioribus ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos equitesque imprudentibus omnibus de improviso advolasse proeliumque commisisse. 5 Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. 6 Quod ubi accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio Drappes.

    [37] 1 Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere ad obsidendos oppidanos revertitur 2 externoque hoste deleto, cuius timore antea dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die Gaius Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.

    [38] 1 Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis facultas daretur. 2 Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes omnium animos consolatione sanat. 3 Cum in Carnutes venisset, quorum in civitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum, quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit. 4 Qui etsi ne civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus in castra perducitur. 5 Cogitur in eius supplicium Caesar contra suam naturam concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta referebant, adeo ut verberibus exanimatum corpus securi feriretur.

    [39] 1 Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. 2 Quorum etsi paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, 3 cum omnibus Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur. 4 Itaque Q. Calenum legatum cum legionibus reliquit qui iustis itineribus subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Caninium contendit.

    [40] 1 Cum contra exspectationem omnium Caesar Uxellodunum venisset oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit. 2 Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo positum erat praeruptum undique oppidum Uxellodunum. 3 Hoc avertere loci natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut nullam in partem depressis fossis derivari posset. 4 Erat autem oppidanis difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere possent ascensu. 5 Qua difficultate eorum cognita Caesar sagittariis funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.

    [41] 1 Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. 2 Hoc fonte prohiberi posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore et continua dimicatione. 3 Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus locorum vincere difficultates. 4 Eodem tempore cuniculos tectos ab vineis agunt ad caput fontis; quod genus operis sine ullo periculo, sine suspicione hostium facere licebat. 5 Exstruitur agger in altitudinem pedum sexaginta, collocatur in eo turris decem tabulatorum, non quidem quae moenibus aequaret (id enim nullis operibus effici poterat), sed quae superare fontis fastigium posset. 6 Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.

    [42] 1 Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. 3 Magna repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id ipsum quod morabatur. 3 Milites contra nostri, quamquam periculoso genere proeli locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant animo. 4 Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri, magnusque utrimque clamor oriebatur. Ita quam quisque poterat maxime insignis, quo notior testatiorque virtus esset eius, telis hostium flammaeque se offerebat.

    [43] 1 Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum clamorem undique iubet tollere. 2 Quo facto perterriti oppidani, cum quid ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis operibus armatos murisque disponunt. 3 Ita nostri fine proeli facto celeriter opera flamma comprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. 4 Cum pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt atque aversae. 5 Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.

    [44] 1 Caesar, cum suam lenitatem cognitam omnibus sciret neque vereretur ne quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos existimavit. 2 Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo testatior esset poena improborum. 3 Drappes, quem captum esse a Caninio docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit. 4 Eodem tempore Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset Epasnacti Arverni 5 (crebro enim mutandis locis multorum fidei se committebat, quod nusquam diutius sine periculo commoraturus videbatur, cum sibi conscius esset, quam inimicum deberet Caesarem habere), 6 hunc Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla vinctum ad Caesarem deduxit.

    [45] 1 Labienus interim in Treveris equestre proelium facit secundum compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui nullis adversus Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos redigit in suam potestatem 2 atque in his Surum Aeduum, qui et virtutis et generis summam nobilitatem habebat solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat in armis.

    [46] 1 Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam subactamque esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex parte devicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut ibi extremum tempus consumeret aestivorum. 2 Quam rem sicuti cetera celeriter feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae civitates legatos ad Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. 3 Quibus rebus gestis ipse equitum praesidio Narbonem profecto est, exercitum per legatos in hiberna deduxit: 4 quattuor legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P. Vatinio legatis, duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia summam esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit, quae omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in Lemovicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab exercitu esset. 5 Paucos dies ipse in provincia moratus, cum celeriter omnes conventus percucurrisset, publicas controversias cognosset, 6 bene meritis praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali quisque fuisset animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his confectis rebus ad legiones in Belgium se recipit hibernatque Nemetocennae.

    [47] 1 Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse. 2 Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio esset, Commius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravi, semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuesset, ne consilia belli quaerentibus auctor armorum duxque deesset, 3 parente Romanis civitate cum suis equitibus latrociniis se suosque alebat infestisque itineribus commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum, intercipiebat.

    [48] 1 Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit. 2 Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat. 3 Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem fuga vehementi Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur impunita, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum. 4 Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque insequuntur. 5 Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni. 6 Praefecto vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis hostem pellere. 7 Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod ubi malum dux equi velocitate evitavit, +ac si+ proelio secundo graviter ab eo vulneratus praefectus, ut vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra. 8 Commius autem sive expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea facturum, quae imperarit, obsidibus firmat; 9 unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne in conspectum veniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit. 10 Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L. Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas. 11 Ne quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario statui.

    [49] 1 Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat, continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum. 2 Nihil enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod relinqueretur quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo susciperet. 3 Itaque honorifice civitates appellando, principes maximis praemiis adficiendo, nulla onera iniungendo defessam tot adversis proeliis Galliam condicione parendi meliore facile in pace continuit.

    [50] 1 Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M. Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem. 2 Contendebat enim gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam paucorum, qui M. Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere cupiebant. 3 Hunc etsi augurem prius factum quam Italiam attingeret in itinere audierat, tamen non minus iustam sibi causam municipia et colonias adeundi existimavit, ut eis gratias ageret, quod frequentiam atque officium suum Antonio praestitissent, 4 simulque se et honorem suum sequentis anni commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L. Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et consuetudine legationis esset.

    [51] 1 Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis incredibili honore atque amore. 2 Tum primum enim veniebat ab illo universae Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum, locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat. 3 Cum liberis omnis multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores, cupiditas apud humiliores.

    [52] 1 Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum lustravit. 2 T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat, quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat. 3 Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno credidit quicquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret potuit adduci. Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum causam suam facile obtineri. 4 Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui iuris civitatem. 5 Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam per se discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompei iusserunt atque ita rem morando discusserunt.

    [53] 1 Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem, contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia omnia transiit. 2 Quibus non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi posset senatus id probare, quod ipsi constituissent.

    [54] 1 Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthicum legio una a Cn. Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni detrahuntur. 2 Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat, confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit. 3 Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum, Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus praesidiis quinta decima deducebatur. 4 Ipse exercitui distribuit hiberna: C. Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem in Aeduos deducit. 5 Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae, quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus continerentur. Ipse in Italiam profectus est.

    [55] 1 Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci, Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. 2 Hoc facto quamquam nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius disceptandi quam belli gerendi. Contendit . . .

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER SEPTIMVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER SEPTIMVS

    [1] 1 Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota provincia habere instituit. 2 Eae res in Galliam Transalpinam celeriter perferuntur. Addunt ipsi et adfingunt rumoribus Galli, quod res poscere videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad exercitum venire posse. 3 Hac impulsi occasione, qui iam ante se populi Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia inire incipiunt. 4 Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus ac remotis locis queruntur de Acconis morte; 5 posse hunc casum ad ipsos recidere demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus pollicitationibus ac praemiis deposcunt qui belli initium faciant et sui capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. 6 In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Id esse facile, 7 quod neque legiones audeant absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine praesidio ad legiones pervenire possit. 8 Postremo in acie praestare interfici quam non veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acceperint recuperare.

    [2] 1 His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos pollicentur et, 2 quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint ne res efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio belli ab reliquis deserantur. 3 Tum collaudatis Carnutibus, dato iureiurando ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.

    [3] 1 Ubi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus, desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt bonaque eorum diripiunt. 2 Celeriter ad omnes Galliae civitates fama perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis tradunt, ut tum accidit. 3 Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium est milium passuum circiter centum LX.

    [4] 1 Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arvernus, summae potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus, convocatis suis clientibus facile incendit. 2 Cognito eius consilio ad arma concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex oppido Gergovia; 3 non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam sententiam perducit; 4 hortatur ut communis libertatis causa arma capiant, magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus expellit ex civitate. 5 Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus legationes; obtestatur ut in fide maneant. 6 Celeriter sibi Senones, Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum defertur imperium. 7 Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in primis equitatui studet. 9 Summae diligentiae summam imperi severitatem addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. 10 Nam maiore commisso delicto igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et magnitudine poenae perterreant alios.

    [5] 1 His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, 2 quorum erant in fide, legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere possint. 3 Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat, copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. 4 Qui cum ad flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi morati neque flumen transire 5 ausi domum revertuntur legatisque nostris renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera Arverni se circumsisterent. 6 Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt, an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro certo esse proponendum. 7 Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis iunguntur.

    [6] 1 His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in Transalpinam Galliam profectus est. 2 Eo cum venisset, magna difficultate adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. 3 Nam si legiones in provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dimicaturas intellegebat; 4 si ipse ad exercitum contenderet, ne eis quidem eo tempore qui quieti viderentur suam salutem recte committi videbat.

    [7] 1 Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis conciliat. 2 Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides accipit et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem facere contendit. 3 Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum existimavit, ut Narbonem proficisceretur. 4 Eo cum venisset, timentes confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis, Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima, constituit; 5 partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.

    [8] 1 His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. 2 Etsi mons Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum pervenit. 3 Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint vagentur et quam maximum hostibus terrorem inferant. 4 Celeriter haec fama ac nuntiis ad Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiantur, praesertim cum videat omne ad se bellum translatum. 5 Quorum ille precibus permotus castra ex Biturigibus movet in Arvernos versus.

    [9] 1 At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit; 2 hunc monet, ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur: daturum se operam, ne longius triduo ab castris absit. 3 His constitutis rebus suis inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. 4 Ibi nactus recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno neque nocturno itinere intermisso per fines Aeduorum in Lingones contendit, ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis iniretur consili, celeritate praecurreret. 5 Eo cum pervenisset, ad reliquas legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu Arvernis nuntiari posset. 6 Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat, oppugnare instituit.

    [10] 1 Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. 2 Praestare visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta omnium suorum voluntates alienare. 3 Itaque cohortatus Aeduos de supportando commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. 4 Duabus Agedinci legionibus atque impedimentis totius exercitus relictis ad Boios proficiscitur.

    [11] 1 Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare instituit idque biduo circumvallavit; 2 tertio die missis ex oppido legatis de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet. 3 Ea qui conficeret, Gaium Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; 4 qui tum primum allato nuntio de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent, praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo pervenit. 5 Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat 6 et, quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet. 7 Cenabenses paulo ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt. Qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones 9 quas expeditas esse iusserat portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex hostium numero desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant. 9 Oppidum diripit atque incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in Biturigum fines pervenit.

    [12] 1 Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppugnatione destitit atque obviam Caesari proficiscitur. 2 Ille oppidum Biturigum positum in via Noviodunum oppugnare instituerat. 3 Quo ex oppido cum legati ad eum venissent oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci, obsides dari iubet. 4 Parte iam obsidum tradita, cum reliqua administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen Vercingetorigis antecesserat. 5 Quem simul atque oppidani conspexerunt atque in spem auxili venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere, murum complere coeperunt. Centuriones in oppido, 6 cum ex significatione Gallorum novi aliquid ab eis iniri consili intellexissent, gladiis destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.

    [13] 1 Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit: laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab initio habere secum instituerat. 2 Eorum impetum Galli sustinere non potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt. Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei dediderunt. 3 Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in potestatem redacturum confidebat.

    [14] 1 Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni acceptis suos ad concilium convocat. 2 Docet longe alia ratione esse bellum gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. 3 Id esse facile, quod equitatu ipsi abundent et quod anni tempore subleventur. 4 Pabulum secari non posse; necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab equitibus deleri posse. 5 Praeterea salutis causa rei familiaris commoda neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque versus, quo pabulandi causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam suppetere, 6 quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus subleventur: 7 Romanos aut inopiam non laturos aut magno periculo longius ab castris processuros; 8 neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne exuant, quibus amissis bellum geri non possit. 9 Praeterea oppida incendi oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad copiam commeatus praedamque tollendam. 10 Haec si gravia aut acerba videantur, multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi, ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.

    [15] 1 Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes Biturigum incenduntur. 2 Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant, tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria celeriter amissa reciperaturos confidebant. 3 Deliberatur de Avarico in communi concilio, incendi placeret an defendi. 4 Procumbunt omnibus Gallis ad pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur: 5 facile se loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. 6 Datur petentibus venia dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.

    [16] 1 Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum XVI. 2 Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. 3 Omnes nostras pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi, quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis temporibus diversisque itineribus iretur.

    [17] 1 Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a] flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare loci natura prohibebat. 2 De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant, alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma, celeriter quod habuerunt consumpserunt. 3 Summa difficultate rei frumentariae adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus victoriis indigna. 4 Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: 5 sic se complures annos illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta re discederent: 6 hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem reliquissent: 7 praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent. 8 Haec eadem centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem deferrentur.

    [18] 1 Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent, insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos arbitraretur. 3 Quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad hostium castra mane pervenit. 3 Illi celeriter per exploratores adventu Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt, copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt. 4 Qua re nuntiata Caesar celeriter sarcinas conferri, arma expediri iussit.

    [19] 1 Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta. 2 Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis obtinebant, 3 sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui propinquitatem loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui iniquitatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare cognosceret. 4 Indignantes milites Caesar, quod conspectum suum hostes perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes edocet, quanto detrimento et quot virorum fortium morte necesse sit constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, 5 ut nullum pro sua laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi eorum vitam sua salute habeat cariorem. 6 Sic milites consolatus eodem die reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi administrare instituit.

    [20] 1 Vercingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta opportunitate et celeritate venissent: 2 non haec omnia fortuito aut sine consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu quam ipsorum habere beneficio 3 – tali modo accusatus ad haec respondit: Quod castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione defenderet: 4 equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse et illic fuisse utilem, quo sint profecti. 5 Summam imperi se consulto nulli discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod diutius laborem ferre non possent. 6 Romani si casu intervenerint, fortunae, si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare non ausi turpiter se in castra receperint. 7 Imperium se ab Caesare per proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam esset sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere, si sibi magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur. 8 “Haec ut intellegatis,” inquit, “a me sincere pronuntiari, audite Romanos milites.” Producit servos, 9 quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti quae interrogati pronuntiarent, 10 milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire possent: 11 simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si nihil in oppugnatione oppidi profecissent, triduo exercitum deducere. “Haec,” inquit, “a me,” Vercingetorix, “beneficia habetis, 12 quem proditionis insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua civitas suis finibus recipiat a me provisum est.”

    [21] 1 Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in eo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem, nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari posse. 2 Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum mittantur, 3 nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent, quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare intellegebant.

    [22] 1 Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuiusque modi Gallorum occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. 2 Nam et laqueis falces avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. 3 Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant. 4 Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, 5 commissis suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur moenibusque appropinquare prohibebant.

    [23] 1 Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae perpetuae in longitudinem paribus intervallis, distantes inter se binos pedes, in solo collocantur. 2 Hae revinciuntur introrsus et multo aggere vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis effarciuntur. 3 His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut idem illud intervallum servetur neque inter se contingant trabes, sed paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte contineantur. 4 Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo expleatur. 5 Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi potest.

    [24] 1 His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX exstruxerunt. 2 Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus consuetudine excubaret militesque hortaretur, ne quod omnino tempus ab opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare aggerem, quem cuniculo hostes succenderant, 3 eodemque tempore toto muro clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat, 4 alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem reliquasque res, quibus ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset. 5 Tamen, quod instituto Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant pluresque partitis temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii eruptionibus resisterent, alii turres reducerent aggeremque inter scinderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.

    [25] 1 Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur, semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis, quod deustos pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit inspectantibus nobis quod dignum memoria visum praetereundum non existimavimus. 2 Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis traditas glebas in ignem e regione turris proiciebat: scorpione ab latere dextro traiectus exanimatusque concidit. 3 Hunc ex proximis unus iacentem transgressus eodem illo munere fungebatur; 4 eadem ratione ictu scorpionis exanimato alteri successit tertius et tertio quartus, nec prius ille est a propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni ex parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.

    [26] 1 Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. 2 Id silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant, propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat. 3 Iamque hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret. 4 Ubi eos in sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis coeperunt. 5 Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum viae praeoccuparentur, consilio destiterunt.

    [27] 1 Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid fieri vellet ostendit. 2 Legionibusque intra vineas in occulto expeditis, cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent, eis qui primi murum ascendissent praemia proposuit militibusque signum dedit. 3 Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter compleverunt.

    [28] 1 Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam contra veniretur acie instructa depugnarent. 2 Ubi neminem in aequum locum sese demittere, sed toto undique muro circumfundi viderunt, veriti ne omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes continenti impetu petiverunt 3, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est interfecta; 4 nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus pepercerunt. 5 Denique ex omni numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC, qui primo clamore audito se ex oppido eiecerunt, incolumes ad Vercingetorigem pervenerunt. 6 Quos ille multa iam nocte silentio ex fuga excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi seditio oreretur, ut procul in via dispositis familiaribus suis principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae cuique civitati pars castrorum ab initio obvenerat.

    [29] 1 Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. 2 Non virtute neque in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis, cuius rei fuerint ipsi imperiti. 3 Errare, si qui in bello omnes secundos rerum proventus exspectent. 4 Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius rei testes ipsos haberet; sed factum imprudentia Biturigum et nimia obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur. 5 Id tamen se celeriter maioribus commodis sanaturum. 6 Nam quae ab reliquis Gallis civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit obsistere; idque se prope iam effectum habere. 7 Interea aequum esse ab eis communis salutis causa impetrari ut castra munire instituerent, quo facilius repentinos hostium impetus sustinerent.

    [30] 1 Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et conspectum multitudinis fugerat; 2 plusque animo providere et praesentire existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum censuerat. 3 Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies augebatur. 4 Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.

    [31] 1 Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat, 2 quorum quisque aut oratione subdola aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico expugnato refugerant, 3 armandos vestiendosque curat; 4 simul, ut deminutae copiae redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus celeriter id quod Avarici deperierat expletur. 5 Interim Teutomatus, Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro amicus erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania conduxerat ad eum pervenit.

    [32] 1 Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit. 2 Iam prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Aeduorum veniunt oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat: 3 summo esse in periculo rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam potestatem annum obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se uterque eorum legibus creatum esse dicat. 4 Horum esse alterum Convictolitavem, florentem et illustrem adulescentem, alterum Cotum, antiquissima familia natum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit. 5 Civitatem esse omnem in armis; divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum clientelas. Quod si diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte civitatis confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia atque auctoritate.

    [33] 1 Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet, atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige arcesseret, 2 huic rei praevertendum existimavit et, quod legibus Aeduorum eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex finibus non liceret, ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se Decetiam evocavit. 3 Cum prope omnis civitas eo convenisset, docereturque paucis clam convocatis alio loco, alio tempore atque oportuerit fratrem a fratre renuntiatum, cum leges duo ex una familia vivo utroque non solum magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum imperium deponere coegit, Convictolitavem, 4 qui per sacerdotes more civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere iussit.

    [34] 1 Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia exspectarent equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent, quae in praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes divisit: 2 quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit, sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit; equitatus partem illi attribuit, partem sibi reliquit. 3 Qua re cognita Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis parte iter facere coepit.

    [35] 1 Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum Elaver vado transiri solet. 2 Itaque, ne id accideret, silvestri loco castris positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix rescindendos curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto restitit; 3 reliquas copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat, misit, apertis quibusdam cohortibus, uti numerus legionum constare videretur. 4 His quam longissime possent egredi iussis, cum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in castra perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat, pontem reficere coepit. 5 Celeriter effecto opere legionibusque traductis et loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit. 6 Vercingetorix re cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus antecessit.

    [36] 1 Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de obsessione non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. 2 At Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus circum se intervallis separatim singularum civitatium copias collocaverat atque omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici poterat, 3 horribilem speciem praebebat; principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid communicandum, seu quid administrandum videretur; 4 neque ullum fere diem intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque esset animi ac virtutis suorum perspiceret. 5 Erat e regione oppidi collis sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione libera prohibituri hostes videbantur. 6 Sed is locus praesidio ab his non nimis firmo tenebatur. 7 Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam singuli commeare possent.

    [37] 1 Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes. 2 Cum his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos meminerint. 3 Unam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae victoriam detineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum consistendi Romanis in Gallia non fore. 4 Esse nonnullo se Caesaris beneficio adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus communi libertati tribuere. 5 Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant? 6 Celeriter adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel principes eius consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur, quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant. 7 Placuit ut Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad Caesarem praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat constituunt.

    [38] 1 Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, “Quo proficiscimur,” inquit, “milites? 2 Omnis noster equitatus, omnis nobilitas interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. 3 Haec ab ipsis cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus meis propinquis interfectis dolore prohibeor, 4 quae gesta sunt, pronuntiare.” Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici vellet, atque eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos equites Aeduorum interfectos, 5 quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse. 6 Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. “Quasi vero,” inquit ille, “consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. 7 An dubitamus quin nefario facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si quid in nobis animi est, 8 persequamur eorum mortem qui indignissime interierunt, atque hos latrones interficiamus.” Ostendit cives Romanos, qui eius praesidi fiducia una erant: 9 magnum numerum frumenti commeatusque diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. 10 Nuntios tota civitate Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet; hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias persequantur.

    [39] 1 Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi potentiae, et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari, quem Caesar ab Diviciaco sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati. 2 His erat inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum controversia alter pro Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverant. 3 Ex eis Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere nocte rem ad Caesarem defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere, neque civitas levi momento aestimare posset.

    [40] 1 Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; 2 nec fuit spatium tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate videbatur; Gaium Fabium legatum cum legionibus duabus castris praesidio relinquit. 3 Fratres Litavicci cum comprehendi iussisset, paulo ante reperit ad hostes fugisse. 4 Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris labore permoveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et Viridomarum, 5 quos illi interfectos existimabant, inter equites versari suosque appellare iubet. 6 His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari incipiunt. 7 Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.

    [41] 1 Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. 2 Medio fere itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt. Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus propter magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum. 3 Multitudine sagittarum atque omnis generis telorum multos vulneratos; ad haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. 4 Fabium discessu eorum duabus relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum diem similemque casum apparare. 5 His rebus cognitis Caesar summo studio militum ante ortum solis in castra pervenit.

    [42] 1 Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litavicco acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. 2 Impellit alios avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. 3 Bona civium Romanorum diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. 4 Adiuvat rem proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore admisso ad sanitatem reverti pudeat. 5 Marcum Aristium, tribunum militum, iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono educunt: idem facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant. 6 Hos continuo (in) itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem armatorum concitant.

    [43] 1 Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant; quaestionem de bonis direptis decernunt, 2 Litavicci fatrumque bona publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. 3 Haec faciunt reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae exterriti consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus sollicitant. 4 Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. 5 Ipse maiorem Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac rursus omnem exercitum contraheret, 6 ne profectio nata ab timore defectionis similis fugae videretur.

    [44] 1 Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem, qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix prae multitudine cerni poterat. 2 Admiratus quaerit ex perfugis causam, quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. 3 Constabat inter omnes, quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire, uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad hunc muniendum omnes a Vercingetorige evocatos.

    [45] 1 Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. 2 Prima luce magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione collibus circumvehi iubet. 3 His paucos addit equites qui latius ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet petere regiones. 4 Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in castra, neque tanto spatio certi quid esset explorari poterat. 5 Legionem unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore constituit loco silvisque occultat. 6 Augetur Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem copiae traducuntur. 7 Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit ostendit: 8 in primis monet ut contineant milites, ne studio pugnandi aut spe praedae longius progrediantur; 9 quid iniquitas loci habeat incommodi proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis esse rem, non proeli. 10 His rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu eodem tempore Aeduos mittit.

    [46] 1 Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat: 2 quidquid huc circuitus ad molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. 3 A medio fere colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad murum oppidi densissimis castris compleverant. 4 Milites dato signo celeriter ad munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur; 5 ac tanta fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito in tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis parte nudata vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet.

    [47] 1 Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. 2 Ac reliquarum legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare praeceptum, retinebantur. 3 Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem prius sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum vero ex omnibus urbis partibus orto clamore, 4 qui longius aberant repentino tumultu perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido eiecerunt. 5 Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus abstinerent: 6 nonnullae de muris per manus demissae sese militibus tradebant. 7 Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum extulit.

    [48] 1 Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus, munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno concursu eo contenderunt. 2 Eorum ut quisque primus venerat, sub muro consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. 3 Quorum cum magna multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo ante Romanis de muro manus tendebant, suos obtestari et more Gallico passum capillum ostentare liberosque in conspectum proferre coeperunt. 4 Erat Romanis nec loco nec numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non facile recentes atque integros sustinebant.

    [49] 1 Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret, praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo colle ab dextro latere hostium constitueret, 2 ut, si nostros loco depulsos vidisset, quo minus libere hostes insequerentur terreret. Ipse paulum ex eo loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.

    [50] 1 Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri virtute confiderent, subito sunt Aedui visi ab latere nostris aperto, quos Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. 2 Hi similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris humeris exsertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat, tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant. 3 Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique una murum ascenderant circumventi atque interfecti muro praecipitabantur. 4 Marcus Petronius, eiusdem legionis centurio, cum portam excidere conatus esset, a multitudine oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis manipularibus suis, qui illum secuti erant, “Quoniam,” inquit, “me una vobiscum servare non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae adductus in periculum deduxi. 5 Vos data facultate vobis consulite.” Simul in medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum summovit. 6 Conantibus auxiliari suis “Frustra,” inquit, “meae vitae subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum est facultas, vosque ad legionem recipite.” Ita pugnans post paulum concidit ac suis saluti fuit.

    [51] 1 Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. 2 Hanc rursus XIII legionis cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio legato ceperant locum superiorem. 3 Legiones, ubi primum planitiem attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt. 4 Vercingetorix ab radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt paulo minus septingenti desiderati.

    [52] 1 Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque militum reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab tribunis militum legatisque retineri potuissent. 2 Exposuit quid iniquitas loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. 3 Quanto opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones, non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tanto opere licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam imperatorem de victoria atque exitu rerum sentire existimarent; 4 nec minus se ab milite modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem desiderare.

    [53] 1 Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. 2 Cum Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. 3 Cum hoc idem postero die fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra. 4 Ne tum quidem insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver venit; pontem refecit exercitumque traduxit.

    [54] 1 Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos antecedere ad confirmandam civitatem. 2 Etsi multis iam rebus perfidiam Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his breviter sua in Aeduos merita exposuit, 3 quos et quam humiles accepisset, compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis copiis, imposito stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, 4 et quam in fortunam quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum statum redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.

    [55] 1 Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco positum. 2 Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam, suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; 3 huc magnum numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum miserat. 4 Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum existimaverunt. 5 Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt; 6 obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum, 7 quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis, incenderunt; 8 frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum flumine atque incendio corruperunt. 9 Ipsi ex finitimis regionibus copias cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam expellere possent. 10 Quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat, ut omnino vado non posse transiri videretur.

    [56] 1 Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo coactae copiae dimicaret. 2 Nam ut commutato consilio iter in provinciam converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis legionibus quas una miserat vehementer timebat. 3 Itaque admodum magnis diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad Ligerem venit 4 vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent, disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo aspectu perturbatis, 5 incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere instituit.

    [57] 1 Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod positum est in insula fluminis Sequanae. 2 Cuius adventu ab hostibus cognito magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. 3 Summa imperi traditur Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. 4 Is cum animadvertisset perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.

    [58] 1 Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere atque iter munire conabatur. 2 Postquam id difficilius confieri animadvertit, silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere Metiosedum pervenit. 3 Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut paulo ante de Lutetia diximus. 4 Deprensis navibus circiter quinquaginta celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine contentione oppido potitur. 5 Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facere coepit. 6 Hostes re cognita ab eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.

    [59] 1 Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum in provinciam contendisse confirmabant. 2 Bellovaci autem defectione Aeduorum cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum parare coeperunt. 3 Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi capiendum consilium atque antea senserat intellegebat, 4 neque iam, ut aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum Agedincum reduceret, cogitabat. 5 Namque altera ex parte Bellovaci, quae civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. 6 Tantis subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.

    [60] 1 Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat, singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quattuor milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari iubet. 2 Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat, castris praesidio relinquit; 3 quinque eiusdem legionis reliquas de media nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci imperat. 4 Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatus in eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus legionibus eum locum petit quo naves appelli iusserat.

    [61] 1 Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur; 2 exercitus equitatusque equitibus Romanis administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. 3 Uno fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus transportari. 4 Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam parare, suas quoque copias in tres partes distribuerunt. 5 Nam praesidio e regione castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum duxerunt.

    [62] 1 Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies cernebatur. 2 Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat signum proeli. 3 Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur; 4 ab sinistro, quem locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi telis concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem fugae quisquam. 5 Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos cohortabatur. 6 Incerto nunc etiam exitu victoriae, cum septimae legionis tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu gererentur, post tergum hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. 7 Ne eo quidem tempore quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. 8 Eandem fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. 9 Sic cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab equitatu sunt interfecti. 10 Hoc negotio confecto Labienus revertitur Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus copiis ad Caesarem pervenit.

    [63] 1 Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes circummittuntur: 2 quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad sollicitandas civitates nituntur; 3 nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. 4 Petunt a Vercingetorige Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. 5 Re impetrata contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique frequentes. 6 Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes Vercingetorigem probant imperatorem. 7 Ab hoc concilio Remi, Lingones, Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto abessent bello et neutris auxilia mitterent. 8 Magno dolore Aedui ferunt se deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab reliquis separare audent. 9 Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et Viridomarus Vercingetorigi parent.

    [64] 1 Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit. Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet; 2 peditatu quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere, 3 aequo modo animo sua ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. 4 His constitutis rebus Aeduis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia peditum imperat; huc addit equites octingentos. 5 His praeficit fratrem Eporedorigis bellumque inferri Allobrogibus iubet. 6 Altera ex parte Gabalos proximosque pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum Arecomicorum depopulandos mittit. 7 Nihilo minus clandestinis nuntiis legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore bello resedisse sperabat. 8 Horum principibus pecunias, civitati autem imperium totius provinciae pollicetur.

    [65] 1 Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes opponebantur. 2 Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis, compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur. 3 Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et diligentia suos fines tuentur. 4 Caesar, quod hostes equitatu superiores esse intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant. 5 Eorum adventu, quod minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.

    [66] 1 Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui toti Galliae erant imperati conveniunt. 2 Magno horum coacto numero, cum Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab Romanis trinis castris Vercingetorix consedit 3 convocatisque ad concilium praefectis equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere in provinciam Romanos Galliaque excedere. 4 Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse; ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis copiis reversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos adorirantur. 5 Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter facere non posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum iri. 6 Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen audeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore faciant animo, copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum. 7 Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non bis per agmen hostium perequitasset.

    [67] 1 Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una primo agmine iter impedire coepit. 2 Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus. 3 Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. 4 Si qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum tardabat et nostros spe auxili confirmabat. 5 Tandem Germani ab dextro latere summum iugum nacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, persequuntur compluresque interficiunt. 6 Qua re animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae mandant. Omnibus locis fit caedes. 7 Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.

    [68] 1 Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum, iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi iussit. 2 Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter tribus milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam castra fecit. 3 Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu, qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem milites circumvallare instituit.

    [69] 1 Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi obsidione expugnari non posse videretur; 2 cuius collis radices duo duabus ex partibus flumina subluebant. 3 Ante id oppidum planities circiter milia passuum tria in longitudinem patebat: 4 reliquis ex omnibus partibus colles mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. 5 Sub muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum praeduxerant. 6 Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI milia passuum tenebat. 7 Castra opportunis locis erant posita ibique castella viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis praesidiis tenebantur.

    [70] 1 Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus. Summa vi ab utrisque contenditur. 2 Laborantibus nostris Caesar Germanos summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab hostium peditatu fiat. 3 Praesidio legionum addito nostris animus augetur: hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus portis relictis coacervantur. 4 Germani acrius usque ad munitiones sequuntur. 5 Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam transcendere conantur. Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat promoveri iubet. 6 Non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli: veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti in oppidum irrumpunt. 7 Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese recipiunt.

    [71] 1 Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. 2 Discedentibus mandat ut suam quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre possint ad bellum cogant. 3 Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum delecta octoginta una secum interitura demonstrat. 4 Ratione inita se exigue dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse parcendo. His datis mandatis, 5 qua opus erat intermissum, secunda vigilia silentio equitatum mittit. 6 Frumentum omne ad se referri iubet; capitis poenam eis qui non paruerint constituit: 7 pecus, cuius magna erat copia ab Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri instituit; 8 copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit. 9 His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare.

    [72] 1 Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent. 2 Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi destinatos conicere possent. 3 Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. 4 Post eas aggerem ac vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter se distarent.

    [73] 1 Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris progrediebantur: ac non numquam opera nostra Galli temptare atque eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. 2 Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur. 3 Huc illi stipites demissi et ab infimo revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant. 4 Quini erant ordines coniuncti inter se atque implicati; quo qui intraverant, se ipsi acutissimis vallis induebant. 5 Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio. 6 Huc teretes stipites feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut non amplius digitis quattuor ex terra eminerent; 7 simul confirmandi et stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur. 8 Huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. 9 Id ex similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant.

    [74] 1 His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis munitiones, diversas ab his, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia circumfundi possent; 2 ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum triginta pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.

    [75] 1 Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi rationem habere possent. 2 Imperant Aeduis atque eorum clientibus, Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV; parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis, qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis, 3 Senonibus, Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X; totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis; [Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis, Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII milibus]; Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et Boiis bina; 4 [XXX milia] universis civitatibus, quae Oceanum attingunt quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices, Venelli. 5 Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una miserunt.

    [76] 1 Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi Morinos attribuerat. 2 Tamen tanta universae Galliae consensio fuit libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus in id bellum incumberent. 3 Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti constituebantur. 4 Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis, Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi traditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum administraretur. 5 Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur, 6 neque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.

    [77] 1 At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis gereretur, concilio coacto 2 de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius singularem et nefariam crudelitatem. 3 Hic summo in Arvernis ortus loco et magnae habitus auctoritatis, “Nihil,” inquit, “de eorum sententia dicturus sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo. 4 Cum his mihi res sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia, 5 non virtus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morti offerant facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. 6 Atque ego hanc sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest), si nullam praeterquam vitae nostrae iacturam fieri viderem: 7 sed in consilio capiendo omnem Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. 8 Quid hominum milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur? 9 Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere. 10 An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie exerceri putatis? 11 Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu praesaepto, his utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei timore exterriti diem noctemque in opere versantur. 12 Quid ergo mei consili est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque se hostibus tradiderunt. 13 Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. 14 Nam quid illi simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque illata calamitate finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt; iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. 15 Romani vero quid petunt aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his aeternam iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella gesserunt. 16 Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis, respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute.”

    [78] 1 Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad Critognati sententiam descendant: 2 illo tamen potius utendum consilio, si res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam condicionem. 3 Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent, flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo iuvarent. 4 At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat.

    [79] 1 Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. 2 Postero die equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem tria milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum ab eo loco abditas in locis superioribus constituunt. 3 Erat ex oppido Alesia despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit gratulatio inter eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. 4 Itaque productis copiis ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.

    [80] 1 Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris educi et proelium committi iubet. 2 Erat ex omnibus castris, quae summum undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae proventum exspectabant. 3 Galli inter equites raros sagittarios expeditosque levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso vulnerati proelio excedebant. 4 Cum suos pugna superiores esse Galli confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore et ululatu suorum animos confirmabant. 5 Quod in conspectu omnium res gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. 6 Cum a meridie prope ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; 7 quibus in fugam coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt. 8 Item ex reliquis partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem non dederunt. 9 At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria desperata se in oppidum receperunt.

    [81] 1 Uno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum, harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad campestres munitiones accedunt. 2 Subito clamore sublato, qua significatione qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare. 3 Eodem tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido educit. 4 Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus attributus, ad munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in opere disposuerant ac glandibus Gallos proterrent. 5 Prospectu tenebris adempto multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. 6 At Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex ulterioribus castellis deductos summittebant.

    [82] 1 Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus traiecti pilis muralibus interibant. 2 Multis undique vulneribus acceptis nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti ne ab latere aperto ex superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. 3 At interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis morati prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.

    [83] 1 Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque cognoscunt. 2 Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo loco et leniter declivi castra fecerunt. 3 Haec Gaius Antistius Reginus et Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. 4 Cognitis per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; 5 quid quoque pacto agi placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum meridies esse videatur. 6 His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. 7 Ille ex castris prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. 8 Cum iam meridies appropinquare videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.

    [84] 1 Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur; crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa paraverat profert. 2 Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. 3 Romanorum manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit. 4 Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: 5 omnia enim plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant.

    [85] 1 Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit; laborantibus summittit. 2 Utrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus, quo maxime contendi conveniat: 3 Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium exspectant. 4 Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem fastigium magnum habet momentum. 5 Alii tela coniciunt, alii testudine facta subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. 6 Agger ab universis in munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt.

    [86] 1 His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio laborantibus mittit: 2 imperat, si sustinere non posset, deductis cohortibus eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. 3 Ipse adit reliquos, cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in eo die atque hora docet consistere. 4 Interiores desperatis campestribus locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant: huc ea quae paraverant conferunt. 5 Multitudine telorum ex turribus propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum ac loricam rescindunt.

    [87] 1 Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros subsidio adducit. 2 Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit, equitum partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes adoriri iubet. 3 Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit.

    [88] 1 Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium committunt. 2 Utrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. 3 Repente post tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et princeps Lemovicum, occiditur; 4 Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt. 5 Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a munitionibus reducunt. 6 Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga. Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi, omnes hostium copiae deleri potuissent. 7 De media nocte missus equitatus novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur; reliqui ex fuga in civitates discedunt.

    [89] 1 Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse non suarum necessitatium, 2 sed communis libertatis causa demonstrat, et quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad Caesarem legati. 3 Iubet arma tradi, principes produci. 4 Ipse in munitione pro castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma proiciuntur. 5 Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula praedae nomine distribuit.

    [90] 1 His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. 2 Eo legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat magnum numerum obsidum. 3 Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. 4 Titum Labienum duabus cum legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium Rutilum attribuit. 5 Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis calamitatem accipiant. 6 Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis legionibus mittit. 7 Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti supplicatio redditur.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER SEXTVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER SEXTVS

    [1] 1 Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos dilectum habere instituit; 2 simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis sacramento rogavisset, 3 ad signa convenire et ad se proficisci iuberet, magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans tantas videri Italiae facultates ut, si quid esset in bello detrimenti acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri copiis posset. 4 Quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset, celeriter confecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero, quas cum Quinto Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid populi Romani disciplina atque opes possent.

    [2] 1 Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent, 2 ulteriores temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando inter se confirmant obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere adiungunt. 3 Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret, Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque civitatibus consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit.

    [3] 1 Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de improviso in fines Nerviorum contendit et, 2 priusquam illi aut convenire aut profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides sibi dare coegit. 3 Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones reduxit. 4 Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium Lutetiam Parisiorum transfert. 5 Confines erant hi Senonibus civitatemque patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse existimabantur. 6 Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.

    [4] 1 Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili fuerat, iubet in oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. 2 Necessario sententia desistunt legatosque deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos, quorum antiquitus erat in fide civitas. 3 Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non quaestionis esse arbitrabatur. 4 Obsidibus imperatis centum hos Aeduis custodiendos tradit. 5 Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa. 6 Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.

    [5] 1 Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum et Ambiorigis insistit. 2 Cavarinum cum equitatu Senonum secum proficisci iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio civitatis motus exsistat. 3 His rebus constitutis, quod pro explorato habebat Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo circumspiciebat. 4 Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. 5 Haec prius illi detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, ne desperata salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur. 6 Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus expeditis quinque in Menapios proficiscitur. 7 Illi nulla coacta manu loci praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.

    [6] 1 Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. 2 Quibus rebus coacti Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. 3 Ille obsidibus acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treveros proficiscitur.

    [7] 1 Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus hiemaverat, adoriri parabant, 2 iamque ab eo non longius bidui via aberant, cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. 3 Positis castris a milibus passuum XV auxilia Germanorum exspectare constituunt. 4 Labienus hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum viginti quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille passuum intermisso spatio castra communit. 5 Erat inter Labienum atque hostem difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire habebat in animo neque hostes transituros existimabat. 6 Augebatur auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam, quoniam Germani appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non devocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad hostes deferuntur, 7 ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis rebus favere natura cogebat. 8 Labienus noctu tribunis militum primisque ordinibus convocatis, quid sui sit consili proponit et, quo facilius hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi Romani fert consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similem profectionem effecit. 9 Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.

    [8] 1 Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent – longum esse per territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam adoriri non audeant – flumen transire et iniquo loco committere proelium non dubitant. 2 Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret, eadem usus simulatione itineris placide progrediebatur. 3 Tum praemissis paulum impedimentis atque in tumulo quodam collocatis “Habetis,” inquit, “milites, quam petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco tenetis: 4 praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepe numero imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere existimate.” 5 Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi iubet, et paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera disponit. 6 Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi, ubi praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad se ire viderunt, impetum modo ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti proximas silvas petierunt. 7 Quos Labienus equitatu consectatus, magno numero interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. Nam Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum receperunt. 8 Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est traditum.

    [9] 1 Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se Treveris miserant, 2 altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. 3 His constitutis rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem instituit. 4 Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus opus efficitur. 5 Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit. 6 Ubii, qui ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros missa neque ab se fidem laesam: 7 petunt atque orant ut sibi parcat, ne communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si amplius obsidum vellet, dare pollicentur. 8 Cognita Caesar causa reperit ab Suebis auxilia missa esse; Ubiorum satisfactionem accipit, aditus viasque in Suebos perquirit.

    [10] 1 Interim paucis post diebus fit ab Ubiis certior Suebos omnes in unum locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. 2 His cognitis rebus rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Ubiis imperat ut pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi condicionem posse deduci; 3 mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant quaeque apud eos gerantur cognoscant. 4 Illi imperata faciunt et paucis diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse: 5 silvam esse ibi infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.

    [11] 1 Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese proponere. 2 In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt, earumque factionum principes sunt 3 qui summam auctoritatem eorum iudicio habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum consiliorumque redeat. 4 Itaque eius rei causa antiquitus institutum videtur, ne quis ex plebe contra potentiorem auxili egeret: suos enim quisque opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter suos habet auctoritatem. 5 Haec eadem ratio est in summa totius Galliae: namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.

    [12] 1 Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui, alterius Sequani. 2 Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis pollicitationibusque perduxerant. 3 Proeliis vero compluribus factis secundis atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, 4 ut magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. 5 Qua necessitate adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta re redierat. 6 Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis, quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, 7 meliore condicione atque aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque amplificata Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei, qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se Remis in clientelam dicabant. 8 Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam et repente collectam auctoritatem tenebant. 9 Eo tum statu res erat, ut longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi obtinerent.

    [13] 1 In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore, genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet per se, nullo adhibetur consilio. 2 Plerique, cum aut aere alieno aut magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in servos. 3 Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum. 4 Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant, religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. 5 Nam fere de omnibus controversiis publicis privatisque constituunt, et, 6 si quod est admissum facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est, idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud eos est gravissima. 7 Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur neque honos ullus communicatur. 8 His autem omnibus druidibus praeest unus, qui summam inter eos habet auctoritatem. 9 Hoc mortuo aut si qui ex reliquis excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum, nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. 10 Hi certo anni tempore in finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt eorumque decretis iudiciisque parent. 11 Disciplina in Britannia reperta atque inde in Galliam translata esse existimatur, 12 et nunc, qui diligentius eam rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.

    [14] 1 Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. 2 Tantis excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a parentibus propinquisque mittuntur. 3 Magnum ibi numerum versuum ediscere dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. 4 Neque fas esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac memoriam remittant. 5 In primis hoc volunt persuadere, non interire animas, sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem excitari putant metu mortis neglecto. 6 Multa praeterea de sideribus atque eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.

    [15] 1 Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello versantur, 2 atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam potentiamque noverunt.

    [16] 1 Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, 2 atque ob eam causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis nisi hominis vita reddatur, 3 non posse deorum immortalium numen placari arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii immani magnitudine simulacra habent, 4 quorum contexta viminibus membra vivis hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur homines. 5 Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.

    [17] 1 Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. 2 De his eandem fere, quam reliquae gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella regere. 3 Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque res in unum locum conferunt. 4 Multis in civitatibus harum rerum exstructos tumulos locis consecratis conspicari licet; 5 neque saepe accidit, ut neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.

    [18] 1 Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus proditum dicunt. 2 Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut noctem dies subsequatur. 3 In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.

    [19] 1 Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. 2 Huius omnis pecuniae coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit, ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. 3 Viri in uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis excruciatas interficiunt. 4 Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt, etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.

    [20] 1 Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur, habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet, 2 quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est. 3 Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse ex usu iudicaverunt multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.

    [21] 1 Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. 2 Deorum numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur, Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. 3 Vita omnis in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt, 4 maximam inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari putant. 5 Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur magna corporis parte nuda.

    [22] 1 Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo, carne consistit. 2 Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios; sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt atque anno post alio transire cogunt. 3 Eius rei multas adferunt causas: ne adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque nascuntur; 4 ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum potentissimis aequari videat.

    [23] 1 Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus solitudines habere. 2 Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; 3 simul hoc se fore tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. 4 Cum bellum civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. 5 In pace nullus est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos ius dicunt controversiasque minuunt. 6 Latrocinia nullam habent infamiam, quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. 7 Atque ubi quis ex principibus in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab multitudine collaudantur: 8 qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur. 9 Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque communicatur.

    [24] 1 Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum colonias mitterent. 2 Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque ibi consederunt; 3 quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. 4 Nunc quod in eadem inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu corporis utuntur; 5 Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, 6 paulatim adsuefacti superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute comparant.

    [25] 1 Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras itinerum noverunt. 2 Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium; 3 hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque gentium fines propter magnitudinem adtingit; 4 neque quisquam est huius Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit: 5 multaque in ea genera ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.

    [26] 1 Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus: 2 ab eius summo sicut palmae ramique late diffunduntur. 3 Eadem est feminae marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.

    [27] 1 Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura et varietas pellium, sed magnitudine paulo antecedunt mutilaeque sunt cornibus et crura sine nodis articulisque habent 2 neque quietis causa procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut sublevare possunt. 3 His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. 4 Quarum ex vestigiis cum est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, 5 infirmas arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.

    [28] 1 Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. 2 Magna vis eorum est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt. Hos studiose foveis captos interficiunt. 3 Hoc se labore durant adulescentes atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt, relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem. 4 Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt. 5 Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus differt. 6 Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in amplissimis epulis pro poculis utuntur.

    [29] 1 Caesar, postquam per Ubios exploratores comperit Suebos sese in silvas recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed, 2 ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, 3 quae ripas Ubiorum contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat. Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. 4 Ipse, cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit, si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit; 5 monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.

    [30] 1 Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit: eorum indicio ad ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse dicebatur. 2 Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna. Nam <sicut> magno accidit casu ut in ipsum incautum etiam atque imparatum incideret, priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam fama ac nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento, quod circum se habebat, erepto, raedis equisque comprehensis ipsum effugere mortem. Sed hoc quoque factum est, 3 quod aedificio circumdato silva, ut sunt fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque silvarum atque fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. 4 His pugnantibus illum in equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et ad subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.

    [31] 1 Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. 2 Sed certe dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit; 3 qui proximi Oceano fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt: 4 multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt. 5 Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium inierat, aetate iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.

    [32] 1 Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium numero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia misisse. 2 Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent, fines eorum se violaturum negavit. 3 Tum copiis in tres partes distributis impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. 4 Id castelli nomen est. Hoc fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius hiemandi causa consederant. 5 Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem sublevaret. Praesidio impedimentis legionem quartamdecimam reliquit, unam ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. 6 Ei legioni castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites attribuit.

    [33] 1 Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum versus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet; 2 Gaium Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos adiacet depopulandam mittit; 3 ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem, quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partis ire constituit, quo cum paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. 4 Discedens post diem septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei legioni quae in praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. 5 Labienum Treboniumque hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eum diem revertantur, ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus aliud initium belli capere possint.

    [34] 1 Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa multitudo. 2 Ubi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat. 3 Haec loca vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa exercitus tuenda (nullum enim poterat universis <a> perterritis ac dispersis periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex parte res ad salutem exercitus pertinebat. 4 Nam et praedae cupiditas multos longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire prohibebant. 5 Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interfici vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites; 6 si continere ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat audacia. 7 Ut in eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento noceretur. 8 Dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar: omnes ad se vocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum vita quam legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur. 9 Magnus undique numerus celeriter convenit.

    [35] 1 Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti constituerat. 2 Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus cognosci potuit. 3 Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus, manus erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret. 4 Trans Rhenum ad Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam evocari. 5 Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a quibus receptos ex fuga Tencteros atque Usipetes supra docuimus. 6 Transeunt Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, ubi pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: primos Eburonum fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero, cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. 7 Invitati praeda longius procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. 8 Atque unus ex captivis “Quid vos,” inquit, “hanc miseram ac tenuem sectamini praedam, quibus licet iam esse fortunatissimos? 9 Tribus horis Aduatucam venire potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra munitiones audeat.” 10 Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio cognoverant.

    [36] 1 Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat, neque ulla de reditu eius fama adferebatur, simul eorum permotus vocibus, 2 qui illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat. Complures erant ex legionibus aegri relicti; 3 ex quibus qui hoc spatio dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris subsederant, facta potestate sequitur.

    [37] 1 Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere conantur, 2 nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores recipiendi sui facultatem non haberent. 3 Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac vix primum impetum cohors in statione sustinet. 4 Circumfunduntur ex reliquis hostes partibus, si quem aditum reperire possent. 5 Aegre portas nostri tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. 6 Totis trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident. 7 Alius iam castra capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore victores barbaros venisse contendit; 8 plerique novas sibi ex loco religiones fingunt Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante oculos ponunt. 9 Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris, ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. 10 Perrumpere nituntur seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.

    [38] 1 Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus, ac diem iam quintum cibo caruerat. 2 Hic diffisus suae atque omnium saluti inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo esse rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit. 3 Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat: paulisper una proelium sustinent. 4 Relinquit animus Sextium gravibus acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. Hoc spatio interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere audeant speciemque defensorum praebeant.

    [39] 1 Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt: praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. 2 Hic vero nulla munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur. 3 Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: 4 redisse primo legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.

    [40] 1 Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites. 2 Alii cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniam tam propinqua sint castra, et si pars aliqua circumventa ceciderit, at reliquos servari posse confidunt; 3 alii, ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant casum. 4 Hoc veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus. Itaque inter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite Romano, qui eis erat praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in castra perveniunt. 5 Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum virtute servantur. 6 At ei qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei militaris percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere, ut se loco superiore defenderent, neque eam quam prodesse aliis vim celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati iniquum in locum demiserunt. 7 Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent, fortissime pugnantes conciderunt. 8 Militum pars horum virtute summotis hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris circumventa periit.

    [41] 1 Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans Rhenum sese receperunt. 2 Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror ut ea nocte, cum Gaius Volusenus missus cum equitatu ad castra venisset, fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. 3 Sic omnino animos timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque incolumi exercitu Germanos castra oppugnaturos fuisse contenderent. 4 Quem timorem Caesaris adventus sustulit.

    [42] 1 Reversus ille eventus belli non ignorans unum, quod cohortes ex statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu locum relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu potuisse iudicavit, 2 multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum videbatur, 3 quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi beneficium obtulerunt.

    [43] 1 Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. 2 Omnes vici atque omnia aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis agebatur; 3 frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum omnium inopia pereundum videretur. 4 Ac saepe in eum locum ventum est tanto in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent, ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto, 5 qui se summam ab Caesare gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent, semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, 6 atque ille latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis vitam suam committere audebat.

    [44] 1 Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone, qui princeps eius consili fuerat, 2 graviore sententia pronuntiata more maiorum supplicium sumpsit. 3 Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis collocavit frumentoque exercitui proviso, ut instituerat, in Italiam ad conventus agendos profectus est.