Tag: Clássicos

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER QVINTVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER QVINTVS

    [1] 1 L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. 2 Ad celeritatem onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in reliquis utimur maribus. 3 Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem multum humilitas adiuvat. 4 Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania apportari iubet. 5 Ipse conventibus Galliae citerioris peractis in Illyricum proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus vastari audiebat. 6 Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in locum convenire iubet. 7 Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. 8 Accepta oratione eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. 9 Eis ad diem adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment poenamque constituant.

    [2] 1 His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. 2 Eo cum venisset, circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in summa omnium rerum inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis diebus deduci possint. 3 Collaudatis militibus atque eis qui negotio praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti: huic rei quod satis esse visum est militum reliquit. 4 Ipse cum legionibus expeditis IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos sollicitare dicebantur.

    [3] 1 Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. 2 In ea civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et Cingetorix; 3 e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in officio futuros neque ab amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris gererentur ostendit. 4 At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis, quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine Rheno ad initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. 5 Sed posteaquam nonnulli principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: 6 sese idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius civitatem in officio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs propter imprudentiam laberetur: 7 itaque esse civitatem in sua potestate, seseque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas civitatisque fortunas eius fidei permissurum.

    [4] 1 Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum ad se cum CC obsidibus venire iussit. 2 His adductis, in eis filio propinquisque eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum hortatusque est uti in officio maneret; 3 nihilo tamen setius principibus Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se voluntatem perspexisset. 4 Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam gratiam inter suos minui, et, qui iam ante inimico in nos animo fuisset, multo gravius hoc dolore exarsit.

    [5] 1 His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit. 2 Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse; reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit. 3 Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor, principesque ex omnibus civitatibus; 4 ex quibus perpaucos, quorum in se fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.

    [6] 1 Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est. Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum, cupidum imperi, magni animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat. 2 Accedebat huc quod in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. 3 Id factum ex suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret. 4 Posteaquam id obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta principes Galliae sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti remanerent: 5 metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret; 6 fidem reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod esse ex usu Galliae intellexissent communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad Caesarem deferebantur.

    [7] 1 Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis tribuebat, coercendum atque deterrendum quibuscumque rebus posset Dumnorigem statuebat; 2 quod longius eius amentiam progredi videbat, prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies circiter XXV in eo loco commoratus, 3 quod Corus ventus navigationem impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit, dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia eius consilia cognosceret: 4 tandem idoneam nactus tempestatem milites equitesque conscendere in naves iubet. 5 At omnium impeditis animis Dumnorix cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit. 6 Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique imperat; 7 si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente pro sano facturum arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset. 8 Ille enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis. 9 Illi, ut erat imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad Caesarem omnes revertuntur.

    [8] 1 His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariam provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro tempore et pro re caperet, 2 ipse cum quinque legionibus et pari numero equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam conspexit. 3 Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate cognoverat. 4 Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum adaequarunt. 5 Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere tempore, neque in eo loco hostis est visus; 6 sed, ut postea Caesar ex captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodi fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a litore discesserant ac se in superiora loca abdiderant.

    [9] 1 Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, 2 et praesidio navibus Q. Atrium praefecit. Ipse noctu progressus milia passuum circiter XII hostium copias conspicatus est. 3 Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperunt. 4 Repulsi ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere munitum, quem domestici belli, ut videbantur, causa iam ante praeparaverant: 5 nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant praeclusi. 6 Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones ingredi prohibebant. 7 At milites legionis septimae, testudine facta et aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt paucis vulneribus acceptis. 8 Sed eos fugientes longius Caesar prosequi vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et quod magna parte diei consumpta munitioni castrorum tempus relinqui volebat.

    [10] 1 Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur. 2 His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent; 3 itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.

    [11] 1 His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; 2 eadem fere quae ex nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. 3 Itaque ex legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; 4 Labieno scribit, ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud eum, naves instituat. 5 Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione coniungi. 6 In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis quidem temporibus ad laborem militum intermissis. 7 Subductis navibus castrisque egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse eodem unde redierat proficiscitur. 8 Eo cum venisset, maiores iam undique in eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a maritimis civitatibus flumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari circiter milia passuum LXXX. 9 Huic superiore tempore cum reliquis civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti Britanni hunc toti bello imperioque praefecerant.

    [12] 1 Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi memoria proditum dicunt, 2 maritima ab eis, qui praedae ac belli inferendi causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi permanserunt atque agros colere coeperunt. 3 Hominum est infinita multitudo creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus. 4 Utuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus examinatis pro nummo. 5 Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque abietem. 6 Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia, remissioribus frigoribus.

    [13] 1 Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet circiter mila passuum quingenta. 2 Alterum vergit ad Hispaniam atque occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur, quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in Britanniam. 3 In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem. 4 Nos nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris breviores esse quam in continenti noctes videbamus. 5 Huius est longitudo lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. 6 Tertium est contra septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem esse existimatur. 7 Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium passuum.

    [14] 1 Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine. 2 Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu; 3 capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et labrum superius. 4 Uxores habent deni duodenique inter se communes et maxime fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati, eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.

    [15] 1 Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint atque eos in silvas collesque compulerint; 2 sed compluribus interfectis cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. 3 At illi intermisso spatio imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum subito se ex statione pro castris collocati, 4 acriter pugnaverunt, duabusque missis subsidio cohortibus a Caesare atque eis primis legionum duarum, cum hae perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnae perterritis nostris per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes receperunt. 5 Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur. Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.

    [16] 1 Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod neque insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos esse ad huius generis hostem, 2 equites autem magno cum periculo proelio dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus dispari proelio contenderent. 3 Equestris autem proeli ratio et cedentibus et insequentibus par atque idem periculum inferebat. 4 Accedebat huc ut numquam conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et recentes defetigatis succederent.

    [17] 1 Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere coeperunt. 2 Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non absisterent. 3 Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se legiones viderent, 4 praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem dederunt. 5 Ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia discesserunt, neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes contenderunt.

    [18] 1 Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre, transiri potest. 2 Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam magnas esse copias hostium instructas. 3 Ripa autem erat acutis sudibus praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine tegebantur. 4 His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso equitatu confestim legiones subsequi iussit. 5 Sed ea celeritate atque eo impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se fugae mandarent.

    [19] 1 Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via excedebat locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque eis regionibus quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas compellebat et, 2 cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque hoc metu latius vagari prohibebat. 3 Relinquebatur ut neque longius ab agmine legionum discedi Caesar pateretur, et tantum in agris vastandis incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum labore atque itinere legionarii milites efficere poterant.

    [20] 1 Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat, legatos ad Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos; 2 petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. 3 His Caesar imperat obsides quadraginta frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit. 4 Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.

    [21] 1 Trinobantibus defensis atque ab omni militum inuria prohibitis Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese Caesari dedunt. 2 Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque numerus invenerit. 3 Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa convenire consuerunt. 4 Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare contendit. 5 Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. 6 Magnus ibi numerus pecoris repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.

    [22] 1 Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant, Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur atque oppugent. 2 Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes reduxerunt. 3 Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis, vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. 4 Caesar, cum constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret, obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano Britannia penderet constituit; 5 interdicit atque imperat Cassivellauno, ne Mandubracio neu Trinobantibus noceat.

    [23] 1 Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas. 2 His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare instituit. 3 Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero tot navigationibus neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae milites portaret, desideraretur; at ex eis, 4 quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere omnes reicerentur. 5 Quas cum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne anni tempore a navigatione excluderetur, 6 quod aequinoctium suberat, necessario angustius milites collocavit ac summa tranquillitate consecuta, secunda inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes naves perduxit.

    [24] 1 Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare legionesque in plures civitates distribuere. 2 Ex quibus unam in Morinos ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto Ciceroni, tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in confinio Treverorum hiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: 3 eis Marcum Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos praefecit. 4 Unam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et cohortes V in Eburones, quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. 5 Eis militibus Quintum Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. 6 Ad hunc modum distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese mederi posse existimavit. 7 Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter eam, quam Lucio Roscio in pacatissimam et quietissimam partem ducendam dederat, milibus passuum centum continebantur. 8 Ipse interea, quoad legiones collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.

    [25] 1 Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua civitate regnum obtinuerant. 2 Huic Caesar pro eius virtute atque in se benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius opera fuerat usus, maiorum locum restituerat. 3 Tertium iam hunc annum regnantem inimici, multis palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt. 4 Defertur ea res ad Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat Tasgetium interfectum, hos comprehensos ad se mittere. 5 Interim ab omnibus legatis quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna perventum locumque hibernis esse munitum.

    [26] 1 Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; 2 qui, cum ad fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt. 3 Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent, desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. 4 Tum suo more conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium prodiret: habere sese, quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse sperarent.

    [27] 1 Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus, familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos Ambiorix ad hunc modum locutus est: 2 Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero missos apud se in servitute et catenis tenuissent; 3 neque id, quod fecerit de oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se multitudo quam ipse in multitudinem. 4 Civitati porro hanc fuisse belli causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. 5 Sed esse Galliae commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. 6 Non facile Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi libertate consilium initum videretur. 7 Quibus quoniam pro pietate satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris: monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat. 8 Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo. 9 Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit. 10 Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum iter per fines daturum. 11 Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit Ambiorix.

    [28] 1 Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatos deferunt. Illi repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat credendum. 2 Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit controversia. 3 Lucius Aurunculeius compluresque tribuni militum et primorum ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore hoste de summis rebus capere consilium?

    [29] 1 Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium adiunctis Germanis convenissent aut cum aliquid calamitatis in proximis hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Caesarem arbitrari profectum in Italiam; 2 neque aliter Carnutes interficiendi Tasgeti consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta contemptione nostri ad castra venturos esse. 3 Non hostem auctorem, sed rem spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et superiores nostras victorias; 4 ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub populi Romani imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta. 5 Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi consilium descendisse? 6 Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam salutem. 7 Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem habere exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione fames esset timenda.

    [30] 1 Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque ordinibus acriter resisteretur, “Vincite,” inquit, “si ita vultis,” Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; 2 “neque is sum,” inquit, “qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient; si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, 3 qui, si per te liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro aut fame intereant.”

    [31] 1 Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducant: 2 facilem esse rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res disputatione ad mediam noctem perducitur. 3 Tandem dat Cotta permotus manus: superat sententia Sabini. Pronuntiatur prima luce ituros. 4 Consumitur vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quid secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur. 5 Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militum et vigiliis periculum augeatur. 6 Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut quibus esset persuasum non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.

    [32] 1 At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliisque de profectione eorum senserunt, collocatis insidiis bipertito in silvis opportuno atque occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum exspectabant, 2 et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset, ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere coeperunt.

    [33] 1 Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso negotio consilium capere coguntur. 2 At Cotta, qui cogitasset haec posse in itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque militibus imperatoris et in pugna militis officia praestabat. 3 Cum propter longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta relinquerent atque in orbem consisterent. 4 Quod consilium etsi in eiusmodi casu reprehendendum non est, tamen incommode accidit: 5 nam et nostris militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret, clamore et fletu omnia complerentur.

    [34] 1 At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in victoria posita existimarent. 2 Erant et virtute et studio pugnandi pares; nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte magnus numerus hostium cadebat. 3 Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana exercitatione nihil eis noceri posse), 4 rursus se ad signa recipientes insequantur.

    [35] 1 Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant. 2 Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi. 3 Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur; 4 sin autem locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. 5 Tamen tot incommodis conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis esset indignum committebant. 6 Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula traicitur; 7 Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.

    [36] 1 His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit rogatum ut sibi militibusque parcat. 2 Ille appellatus respondit: si velit secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, 3 si videatur, pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de sua ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat atque in eo perseverat.

    [37] 1 Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant imperat. 2 Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. 3 Tum vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in nostros facto ordines perturbant. 4 Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. 5 Ex quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; 6 noctu ad unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. 7 Pauci ex proelio lapsi incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.

    [38] 1 Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem intermittit peditatumque subsequi iubet. 2 Re demonstrata Aduatucisque concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis occasionem dimittant: 3 interfectos esse legatos duos magnamque partem exercitus interisse demonstrat; 4 nihil esse negoti subito oppressam legionem quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem. Facile hac oratione Nerviis persuadet.

    [39] 1 Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos, Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant nondum ad eum fama de Tituri morte perlata. 2 Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. 3 His circumventis magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum conscendunt. 4 Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore victores confidebant.

    [40] 1 Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis propositis praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi intercipiuntur. 2 Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turres admodum CXX excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur, perficiuntur. 3 Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris resistitur. 4 Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. 5 Nulla pars nocturni temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas quietis datur. 6 Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur. 7 Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ac vocibus sibi parcere cogeretur.

    [41] 1 Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem sermonis aditum causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt. 2 Facta potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in armis Galliam; 3 Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna oppugnari. 4 Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei faciendae causa. 5 Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent, qui suis rebus diffidant; sese tamen hoc esse in Ciceronem populumque Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere consuetudinem nolint: 6 licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere et quascumque in partes velint sine metu proficisci. 7 Cicero ad haec unum modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste armato condicionem: 8 si ab armis discedere velint, se adiutore utantur legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint, impetraturos.

    [42] 1 Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna cingunt. 2 Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis cognoverant et, quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis docebantur; 3 sed nulla ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis caespites circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nitebantur. 4 Qua quidem ex re hominum multitudo cognosci potuit: nam minus horis tribus milium pedum XV in circuitu munitionem perfecerunt 5 reliquisque diebus turres ad altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem captivi docuerant, parare ac facere coeperunt.

    [43] 1 Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt. 2 Hae celeriter ignem comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt. 3 Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. 4 At tanta militum virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes acerrime fortissimeque pugnarent. 5 Hic dies nostris longe gravissimus fuit; sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant recessumque primis ultimi non dabant. 6 Paulum quidem intermissa flamma et quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi ausus est nemo. 7 Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque succensa est.

    [44] 1 Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. 2 Hi perpetuas inter se controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis summis simultatibus contendebant. 3 Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones pugnaretur, “Quid dubitas,” inquit, ” Vorene? aut quem locum tuae probandae virtutis exspectas? 4 hic dies de nostris controversiis iudicabit.” Haec cum dixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium confertissima est visa irrumpit. 5 Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium veritus existimationem subsequitur. 6 Mediocri spatio relicto Pullo pilum in hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi coniciunt neque dant regrediendi facultatem. 7 Transfigitur scutum Pulloni et verutum in balteo defigitur. 8 Avertit hic casus vaginam et gladium educere conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt. 9 Succurrit inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. 10 Ad hunc se confestim a Pullone omnis multitudo convertit: 11 illum veruto arbitrantur occisum. Gladio comminus rem gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit; 12 dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus circumvento fert subsidium Pullo, 13 atque ambo incolumes compluribus interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. 14 Sic fortuna in contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus auxilio salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute anteferendus videretur.

    [45] 1 Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et maxime quod magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur; quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu necabatur. 2 Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat. 3 Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad Caesarem deferat. 4 Has ille in iaculo illigatas effert et Gallus inter Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit. 5 Ab eo de periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.

    [46] 1 Caesar acceptis litteris hora circiter XI diei statim nuntium in Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo milia passuum XXV; 2 iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se venire. 3 Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium Fabium legatum mittit, ut in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat. 4 Scribit Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum legione ad fines Nerviorum veniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo aberat longius, non putat exspectandam; equites circiter quadringentos ex proximis hibernis colligit.

    [47] 1 Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior factus eo die milia passuum XX procedit. 2 Crassum Samarobrivae praeficit legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum, litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa devexerat relinquebat. 3 Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in itinere cum legione occurrit. 4 Labienus interitu Sabini et caede cohortium cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus, si ex hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem gestam in Eburonibus perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copias Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.

    [48] 1 Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat. Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. 2 Ibi ex captivis cognoscit, quae apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit. 3 Tum cuidam ex equitibus Gallis magnis praemiis persuadet uti ad Ciceronem epistolam deferat. 4 Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola nostra ab hostibus consilia cognoscantur. 5 Si adire non possit, monet ut tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum abiciat. 6 In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore; hortatur ut pristinam virtutem retineat. 7 Gallus periculum veritus, ut erat praeceptum, tragulam mittit. 8 Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad Ciceronem defertur. 9 Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque omnes laetitia adficit. 10 Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res omnem dubitationem adventus legionum expulit.

    [49] 1 Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. 2 Cicero data facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus, repetit, qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque faciat: 3 perscribit in litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum multitudinem convertisse. 4 Quibus litteris circiter media nocte Caesar adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat. 5 Postero die luce prima movet castra et circiter milia passuum quattuor progressus trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. 6 Erat magni periculi res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat: 7 consedit et quam aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat. 8 Interim speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere vallem transire possit.

    [50] 1 Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo loco continent: 2 Galli, quod ampliores copias, 3 quae nondum convenerant, exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum locum elicere posset, 4 ut citra vallem pro castris proelio contenderet, si id efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit proeliumque cum nostris equitibus committit. 5 Caesar consulto equites cedere seque in castra recipere iubet, simul ex omnibus partibus castra altiore vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.

    [51] 1 Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo loco constituunt, 2 nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore potestatem: 3 ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur, alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. 4 Tum Caesar omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis numerum occidit atque omnes armis exuit.

    [52] 1 Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. 2 Institutas turres, testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: 3 ex his omnibus iudicat rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae. 4 Ciceronem pro eius merito legionemque collaudat; centuriones singillatim tribunosque militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis cognoscit. 5 Postero die contione habita rem gestam proponit, milites consolatur et confirmat: 6 quod detrimentum culpa et temeritate legati sit acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.

    [53] 1 Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore significatio victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. 2 Hac fama ad Treveros perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat, noctu profugit copiasque omnes in Treveros reducit. 3 Caesar Fabium cum sua legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam trinis hibernis hiemare constituit et, quod tanti motus Galliae exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. 4 Nam illo incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello consultabant, nuntios legationesque in omnes partes dimittebant et quid reliqui consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant nocturnaque in locis desertis concilia habebant. 5 Neque ullum fere totius hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. 6 In his ab Lucio Roscio, quem legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa convenisse 7 neque longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed nuntio allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis discessus videretur.

    [54] 1 At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit. 2 Tamen Senones, quae est civitas in primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti 3 regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non fuerunt. 4 Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non suspecta nobis. 5 Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano imperia perferrent gravissime dolebant.

    [55] 1 Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri interfecta multo minorem superesse dicerent partem. 2 Neque tamen ulli civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus copias cogere, 3 exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. 4 Ac tantam sibi iam his rebus in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationes concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.

    [56] 1 Ubi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum Romanis parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus suis progredi coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum est initium belli, 2 quo lege communi omnes puberes armati convenire consuerunt; qui ex eis novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus necatur. 3 In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat. 4 His rebus confectis, in concilio pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque compluribus Galliae civitatibus; 5 huc iturum per fines Remorum eorumque agros populaturum ac, priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum. Quae fieri velit praecipit.

    [57] 1 Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei bene gerendae dimitteret, cogitabat. 2 Itaque a Cingetorige atque eius propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, nuntios mittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat: his certum diem conveniendi dicit. 3 Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant. 4 Labienus suos intra munitionem continebat timorisque opinionem, quibuscumque poterat rebus, augebat.

    [58] 1 Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet, nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri posset. 2 Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. 3 Nullo ab nostris dato responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt. 4 Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia; 4 summittit cohortes equitibus subsidio. 6 Comprobat hominis consilium fortuna, et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos possunt consectantur atque occidunt. 7 Hac re cognita omnes Eburonum et Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum Caesar quietiorem Galliam.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER QVARTVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER QVARTVS

    [1] 1 Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit. 2 Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello premebantur et agri cultura prohibebantur. 3 Sueborum gens est longe maxima et bellicosissima Germanorum omnium. 4 Hi centum pagos habere dicuntur, ex quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt. Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; 5 hi rursus in vicem anno post in armis sunt, illi domi remanent. 6 Sic neque agri cultura nec ratio atque usus belli intermittitur. 7 Sed privati ac separati agri apud eos nihil est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. 8 Neque multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt in venationibus; 9 quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum magnitudine homines efficit. 10 Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in fluminibus.

    [2] 1 Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. 2 Quin etiam iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio, Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt. 3 Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos eodem remanere vestigio adsuefecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est, recipiunt: 4 neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam ephippiis uti. 5 Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis pauci adire audent. 6 Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.

    [3] 1 Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non posse. 2 Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare dicuntur. 3 Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis, sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt moribus adsuefacti. 4 Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter amplitudinem gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.

    [4] 1 In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui complures annos Sueborum vim sustinuerunt, 2 ad extremum tamen agris expulsi et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia vicosque habebant; 3 sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. 4 Illi omnia experti, cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter custodias Menapiorum possent, 5 reverti se in suas sedes regionesque simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios oppresserunt, 6 qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. 7 His interfectis navibus eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.

    [5] 1 His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus, quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student, nihil his committendum existimavit. 2 Est enim hoc Gallicae consuetudinis, uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint pronuntiare cogat. 3 His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe rebus consilia ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.

    [6] 1 Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret, maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. 2 Eo cum venisset, ea quae fore suspicatus erat facta cognovit: 3 missas legationes ab non nullis civitatibus ad Germanos invitatosque eos uti ab Rheno discederent: omnia quae postulassent ab se fore parata. 4 Qua spe adducti Germani latius iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum clientes, pervenerant. 5 Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.

    [7] 1 Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. 2 A quibus cum paucorum dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio: 3 Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare, si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo [haec] sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos domo; 4 si suam gratiam Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant vel patiantur eos tenere quos armis possederint: 5 sese unis Suebis concedere, quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem in terris esse neminem quem non superare possint.

    [8] 1 Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis: sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; 2 neque verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine iniuria possint; 3 sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere, quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.

    [9] 1 Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret petierunt. 2 Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. 3 Cognoverat enim magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandi causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius rei causa moram interponi arbitrabatur.

    [10] 1 [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum, in Oceanum influit 2 neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum influit. 3 Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum, Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, 4 ubi Oceano adpropinquavit, in plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars magna a feris barbaris nationibus incolitur, 5 ex quibus sunt qui piscibus atque ovis avium vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]

    [11] 1 Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII milibus abesset, ut erat constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere ne longius progrederetur orabant. 2 Cum id non impetrassent, petebant uti ad eos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet, sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; 3 quorum si principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui spatium daret. 4 Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut tridui mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die dixit: 5 huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum postulatis cognosceret. 6 Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius accessisset.

    [12] 1 At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros perturbaverunt; 2 rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent quam in conspectum agminis nostri venissent. 3 In eo proelio ex equitibus nostris interficiuntur IIII et LXX, 4 in his vir fortissimus Piso Aquitanus, amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat amicus a senatu nostro appellatus. 5 Hic cum fratri intercluso ab hostibus auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus, quoad potuit, fortissime restitit; 6 cum circumventus multis vulneribus acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.

    [13] 1 Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias petita pace ultro bellum intulissent; 2 expectare vero dum hostium copiae augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, 3 et cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil spatii dandum existimabat. 4 His constitutis rebus et consilio cum legatis et quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad eum in castra venerunt, 5 simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent, simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. 6 Quos sibi Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris D eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat, agmen subsequi iussit.

    [14] 1 Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto, prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire possent. 2 Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga salutem petere praestaret. 3 Quorum timor cum fremitu et concursu significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra inruperunt. 4 Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris restiterunt atque inter carros impedimentaque proelium commiserunt; 5 at reliqua multitudo puerorum mulierumque (nam cum omnibus suis domo excesserant Rhenum transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum misit.

    [15] 1 Germani post tergum clamore audito, cum suos interfici viderent, armis abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, 2 et cum ad confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore, lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. 3 Nostri ad unum omnes incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. 4 Caesar iis quos in castris retinuerat discedendi potestatem fecit. 5 Illi supplicia cruciatusque Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle dixerunt. His Caesar libertatem concessit.

    [16] 1 Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum transire. 2 Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum, quam supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum receperat seque cum his coniunxerat. 3 Ad quos cum Caesar nuntios misisset, qui postularent eos qui sibi Galliaeque bellum intulissent sibi dederent, responderunt: 4 populi Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii aut potestatis trans Rhenum postularet? 5 Ubii autem, qui uni ex Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab Suebis premerentur; 6 vel, si id facere occupationibus rei publicae prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium spemque reliqui temporis satis futurum. 7 Tantum esse nomen atque opinionem eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti esse possint. 8 Navium magnam copiam ad transportandum exercitum pollicebantur.

    [17] 1 Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decreverat; sed navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque populi Romani dignitatis esse statuebat. 2 Itaque, etsi summa difficultas faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non traducendum exercitum existimabat. 3 Rationem pontis hanc instituit. Tigna bina sesquipedalia paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis intervallo pedum duorum inter se iungebat. 4 Haec cum machinationibus immissa in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis procumberent, 5 iis item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis conversa statuebat. 6 Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis, quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema parte distinebantur; 7 quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis, tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. 8 Haec derecta materia iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; 9 ac nihilo setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent, 10 et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.

    [18] 1 Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto exercitus traducitur. 2 Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio relicto in fines Sugambrorum contendit. 3 Interim a compluribus civitatibus ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter respondet obsidesque ad se adduci iubet. 4 At Sugambri, ex eo tempore quo pons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.

    [19] 1 Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis cognovit: 2 Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent, more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes qui arma ferre possent unum in locum convenirent. 3 Hunc esse delectum medium fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectare atque ibi decertare constituisse. 4 Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque rescidit.

    [20] 1 Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris inde subministrata auxilia intellegebat, 2 et si tempus anni ad bellum gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. 3 Neque enim temere praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est. 4 Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem navium multitudinem idonei portus reperire poterat.

    [21] 1 Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. 2 Huic mandat ut exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. 3 Ipse cum omnibus copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam traiectus. 4 Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire. 5 Interim, consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare atque imperio populi Romani obtemperare. 6 Quibus auditis, liberaliter pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, 7 eos domum remittit et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur, mittit. 8 Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. 9 Volusenus perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur quaeque ibi perspexisset renuntiat.

    [22] 1 Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos pollicerentur. 2 Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat. 3 Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis praefectisque distribuit. 4 Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum venire possent: has equitibus tribuit. 5 Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit. 6 P. Sulpicium Rufum legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.

    [23] 1 His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III. fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves conscendere et se sequi iussit. 2 A quibus cum paulo tardius esset administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas conspexit. 3 Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. 4 Hunc ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit. 5 Interim legatis tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae fieri vellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent, ad nutum et ad tempus omnes res ab iis administrarentur. 6 His dimissis et ventum et aestum uno tempore nactus secundum dato signo et sublatis ancoris circiter milia passuum septem ab eo loco progressus, aperto ac plano litore naves constituit.

    [24] 1 At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. 2 Erat ob has causas summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et gravi onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in fluctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, 3 cum illi aut ex arido aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis, audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. 4 Quibus rebus nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.

    [25] 1 Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit; quae res magno usui nostris fuit. 2 Nam et navium figura et remorum motu et inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo pedem rettulerunt. 3 Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea res legioni feliciter eveniret, ‘desilite’, inquit, ‘milites, nisi vultis aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori officium praestitero.’ 4 Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit atque in hostes aquilam ferre coepit. 5 Tum nostri cohortati inter se, ne tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. 6 Hos item ex proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus adpropinquaverunt.

    [26] 1 Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere perturbabantur; 2 hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex litore aliquos singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos adoriebantur, 3 plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in universos tela coiciebant. 4 Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. 5 Nostri, simul in arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam fortunam Caesari defuit.

    [27] 1 Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga receperunt, statim ad Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaeque imperasset facturos polliciti sunt. 2 Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. 3 Hunc illi e navi egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret, comprehenderant atque in vincula coniecerant; 4 tum proelio facto remiserunt et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. 5 Caesar questus quod, cum ultro in continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit; 6 quorum illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam paucis diebus sese daturos dixerunt. 7 Interea suos in agros remigrare iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari commendare coeperunt.

    [28] 1 His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. 2 Quae cum adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; 3 quae tamen ancoris iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum provectae continentem petierunt.

    [29] 1 Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies maritimos aestus maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. 2 Ita uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque ulla nostris facultas aut administrandi aut auxiliandi dabatur. 3 Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. 4 Neque enim naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.

    [30] 1 Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine impedimentis Caesar legiones transportaverat, 2 optimum factu esse duxerunt rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. 3 Itaque rursus coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris deducere coeperunt.

    [31] 1 At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit suspicabatur. 2 Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. 3 Itaque, cum summo studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut navigari satis commode posset effecit.

    [32] 1 Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae appellabatur VII, neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita, cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter fecisset. 2 Caesar id quod erat suspicatus aliquid novi a barbaris initum consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci, ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese subsequi iussit. 3 Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela coici animadvertit. 4 Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in silvis delituerant; 5 tum dispersos depositis armis in metendo occupatos subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.

    [33] 1 Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex essedis desiliunt et pedibus proeliantur. 2 Aurigae interim paulatim ex proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine hostium premantur, expeditum ad quos receptum habeant. 3 Ita mobilitatem equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere consuerint.

    [34] 1 Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes constiterunt, nostri se ex timore receperunt. 2 Quo facto, ad lacessendum hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. 3 Dum haec geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui discesserunt. 4 Secutae sunt continuos complures dies tempestates, quae et nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. 5 Interim barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstraverunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta ad castra venerunt.

    [35] 1 Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut, si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. 2 Commisso proelio diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga verterunt. 3 Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque aedificiis incensis se in castra receperunt.

    [36] 1 Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. 2 His Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus hiemi navigationem subiciendam non existimabat. 3 Ipse idoneam tempestatem nactus paulo post mediam noctem naves solvit, 4 quae omnes incolumes ad continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.

    [37] 1 Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque in castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. 2 Cum illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter milia VI convenerunt; qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum suis auxilio misit. 3 Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus acceptis complures ex iis occiderunt. 4 Postea vero quam equitatus noster in conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum numerus est occisus.

    [38] 1 Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. 2 Qui cum propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. 3 At Q. Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant, omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem receperunt. 4 Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. 5 His rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta est.

  • C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER TERTIVS

    C. IVLI CAESARIS COMMENTARIORVM DE BELLO GALLICO LIBER TERTIVS

    [1] 1 Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII et parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent. 2 Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. 3 Huic permisit, si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa conlocaret. 4 Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur Octodurus hiemare; 5 qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie altissimis montibus undique continetur. 6 Cum hic in duas partes flumine divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit, alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo fossaque munivit.

    [2] 1 Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici, quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui impenderent a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. 2 Id aliquot de causis acciderat, ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae consilium caperent: 3 primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant; 4 tum etiam, quod propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et tela coicerent, ne primum quidem impetum suum posse sustineri existimabant. 5 Accedebat quod suos ab se liberos abstractos obsidum nomine dolebant, et Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina Alpium occupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi persuasum habebant.

    [3] 1 His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum existimaverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere coepit. 2 Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis itineribus possent, 3 prope iam desperata salute non nullae eius modi sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. 4 Maiori tamen parti placuit, hoc reservato ad extremum casum consilio interim rei eventum experiri et castra defendere.

    [4] 1 Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere. 2 Nostri primo integris viribus fortiter propugnare neque ullum frustra telum ex loco superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, 3 sed hoc superari quod diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris viribus succedebant; 4 quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.

    [5] 1 Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non solum vires sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent, resque esset iam ad extremum perducta casum, 2 P. Sextius Baculus, primi pili centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta extremum auxilium experirentur. 3 Itaque convocatis centurionibus celeriter milites certiores facit, paulisper intermitterent proelium ac tantum modo tela missa exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex castris erumperent, atque omnem spem salutis in virtute ponerent.

    [6] 1 Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem relinquunt. 2 Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum venerant undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem superioribus consistere patiuntur. 3 Sic omnibus hostium copiis fusis armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt. 4 Quo proelio facto, quod saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti [commeatusque] inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis incensis in provinciam reverti contendit, 5 ac nullo hoste prohibente aut iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit ibique hiemavit.

    [7] 1 His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas quoque nationes adire et regiones cognoseere volebat, subitum bellum in Gallia coortum est. 2 Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens cum legione VII. proximus mare Oceanum in Andibus hiemabat. 3 Is, quod in his locis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum complures in finitimas civitates frumenti causa dimisit; 4 quo in numero est T. Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites, Q. Velanius cum T. Silio in Venetos.

    [8] 1 Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent vectigales. 2 Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. 3 Horum auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos, 4 reliquasque civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus acceperint permanere quam Romanorum servitutem perferre malint. 5 Omni ora maritima celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.

    [9] 1 Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari iubet. 2 His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus potuit, ad exercitum contendit. 3 Veneti reliquaeque item civitates cognito Caesaris adventu [certiores facti], simul quod quantum in se facinus admisissent intellegebant, [legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos,] pro magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium pertinent providere instituunt, hoc maiore spe quod multum natura loci confidebant. 4 Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, 5 neque nostros exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse confidebant; 6 ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen se plurimum navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse; 7 ac longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque apertissimo Oceano perspiciebant. 8 His initis consiliis oppida muniunt, 9 frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem primum bellum gesturum 10 constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes, Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita est, arcessunt.

    [10] 1 Erant hae difficultates belli gerendi quas supra ostendimus, sed tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: 2 iniuria retentorum equitum Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes sibi idem licere arbitrarentur. 3 Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse, prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius distribuendum exercitum putavit.

    [11] 1 Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno sunt, cum equitatu mittit. 2 Huic mandat, Remos reliquosque Belgas adeat atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis arcessiti dicebantur, si per vim navibus flumen transire conentur, prohibeat. 3 P. Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam mittantur ac tantae nationes coniungantur. 4 Q. Titurium Sabinum legatum cum legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam manum distinendam curet. 5 D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus, quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenire iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet. Ipse eo pedestribus copiis contendit.

    [12] 1 Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se aestus incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus, quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur. 2 Ita utraque re oppidorum oppugnatio impediebatur. 3 Ac si quando magnitudine operis forte superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso, cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in proxima oppida recipiebant: 4 ibi se rursus isdem oportunitatibus loci defendebant. 5 Haec eo facilius magnam partem aestatis faciebant quod nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto mari, magnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas navigandi.

    [13] 1 Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum aestus excipere possent; 2 prorae admodum erectae atque item puppes, ad magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; 3 naves totae factae ex robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam; 4 transtra ex pedalibus in altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine; 5 ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae; 6 pelles pro velis alutaeque tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam lini atque eius usus inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi velis non satis commode posse arbitrabantur. 7 Cum his navibus nostrae classi eius modi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret, reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora et accommodatiora. 8 Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et eadem de causa minus commode copulis continebantur. 9 Accedebat ut, cum [saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et cautes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat extimescendus.

    [14] 1 Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri posse, statuit expectandam classem. 2 Quae ubi convenit ac primum ab hostibus visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt; 3 neque satis Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem pugnae insisterent. 4 Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent. 5 Una erat magno usui res praeparata a nostris, falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma muralium falcium. 6 His cum funes qui antemnas ad malos destinabant comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur. 7 Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus navium uno tempore eriperetur. 8 Reliquum erat certamen positum in virtute, qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in conspectu Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius factum latere posset; 9 omnes enim colles ac loca superiora, unde erat propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur.

    [15] 1 Deiectis, ut diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant, milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant. 2 Quod postquam barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. 3 Ac iam conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac tranquillitas exstitit ut se ex loco movere non possent. 4 Quae quidem res ad negotium conficiendum maximae fuit opportunitati: 5 nam singulas nostri consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad terram pervenirent, cum ab hora fere IIII usque ad solis occasum pugnaretur.

    [16] 1 Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est. 2 Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat in unum locum coegerant; 3 quibus amissis reliqui neque quo se reciperent neque quem ad modum oppida defenderent habebant. 4 Itaque se suaque omnia Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur. Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit.

    [17] 1 Dum haec in Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare acceperat in fines Venellorum pervenit. 2 His praeerat Viridovix ac summam imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum [magnasque copias] coegerat; 3 atque his paucis diebus Aulerci Eburovices Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant, portas clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt; 4 magnaque praeterea multitudo undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore revocabat. 5 Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non nihil carperetur; 6 tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum castrorum hostes accedere auderent. 7 Id ea de causa faciebat quod cum tanta multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.

    [18] 1 Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. 2 Huic magnis praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid fieri velit edocet. 3 Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, 4 neque longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. 5 Quod ubi auditum est, conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: 6 ad castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur: superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia cibariorum, cui rei parum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici belli, et quod fere libenter homines id quod volunt credunt. 7 His rebus adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam ab iis sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant. 8 Qua re concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis, quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.

    [19] 1 Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt. 2 Sabinus suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. 3 Factum est oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum ferrent ac statim terga verterent. 4 Quos impeditos integris viribus milites nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt. 5 Sic uno tempore et de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factus, civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. 6 Nam ut ad bella suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.

    [20] 1 Eodem fere tempore P. Crassus, cum in Aquitaniam pervenisset, quae [pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et multitudine hominum] tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis locis sibi bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam intellegebat. 2 Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone, quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit. 3 Cuius adventu cognito Sotiates magnis copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant, in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt, 4 deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros disiectos adorti proelium renovarunt.

    [21] 1 Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga verterunt. 2 Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus vineas turresque egit. 3 Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in deditionem ut recipiat petunt. Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt.

    [22] 1 Atque in eam rem omnium nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una ferant aut sibi mortem consciscant; 2 neque adhuc hominum memoria repertus est quisquam qui, eo interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem recusaret – 4 cum his Adiatunnus eruptionem facere conatus clamore ab ea parte munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent vehementerque ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis condicione uteretur a Crasso impetravit.

    [23] 1 Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium profectus est. 2 Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant, legatos quoque versum dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias parare coeperunt. 3 Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque arcessuntur. 4 Quorum adventu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum multitudine bellum gerere conantur. 5 Duces vero ii deliguntur qui una cum Q. Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere existimabantur. 6 Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire, commeatibus nostros intercludere instituunt. 7 Quod ubi Crassus animadvertit, suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numerum augeri, non cunctandum existimavit quin pugna decertaret. 8 Hac re ad consilium delata, ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.

    [24] 1 Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat. 2 Illi, etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis viis commeatu intercluso sine vulnere victoria potiri, 3 et si propter inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine et sub sarcinis infirmiore animo adoriri cogitabant. 4 Hoc consilio probato ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. 5 Hac re perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes nostros milites alacriores ad pugnandum effecissent atque omnium voces audirentur expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.

    [25] 1 Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco superiore missa non frustra acciderent, 2 equites circumitis hostium castris Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra munita facilemque aditum habere.

    [26] 1 Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. 2 Illi, ut erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt 3 atque his prorutis prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei gereretur cognosci posset. 4 Tum vero clamore ab ea parte audito nostri redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit, acrius impugnare coeperunt. 5 Hostes undique circumventi desperatis omnibus rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt. 6 Quos equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta, multa nocte se in castra recepit.

    [27] 1 Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates, Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibusates, Cocosates: 2 paucae ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, id facere neglexerunt.

    [28] 1 Eodem fere tempore Caesar, etsi prope exacta iam aestas erat, tamen, quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac reliqui Galli bellum gerere coeperunt. 2 Nam quod intellegebant maximas nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse, continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt. 3 Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum fecerunt. 4 Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis deperdiderunt.

    [29] 1 Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad utrumque latus extruebat. 2 Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur, ipsi densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub pellibus milites contineri non possent. 3 Itaque vastatis omnibus eorum agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum fecerant, in hibernis conlocavit.

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS

    Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs
    Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit
    lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō
    vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram;
    multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,               5
    inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,
    Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.

    Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō,
    quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs
    īnsīgnem pietāte virum, tot adīre labōrēs                                   10
    impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

    Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī,
    Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē
    ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,
    quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam                           15
    posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma,
    hīc currus fuit; hōc rēgnum dea gentibus esse,
    sī quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
    Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī
    audierat, Tyriās olim quae verteret arcēs;                                   20
    hinc populum lātē regem bellōque superbum
    ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.
    Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī,
    prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs—
    necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs                          25
    exciderant animō: manet altā mente repostum
    iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae,
    et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs.
    Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō
    Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,                          30
    arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
    errābant, āctī Fātīs, maria omnia circum.
    Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem!

    Vix e conspectu Siculae telluris in altum
    vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,                          35
    cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
    haec secum: ‘Mene incepto desistere victam,
    nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
    Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
    Argivom atque ipsos potuit submergere ponto,               40
    unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
    Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
    disiecitque rates evertitque aequora ventis,
    illum expirantem transfixo pectore flammas
    turbine corripuit scopuloque infixit acuto.               45
    Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
    et soror et coniunx, una cum gente tot annos
    bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
    praeterea, aut supplex aris imponet honorem?’

    Talia flammato secum dea corde volutans               50
    nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
    Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
    luctantes ventos tempestatesque sonoras
    imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
    Illi indignantes magno cum murmure montis               55
    circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
    sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
    Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
    quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
    Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,               60
    hoc metuens, molemque et montis insuper altos
    imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
    et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
    Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

    ‘Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex               65
    et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
    gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
    Ilium in Italiam portans victosque Penates:
    incute vim ventis submersasque obrue puppes,
    aut age diversos et disiice corpora ponto.               70
    Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
    quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
    conubio iungam stabili propriamque dicabo,
    omnis ut tecum meritis pro talibus annos
    exigat, et pulchra faciat te prole parentem.’               75

    Aeolus haec contra: ‘Tuus, O regina, quid optes
    explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
    Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
    concilias, tu das epulis accumbere divom,
    nimborumque facis tempestatumque potentem.’               80

    Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
    impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
    qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
    Incubuere mari, totumque a sedibus imis
    una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis               85
    Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
    Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
    Eripiunt subito nubes caelumque diemque
    Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
    Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,               90
    praesentemque viris intentant omnia mortem.

    Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
    ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
    talia voce refert: ‘O terque quaterque beati,
    quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis               95
    contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
    Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
    non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
    saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
    Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis               100
    scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?’

    Talia iactanti stridens Aquilone procella
    velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
    Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
    dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.               105
    Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
    terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
    Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet—
    saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras—
    dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto               110
    in brevia et Syrtis urget, miserabile visu,
    inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
    Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
    ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
    in puppim ferit: excutitur pronusque magister               115
    volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
    torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
    Adparent rari nantes in gurgite vasto,
    arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
    Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,               120
    et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
    vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
    accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

    Interea magno misceri murmure pontum,
    emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis               125
    stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
    prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
    Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
    fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
    nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.               130
    Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

    ‘Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
    Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
    miscere, et tantas audetis tollere moles?
    Quos ego—sed motos praestat componere fluctus.               135
    Post mihi non simili poena commissa luetis.
    Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
    non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
    sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
    vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula               140
    Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.’

    Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
    collectasque fugat nubes, solemque reducit.
    Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
    detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;               145
    et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
    atque rotis summas levibus perlabitur undas.
    Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
    seditio, saevitque animis ignobile volgus,
    iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat;               150
    tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
    conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
    ille regit dictis animos, et pectora mulcet,—
    sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
    prospiciens genitor caeloque invectus aperto               155
    flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

    Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
    contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
    Est in secessu longo locus: insula portum
    efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto               160
    frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
    Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
    in caelum scopuli, quorum sub vertice late
    aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
    desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.               165
    Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
    intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
    nympharum domus: hic fessas non vincula navis
    ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
    Huc septem Aeneas collectis navibus omni               170
    ex numero subit; ac magno telluris amore
    egressi optata potiuntur Troes harena,
    et sale tabentis artus in litore ponunt.
    Ac primum silici scintillam excudit Achates,
    succepitque ignem foliis, atque arida circum               175
    nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
    Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
    expediunt fessi rerum, frugesque receptas
    et torrere parant flammis et frangere saxo.

    Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem               180
    prospectum late pelago petit, Anthea si quem
    iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
    aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
    Navem in conspectu nullam, tris litore cervos
    prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur               185
    a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
    Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
    corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
    ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
    cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem               190
    miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
    nec prius absistit, quam septem ingentia victor
    corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
    Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
    Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes               195
    litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
    dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

    ‘O socii—neque enim ignari sumus ante malorum—
    O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
    Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis               200
    accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
    experti: revocate animos, maestumque timorem
    mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
    Per varios casus, per tot discrimina rerum
    tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas               205
    ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
    Durate, et vosmet rebus servate secundis.’

    Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
    spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
    Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;               210
    tergora deripiunt costis et viscera nudant;
    pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
    litore aena locant alii, flammasque ministrant.
    Tum victu revocant vires, fusique per herbam
    implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.               215
    Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
    amissos longo socios sermone requirunt,
    spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
    sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
    Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,               220
    nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
    fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

    Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
    despiciens mare velivolum terrasque iacentis
    litoraque et latos populos, sic vertice caeli               225
    constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
    Atque illum talis iactantem pectore curas
    tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
    adloquitur Venus: ‘O qui res hominumque deumque
    aeternis regis imperiis, et fulmine terres,               230
    quid meus Aeneas in te committere tantum,
    quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
    cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
    Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
    hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,               235
    qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
    pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
    Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
    solabar, fatis contraria fata rependens;
    nunc eadem fortuna viros tot casibus actos               240
    insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
    Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
    Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
    regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
    unde per ora novem vasto cum murmure montis               245
    it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
    Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
    Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
    Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
    nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,               250
    navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
    prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
    Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?’

    Olli subridens hominum sator atque deorum,
    voltu, quo caelum tempestatesque serenat,               255
    oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
    ‘Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
    fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
    moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
    magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.               260
    Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
    longius et volvens fatorum arcana movebo)
    bellum ingens geret Italia, populosque feroces
    contundet, moresque viris et moenia ponet,
    tertia dum Latio regnantem viderit aestas,               265
    ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
    At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
    additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,—
    triginta magnos volvendis mensibus orbis
    imperio explebit, regnumque ab sede Lavini               270
    transferet, et longam multa vi muniet Albam.
    Hic iam ter centum totos regnabitur annos
    gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
    Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
    Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus               275
    Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
    moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
    His ego nec metas rerum nec tempora pono;
    imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
    quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,               280
    consilia in melius referet, mecumque fovebit
    Romanos rerum dominos gentemque togatam:
    sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
    cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
    servitio premet, ac victis dominabitur Argis.               285
    Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
    imperium oceano, famam qui terminet astris,—
    Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
    Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
    accipies secura; vocabitur hic quoque votis.               290
    Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
    cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
    iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
    claudentur Belli portae; Furor impius intus,
    saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis               295
    post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.’

    Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
    ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
    hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
    finibus arceret: volat ille per aera magnum               300
    remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
    Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
    corda volente deo; in primis regina quietum
    accipit in Teucros animum mentemque benignam.

    At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,               305
    ut primum lux alma data est, exire locosque
    explorare novos, quas vento accesserit oras,
    qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
    quaerere constituit, sociisque exacta referre
    Classem in convexo nemorum sub rupe cavata               310
    arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
    occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
    bina manu lato crispans hastilia ferro.

    Cui mater media sese tulit obvia silva,
    virginis os habitumque gerens, et virginis arma               315
    Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
    Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
    Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
    venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
    nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.               320
    Ac prior, ‘Heus’ inquit ‘iuvenes, monstrate mearum
    vidistis si quam hic errantem forte sororum,
    succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
    aut spumantis apri cursum clamore prementem.’

    Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:               325
    ‘Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum—
    O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus
    mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe—
    an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?—
    sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,               330
    et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
    iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
    erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:
    multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.’

    Tum Venus: ‘Haud equidem tali me dignor honore;               335
    virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
    purpureoque alte suras vincire cothurno.
    Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
    sed fines Libyci, genus intractabile bello.
    Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,               340
    germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
    ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

    ‘Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
    Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
    cui pater intactam dederat, primisque iugarat               345
    ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
    Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
    Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
    impius ante aras, atque auri caecus amore,
    clam ferro incautum superat, securus amorum               350
    germanae; factumque diu celavit, et aegram,
    multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
    Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
    coniugis, ora modis attollens pallida miris,
    crudeles aras traiectaque pectora ferro               355
    nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
    Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
    auxiliumque viae veteres tellure recludit
    thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
    His commota fugam Dido sociosque parabat:               360
    conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
    aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
    corripiunt, onerantque auro: portantur avari
    Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
    Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis               365
    moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
    mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
    taurino quantum possent circumdare tergo.
    Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
    quove tenetis iter? ‘Quaerenti talibus ille               370
    suspirans, imoque trahens a pectore vocem:

    ‘O dea, si prima repetens ab origine pergam,
    et vacet annalis nostrorum audire laborum,
    ante diem clauso componat Vesper Olympo.
    Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris               375
    Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
    forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
    Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
    classe veho mecum, fama super aethera notus.
    Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.               380
    Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
    matre dea monstrante viam, data fata secutus;
    vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
    Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
    Europa atque Asia pulsus.’ Nec plura querentem               385
    passa Venus medio sic interfata dolore est:

    ‘Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
    vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
    Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
    Namque tibi reduces socios classemque relatam               390
    nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
    ni frustra augurium vani docuere parentes.
    Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
    aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
    turbabat caelo; nunc terras ordine longo               395
    aut capere, aut captas iam despectare videntur:
    ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
    et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
    haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
    aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.               400
    Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.’

    Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
    ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
    spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
    et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem               405
    adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
    ‘Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
    ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
    non datur, ac veras audire et reddere voces?’

    Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:               410
    at Venus obscuro gradientes aere saepsit,
    et multo nebulae circum dea fudit amictu,
    cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
    molirive moram, aut veniendi poscere causas.
    Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit               415
    laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
    ture calent arae, sertisque recentibus halant.

    Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
    Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
    imminet, adversasque adspectat desuper arces.               420
    Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
    miratur portas strepitumque et strata viarum.
    Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
    molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
    pars optare locum tecto et concludere sulco.               425
    [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]
    hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
    fundamenta locant alii, immanisque columnas
    rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
    Qualis apes aestate nova per florea rura               430
    exercet sub sole labor, cum gentis adultos
    educunt fetus, aut cum liquentia mella
    stipant et dulci distendunt nectare cellas,
    aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
    ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:               435
    fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
    ‘O fortunati, quorum iam moenia surgunt!’
    Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
    Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
    per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.               440

    Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
    quo primum iactati undis et turbine Poeni
    effodere loco signum, quod regia Iuno
    monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
    egregiam et facilem victu per saecula gentem.               445
    Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
    condebat, donis opulentum et numine divae,
    aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
    aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
    Hoc primum in luco nova res oblata timorem               450
    leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
    ausus, et adflictis melius confidere rebus.
    Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
    reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
    artificumque manus inter se operumque laborem               455
    miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
    bellaque iam fama totum volgata per orbem,
    Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
    Constitit, et lacrimans, ‘Quis iam locus’ inquit ‘Achate,
    quae regio in terris nostri non plena laboris?               460
    En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
    sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
    Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.’
    Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
    multa gemens, largoque umectat flumine voltum.               465

    Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
    hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
    hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
    Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
    adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno               470
    Tydides multa vastabat caede cruentus,
    ardentisque avertit equos in castra, prius quam
    pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
    Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
    infelix puer atque impar congressus Achilli,               475
    fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
    lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
    per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
    Interea ad templum non aequae Palladis ibant
    crinibus Iliades passis peplumque ferebant,               480
    suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
    diva solo fixos oculos aversa tenebat.
    Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
    exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
    Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,               485
    ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
    tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
    Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
    Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
    Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis               490
    Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
    aurea subnectens exsertae cingula mammae,
    bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

    Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
    dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,               495
    regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
    incessit magna iuvenum stipante caterva.
    Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
    exercet Diana choros, quam mille secutae
    hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram               500
    fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
    Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
    talis erat Dido, talem se laeta ferebat
    per medios, instans operi regnisque futuris.
    Tum foribus divae, media testudine templi,               505
    saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
    Iura dabat legesque viris, operumque laborem
    partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
    cum subito Aeneas concursu accedere magno
    Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,               510
    Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
    dispulerat penitusque alias avexerat oras.
    Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
    laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
    ardebant; sed res animos incognita turbat.               515
    Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
    quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
    quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
    orantes veniam, et templum clamore petebant.

    Postquam introgressi et coram data copia fandi,               520
    maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:
    ‘O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
    iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
    Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
    oramus, prohibe infandos a navibus ignis,               525
    parce pio generi, et propius res aspice nostras.
    Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
    venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
    non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
    Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,               530
    terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
    Oenotri coluere viri; nunc fama minores
    Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
    Hic cursus fuit:
    cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion               535
    in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
    perque undas, superante salo, perque invia saxa
    dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
    Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
    permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;               540
    bella cient, primaque vetant consistere terra.
    Si genus humanum et mortalia temnitis arma
    at sperate deos memores fandi atque nefandi.

    ‘Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
    nec pietate fuit, nec bello maior et armis.               545
    Quem si fata virum servant, si vescitur aura
    aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
    non metus; officio nec te certasse priorem
    poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
    armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.               550
    Quassatam ventis liceat subducere classem,
    et silvis aptare trabes et stringere remos:
    si datur Italiam, sociis et rege recepto,
    tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
    sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,               555
    pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli,
    at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
    unde huc advecti, regemque petamus Acesten.’

    Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
    Dardanidae.                                                                           560

    Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
    ‘Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
    Res dura et regni novitas me talia cogunt
    moliri, et late finis custode tueri.
    Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,               565
    virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
    Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
    nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
    Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
    sive Erycis finis regemque optatis Acesten,               570
    auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
    Voltis et his mecum pariter considere regnis;
    urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
    Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
    Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem               575
    adforet Aeneas! Equidem per litora certos
    dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
    si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.’

    His animum arrecti dictis et fortis Achates
    et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem               580
    ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
    ‘Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
    omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
    Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
    submersum; dictis respondent cetera matris.’               585

    Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
    scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
    Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
    os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
    caesariem nato genetrix lumenque iuventae               590
    purpureum et laetos oculis adflarat honores:
    quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
    argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

    Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
    improvisus ait: ‘Coram, quem quaeritis, adsum,               595
    Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
    O sola infandos Troiae miserata labores,
    quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
    omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
    urbe, domo, socias, grates persolvere dignas               600
    non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
    gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
    Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
    usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
    praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt               605
    saecula? Qui tanti talem genuere parentes?
    In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
    lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
    semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
    quae me cumque vocant terrae.’ Sic fatus, amicum               610
    Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
    post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

    Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
    casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
    ‘Quis te, nate dea, per tanta pericula casus               615
    insequitur? Quae vis immanibus applicat oris?
    Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
    alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
    Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
    finibus expulsum patriis, nova regna petentem               620
    auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
    vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
    Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
    Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
    Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,               625
    seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
    Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
    Me quoque per multos similis fortuna labores
    iactatam hac demum voluit consistere terra.
    Non ignara mali, miseris succurrere disco.’               630

    Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
    tecta, simul divom templis indicit honorem.
    Nec minus interea sociis ad litora mittit
    viginti tauros, magnorum horrentia centum
    terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,               635
    munera laetitiamque dii.

    At domus interior regali splendida luxu
    instruitur, mediisque parant convivia tectis:
    arte laboratae vestes ostroque superbo,
    ingens argentum mensis, caelataque in auro               640
    fortia facta patrum, series longissima rerum
    per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

    Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
    passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
    Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;               645
    omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
    Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
    ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
    et circumtextum croceo velamen acantho,
    ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,               650
    Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
    extulerat, matris Ledae mirabile donum:
    praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
    maxima natarum Priami, colloque monile
    bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.               655
    Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.

    At Cytherea novas artes, nova pectore versat
    Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
    pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
    incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;               660
    quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
    urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
    Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

    ‘Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
    nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,               665
    ad te confugio et supplex tua numina posco.
    Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
    litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
    nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
    Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur               670
    vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
    hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
    Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
    reginam meditor, ne quo se numine mutet,
    sed magno Aeneae mecum teneatur amore.               675
    Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
    Regius accitu cari genitoris ad urbem
    Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
    dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
    hunc ego sopitum somno super alta Cythera               680
    aut super Idalium sacrata sede recondam,
    ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
    Tu faciem illius noctem non amplius unam
    falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
    ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido               685
    regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
    cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
    occultum inspires ignem fallasque veneno.’

    Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
    exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.               690
    At Venus Ascanio placidam per membra quietem
    inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
    Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
    floribus et dulci adspirans complectitur umbra.

    Iamque ibat dicto parens et dona Cupido               695
    regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
    Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
    aurea composuit sponda mediamque locavit.
    Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
    conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.               700
    Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
    expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
    Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
    cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
    centum aliae totidemque pares aetate ministri,               705
    qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
    Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
    convenere, toris iussi discumbere pictis.
    Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
    flagrantisque dei voltus simulataque verba,               710
    [pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
    Praecipue infelix, pesti devota futurae,
    expleri mentem nequit ardescitque tuendo
    Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
    Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit               715
    et magnum falsi implevit genitoris amorem,
    reginam petit haec oculis, haec pectore toto
    haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
    insidat quantus miserae deus; at memor ille
    matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum               720
    incipit, et vivo temptat praevertere amore
    iam pridem resides animos desuetaque corda.

    Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
    crateras magnos statuunt et vina coronant.
    Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant               725
    atria; dependent lychni laquearibus aureis
    incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
    Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
    implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
    a Belo soliti; tum facta silentia tectis:               730
    ‘Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
    hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
    esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
    Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
    et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.’               735
    Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
    primaque, libato, summo tenus attigit ore,
    tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
    spumantem pateram, et pleno se proluit auro
    post alii proceres. Cithara crinitus Iopas               740
    personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
    Hic canit errantem lunam solisque labores;
    unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
    Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
    quid tantum Oceano properent se tinguere soles               745
    hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
    Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
    Nec non et vario noctem sermone trahebat
    infelix Dido, longumque bibebat amorem,
    multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;               750
    nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
    nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
    ‘Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
    insidias,’ inquit, ‘Danaum, casusque tuorum,
    erroresque tuos; nam te iam septima portat               755
    omnibus errantem terris et fluctibus aestas.’