Tag: Religião Romana

  • P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS

    P. VERGILI MARONIS AENEIDOS LIBER PRIMVS

    Arma virumque canō, Trōiae quī prīmus ab ōrīs
    Ītaliam, fātō profugus, Lāvīniaque vēnit
    lītora, multum ille et terrīs iactātus et altō
    vī superum saevae memorem Iūnōnis ob īram;
    multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,               5
    inferretque deōs Latiō, genus unde Latīnum,
    Albānīque patrēs, atque altae moenia Rōmae.

    Mūsa, mihī causās memorā, quō nūmine laesō,
    quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs
    īnsīgnem pietāte virum, tot adīre labōrēs                                   10
    impulerit. Tantaene animīs caelestibus īrae?

    Urbs antīqua fuit, Tyriī tenuēre colōnī,
    Karthāgō, Ītaliam contrā Tiberīnaque longē
    ōstia, dīves opum studiīsque asperrima bellī,
    quam Iūnō fertur terrīs magis omnibus ūnam                           15
    posthabitā coluisse Samō; hīc illius arma,
    hīc currus fuit; hōc rēgnum dea gentibus esse,
    sī quā Fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
    Prōgeniem sed enim Trōiānō ā sanguine dūcī
    audierat, Tyriās olim quae verteret arcēs;                                   20
    hinc populum lātē regem bellōque superbum
    ventūrum excidiō Libyae: sīc volvere Parcās.
    Id metuēns, veterisque memor Sāturnia bellī,
    prīma quod ad Trōiam prō cārīs gesserat Argīs—
    necdum etiam causae īrārum saevīque dolōrēs                          25
    exciderant animō: manet altā mente repostum
    iūdicium Paridis sprētaeque iniūria fōrmae,
    et genus invīsum, et raptī Ganymēdis honōrēs.
    Hīs accēnsa super, iactātōs aequore tōtō
    Trōas, rēliquiās Danaum atque immītis Achillī,                          30
    arcēbat longē Latiō, multōsque per annōs
    errābant, āctī Fātīs, maria omnia circum.
    Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem!

    Vix e conspectu Siculae telluris in altum
    vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant,                          35
    cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus,
    haec secum: ‘Mene incepto desistere victam,
    nec posse Italia Teucrorum avertere regem?
    Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem
    Argivom atque ipsos potuit submergere ponto,               40
    unius ob noxam et furias Aiacis Oilei?
    Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
    disiecitque rates evertitque aequora ventis,
    illum expirantem transfixo pectore flammas
    turbine corripuit scopuloque infixit acuto.               45
    Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque
    et soror et coniunx, una cum gente tot annos
    bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret
    praeterea, aut supplex aris imponet honorem?’

    Talia flammato secum dea corde volutans               50
    nimborum in patriam, loca feta furentibus austris,
    Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro
    luctantes ventos tempestatesque sonoras
    imperio premit ac vinclis et carcere frenat.
    Illi indignantes magno cum murmure montis               55
    circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce
    sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras.
    Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
    quippe ferant rapidi secum verrantque per auras.
    Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris,               60
    hoc metuens, molemque et montis insuper altos
    imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
    et premere et laxas sciret dare iussus habenas.
    Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est:

    ‘Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex               65
    et mulcere dedit fluctus et tollere vento,
    gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
    Ilium in Italiam portans victosque Penates:
    incute vim ventis submersasque obrue puppes,
    aut age diversos et disiice corpora ponto.               70
    Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae,
    quarum quae forma pulcherrima Deiopea,
    conubio iungam stabili propriamque dicabo,
    omnis ut tecum meritis pro talibus annos
    exigat, et pulchra faciat te prole parentem.’               75

    Aeolus haec contra: ‘Tuus, O regina, quid optes
    explorare labor; mihi iussa capessere fas est.
    Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
    concilias, tu das epulis accumbere divom,
    nimborumque facis tempestatumque potentem.’               80

    Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
    impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
    qua data porta, ruunt et terras turbine perflant.
    Incubuere mari, totumque a sedibus imis
    una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis               85
    Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
    Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
    Eripiunt subito nubes caelumque diemque
    Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra.
    Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,               90
    praesentemque viris intentant omnia mortem.

    Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra:
    ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas
    talia voce refert: ‘O terque quaterque beati,
    quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis               95
    contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis
    Tydide! Mene Iliacis occumbere campis
    non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra,
    saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens
    Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis               100
    scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?’

    Talia iactanti stridens Aquilone procella
    velum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
    Franguntur remi; tum prora avertit, et undis
    dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.               105
    Hi summo in fluctu pendent; his unda dehiscens
    terram inter fluctus aperit; furit aestus harenis.
    Tris Notus abreptas in saxa latentia torquet—
    saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus aras—
    dorsum immane mari summo; tris Eurus ab alto               110
    in brevia et Syrtis urget, miserabile visu,
    inliditque vadis atque aggere cingit harenae.
    Unam, quae Lycios fidumque vehebat Oronten,
    ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
    in puppim ferit: excutitur pronusque magister               115
    volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
    torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
    Adparent rari nantes in gurgite vasto,
    arma virum, tabulaeque, et Troia gaza per undas.
    Iam validam Ilionei navem, iam fortis Achati,               120
    et qua vectus Abas, et qua grandaevus Aletes,
    vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
    accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

    Interea magno misceri murmure pontum,
    emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis               125
    stagna refusa vadis, graviter commotus; et alto
    prospiciens, summa placidum caput extulit unda.
    Disiectam Aeneae, toto videt aequore classem,
    fluctibus oppressos Troas caelique ruina,
    nec latuere doli fratrem Iunonis et irae.               130
    Eurum ad se Zephyrumque vocat, dehinc talia fatur:

    ‘Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
    Iam caelum terramque meo sine numine, venti,
    miscere, et tantas audetis tollere moles?
    Quos ego—sed motos praestat componere fluctus.               135
    Post mihi non simili poena commissa luetis.
    Maturate fugam, regique haec dicite vestro:
    non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
    sed mihi sorte datum. Tenet ille immania saxa,
    vestras, Eure, domos; illa se iactet in aula               140
    Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.’

    Sic ait, et dicto citius tumida aequora placat,
    collectasque fugat nubes, solemque reducit.
    Cymothoe simul et Triton adnixus acuto
    detrudunt navis scopulo; levat ipse tridenti;               145
    et vastas aperit syrtis, et temperat aequor,
    atque rotis summas levibus perlabitur undas.
    Ac veluti magno in populo cum saepe coorta est
    seditio, saevitque animis ignobile volgus,
    iamque faces et saxa volant—furor arma ministrat;               150
    tum, pietate gravem ac meritis si forte virum quem
    conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
    ille regit dictis animos, et pectora mulcet,—
    sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam
    prospiciens genitor caeloque invectus aperto               155
    flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

    Defessi Aeneadae, quae proxima litora, cursu
    contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
    Est in secessu longo locus: insula portum
    efficit obiectu laterum, quibus omnis ab alto               160
    frangitur inque sinus scindit sese unda reductos.
    Hinc atque hinc vastae rupes geminique minantur
    in caelum scopuli, quorum sub vertice late
    aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis
    desuper horrentique atrum nemus imminet umbra.               165
    Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum,
    intus aquae dulces vivoque sedilia saxo,
    nympharum domus: hic fessas non vincula navis
    ulla tenent, unco non alligat ancora morsu.
    Huc septem Aeneas collectis navibus omni               170
    ex numero subit; ac magno telluris amore
    egressi optata potiuntur Troes harena,
    et sale tabentis artus in litore ponunt.
    Ac primum silici scintillam excudit Achates,
    succepitque ignem foliis, atque arida circum               175
    nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.
    Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma
    expediunt fessi rerum, frugesque receptas
    et torrere parant flammis et frangere saxo.

    Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem               180
    prospectum late pelago petit, Anthea si quem
    iactatum vento videat Phrygiasque biremis,
    aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
    Navem in conspectu nullam, tris litore cervos
    prospicit errantis; hos tota armenta sequuntur               185
    a tergo, et longum per vallis pascitur agmen.
    Constitit hic, arcumque manu celerisque sagittas
    corripuit, fidus quae tela gerebat Achates;
    ductoresque ipsos primum, capita alta ferentis
    cornibus arboreis, sternit, tum volgus, et omnem               190
    miscet agens telis nemora inter frondea turbam;
    nec prius absistit, quam septem ingentia victor
    corpora fundat humi, et numerum cum navibus aequet.
    Hinc portum petit, et socios partitur in omnes.
    Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestes               195
    litore Trinacrio dederatque abeuntibus heros,
    dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

    ‘O socii—neque enim ignari sumus ante malorum—
    O passi graviora, dabit deus his quoque finem.
    Vos et Scyllaeam rabiem penitusque sonantis               200
    accestis scopulos, vos et Cyclopea saxa
    experti: revocate animos, maestumque timorem
    mittite: forsan et haec olim meminisse iuvabit.
    Per varios casus, per tot discrimina rerum
    tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas               205
    ostendunt; illic fas regna resurgere Troiae.
    Durate, et vosmet rebus servate secundis.’

    Talia voce refert, curisque ingentibus aeger
    spem voltu simulat, premit altum corde dolorem.
    Illi se praedae accingunt, dapibusque futuris;               210
    tergora deripiunt costis et viscera nudant;
    pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
    litore aena locant alii, flammasque ministrant.
    Tum victu revocant vires, fusique per herbam
    implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.               215
    Postquam exempta fames epulis mensaeque remotae,
    amissos longo socios sermone requirunt,
    spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
    sive extrema pati nec iam exaudire vocatos.
    Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti,               220
    nunc Amyci casum gemit et crudelia secum
    fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

    Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo
    despiciens mare velivolum terrasque iacentis
    litoraque et latos populos, sic vertice caeli               225
    constitit, et Libyae defixit lumina regnis.
    Atque illum talis iactantem pectore curas
    tristior et lacrimis oculos suffusa nitentis
    adloquitur Venus: ‘O qui res hominumque deumque
    aeternis regis imperiis, et fulmine terres,               230
    quid meus Aeneas in te committere tantum,
    quid Troes potuere, quibus, tot funera passis,
    cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
    Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,
    hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri,               235
    qui mare, qui terras omni dicione tenerent,
    pollicitus, quae te, genitor, sententia vertit?
    Hoc equidem occasum Troiae tristisque ruinas
    solabar, fatis contraria fata rependens;
    nunc eadem fortuna viros tot casibus actos               240
    insequitur. Quem das finem, rex magne, laborum?
    Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
    Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
    regna Liburnorum, et fontem superare Timavi,
    unde per ora novem vasto cum murmure montis               245
    it mare proruptum et pelago premit arva sonanti.
    Hic tamen ille urbem Patavi sedesque locavit
    Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
    Troia; nunc placida compostus pace quiescit:
    nos, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,               250
    navibus (infandum!) amissis, unius ob iram
    prodimur atque Italis longe disiungimur oris.
    Hic pietatis honos? Sic nos in sceptra reponis?’

    Olli subridens hominum sator atque deorum,
    voltu, quo caelum tempestatesque serenat,               255
    oscula libavit natae, dehinc talia fatur:
    ‘Parce metu, Cytherea: manent immota tuorum
    fata tibi; cernes urbem et promissa Lavini
    moenia, sublimemque feres ad sidera caeli
    magnanimum Aenean; neque me sententia vertit.               260
    Hic tibi (fabor enim, quando haec te cura remordet,
    longius et volvens fatorum arcana movebo)
    bellum ingens geret Italia, populosque feroces
    contundet, moresque viris et moenia ponet,
    tertia dum Latio regnantem viderit aestas,               265
    ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.
    At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
    additur,—Ilus erat, dum res stetit Ilia regno,—
    triginta magnos volvendis mensibus orbis
    imperio explebit, regnumque ab sede Lavini               270
    transferet, et longam multa vi muniet Albam.
    Hic iam ter centum totos regnabitur annos
    gente sub Hectorea, donec regina sacerdos,
    Marte gravis, geminam partu dabit Ilia prolem.
    Inde lupae fulvo nutricis tegmine laetus               275
    Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet
    moenia, Romanosque suo de nomine dicet.
    His ego nec metas rerum nec tempora pono;
    imperium sine fine dedi. Quin aspera Iuno,
    quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat,               280
    consilia in melius referet, mecumque fovebit
    Romanos rerum dominos gentemque togatam:
    sic placitum. Veniet lustris labentibus aetas,
    cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycenas
    servitio premet, ac victis dominabitur Argis.               285
    Nascetur pulchra Troianus origine Caesar,
    imperium oceano, famam qui terminet astris,—
    Iulius, a magno demissum nomen Iulo.
    Hunc tu olim caelo, spoliis Orientis onustum,
    accipies secura; vocabitur hic quoque votis.               290
    Aspera tum positis mitescent saecula bellis;
    cana Fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus,
    iura dabunt; dirae ferro et compagibus artis
    claudentur Belli portae; Furor impius intus,
    saeva sedens super arma, et centum vinctus aenis               295
    post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.’

    Haec ait, et Maia genitum demittit ab alto,
    ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
    hospitio Teucris, ne fati nescia Dido
    finibus arceret: volat ille per aera magnum               300
    remigio alarum, ac Libyae citus adstitit oris.
    Et iam iussa facit, ponuntque ferocia Poeni
    corda volente deo; in primis regina quietum
    accipit in Teucros animum mentemque benignam.

    At pius Aeneas, per noctem plurima volvens,               305
    ut primum lux alma data est, exire locosque
    explorare novos, quas vento accesserit oras,
    qui teneant, nam inculta videt, hominesne feraene,
    quaerere constituit, sociisque exacta referre
    Classem in convexo nemorum sub rupe cavata               310
    arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
    occulit; ipse uno graditur comitatus Achate,
    bina manu lato crispans hastilia ferro.

    Cui mater media sese tulit obvia silva,
    virginis os habitumque gerens, et virginis arma               315
    Spartanae, vel qualis equos Threissa fatigat
    Harpalyce, volucremque fuga praevertitur Hebrum.
    Namque umeris de more habilem suspenderat arcum
    venatrix, dederatque comam diffundere ventis,
    nuda genu, nodoque sinus collecta fluentis.               320
    Ac prior, ‘Heus’ inquit ‘iuvenes, monstrate mearum
    vidistis si quam hic errantem forte sororum,
    succinctam pharetra et maculosae tegmine lyncis,
    aut spumantis apri cursum clamore prementem.’

    Sic Venus; et Veneris contra sic filius orsus:               325
    ‘Nulla tuarum audita mihi neque visa sororum—
    O quam te memorem, virgo? Namque haud tibi voltus
    mortalis, nec vox hominem sonat: O, dea certe—
    an Phoebi soror? an nympharum sanguinis una?—
    sis felix, nostrumque leves, quaecumque, laborem,               330
    et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
    iactemur, doceas. Ignari hominumque locorumque
    erramus, vento huc vastis et fluctibus acti:
    multa tibi ante aras nostra cadet hostia dextra.’

    Tum Venus: ‘Haud equidem tali me dignor honore;               335
    virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,
    purpureoque alte suras vincire cothurno.
    Punica regna vides, Tyrios et Agenoris urbem;
    sed fines Libyci, genus intractabile bello.
    Imperium Dido Tyria regit urbe profecta,               340
    germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
    ambages; sed summa sequar fastigia rerum.

    ‘Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
    Phoenicum, et magno miserae dilectus amore,
    cui pater intactam dederat, primisque iugarat               345
    ominibus. Sed regna Tyri germanus habebat
    Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
    Quos inter medius venit furor. Ille Sychaeum
    impius ante aras, atque auri caecus amore,
    clam ferro incautum superat, securus amorum               350
    germanae; factumque diu celavit, et aegram,
    multa malus simulans, vana spe lusit amantem.
    Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
    coniugis, ora modis attollens pallida miris,
    crudeles aras traiectaque pectora ferro               355
    nudavit, caecumque domus scelus omne retexit.
    Tum celerare fugam patriaque excedere suadet,
    auxiliumque viae veteres tellure recludit
    thesauros, ignotum argenti pondus et auri.
    His commota fugam Dido sociosque parabat:               360
    conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni
    aut metus acer erat; navis, quae forte paratae,
    corripiunt, onerantque auro: portantur avari
    Pygmalionis opes pelago; dux femina facti.
    Devenere locos, ubi nunc ingentia cernis               365
    moenia surgentemque novae Karthaginis arcem,
    mercatique solum, facti de nomine Byrsam,
    taurino quantum possent circumdare tergo.
    Sed vos qui tandem, quibus aut venistis ab oris,
    quove tenetis iter? ‘Quaerenti talibus ille               370
    suspirans, imoque trahens a pectore vocem:

    ‘O dea, si prima repetens ab origine pergam,
    et vacet annalis nostrorum audire laborum,
    ante diem clauso componat Vesper Olympo.
    Nos Troia antiqua, si vestras forte per auris               375
    Troiae nomen iit, diversa per aequora vectos
    forte sua Libycis tempestas adpulit oris.
    Sum pius Aeneas, raptos qui ex hoste Penates
    classe veho mecum, fama super aethera notus.
    Italiam quaero patriam et genus ab Iove summo.               380
    Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,
    matre dea monstrante viam, data fata secutus;
    vix septem convolsae undis Euroque supersunt.
    Ipse ignotus, egens, Libyae deserta peragro,
    Europa atque Asia pulsus.’ Nec plura querentem               385
    passa Venus medio sic interfata dolore est:

    ‘Quisquis es, haud, credo, invisus caelestibus auras
    vitalis carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
    Perge modo, atque hinc te reginae ad limina perfer,
    Namque tibi reduces socios classemque relatam               390
    nuntio, et in tutum versis aquilonibus actam,
    ni frustra augurium vani docuere parentes.
    Aspice bis senos laetantis agmine cycnos,
    aetheria quos lapsa plaga Iovis ales aperto
    turbabat caelo; nunc terras ordine longo               395
    aut capere, aut captas iam despectare videntur:
    ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
    et coetu cinxere polum, cantusque dedere,
    haud aliter puppesque tuae pubesque tuorum
    aut portum tenet aut pleno subit ostia velo.               400
    Perge modo, et, qua te ducit via, dirige gressum.’

    Dixit, et avertens rosea cervice refulsit,
    ambrosiaeque comae divinum vertice odorem
    spiravere, pedes vestis defluxit ad imos,
    et vera incessu patuit dea. Ille ubi matrem               405
    adgnovit, tali fugientem est voce secutus:
    ‘Quid natum totiens, crudelis tu quoque, falsis
    ludis imaginibus? Cur dextrae iungere dextram
    non datur, ac veras audire et reddere voces?’

    Talibus incusat, gressumque ad moenia tendit:               410
    at Venus obscuro gradientes aere saepsit,
    et multo nebulae circum dea fudit amictu,
    cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
    molirive moram, aut veniendi poscere causas.
    Ipsa Paphum sublimis abit, sedesque revisit               415
    laeta suas, ubi templum illi, centumque Sabaeo
    ture calent arae, sertisque recentibus halant.

    Corripuere viam interea, qua semita monstrat.
    Iamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
    imminet, adversasque adspectat desuper arces.               420
    Miratur molem Aeneas, magalia quondam,
    miratur portas strepitumque et strata viarum.
    Instant ardentes Tyrii pars ducere muros,
    molirique arcem et manibus subvolvere saxa,
    pars optare locum tecto et concludere sulco.               425
    [Iura magistratusque legunt sanctumque senatum;]
    hic portus alii effodiunt; hic alta theatris
    fundamenta locant alii, immanisque columnas
    rupibus excidunt, scaenis decora alta futuris.
    Qualis apes aestate nova per florea rura               430
    exercet sub sole labor, cum gentis adultos
    educunt fetus, aut cum liquentia mella
    stipant et dulci distendunt nectare cellas,
    aut onera accipiunt venientum, aut agmine facto
    ignavom fucos pecus a praesepibus arcent:               435
    fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
    ‘O fortunati, quorum iam moenia surgunt!’
    Aeneas ait, et fastigia suspicit urbis.
    Infert se saeptus nebula, mirabile dictu,
    per medios, miscetque viris, neque cernitur ulli.               440

    Lucus in urbe fuit media, laetissimus umbra,
    quo primum iactati undis et turbine Poeni
    effodere loco signum, quod regia Iuno
    monstrarat, caput acris equi; sic nam fore bello
    egregiam et facilem victu per saecula gentem.               445
    Hic templum Iunoni ingens Sidonia Dido
    condebat, donis opulentum et numine divae,
    aerea cui gradibus surgebant limina, nexaeque
    aere trabes, foribus cardo stridebat aenis.
    Hoc primum in luco nova res oblata timorem               450
    leniit, hic primum Aeneas sperare salutem
    ausus, et adflictis melius confidere rebus.
    Namque sub ingenti lustrat dum singula templo,
    reginam opperiens, dum, quae fortuna sit urbi,
    artificumque manus inter se operumque laborem               455
    miratur, videt Iliacas ex ordine pugnas,
    bellaque iam fama totum volgata per orbem,
    Atridas, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.
    Constitit, et lacrimans, ‘Quis iam locus’ inquit ‘Achate,
    quae regio in terris nostri non plena laboris?               460
    En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
    sunt lacrimae rerum et mentem mortalia tangunt.
    Solve metus; feret haec aliquam tibi fama salutem.’
    Sic ait, atque animum pictura pascit inani,
    multa gemens, largoque umectat flumine voltum.               465

    Namque videbat, uti bellantes Pergama circum
    hac fugerent Graii, premeret Troiana iuventus,
    hac Phryges, instaret curru cristatus Achilles.
    Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis
    adgnoscit lacrimans, primo quae prodita somno               470
    Tydides multa vastabat caede cruentus,
    ardentisque avertit equos in castra, prius quam
    pabula gustassent Troiae Xanthumque bibissent.
    Parte alia fugiens amissis Troilus armis,
    infelix puer atque impar congressus Achilli,               475
    fertur equis, curruque haeret resupinus inani,
    lora tenens tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
    per terram, et versa pulvis inscribitur hasta.
    Interea ad templum non aequae Palladis ibant
    crinibus Iliades passis peplumque ferebant,               480
    suppliciter tristes et tunsae pectora palmis;
    diva solo fixos oculos aversa tenebat.
    Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
    exanimumque auro corpus vendebat Achilles.
    Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo,               485
    ut spolia, ut currus, utque ipsum corpus amici,
    tendentemque manus Priamum conspexit inermis.
    Se quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
    Eoasque acies et nigri Memnonis arma.
    Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis               490
    Penthesilea furens, mediisque in milibus ardet,
    aurea subnectens exsertae cingula mammae,
    bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

    Haec dum Dardanio Aeneae miranda videntur,
    dum stupet, obtutuque haeret defixus in uno,               495
    regina ad templum, forma pulcherrima Dido,
    incessit magna iuvenum stipante caterva.
    Qualis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi
    exercet Diana choros, quam mille secutae
    hinc atque hinc glomerantur oreades; illa pharetram               500
    fert umero, gradiensque deas supereminet omnis:
    Latonae tacitum pertemptant gaudia pectus:
    talis erat Dido, talem se laeta ferebat
    per medios, instans operi regnisque futuris.
    Tum foribus divae, media testudine templi,               505
    saepta armis, solioque alte subnixa resedit.
    Iura dabat legesque viris, operumque laborem
    partibus aequabat iustis, aut sorte trahebat:
    cum subito Aeneas concursu accedere magno
    Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,               510
    Teucrorumque alios, ater quos aequore turbo
    dispulerat penitusque alias avexerat oras.
    Obstipuit simul ipse simul perculsus Achates
    laetitiaque metuque; avidi coniungere dextras
    ardebant; sed res animos incognita turbat.               515
    Dissimulant, et nube cava speculantur amicti,
    quae fortuna viris, classem quo litore linquant,
    quid veniant; cunctis nam lecti navibus ibant,
    orantes veniam, et templum clamore petebant.

    Postquam introgressi et coram data copia fandi,               520
    maximus Ilioneus placido sic pectore coepit:
    ‘O Regina, novam cui condere Iuppiter urbem
    iustitiaque dedit gentis frenare superbas,
    Troes te miseri, ventis maria omnia vecti,
    oramus, prohibe infandos a navibus ignis,               525
    parce pio generi, et propius res aspice nostras.
    Non nos aut ferro Libycos populare Penatis
    venimus, aut raptas ad litora vertere praedas;
    non ea vis animo, nec tanta superbia victis.
    Est locus, Hesperiam Grai cognomine dicunt,               530
    terra antiqua, potens armis atque ubere glaebae;
    Oenotri coluere viri; nunc fama minores
    Italiam dixisse ducis de nomine gentem.
    Hic cursus fuit:
    cum subito adsurgens fluctu nimbosus Orion               535
    in vada caeca tulit, penitusque procacibus austris
    perque undas, superante salo, perque invia saxa
    dispulit; huc pauci vestris adnavimus oris.
    Quod genus hoc hominum? Quaeve hunc tam barbara morem
    permittit patria? Hospitio prohibemur harenae;               540
    bella cient, primaque vetant consistere terra.
    Si genus humanum et mortalia temnitis arma
    at sperate deos memores fandi atque nefandi.

    ‘Rex erat Aeneas nobis, quo iustior alter,
    nec pietate fuit, nec bello maior et armis.               545
    Quem si fata virum servant, si vescitur aura
    aetheria, neque adhuc crudelibus occubat umbris,
    non metus; officio nec te certasse priorem
    poeniteat. Sunt et Siculis regionibus urbes
    armaque, Troianoque a sanguine clarus Acestes.               550
    Quassatam ventis liceat subducere classem,
    et silvis aptare trabes et stringere remos:
    si datur Italiam, sociis et rege recepto,
    tendere, ut Italiam laeti Latiumque petamus;
    sin absumpta salus, et te, pater optime Teucrum,               555
    pontus habet Libyae, nec spes iam restat Iuli,
    at freta Sicaniae saltem sedesque paratas,
    unde huc advecti, regemque petamus Acesten.’

    Talibus Ilioneus; cuncti simul ore fremebant
    Dardanidae.                                                                           560

    Tum breviter Dido, voltum demissa, profatur:
    ‘Solvite corde metum, Teucri, secludite curas.
    Res dura et regni novitas me talia cogunt
    moliri, et late finis custode tueri.
    Quis genus Aeneadum, quis Troiae nesciat urbem,               565
    virtutesque virosque, aut tanti incendia belli?
    Non obtusa adeo gestamus pectora Poeni,
    nec tam aversus equos Tyria Sol iungit ab urbe.
    Seu vos Hesperiam magnam Saturniaque arva,
    sive Erycis finis regemque optatis Acesten,               570
    auxilio tutos dimittam, opibusque iuvabo.
    Voltis et his mecum pariter considere regnis;
    urbem quam statuo vestra est, subducite navis;
    Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
    Atque utinam rex ipse Noto compulsus eodem               575
    adforet Aeneas! Equidem per litora certos
    dimittam et Libyae lustrare extrema iubebo,
    si quibus eiectus silvis aut urbibus errat.’

    His animum arrecti dictis et fortis Achates
    et pater Aeneas iamdudum erumpere nubem               580
    ardebant. Prior Aenean compellat Achates:
    ‘Nate dea, quae nunc animo sententia surgit?
    omnia tuta vides, classem sociosque receptos.
    Unus abest, medio in fluctu quem vidimus ipsi
    submersum; dictis respondent cetera matris.’               585

    Vix ea fatus erat, cum circumfusa repente
    scindit se nubes et in aethera purgat apertum.
    Restitit Aeneas claraque in luce refulsit,
    os umerosque deo similis; namque ipsa decoram
    caesariem nato genetrix lumenque iuventae               590
    purpureum et laetos oculis adflarat honores:
    quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
    argentum Pariusve lapis circumdatur auro.

    Tum sic reginam adloquitur, cunctisque repente
    improvisus ait: ‘Coram, quem quaeritis, adsum,               595
    Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.
    O sola infandos Troiae miserata labores,
    quae nos, reliquias Danaum, terraeque marisque
    omnibus exhaustos iam casibus, omnium egenos,
    urbe, domo, socias, grates persolvere dignas               600
    non opis est nostrae, Dido, nec quicquid ubique est
    gentis Dardaniae, magnum quae sparsa per orbem.
    Di tibi, si qua pios respectant numina, si quid
    usquam iustitia est et mens sibi conscia recti,
    praemia digna ferant. Quae te tam laeta tulerunt               605
    saecula? Qui tanti talem genuere parentes?
    In freta dum fluvii current, dum montibus umbrae
    lustrabunt convexa, polus dum sidera pascet,
    semper honos nomenque tuum laudesque manebunt,
    quae me cumque vocant terrae.’ Sic fatus, amicum               610
    Ilionea petit dextra, laevaque Serestum,
    post alios, fortemque Gyan fortemque Cloanthum.

    Obstipuit primo aspectu Sidonia Dido,
    casu deinde viri tanto, et sic ore locuta est:
    ‘Quis te, nate dea, per tanta pericula casus               615
    insequitur? Quae vis immanibus applicat oris?
    Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisae
    alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
    Atque equidem Teucrum memini Sidona venire
    finibus expulsum patriis, nova regna petentem               620
    auxilio Beli; genitor tum Belus opimam
    vastabat Cyprum, et victor dicione tenebat.
    Tempore iam ex illo casus mihi cognitus urbis
    Troianae nomenque tuum regesque Pelasgi.
    Ipse hostis Teucros insigni laude ferebat,               625
    seque ortum antiqua Teucrorum ab stirpe volebat.
    Quare agite, O tectis, iuvenes, succedite nostris.
    Me quoque per multos similis fortuna labores
    iactatam hac demum voluit consistere terra.
    Non ignara mali, miseris succurrere disco.’               630

    Sic memorat; simul Aenean in regia ducit
    tecta, simul divom templis indicit honorem.
    Nec minus interea sociis ad litora mittit
    viginti tauros, magnorum horrentia centum
    terga suum, pinguis centum cum matribus agnos,               635
    munera laetitiamque dii.

    At domus interior regali splendida luxu
    instruitur, mediisque parant convivia tectis:
    arte laboratae vestes ostroque superbo,
    ingens argentum mensis, caelataque in auro               640
    fortia facta patrum, series longissima rerum
    per tot ducta viros antiqua ab origine gentis.

    Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
    passus amor) rapidum ad navis praemittit Achaten,
    Ascanio ferat haec, ipsumque ad moenia ducat;               645
    omnis in Ascanio cari stat cura parentis.
    Munera praeterea, Iliacis erepta ruinis,
    ferre iubet, pallam signis auroque rigentem,
    et circumtextum croceo velamen acantho,
    ornatus Argivae Helenae, quos illa Mycenis,               650
    Pergama cum peteret inconcessosque hymenaeos,
    extulerat, matris Ledae mirabile donum:
    praeterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
    maxima natarum Priami, colloque monile
    bacatum, et duplicem gemmis auroque coronam.               655
    Haec celerans ita ad naves tendebat Achates.

    At Cytherea novas artes, nova pectore versat
    Consilia, ut faciem mutatus et ora Cupido
    pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem
    incendat reginam, atque ossibus implicet ignem;               660
    quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilinguis;
    urit atrox Iuno, et sub noctem cura recursat.
    Ergo his aligerum dictis adfatur Amorem:

    ‘Nate, meae vires, mea magna potentia solus,
    nate, patris summi qui tela Typhoia temnis,               665
    ad te confugio et supplex tua numina posco.
    Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
    litora iactetur odiis Iunonis iniquae,
    nota tibi, et nostro doluisti saepe dolore.
    Hunc Phoenissa tenet Dido blandisque moratur               670
    vocibus; et vereor, quo se Iunonia vertant
    hospitia; haud tanto cessabit cardine rerum.
    Quocirca capere ante dolis et cingere flamma
    reginam meditor, ne quo se numine mutet,
    sed magno Aeneae mecum teneatur amore.               675
    Qua facere id possis, nostram nunc accipe mentem.
    Regius accitu cari genitoris ad urbem
    Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura,
    dona ferens, pelago et flammis restantia Troiae:
    hunc ego sopitum somno super alta Cythera               680
    aut super Idalium sacrata sede recondam,
    ne qua scire dolos mediusve occurrere possit.
    Tu faciem illius noctem non amplius unam
    falle dolo, et notos pueri puer indue voltus,
    ut, cum te gremio accipiet laetissima Dido               685
    regalis inter mensas laticemque Lyaeum,
    cum dabit amplexus atque oscula dulcia figet,
    occultum inspires ignem fallasque veneno.’

    Paret Amor dictis carae genetricis, et alas
    exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.               690
    At Venus Ascanio placidam per membra quietem
    inrigat, et fotum gremio dea tollit in altos
    Idaliae lucos, ubi mollis amaracus illum
    floribus et dulci adspirans complectitur umbra.

    Iamque ibat dicto parens et dona Cupido               695
    regia portabat Tyriis, duce laetus Achate.
    Cum venit, aulaeis iam se regina superbis
    aurea composuit sponda mediamque locavit.
    Iam pater Aeneas et iam Troiana iuventus
    conveniunt, stratoque super discumbitur ostro.               700
    Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris
    expediunt, tonsisque ferunt mantelia villis.
    Quinquaginta intus famulae, quibus ordine longam
    cura penum struere, et flammis adolere Penatis;
    centum aliae totidemque pares aetate ministri,               705
    qui dapibus mensas onerent et pocula ponant.
    Nec non et Tyrii per limina laeta frequentes
    convenere, toris iussi discumbere pictis.
    Mirantur dona Aeneae, mirantur Iulum
    flagrantisque dei voltus simulataque verba,               710
    [pallamque et pictum croceo velamen acantho.]
    Praecipue infelix, pesti devota futurae,
    expleri mentem nequit ardescitque tuendo
    Phoenissa, et pariter puero donisque movetur.
    Ille ubi complexu Aeneae colloque pependit               715
    et magnum falsi implevit genitoris amorem,
    reginam petit haec oculis, haec pectore toto
    haeret et interdum gremio fovet, inscia Dido,
    insidat quantus miserae deus; at memor ille
    matris Acidaliae paulatim abolere Sychaeum               720
    incipit, et vivo temptat praevertere amore
    iam pridem resides animos desuetaque corda.

    Postquam prima quies epulis, mensaeque remotae,
    crateras magnos statuunt et vina coronant.
    Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant               725
    atria; dependent lychni laquearibus aureis
    incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
    Hic regina gravem gemmis auroque poposcit
    implevitque mero pateram, quam Belus et omnes
    a Belo soliti; tum facta silentia tectis:               730
    ‘Iuppiter, hospitibus nam te dare iura loquuntur,
    hunc laetum Tyriisque diem Troiaque profectis
    esse velis, nostrosque huius meminisse minores.
    Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iuno;
    et vos, O, coetum, Tyrii, celebrate faventes.’               735
    Dixit, et in mensam laticum libavit honorem,
    primaque, libato, summo tenus attigit ore,
    tum Bitiae dedit increpitans; ille impiger hausit
    spumantem pateram, et pleno se proluit auro
    post alii proceres. Cithara crinitus Iopas               740
    personat aurata, docuit quem maximus Atlas.
    Hic canit errantem lunam solisque labores;
    unde hominum genus et pecudes; unde imber et ignes;
    Arcturum pluviasque Hyadas geminosque Triones;
    quid tantum Oceano properent se tinguere soles               745
    hiberni, vel quae tardis mora noctibus obstet.
    Ingeminant plausu Tyrii, Troesque sequuntur.
    Nec non et vario noctem sermone trahebat
    infelix Dido, longumque bibebat amorem,
    multa super Priamo rogitans, super Hectore multa;               750
    nunc quibus Aurorae venisset filius armis,
    nunc quales Diomedis equi, nunc quantus Achilles.
    ‘Immo age, et a prima dic, hospes, origine nobis
    insidias,’ inquit, ‘Danaum, casusque tuorum,
    erroresque tuos; nam te iam septima portat               755
    omnibus errantem terris et fluctibus aestas.’